Distinctio II — Livre II — Jean Duns Scot - Lectura
Jean Duns Scot - Lectura - Livre II
DISTINCTIO II
Pars I
QUAESTIO 1
[1] Circa distinctionem secundam quaeritur utrum in duratione exsistentiae angeli sit aliqua successio.
[2] Quod non, videtur, sed quod sit tota simul : Indivisibile non est capax quantitatis ; sed exsistentia angeli indivisibilis est ; ergo non est capax durationis divisibilis.
[3] Confirmatur, quia indivisibile successivum non est capax divisibilis quantitatis permanentis ; ergo similiter nec indivisibile permanens erit capax divisibilis successivi.
[4] Praeterea, omnis mensura divisibilis tempus est, sicut potest haberi ex IV Physicorum ; sed aevum non est tempus. Quod patet per Augustinum 83 Quaestionum quaestione 72, unum est stabile, et aliud non, et etiam per Dionysium De divinis nominibus cap. 5 et 10.
[5] Contra : Non est necesse Deum creare unum angelum, quando creat alium ; ergo unus potest esse alio non exsistente, et etiam nunc potest esse cum illo. Tunc arguitur : iste angelus modo est cum illo, et non fuit ante, in essendo ; ergo in exsistentia eius est successio, quia si in duratione eius exsistentiae nulla esset successio, numquam esset simul cum eo si ante non fuit.
[6] Praeterea, angelus potest annihilari, et non in nunc in quo est, quia est in illo, ergo in alio nunc ; sed duo nunc non sunt sine successione ; ergo etc.
[7] Praeterea, angelus potest annihilari et iterum reparari, suum igitur esse est interruptum ; sed non est intelligibile quod omnino sit tanta identitas inter suum esse interruptum et reparatum sicut si non esset interruptum ; ergo est ibi aliqua distinctio inter nunc terminans interruptionem et nunc terminans reparationem. Sed qualis est mensura alicuius secundum interruptionem et reparationem, talis est mensura eius in permanentia eius, quia eadem est mensura motus et quietis ; ergo si mensura interruptionis et reparationis angeli sit habens successionem, ex mensura exsistentiae eius habebit.
[8] Ad hanc quaestionem dicunt quidam quod aliter est radius a sole et aliter rivulus a fonte, nam in causatione rivuli a fonte est duplex innovatio et successio (una innovatio ex parte formae secundum quam est fluxus, alia innovatio in ipso fluxu), sed in causatione radii a sole non est innovatio ex parte radii, quia semper manere potest idem, sed est innovatio ex parte causationis, quia continue causat et influit. Sic dicunt in aevo et in duratione exsistentiae angeli, quod ibi non est innovatio in exsistentia angeli, sed tamen continue conservatur et continue in conservatione et duratione recipit novam influentiam.
[9] Et pro hac opinione arguitur : Primo : Augustinus VIII Super Genesim ait quod praesente sole aer fit lucidus, et non est factus lucidus (alioquin si factus esset lucidus, absente sole remaneret lucidus) ; et sic dicit de omni creatura ad Deum : homo non est factus iustus, sed fit iustus a Deo, alioquin absente Deo iustus esset.
[10] Ex hoc arguitur per auctoritatem et etiam per rationem : Si angelus continue fit exsistens, et non semper fit exsistens eadem factione (quia tunc sicut impossibile est ipsum non accepisse esse prima factione, sic esset impossibile quod prima factione non capiat esse), ergo alia et alia factione sive causatione exsistit.
[11] Praeterea, nulla causatione ultimate habetur esse, qua posita potest esse non haberi (hoc enim praedicatum videtur includi in subiecto : si enim, posita aliqua causatione, potest non haberi esse, ergo illa non est sufficiens et ultimata ita quod ultimate res illa causatione ponatur in esse) ; sed posita causatione prima, potest non haberi angeli esse cras, quia potest non esse ; ergo prima causatione ultimate non habetur esse angeli, ergo requiritur continua causatio.
[12] Dices quod prima causatione non habetur coexsistentia angeli cum tempore, et ideo requiritur innovatio ex parte temporis, sed tamen prima causatione habetur absolute esse angeli ultimatim.
[13] Contra : secundum hanc responsionem non magis conservatur angelus quam Deus, quia iuxta aeternitatem fluunt partes temporis et sunt ibi diversae relationes ad aeternitatem sicut ad aevum ; ergo si propter hoc conservatur exsistentia angeli per relationem ad tempus, ita potest dici de aeternitate.
[14] Praeterea, ratio stat, quia potest dici : ostendit quod non solum prima causatione non habetur ultimate exsistentia angeli cum tempore, sed quod absolute non habetur exsistentia eius, quia - prima causatione posita - potest non haberi exsistentia angeli absolute, et non solum eius coexsistentia ; ergo prima causatione ultimate non habetur eius esse.
