Quaestio Tertia — Prologue — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Prologue

Quaestio Tertia

QUAESTIO TERTIA

 

Utrum viatori possit communicari scientia de articulis fidei

 

[1] Ad tertium sic proceditur. Et arguitur quod puro viatori virtute divina possit conmunicari cognitio scientifica de articulis fidei vel cognitio certa et expressa, quia omnis illa cognitio potest communicari viatori quae non ponit ipsum extra terminos viae ; sed cognitio abstractiva de Deo quod sit trinus et unus, quantumcunque sit certa et expressa vel scientifica, non ponit hominem extra terminos viae ; igitur potest communicari viatori. maior patet, quia nihil repugnat viatori, ut viator est, nisi illud quod faceret ipsum non esse viatorem vel extra terminos viae ; omnis enim repugnantia resolvitur in contradictionem. Minor probatur, quia sola cognitio intuitiva, quam Apostolus vocat facie ad faciem, est beatifica, quae ponit hominem extra statum viae ; sed cognitio abstractiva, quantumcunque sit expressa et perfecta, est distincta contra intuitivam et imperfectior ea, quia habens abstractivam adhuc desiderat intuitivam ; ergo nulla cognitio abstractiva ponit hominem extra statum viae.

 

[2] Item prior cognitio potest haberi sine posteriore ; sed cognitio abstractiva, quantumcunque sit perfecta expressa et scientifica, est prior quam intuitiva, quae sola est beatifica ; ergo potest haberi ab homine sine ea ; et sic homo remanebit purus viator.

Maior de se patet.

Minor probatur, quia cognitio intuitiva, cum respiciat rem secundum esse praesentialis existentiae et se habeat ad abstractivam per additionem, quae respicit rem secundum quidditatem eius absolute, certe est posterior ea.

 

[3] Item quicquid faceret essentia divina, si esset praesens intellectui sub ratione obiecti naturaliter moventis, posset facere voluntas divina, dato quod essentia divina non sit illo modo praesens ; sed si essentia divina esset praesens intellectui nostro in ratione obiecti naturaliter moventis, ipsa causaret cognitionem quidditatis suae et omnium quae sunt in ea expressam et perfectam ; ergo hoc idem potest facere voluntas divina absque praesentia praedicta ; sed illa cognitio esset abstractiva ; ergo etc. Maior patet, quia voluntas divina potest supplere vicem cuiuscumque causae moventis.

Minor de se patet et per consequens tota ratio.

 

[4] Item Paulus, qui in raptu vidit divinam essentiam, post raptum habuit memoriam de visione et de re visa, quia ipse locutus est de ipsa II Cor. 12 ; illa autem cognitio memorativa non fuit intuitiva, sed abstractiva ; ergo ista est possibilis homini sine illa ; et sic idem quod prius.

 

[5] In contrarium arguitur quia cognitio abstractiva de Deo aut est aeque perfecta sicut intuitiva aut perfectior aut minus perfecta. Si sit aeque perfecta vel perfectior, tunc sicut una est beatifica nec est communicabilis, ita et altera. Si autem dicitur quod sit minus perfecta, arguitur contra : Deus non habuit ab aeterno de rebus creabilibus nisi cognitionem abstractivam, quia creaturae non fuerunt ab aeterno praesentes Deo secundum suum esse reale, eo quod ab aeterno nihil erant ; nunc autem habet de eis vel de aliquibus earum cognitionem intuitivam ; haec autem non est perfectior prima (alioquin Deus profecisset in cognitione rerum ; quod est impossibile) ; ergo cognitio abstractiva non est minus perfecta quam intuitiva et per consequens est beatifica et incommunicabilis viatori sicut intuitiva.

 

[6]  Responsio. Circa quaestionem istam procedetur sic, quia primo ponetur et exponetur quaedam opinio quae dicit quod viatori potest communicari cognitio perfecta, certa et expressa de Deo quod si[t] trinus et unus, non quidem intuitiva, sed abstractiva, et secundo inquiretur de veritate illius opinionis.

