Quaestio Secunda — Prologue — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Prologue

Quaestio Secunda

SECUNDA QUAESTIO

 

Utrum theologia lumine alio a lumine fidei supposito sit proprie scientia

 

[1] Ad secundum sic proceditur et arguitur quod theologia supposito quodam lumine alio a lumine fidei sit proprie scientia, quia altius lumen causat altiorem cognitionem ; sed respectu credibilium est dare in viatoribus lumen altius fide ; ergo est dare eis altiorem cognitionem quam sit cognitio fidei ; sed supra fidem non est nisi scientia ; ergo etc. Maior de se videtur manifesta. minor probatur per auctoritatem beati Augustini super illud Ioannis I : Erat lux vera, ubi dicit quod aliud est lumen ad credendum, aliud ad intelligendum ; ergo praeter lumen fidei est dare aliud lumen et altius.

 

[2] Item ibidem dicit quod lux increata illuminat hominem duplici lumine, parvulos quidem in lumine fidei, quo nutriuntur ut lacte, maiores autem lumine sapientiae, quo ut solido cibo vescuntur ; quod lumen habebat Apostolus, qui dicebat I Cor. 2 : Sapientiam loquimur inter perfectos ; igitur praeter lumen fidei, quod habent omnes fideles, quantumcunque simplices, est aliquod lumen clarius, quod habent maiores et doctores. et haec fuit minor ; sequitur ergo conclusio.

 

[3] Item Deus non deficit in necessariis, multo minus quam natura ; sed necessarium est quod fides defenditur contra errores infidelium et haereticorum ; ergo Deus providit ecclesiae quod semper sint in ea aliqui qui possint fidem defendere ; hoc autem non potest fieri per solum lumen fidei nec per solam cognitionem Dei quae communis est omnibus fidelibus ; ergo oportet in maioribus esse aliquod lumen clarius fide, in quo habeant de credibilibus altiorem cognitionem quam per fidem ; sed illa non videtur esse nisi cognitio scientifica ; quare etc.

 

[4] Ad idem est quod dicit beatus Augustinus in II Epistola ad Volusianum : Ego catholicam fidem profiteor et per illam ad certam scientiam me venturum praesumo ; auctoritas videtur expressa.

 

[5] In contrarium arguitur quia omnis scientia resolvitur ad per se nota, ut prius ostensum fuit ; sed nullus inter viatores adhuc inventus est qui credibilia resolverit vel resolvere potuerit ad per se nota ; ergo nullus adhuc fuit illuminatus in tantum quod habuerit scientiam de credibilibus.

 

[6] Responsio. Circa quaestionem istam sic procedetur, quia primo ponetur quaedam opinio quae asserit theologiam esse scientiam proprie dictam eo quod articuli ex quibus tanquam ex principiis ipsa procedit sunt vere intellecti, non solo lumine fidei, quia in illo sunt tantum crediti, sed quodam lumine medio inter lumen fidei et lumen gloriae ; et secundo inquiretur de his quae dicta opinio ponit.

 

[7] Quantum ad primum sciendum est quod illa opinio tria ponit : primum est quod est dare lumen tale ; secundum est quod in illo lumine possunt esse articuli vere intellecti, quemadmodum in lumine naturali intellectus nostri principia scientiarum sunt vere intellecta et per consequens conclusiones ex articulis sic intellectis demonstratae sunt vere et proprie scitae ; tertium est quod tale lumen et scientia in illo lumine habita non evacuant fidem.

 

[8] Primum istorum, scilicet quod est dare tale lumen, probant duabus auctoritatibus beati Augustini positis in primo argumento quaestionis, necnon et secunda ratione ibidem subiuncta.

 

[9] Secundum autem probant duabus auctoritatibus et una ratione. prima auctoritas sumitur ex Canonae Isaiae, ubi dicit translatio nostra : Nisi credideritis, non permanebitis ; alia translatio habet : non intelligetis ; ergo supposita credulitate per fidem possibile est intelligere articulos per aliud lumen. secunda auctoritas est beati Augustini ad Volusianum prius in arguendo posita. Ratio autem talis est : non minus potest lumen supposita fide supernaturale quam naturale lumen intellectus nostri supposito phantasmate ; sed lumen naturale intellectus nostri supposito phantasmate facit clare intelligi principia naturalia et sciri conclusiones ex eis deductas ; igitur lumen supernaturale supposita fide sufficit ad faciendum intelligi principia supernaturalia, idest articulos fidei, et scire conclusiones ex eis deductas.