[15] Praeterea, si prima causatione accepit totum esse suum quod potest postea accipere, ergo idem est angelo esse, fuisse et fore, quia non differunt tunc esse, fuisse, fore, nisi per respectum ad partes temporis ; sicut igitur impossibile est angelum non fuisse, sic impossibile est angelum non fore !
[16] Praeterea, in aeternitate divina non potest stare velle et nolle, nisi in volitis sit aliqua differentia (quia non potest velle contradictoria ut contradictoria sunt, sed si velit contradictoria, oportet quod accipiat non ut opposita, scilicet pro diversis instantibus, ut si vult me sedere et stare, hoc non vult pro eodem instanti, sed pro alio et alio ; ergo oportet necessario invenire aliquam differentiam in ipsis volitis ad hoc quod sit differentia in volitionibus secundum rationem) ; sed in aeternitate voluit angelum esse et voluit angelum non esse ; ergo necessario voluit illa non esse ut sunt opposita. Sed opposita sunt pro eodem instanti ; igitur angelum esse et non esse non potest referri ad idem instans, - igitur oportet quod voluit angelum esse pro instanti a et non esse pro instanti b. Et hoc non potest esse nisi sit successio in aevo, quia aliter in eodem instanti vult contradictoria ut contradictoria, - et etiam sequitur quod illum quem creat, non potest annihilare.
[17] Praeterea, si aevum esset omnino indivisibile, cum aevum durabit cum infinito tempore futuro, aevum formaliter esset infinitum, quia illud quod in se formaliter habet coexsistere cum infinito, esse infinitum dicit.
[18] Dices quod non sequitur, quia non habet ex se quod duret in infinitum cum tempore.
[19] Contra. Hic non respondet ; si enim angelus ex se haberet unde posset durare cum infinito tempore, et ex se esset infinitum. Sed tamen ex hoc quod potest durare cum infinito tempore, licet non ex se sed in se habet quod potest durare, sequitur quod virtualiter et formaliter sit infinitum.
[20] Tunc arguitur : omne quod habet entitatem formaliter, per quam potest coexsistere cum infinito, est infinitum formaliter. Probatio : sicut si angelus haberet virtutem essendi in loco infinito, licet non a se, est immensum et infinitum ; igitur similiter si angelus haberet in se formaliter quod potest coexsistere tempori, sequitur quod in se formaliter sit infinitum.
[21] Praeterea, angelus circumscripto omni tempore, potuit peccare, et non in primo instanti, ut communiter dicitur, ergo in alio ; sed operationes angelorum mensurantur aevo ; ergo necessario in aevo fuit successio.
[22] Praeterea, ponatur quod Gabriel crearetur et postea annihilaretur, quo annihilato Michael crearetur et annihilaretur, et sic continue, - et sit angelus tertius, superior, in cuius aevo creantur et annihilantur ; tunc manifestum est quod numquam Gabriel est cum angelo Michaele ; sed inconveniens est quod numquam sint simul, et tamen quod sint in eodem instanti.
[23] Pro hac opinione sunt multae auctoritates : Augustinus XI Confessionum : quod si nunc staret et non flueret, et non fieret tempus sed aeternitas ; et loquitur ibi de aeternitate divina, quia non loquitur ibi de angelo sed de Deo.
[24] Item, Boethius De Trinitate : Nunc fluens facit aevum, quod est mensura caeli, - et tempus, quod est mensura motus.
[25] Item, Hieronymus Ad Marcellam (et ponitur distinctione 8) : Solus Deus non novit fuisse et fore.
[26] Item, Damascenus libro I cap. 16.
[27] Hoc etiam probatur per propositionem 2 De causis.
[28] Item, Gregorius XXVI Moralium.
[29] Item, Anselmus Proslogion 21.
[30] Contra istam opinionem, arguunt alii quod includat contradictionem quod sit successio et non innovatio : Quia si intelligatur quod in eodem in quo est successio non sit innovatio, contradictio est, quia numquam est successio nisi hoc transeat et aliud succedat, - quod non potest esse sine reali innovatione.
[31] Si autem dicatur quod successio sit in duratione angeli et non in exsistentia eius, hoc non potest esse, quia mensura et mensuratum sunt eiusdem rationis (quod probatur per Philosophum IV Physicorum, qui vult quod in tempore sit prius et posterius, quia in motu ; et similiter in X Metaphysicae dicit quod mensura et mensuratum sunt unigenea) ; ergo si est innovatio in mensura, erit etiam in mensurato.