 

[7] Quantum ad primum sciendum quod ponentes dictam opinionem distinguunt duplicem cognitionem, scilicet abstractivam et intuitivam. Vocant cognitionem intuitivam illam quae immediate tendit ad rem sibi praesentem obiective secundum eius actualem existentiam, sicut cum video colorem existentem in pariete vel rosam quam in manu teneo ; abstractivam autem vocant omnem cognitionem quae habetur de re non sic realiter praesente in ratione obiecti immediate cogniti.

Unde secundum istos cognitio abstractiva dicitur non solum per abstractionem quidditatis ab esse et a non esse, sicut est illa cognitio per quam cognoscitur de aliqua re, puta de rosa, quid sit, non considerando an sit vel non sit, sed etiam dicitur abstractiva illa cognitio per quam cognoscitur de re quod ipsa sit in rerum natura, dum tamen ipsa ut sic non sit praesens in ratione obiecti immediate cogniti ; verbi gratia si eclipsis lunae sit in rerum natura et astrologus existens in domo sciat lunam tunc actualiter eclipsari, quia scit adesse tempus et horam interpositionis terre inter solem et lunam, dum tamen non videat eclipsim in se, dicitur habere de eclipsi cognitionem abstractivam et non intuitivam. Et eodem modo philosophus sciens demonstrative Deum esse habet de Deo cognitionem abstractivam, non per abstractionem quidditatis ab esse, sed quia cognitio eius non tendit immediate in Deum ut sibi realiter praesentem, sed solum cognoscit ipsum esse ex effectibus suis.

Unde omnis cognitio cuiuscumque rei quae non est de eius actuali existentia immediate, ut praesente cognoscenti, est abstractiva et non intuitiva. et ideo qui accipiunt cognitionem abstractivam primo modo solum non vadunt ad intentionem aliorum nec per consequens rationes quas super hoc fundant ; accipiendo ergo cognitionem abstractivam illo modo quo expositum est dicunt quidam quod Deus potest communicare cognitionem abstractivam puro viatori de se ipso adeo perfectam quod ipse sic cognoscendo Deum cognosceret certitudinaliter et expresse ipsum esse trinum in personis, quia cognita perfecte et certitudinaliter natura subiecti cognoscuntur ea quae conveniunt subiecto, quibus cognitis cognoscitur propositio complexa ex subiecto et praedicato. Et ideo cognitio abstractiva de Deo quidditativa et perfecta sufficit ad perfectam, certam et expressam cognitionem omnium quae conveniunt Deo intrinsece, sicut est esse trinum et unum et consimilia. rationes autem huius opinionis probantes talem cognitionem posse communicari viatori posite sunt in arguendo ad quaestionem. Et hoc sufficit de primo.

 

[8] Quantum ad secundum dicendum quod viator purus potest habere de Deo cognitionem abstractivam, qualis potest concludi ex creaturis ; et haec nullo modo se extendit ad cognoscendum de Deo quod sit trinus, sicut in praecedentibus probatum fuit. potest etiam habere de Deo quod sit trinus et unus, per cognitionem expressam qualis potest haberi per fidem. sed quod viator possit habere de Deo cognitionem abstractivam adeo expressam et perfectam, ut supra dicti dicunt, non apparet michi possibile, semper tamen salua reverentia divine potentiae, quae non potest a nobis comprehendi perfecte.

Et hoc probatur dupliciter, primo sic : impossibile est cognitionem abstractivam cuiuscumque rei esse primam, sed necessario sequitur aliam priorem ex qua deducitur ; sed in puro viatore non potest praeesse aliqua cognitio ex qua cognitio abstractiva de Deo possit deduci ; ergo impossibile est quod cognitio abstractiva de Deo communicetur viatori. Maior patet inductive et ratione. inductive sic : Deus nihil cognovit abstractive, puta res antequam sint, nisi cognoscendo essentiam suam intuitive ; similiter et angelus primo intuitive cognoscit essentiam suam et ex ea deducitur cognitio abstractiva aliorum ; similiter experimur in nobis quod omnem cognitionem abstractivam intellectivam praecedit cognitio intuitiva sensitiva ; et similiter est in brutis, si habeant aliquam cognitionem abstractivam ; non autem sunt plura cognoscentia quam Deus, angelus, nos et bruta ; quare etc.