 

[10] Tertio probant quod tale lumen non evacuat fidem, sed stat cum ea, quia si tale lumen non posset stare cum fide, istud esset maxime propter oppositionem quae videtur esse inter enigma fidei et claritatem illius luminis ; sed illud non impedit, quia contraria, licet non compatiantur se in suis excellentiis, tamen, ut dicunt, compatiuntur se in esse remisso. Nunc ita est quod obscuritas fidei et claritas gloriae opponuntur sicut contraria in suis excellentiis, sed obscuritas fidei et claritas illius luminis medii opponuntur sicut contraria in esse remisso, quia claritas illius luminis non est perfecta claritas nec obscuritas fidei est perfecta obscuritas ; et ideo licet lumen gloriae evacuet sidem, tamen illud lumen medium non evacuat ipsam. exemplum est autem eiusdem de aere, qui de nocte est simpliciter tenebrosus et meridie simpliciter illuminatus, sed in aurora est partim illluminatus et partim tenebrosus ; nec tenebrositas totaliter expellitur usque ad meridiem, quando claritas perficitur. sic fides est quasi tenebrae, gloria quasi lumen meridianum quod totaliter expellit tenebras fidei, sed lumen medium est quasi lumen aurore quod stat cum tenebris fidei, nec expellitur per lucem meridianam gloriae, sed potius perficitur.

 

[11] Ad declarationem huius positionis adducunt quod duplex est evidentia, scilicet visionis et intelligentiae ; evidentia autem visionis est, quando res nude et immediate cognoscitur seu videtur ; evidentia vero intelligentiae est, quando res non est praesens, sed per discursum rationis cognoscitur. Primam evidentiam habet rusticus de eclipsi quam videt ; secundam habet astrologus de eclipsi quam non videt. Et secunda evidentia sufficit ad scientiam absque prima nec tollit fidem, licet prima tollat. De eodem modo beati habent de articulo evidentiam visionis quae tollit fidem propter claritatem perfectam luminis gloriae ; habentes autem illud lumen medium habent de articulo evidentiam intelligentiae quae est imperfectior nec tollit fidem, sufficit tamen ad scientiam ; simplex autem fidelis fidem tantum habet de eisdem.

 

[12] Nunc secundo restat inquirendum de praedictis.

Et primo ostendetur quod fictitium est ponere tale lumen ; secundo ostendetur quod dato quod poneretur, tamen in ipso articuli fidei non essent proprie intellecti nec conclusiones ex eis deductae essent proprie scitae ; tertio ostendetur quod tale lumen, si esset, evacuaret a viatoribus necessitatem habendi fidem. Primum probatur, quia tale lumen aut daretur ad utilitatem personae aut ad utilitatem communitatis. Si ad utilitatem personae, cum Deus non sit personarum acceptor, daretur aequaliter omnibus aequaliter disponentibus se per meritum uite et exercitium studii in Sacra Scriptura ; sed multi aequalis vel melioris ingenii quam alii et aequalis meriti et aeque vel plus exercitati in studio Sacrae Scripturae sentiunt se non habere tale lumen, quia non experiuntur se habere evidentem cognitionem de articulis fidei, nec de conclusionibus ex eis deductis, quod tamen oporteret, si haberent tale lumen quod facit de articulis evidentem cognitionem ; ergo tale lumen non datur ad utilitatem personae.

Item nec ad utilitatem communitatis, sicut sunt gratie gratis datae, de quibus loquitur Apostolus I Cor. 12, quia omne donum ordinatum ad utilitatem communitatis manifestatur aliis per proprium actum, sicut donum linguarum, gratia sanitatum, operatio virtutum et miraculorum. Unde ibidem dicitur quod unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, supple communitatis, quia nulla posset ex talibus donis utilitas pervenire communitati nisi per manifestationem actus. sed tale lumen non potest per aliquem effectum manifestari aliis ; ergo etc.

