Quaestio Quarta — Prologue — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Prologue
QUAESTIO QUARTA
De unitate scientiae
[1] Viso qualiter theologia habet rationem scientiae, qualiter non, nunc quaerendum est de eius unitate. Et arguitur quod sit una, quia Scriptura loquitur de ipsa ut de una scientia, Sapeintiae 10 : Dedit illi scientiam sanctorum ; quod videtur intelligi de theologia ; ergo etc.
[2] Item illa quae participant unam rationem cognoscibilitatis pertinent ad unum habitum cognitivum ; sed omnia de quibus tractat theologia sunt huiusmodi, quia participant rationem revelabilem ; et sic videtur pertinere ad theologiam ; ergo ipsa est unus habitus cognitivus vel una scientia.
[3] Item illa pertinent ad unam scientiam quae habent attributionem ad unum quod est in ea principaliter consideratum ; sed omnia de quibus tractatur in theologia habent attributionem ad Deum, de quo principaliter in ea tractatur ; ergo etc.
[4] In contrarium arguitur quia supernaturalia debent proportionari naturalibus ; sed Creator et creaturae, speculabilia et practica, de quibus tractatur in theologia, prout cognoscuntur ductu rationis naturalis, pertinent necessario ad diversas scientias ; ergo haec eadem, prout cognoscuntur lumine fidei vel per revelationem, pertinent ad diversas scientias ; sed omnis talis cognitio pertinet ad theologiam ; ergo ipsa non est una scientia.
Responsio. Non fiat vis in hac quaestione de nomine scientiae, utrum proprie conveniat theologiae vel non, quia de hoc satis dictum est in praecedentibus, sed vocetur nunc scientia omnis habitus theologicus cognitivus et sic fides est scientia modo quo loquitur Augustinus De videndo Deum, dicens : Illud dicimur scire quod credimus testimonio aliorum.
Quo supposito dicendum est quod theologia non est una scientia, sed plures. Patet sic, quia illi habitus sunt plures et distincti qui sunt de pluribus et distinctis obiectis vel de eisdem obiectis consideratis per distincta media ; sed theologia est de pluribus et distinctis obiectis vel de eisdem obiectis consideratis per distincta media ; ergo ipsa est plures habitus et non unus.
Maior patet, quia distinctio habituum cognitivorum non est solum ex parte obiectorum de quibus sunt, sicut distinguntur inter se scientiae proprie dictae, sed etiam ex parte mediorum supposita identitate obiectorum, sicut scientia et opinio de eodem differunt, quia non sunt per idem medium, quia scientia est per medium necessarium, opinio vero per medium contingens.
Et haec distinctio est maior et formalior quam prima. Quod sit maior, de se patet ; plus enim differt opinio a scientia, dato quod sint eiusdem obiecti, propter diversitatem mediorum quam differat scientia una ab alia vel opinion ab opinione ex diversitate obiectorum.
Quod etiam sit formalior, patet, quia habitus requiritur propter modum quo tendit potentia in obiectum et ideo habitus distinguntur formaliter ex diverso modo tendendi in obiecta. Unde ab alio modo tendit intellectus in prima principia, quae non cognoscit per discursum, et alio modo in conclusiones, quae cognoscuntur per discursum ex principiis ; ideo alius est habitus principiorum, qui dicitur intellectus, ab habitibus conclusionum.
Rursus quia in quasdam conclusiones tendit cum formidine propter medium contingens, in quasdam vero sine formidine propter necessitatem medii et eius evidentiam ; ideo differt opinio a scientia. Omnes autem scientiae conveniunt inter se in formali modo tendendi in obiecta sua, quia omnis tendit in suum obiectum sine formidine necessario. Propter quod differentia quam habent scientiae ex parte obiectorum non est adeo formalis sicut prima ; aliam tamen habere non possunt. Et ideo dicuntur differre formaliter per sua obiecta. Quae tamen differentia magis assimilatur differentiae partium in modo sub suo toto quam differentiae specierum sub genere. Et istud sit dictum gratis de differentia habituum ad praebendum aliis occasionem amplius cogitandi.
[5] Ad propositum enim sufficit quod distinguantur habitus tam ex parte mediorum quam ex parte obiectorum ; quod satis declaratum est. Et sic patet maior propositio.
Minor autem patet ex hiis quae dicta sunt prius in prima quaestione, videlicet quod theologia accipitur tripliciter : uno modo pro habitu quo assentimus hiis quae in Sacra Scriptura traduntur, et modo quo in ea traduntur (et sic non differt a fide), secundo modo pro habitu defensivo fidei, tertio modo pro habitu quo practice deducuntur aliqua ex articulis fidei et ex dictis Sacrae Scripturae ; hii autem habitus sunt de diversis obiectis vel per diversa media, ut infra patebit, quando quaeretur de subiecto theologiae ; quare etc.