 

[9] Ad hoc autem dicunt quidam quod haec inductio solum concludit id quod est secundum consuetum cursum naturae, sed non concludit quod non possit aliter fieri divina virtute.

Set contra hoc arguitur sic : certum est quod Deus non intelligit nec intelligere potest abstractive alia a se nisi cognoscendo intuitive essentiam suam, per quam cognoscit alia. Angelos dimittamus, quia parum scimus de eis, et loquamur de nobis, de quibus est quaestio.

Concessum est etiam ab omnibus quod secundum communem cursum naturae vires interiores, tam sensitivae quam intellectivae, non possunt exire in actum nisi praevia cognitione intuitiva alicuius sensus exterioris, quia non habent immediatum ordinem ad res exteriores, sed solum mediante cognitione sensitiva exteriore. Propter hanc mediationem omnes actus interiorum virium sunt abstractivi et non intuitivi. Ex hoc sic arguitur : si virtute divina fieret quod intellectus et alie vires interiores exirent in actus suos respectu rerum exteriorum absque ulla praesuppositione quorumcunque actuum sensuum exteriorum, tunc intellectus et vires sensitivae interiores haberent quo ad tales actus immediatum ordinem ad res exteriores, sicut et sensus ; sed actus sensuum exteriorum sunt intuitiui propter immediatum ordinem ad obiecta sua ; ergo et actus intellectus et aliarum virium interiorum essent intuitivi et non abstractivi propter eandem causam. Si ergo aliqua cognitio sit abstractiva, oportet quod eam praecedat aliqua alia quam supponit vel ex qua deducatur. Et sic patet quod illa inductio concludit illud, quod sic est in Deo et in nobis quod impossibile est fieri oppositum quacunque virtute.

 

[10] Ratione sic probatur eadem maior : prima cognitio necessario est entis in actu ; sed talis cognitio necessario est intuitiva, ut probatur ; ergo omnis alia cognitio necessario praesupponit intuitivam et ex ea deducitur.

Maior patet, quia non ens non potest cognosci nisi per ens, nec ens in potentia nisi per ens in actu, ut habetur IX Metaphysicae ; ergo prima cognitio ex qua omnis alia depedent est entis in actu.

Minor probatur, quia illa cognitio est intuitiva quae fertur immediate in rem ut sibi praesentem secundum eius existentiam actualem ; et hoc patet ex ratione cognitionis intuitivae prius posita. sed prima cognitio, quae est entis in actu ut praecogniti, fertur in ens in actu secundum eius existentiam actualem, cum hoc sit formalis ratio sui obiecti, et fertur immediate in ipsum, quia non mediante alia cognitione, cum illa sit prima, nec mediante alio cognito, cum sit illud prius. Ergo talis cognitio est intuitiva quam supponit omnis alia. Et haec fuit maior principalis rationis.

Minor probatur, videlicet quod in puro viatore non potest praecedere aliqua cognitio ex qua deducatur talis cognitio abstractiva qualem ponunt, quia conditio vel esse eiusdem cogniti, scilicet Dei, aut alterius ; non alterius, quia illud esset creatum, ex nullo autem creato praecognito potest deduci talis cognitio Dei per quam certitudinaliter et expresse cognoscatur Deus esse trinus et unus, ut probatum est in praecedentibus ; nec potest esse eiusdem cogniti, scilicet Dei, quia vel esset abstractiva vel intuitiva. Si abstractiva, adhuc ipsam praecederet quidam alia de qua quaereretur ut prius, et sic esset processus in infinitum. relinquitur ergo quod sit intuitiva ; sed illa non potest communicari viatori, cum sit beatifica ; ergo nec abstractiva.