Maior patet ex dictis.

Minor probatur, quia manifestatio habitus cognitiui est per doctrinam (signum enim scientis est posse docere, ut habetur  I Metaphysicae) ; tale autem lumen et habitus scientialiter per eum et in eo acquisitus, si quis esset, non posset per doctrinam manifestari aliis, quia habentes tale lumen et talem habitum aut facerent ea quae docerent evidentia aliis aut non. Si non, tunc doctrina eorum non differret a doctrina aliorum et sic per talem doctrinam non manifestaretur illud lumen nec ille habitus scientificus.

 

 [13] Si vero dicatur quod habentes tale lumen possunt facere ea quae docent aliis esse evidentia, arguitur contra, quia non habentibus aliquod lumen non potest esse evidens illud quod totam evidentiam suam habet ab illo et in illo lumine ; sed credibilia et deducta ex eis habent totam suam evidentiam ab illo et in illo lumine quod isti ponunt ; ergo non ponunt per quamcunque doctrinam fidei evidentia aliis non habentibus praedictum lumen. nec sine dubio inventus est adhuc aliquis qui per doctrinam suam fecerit de eis evidentiam, nisi qualem faciunt doctores communiter, quae tamen non est tanta quod sufficiat ad scientiam proprie dictam ; et sic tale lumen non est donum quod possit per suam manifestationem in aliquo actu esse utile communitati vel ordinatum ad utilitatem personae, ut probatum est. Ergo fictitium est ponere tale lumen. Et sic patet primum et amplius patebit in sequentibus.

 

[14] Secundum probatur, videlicet quod dato quod tale lumen poneretur, adhuc articuli fidei non essent in eo intellecti nec conclusiones ex eis deductae essent proprie scitae. Et hoc patet primo auctoritate beati Augustini IX de Trinitate capitulo 1, ubi dicit sic : de credendis nulla infidelitate dubitemus, de intelligendis nulla temeritate affirmemus. Reputat ergo beatus Augustinus temerarium quod aliquis affirmet se pro statu viae posse intelligere credibilia seu articulos fidei.

 

[15] Idem patet duabus rationibus.

Prima est quia ille qui principalius assentit alicui propter auctoritatem alicuius dicentis quam propter quamcunque evidentiam rationis, ita quod auctoritate cessante vel non assentiret vel non firmiter adhereret propter inevidentiam rationum, non diceretur habere habitum scientificum, quia habitus scientificus importat adhesionem principaliter propter evidentiam rationis ; sed quilibet quantumcunque perfectus in doctrina fidei est huiusmodi ; unde si quaereretur a theologo quare principaliter assentit huic quod est verum corpus Christi esse in sacramento altaris, non respondet : « quia ratione evidenti hoc scio », immo « quia hoc dicit auctoritas Sacrae Scripturae », quamvis theologus sciret assignare locum Scripturae ubi hoc dicitur, quod non faceret simplex fidelis ; ergo nullus theologus quantumcunque perfectus habet de articulis fidei rationem evidentem et necessariam nec per consequens scientiam.

 

 [16] Secunda est quia si in isto lumine intelligatur evidenter quod Deus est trinus et unus, aut hoc erit, quia immediate representatur intellectui sic illuminato divina essentia, in qua sic representata in se et immediate intelligatur evidenter connexio terminorum articuli trinitatis, aut talis evidentia ex alio deducitur ; sed neuter illorum modorum est possibilis, ut probabo ; ergo etc.

Maior patet, quia omne quod intelligitur vel intelligitur per se et immediate in ratione obiecti vel intelligitur per aliquod aliud prius intellectum. minor probatur : primo quantum ad primam partem, quia cognitio qua cognoscitur essentia divina in se et immediate, et non ex aliquo praecognito, est cognitio quae vocatur facialis sive facie ad faciem, quia non est per aliud medium praecognitum ; sed talis cognitio, cum sit gloriosa‚ non potest haberi a puro viatore ; quare etc.