[6] Manifestum etiam est ex alio hos habitus esse diversos, quia primus est infusus et per hoc differt ab aliis duobus, qui sunt acquisiti. Et illi inter se differunt, quia secundus est declarativus articulorum et defensivus fidei ita quod articuli sunt conclusiones in illo habitu, sed in tertio habitu se habent ut principia ex quibus quaedam alia deducuntur.
[7] Contra hoc autem dicunt quidam quod dato theologia quod includeret praedictos tres habitus, non propter hoc sequeretur quod ipsa non esset scientia una, quod ut isti dicunt, ad unam scientiam plures habitus concurrunt, videlicet habitus principiorum ex quibus scientia procedit et plures habitus plurium conclusionum ; non enim oportet in una scientia esse unam conclusionem tantum, immo sunt plures secundum pluralitatem passionum subiecti. Et ita pluralitas habituum non excludit unitatem scientiae.
[8] Istud enim nihil valet, nec in se nec in proposito : in se quidem, quia licet plures habitus possint ad unam scientiam concurrere extrinsece per modum cuiusdam antecedentis, ut habitus principiorum, seu per modum comitantis, ut habitus opinativus circa unumquodque scibilium, impossibile est tamen quod intrinsece et essentialiter plures habitus concurrant ad unam scientiam, quia impossibile est et contradictionem implicans quod superius multiplicatum pertineat intrinsece ad naturam unius sui inferioris, sicut impossibile est quod plura animalia pertineant essentialiter ad naturam unius hominis ; sed habitus est superius ad scientiam ; ergo impossibile est quod plures habitus pertineant intrinsece et essentialiter ad unam scientiam ; imo hoc modo sicut unum plurificatur, et reliquum, ut sicut animalia intrinsece pertinentia ad hominem plurificantur plurificatis hominibus et econtrario, sic habitus intrinsece pertinentes ad scientiam plurificantur plurificatis scientiis et econtrario.
Item in proposito instantia illa non valet qua dictum fuit quod in hac quaestione accipitur scientia large pro omni habitu cognitivo, et ideo idem iudicium est quo ad unitatem et pluralitatem in scientia sic accepta et de habitu cognitivo, quia idem sunt et pro eodem accipiuntur.
[9] Ad primum argumentum in oppositum dicendum quod Scriptura loquitur ibi de sola cognitione fidei quantum ad illa quae sufficiunt ad sancte uiuendum ; theologia autem pluribus modis accipitur quam pro cognitione solius fidei, ut prius dictum fuit.
Item licet Scriptura loquatur ibi in singulari, hoc tamen non fuit ad insinuandam unitatem scientiae theologice aut ad excludendum pluralitatem, de quibus Sacra Scriptura nunquam se intromisit, quia in eodem libro Sapientiae 7 capitulo signanter dixit idem sapiens : Deus dedit sapientiam horum quae sunt, et enumerantur multa quae non pertinent ad unam scientiam, sed ad multas. Nos etiam consuevimus dicere aliquem esse magnae scientiae, quamvis sit habituatus in pluribus scientiis et non in una tantum.
[10] Ad secundum dicendum quod habere unam rationem cognoscibilitatis potest accipi tripliciter : duobus modis ex parte obiecti et uno modo ex parte medii vel modi cognoscendi. Ex parte obiecti possunt aliqua habere unam rationem cognoscibilitatis per praedicationem vel attributionem : per praedicationem, sicut omnia entia naturalia conveniunt in ratione mobilis, quae praedicatur de eis, et secundum istam rationem pertinent ad unam scientiam, quae traditur in libris Physicorum ; sed per illam nesciuntur passiones proprie singulorum entium naturalium, sed solum communes, quae conveniunt eis inquantum mobilia sunt ; et de hac non procedit argumentum, nec de illa communi ratione, quae est per attributionem ad aliquid unum principaliter in scientia consideratum.
De hac enim procedit tertium argumentum, sed tantum procedit de illa communi ratione cognoscibilitatis, quae est ex parte modi cognoscendi vel medii per quod fit cognitio, videlicet de ratione revelabilis ; esse enim revelabile non est aliud quam esse cognoscibile ex dicto alterius seu per autoritatem ; et talis communis ratio non sufficit ad hoc quod omnia quibus ipsa est communis pertineant ad unum habitum ; alioquin si omnia quibus assentiretur per autoritatem pertinerent ad unum habitum, pari ratione omnia quibus assentiretur per demonstrationem pertinerent ad unam scientiam et omnia quibus assentiretur per medium dialecticum pertinerent ad unam opinionem ; et sic non esset nisi una scientia et una opinio, quod est inconveniens ; unitas ergo revelabilis nullo modo sufficit ad unitatem theologiae.
[11] Ad tertium dicendum quod attributio aliquorum ad subiectum scientiae facit quod illa cadunt sub eadem scientia cum subiecto ; Deus autem non est subiectum nisi in theologia secundo modo dicta, ut postea patebit ; in theologia autem primo et tertio modo sumpta subiectum est idem, scilicet opus meritorium ; sed quia procedunt per diversa media, videlicet per divinam autoritatem et per humanam persuasionem, ideo sunt diversi habitus.