 

[11] sed diceret aliquis quod quamvis viatori, qui nunquam fuit comprehensor, non possit talis cognitio abstractiva communicari, viatori tamen poterit communicari, si primo rapiatur ad visionem intuitivam Dei ac Deinde cesset illa visio et ille raptus, sicut fuit in beato paulo. sed quia hoc tangitur in quodam argumento prius facto, ideo non differtur usus ad solutionem illius argumenti.

 

[12] Secundo probatur principalis conclusio sic : si talis cognitio abstractiva esset possibilis viatori, aut essentia divina secundum se immediate praesentaretur intellectui aut mediante aliquo alio.

Si primum, tunc esset cognitio intuitiva, sicut visio coloris in pariete, et talis visio non potest communicari viatori.

Si secundum, aut illud esse medium cognitum aut solum ratio cognoscendi, sicut quidam ponunt de specie non medium cognitum, quia nihil creatum potest per modum obiecti cogniti ducere in tam perfectam cognitionem Dei quod expresse cognoscatur esse minus, ut prius dictum fuit et probatum, nec aliquis unquam hoc posuit. Si autem illud medium sit solum ratio cognoscendi, ut species, tale medium non faceret cognitionem abstractivam, sed intuitivam.

Quod patet, quia si aliqua res esset secundum se realiter praesens potentiae cognitivae et praesentetur ei in ratione obiecti cognoscibilis per solam speciem, illa cognitio est intuitiva, quia potentia fertur in talem rem ut sibi realiter praesentem in ratione obiecti immediate cogniti, quia species non est medium cognitum, sed solum ratio cognoscendi (exemplum de cognitione sensitiva visiva) ; sed essentia divina est secundum se praesens realiter cuicunque potentiae cognitivae et cuilibet rei. Si ergo ipsa praesentetur in ratione obiecti cognoscibilis per solam speciem illi potentiae quae est capax eius, necesse talem cognitionem esse intuitivam. Et hoc modo ponunt quidam speciem in visione beata, quae est intuitiva. Puto tamen quod nulla species, prout loquimur de specie, potest representare essentiam divinam ut per eam cognoscatur intuitive vel abstractive, quod plenius patebit in IV libro.

 

[13] sed diceret aliquis quod non oportet essentiam divinam nec quodcunque aliud obiectum esse praesens potentiae neque secundum suam actualem existentiam neque per medium cognitum neque per medium quod est ratio cognoscendi solum, ut species, quia sola cognitio rei apud potentiam cognitivam facit obiectum praesens esse potentiae, non in ratione existentis, sed in ratione agniti. Hanc enim praesentiam facit solus alius et nulla alia praesentia obiecti requiritur ad eius cognitionem, nisi quando cognitio causatur effective ab obiecto, quia propter hoc bene requiritur actualis praesentia obiecti secundum eius realem existentiam, eo quod illud quod non est realiter in actu nihil potest agere ; sed Deus potest per se ipsum facere quod facit mediante obiecto. Et ideo, ut videtur, Deus potest causare in intellectu cognitionem alicuius rei, quae non est praesens intellectui secundum suam actualem existentiam, nec secundum medium cognitum nec secundum speciem aliquam ; cuius oppositum assumebatur in praecedenti ratione. 

 

[14] Istud autem prima facie videtur mirabile satis, quia secundum hoc Deus potest facere quod oculus videret colorem qui non esset ei praesens realiter, immo qui omnino non esset in rerum natura ; ex quo actus potentiae non requirit aliquam realem existentiam obiecti, quando obiectum non movet ad actum ; quod utique esset, si Deus suppleret uicem obiecti in movendo. Posset igitur secundum hoc dici quod oculus videret colorem qui non est et auditus audiret sonum qui non est et gustus gustaret saporem qui non est, tactus sentiret calorem qui non est et odoratus odorem qui non est ; quod videtur multis impossibile.