 

[17] Item nec alius modus possibilis est, scilicet quod evidentia articuli ex alio deducatur, quia vel deduceretur ex aliquo praecognito in creaturis vel in Deo ; non ex aliquo praecognito in creaturis, quia ex nullo quod sit in creaturis potest demonstrari articulus trinitatis, ut probatum fuit, nec ex aliquo praecognito in Deo, tum quia ille est primus articulus trinitatis quod quicquid praeintelligimus in Deo, totum pertinet ad unitatem essentiae et nullo modo ad distinctionem realem, tum quia quaereretur de illo praecognito si sit immediate cognitum vel ex alio praecognito. non potest dici quod sit immediate cognitum, propter eandem rationem qua nec articulus, nec alio praecognito, quia quaereretur de illo similiter et esset processus in infinitum vel deveniretur ad aliquid quod esset immediate cognitum in ipsa natura divina in se et immediate intellectui nostro representata, quod non est possibile in via ; patet ergo quod nullum lumen est in viatoribus quod reddat eis articulum evidentem evidentia intelligentiae.

 

[18] Tertium probatur, scilicet quod tale lumen, si esset, evacuaret necessitatem habendi fidem et auctoritatem, quia ille cui constat certitudinaliter aliquid sic esse ex evidentia rei, quocunque alio dicente vel non dicente, non indiget testimonio vel auctoritate alterius ; sed habens scientiam alicuius conclusionis deducte ex principiis necessariis et evidentibus est certus ; ergo talis non indiget alio testimonio vel alia auctoritate nec fide innitente auctoritati. Si ergo illud lumen quod isti ponunt faceret articulos fidei evidentes et conclusiones ex eis deductas vere scitas, sequeretur quod tale lumen evacuaret necessitatem fidei et auctoritatis. Puto tamen quod non evacuaret possibilitatem fidei, nec quantum ad actum nec quantum ad habitum, quando possent concurrere ad faciendum unum assensum modo quo dictum est in praecedenti quaestione de scientia et fide et opinione.

 

[19] Modus tamen quem isti assignant est impossibilis, quia contraria, quantumcunque sint remissa, sunt incompossibilia ; sed obscuritas fidei et claritas illius luminis opponuntur secundum ipsos contrarie, licet secundum gradum remissum ; ergo nullo modo compatiuntur se in eodem. Minor patet eorum dicto.

Maior probatur : primo, quia oppositio est causa repugnantiae et incompossibilitatis ; sed contraria in omni gradu, tam remisso quam intenso, opponuntur ; ergo etc. Minor istius rationis patet, quia contrarietas est oppositio secundum formam, ut habetur  X Metaphysicae ; ergo ubicunque manent formae, ibi est oppositio vel nunquam est ; formae autem manent tam in gradu remisso quam intenso ; ergo in omni gradu opponuntur et sunt incompossibiles.

 Secundo, quia impossibile est idem et secundum idem simul esse album et nigrum ; sed albedo in quocunque gradu sit, ex quo realiter est ibi, dat esse album et nigredo esse nigrum ; ergo etc.

Tertio, [quia] terminus a quo et ad quem in eodem motu sunt incompossibiles ; alioquin unus non abiiceretur per introductionem alterius ; sed una forma contraria in quocunque gradu potest esse terminus ad quem et ex quo respectu alterius ; ergo formae contrariae in quocunque gradu sunt incompossibiles.

Quarto, quia magis repugnant invicem album et nigrum in quocunque gradu quam magis album et minus album, quia illa differunt specie, haec autem solo numero ; inter ea autem quae differunt solo numero non potest inveniri ita formalis oppositio, sicut inter ea quae differunt specie ; sed magis et minus album non stant simul in eodem ; ergo nec album et nigrum quocunque gradu ; item sequeretur quod solum summe album et summe nigrum essent contraria et incompossibilia, quia maxime distant ; omnis autem alia albedo et nigredo esset compossibilis ; quod est manifeste falsum.

Puto autem in hoc esse deceptionem, quia inter contraria est quandoque dare medium aliquo modo unum per essentiam in quo aliqualiter dicuntur extrema manere, non quidem sic quod in illo medio sint distincte formae contrariae sub esse remisso (hoc enim impossibile est, ut probatum est statim), nec illud medium aliquo modo esset tunc unum nisi per aggregationem, sed quia illud medium participat naturam utriusque et comparatum ad quodcunque extremum habet aliquo modo rationem extremi alterius, ut patet de tepido respectu calidi et frigidi. ipsi autem accipiunt primo modo, cum ponant fidem manere cum illo lumine tanquam duo distincta et obscuritatem fidei cum claritate illius luminis ; ideo decipiuntur.

 

[20] Nunc restat discurrere per dicta eorum soluendo quae adducunt pro se. cum enim dicunt illud lumen esse et probant per auctoritatem Augustini, potest dupliciter responderi :

uno modo quod beatus Augustinus distinguit duplex lumen, scilicet fidei, quod habetur in via, et lumen gloriae, quod habetur in patria, ut sit sensus : « aliud est lumen ad credendum, dum sumus in via, scilicet fides, aliud ad intelligendum in patria, scilicet gloria ».

Alio modo et forte magis secundum intentionem Augustini quod duplex est notitia credibilium : una qua assentimus simpliciter eis propter auctoritatem dicentis et hoc est per fidem quam habent omnes fideles ; alia est qua quidem maiores possunt alios instruere et persuadere ea quae sunt fidei et aliqualiter declarare et defendere ; quam notitiam potest quis habere vel a Deo per infusionem vel ab alio per doctrinam vel a se ipso per exercitium studii, et hanc notitiam vocat beatus Augustinus scientiam vel sapientiam XIV de Trinitate capitulo 1 ; hoc etiam vocatur lumen ab eodem in auctoritatibus allegatis, quo lumine articuli intelliguntur non simpliciter, ita ut sint evidentes intellectui nostro modo quo alii ponunt, sed quia habetur de eis quaedam altior notitia quam per solam fidem, quae notitia est fidei declarativa et aliqualiter persuasiva.

Et hoc lumine, idest hac notitia, sunt illuminati maiores, qui habent fidem docere et defendere, nec oportet eos esse illuminatos aliquo lumine in quo articuli sunt intellecti vel sciti, ut alii ponunt, quia ad ea quae sunt fidei non potest adduci cogens ratio ne tollat meritum fidei ; nam secundum Gregorium : Fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum. Et sic exclusa est ratio quam adducunt.

 

[21] Quod dicunt secundo de evidentia intelligentiae quam facit illud lumen, primo per illud isaie : nisi credideritis etc., potest dici dupliciter : primo sic, quia de credibilibus non habetur notitia nisi credulitas, nisi, inquam, credideritis, non intelligetis, idest aliter non cognoscetis ; vel sic, quia notitia doctorum fidem defendentium fidem supponit : nisi credideritis per fidem, non intelligetis, idest non habebitis illam notitiam altiorem quae dicta est. similiter ad illud Augustinus : ego catholicam fidem profiteor etc., potest dici dupliciter, primo sic : per fidem praesumo me venturum ad veram scientiam beatorum, idest quae habetur in patria, non in via ; vel sic : praesumo me venturum ad scientiam beatorum, idest doctorum magis illuminatorum modo quo dictum est, et non illo modo quo ipsi intelligunt.

 

[22] Ad rationem eorum « plus potest lumen supernaturale supposita fide quam intellectus noster supposito phantasmate », dicendum quod nullum lumen quod possit habere a puro viatore potest tantum respectu articulorum fidei quantum potest lumen naturale intellectus nostri respectu principiorum naturalium et eorum quae ex ipsis deducuntur. Cuius ratio est quia singularia, quorum phantasmata sunt quaedam similitudines, habent necessariam habitudinem ad universalia, ut ex inductione facta sufficienter possit in singularibus evidenter universale concludi, quod est principium artis ; sed nec fides nec aliqua cognitio tradit nobis evidentem notitiam aliquorum in quibus vel ex quibus possit articulus evidenter intelligi vel concludi, lumen tamen gloriae, si quod est, prout communiter ponitur, facit evidentiam tantam vel maiorem de articulis quantam habemus de principiis naturalibus. sed de illo non est sermo ad praesens.

 

[23] Tertium autem dictum eorum evacuatum est ostendendo quod falsum assumunt, scilicet quod contraria in esse remisso possunt simul esse. Ad alias rationes principales factas in arguendo ad quaestionem patet responsio ex iam dictis.