 

[15] Item quaecunque cognitio creata plus videtur requirere praesentiam sui obiecti quam cognitio increata, quia cognitio, quanto est perfectior, tanto pauciora requirit, et quanto imperfectior, tanto plura ; sed cognitio divina et increata requirit necessario praesentiam cuiuscumque obiecti sui in sua reali existentia vel in suo representativo, quia obiectum cognitionis divini primarium est sua essentia realiter praesens, obiectum autem secundarium sunt creaturae, quae ab aeterno fuerunt intellectui divino praesentes in suo representativo, scilicet in essentia divina, quae est obiectum primum et representativum omnium obiectorum secundariorum, nec aliter creaturae possent cognosci a Deo nisi representarentur in essentia divina ut in obiecto primo ; ergo fortiori ratione quaecunque cognitio creata requirit necessario realem praesentiam cuiuscumque obiecti sui in sua actuali existentia vel in suo representativo, nec aliter videtur possibile quod aliquid cognoscatur. Et sic remanet adhuc virtus rationis praecedentis. Et per consequens patet principalis conclusio, videlicet quod nullus viator potest quacunque virtute habere cognitionem abstractivam de Deo adeo perfectam possit certitudinaliter et expresse cognoscere Deum esse trinum.

 

 [16] Ad rationes in oppositum respondendum est.

Ad primam, cum dicitur quod omnis illa cognitio potest communicari homini viatori quae non poneret ipsum extra terminos viae, dicendum est quod hic est duplex defectus primus est, quia ad hoc quod aliqua perfectio sit communicabilis alicui oportet quod illa perfectio sit in se et secundum se possibilis, quia quod non est possibile secundum se non potest alicui communicari. Et ideo debet dici sic in maiori propositione, quia omnis illa cognitio, quae est possibilis secundum se etc. ; et tunc minor propositio, si directe sumatur sub ista, est falsa, quia cognitio abstractiva qualem isti ponunt non est secundum se possibilis, quia cum omnis cognitio sit alicuius cognoscentis, ista nullius est nec esse potest, nec Dei nec creaturae, nec pro statu patrie nec pro statu viae. Et quod non sit possibilis Deo, de se clarum est, quia illa cognitio est imperfecta respectu cognitionis intuitivae, ut ipsi dicunt ; nihil autem imperfectum potest esse in Deo. Quod etiam non sit possibilis creaturae beatae, ut beata est, patet per idem, quia cognitio creaturae beatae, ut beata est et distinguitur a non beata, non est nisi cognitio beata, quae est intuitiva et non abstractiva. quod non sit possibilis creatura in statu viae, quamvis sit probatum in corpore quaestionis, nunc tamen respondendo ad rationem sufficit negare hanc possibilitatem et eis incumbit probatio vel manifeste petunt principium.

Secundus defectus est quia homo viator duo dicit quae se habent sicut excedentia et excessa, quia non omnis homo est viator, immo quidam sunt comprehensores, nec omnis viator est homo, quia angeli fuerunt viatores et adhuc Deus creare posset angelos qui possent esse in statu viae. Potest igitur aliquid repugnare homini viatori, quatenus homo est, quod non repugnat, quatenus viator est, sicut esse angelum repugnat homini viatori, inquantum homo est, quia idem non potest esse homo et angelus, sed non repugnat, inquantum est viator, quia angeli fuerunt viatores et adhuc possunt esse, sicut homines. Debet ergo poni in maiore propositione quod illa cognitio quae est possibilis secundum se nec repugnat homini viatori, nec inquantum homo est nec inquantum viator. Et tunc in minori propositione debet probari quod cognitio abstractiva sit talis quo ad singula membra quod non sit nisi de ultimo membro. Et ideo ratio est tripliciter defectuosa, ut dictum est.

 

[17] Ad secundam rationem dicendum est per interemptionem minoris, quia cognitio intuitiva prior est quam abstractiva, ut probatum fuit, et ideo intuitiva potest haberi sine abstractiva et non econtra. Et cum probatur quod abstractiva sit prior, quia tendit in quidditatem rei absolutae, intuitiva autem tendit in rem secundum esse praesentialis existentiae, concedatur, quamvis abstractiva ad aliud se extendat quam ad cognitionem quidditatis, ut prius dictum est. sed illo concesso adhuc non sequitur quod abstractiva sit prior ; nam sensitiva exterior quae praecedit omnem abstractivam tendit in rem secundum esse praesentialis existentiae.

Quod autem additur quod talis cognitio se habet per additionem ad aliam, non est verum, sed totum est econtrario, sicut una cognitio potest se habere per additionem ad aliam, scilicet secundum praesuppositionem ; nec argumentum ex parte cognitorum valet, nec simpliciter, nec in proposito. Non simpliciter, quia accidentia se habent per additionem ad substantiam tanquam posteriora ; et tamen cognitio accidentium, tam sensitiva quam intellectiva, praecedit cognitione substantiae.

Item in proposito esse actualis existentie non se habet in Deo per additionem ad quidditatem, cum sint penitus idem ; unde illa ratio nihil concludit.

 

[18] Ad tertiam rationem dicendum ipsa nihil concludit pro eis, sed solum contra eos, si aliquid concludit.

Quod patet resumendo rationem eorum : quicquid faceret essentia divina, si esset praesens intellectui in ratione obiecti naturaliter moventis, potest facere voluntas divina sine tali praesentia existentiae ; sed si essentia divina esset praesens intellectui in ratione obiecti naturaliter moventis, ipsa causaret perfectam cognitionem sui intuitivam, et non abstractivam ; ergo voluntas divina sine praesentia essentiae in ratione obiecti naturaliter moventis potest causare cognitionem perfectam intuitivam et non abstractivam ; quod est contra eos.

 

[19] Ad quartam rationem dicendum est quod memoria quam habuit beatus Paulus post raptum de visione quam habuerat in raptu et de re visa non fuit expressa cognitio essentiae divinae, qualem isti ponunt, nec expressa cognitio visionis beatae, sed solum in quodam confuso recordabatur se vidisse Deum, sicut Nabuchodonosor Danielis 2 in somno recordabatur aliquid magnum et mirabile et non recordabatur quid esset in speciali. Cuius ratio est quia omnis cognitio memorativa fit per aliquam impressionem representantem rem memoratam per modum obiecti medii ; sed quicquid sit de specie in visione beata, nullus tamen unquam posuit quod essentia divina possit expresse et quidditative representari per aliquod creatum se habens in ratione obiecti medii. Et ideo illa memoria beati Pauli non potuit esse expressa cognitio Dei abstractiva, qualem isti ponunt.

 

[20] Argumentum in oppositum licet sit pro parte ista quo ad cognitionem, assumit tamen unum non verum, istud videlicet quod cognitio abstractiva eiusdem potentiae et obiecti sit aeque perfecta sicut intuitiva ; quod non puto verum. Nec probatio valet, quia falsum assumit, scilicet quod Deus habet de creaturis quandoque cognitionem intuitivam, de quibus habuerat prius cognitionem abstractivam ; Deus enim de nullo habet nisi unam cognitionem et uno modo et semper aequaliter perfectam qualitercunque illa vocetur, quia quantumcunque creaturae sint in rerum natura vel non sint, tamen eodem modo representantur intellectui divino, scilicet in ratione obiecti secundarii per primum obiectum, quod est essentia divina, uniformiter se habens in se ipsa et in repraesentando alia. Propter quod cognitio creaturarum non est in Deo plus abstractiva quando non sunt, nec plus intuitiva quando sunt. Non sic autem est in nobis. Et ideo nullum simile est hinc et inde.