[32] Praeterea, si successio sit in aevo extra exsistentiam angeli in duratione, ergo proprie est ibi mutatio, quia ibi tunc erit aliquid quod aliter se habet nunc quam prius, quia tunc aliquid est quod prius infuit et modo non ; sed mutatio proprie mensuratur instanti temporis ; ergo tota duratio mensurabitur tempore.
[33] Praeterea, si in aevo sint diversa nunc, quaero quomodo prius nunc desinit esse : aut propter subiectum, aut propter contrarium? Non propter subiectum, quia idem manet ; nec propter contrarium, quia nihil est ibi contrarium. Sed nunc temporis desinit propter desitionem subiecti, scilicet ipsius ubi, quod indivisibiliter inest.
[34] Ideo dicunt alii quod aeternitas est mensura esse stabilis. In quantum igitur aliquid recedit ab esse stabili, in tantum recedit ab aeternitate : aliquid autem est quod fluit secundum totum suum esse (ut temporale) ; aliquid autem est quod licet in se non fluat, habet tamen esse cum illo in quo est fluxus (et sic aeviterna sunt cum fluxu), - et sic intelligendo, caelum et angeli sunt cum fluxu, sed tamen esse eorum stabile est in se et duratio tota simul in se.
[35] Contra : Angelus est aliquod ens in se, igitur in se habet propriam durationem ; igitur oportet in se assignare ei aliquam durationem. Ergo non mensuratur propter hoc quod concurrit aliquid aliud, habens moram ; hoc patet in caelo, quod est cum suo motu qui mensuratur tempore, et tamen caelum secundum se habet propriam mensuram.
[36] Praeterea, ille dicit alibi quod Deus cognoscit futura contingentia, quia omnia sunt praesentia nunc aeternitatis, quod continet in se totum tempus ; igitur, si nunc aevi contineat totum tempus, sequitur quod angelus cognoscit omnia futura.
[37] Si quis autem velit sustinere priorem opinionem (quae ponit quod in exsistentia angeli sit successio realis, eius tamen exsistentia manente indivisibiliter eadem), potest dicere secundum illum doctorem quod aevum proprie mensura quaedam est ; mensura autem proprie dicta quantitas est ; et sic aevum est quantitas successiva, habens partem et partem successive. Nam, secundum ipsum, est dicendum quod angelus, in quantum ponitur a Deo in esse in primo instanti, non habet quod manet in esse nisi per illud nunc, ita quod - quantum est ex parte angeli et hac productione qua primo ponitur in esse - non habet esse angelus in secundo instanti ; et ideo conservare angelum est ipsum ponere in esse alia productione sive positione in alio instanti secundum idem esse. Et sic non erit distinctio et innovatio in exsistentia angeli manente eadem exsistentia, sed successio erit ex hoc quod successive ponitur in esse.
[38] Exemplum ponitur, quod angelus sit praesens loco pedali, ita quod ex virtute sua determinet sibi illum tantum locum : tunc per illam virtutem non potest esse praesens maiori loco (nisi detur sibi virtus nova a Deo vel quod mutetur a loco in locum), quia si virtute illa se posset ferre in maiore loco, et sic semper, esset immensus et infinitus secundum locum ; sed Deus potest sibi dare maiorem virtutem per quam potest esse in maiore loco, vel per motum potest esse.
[39] Ita in proposito : prima productione habet angelus quod tantum sit in primo instanti, - et ideo in conservando ipsum, continue ponitur in esse, et sunt multae productiones eiusdem rationis, quarum secunda non sequitur non esse angeli sed esse angeli, quia postquam habuit esse in primo instanti, ponitur in esse in alio instanti, non interveniente non esse medio. Et sic differt conservatio a creatione ratione tantum, quia per creationem ponitur in esse tantum per respectum ad non esse praecedens, sed per conservationem continue ponitur in esse per respectum ad esse praecedens et non esse quod praecessit non duratione sed natura.
[40] Ad rationes alterius opinionis. Quando arguitur quod non potest esse successio sine innovatione, dicendum quod successio includit innovationem, sed tamen in eo quod substernitur huic successioni non innovatio inest sed est exsistentia eadem manens, continue tamen et successive per conservationem posita in esse.
[41] Ad probationem, quando arguitur quod non potest esse innovatio in mensura nisi sit innovatio in mensurato, quia Philosophus IV Physicorum ait prius et posterius in tempore praesupponere prius et posterius in motu, dicendum quod in natura inferiore distinctio operationum praesupponere potest distinctionem formarum, quae sunt principia operandi in producente, non tamen hoc oportet respectu naturae et causae superioris perfectionis (sicut : ignis calefacit et desiccat, et istae operationes praesupponunt in igne diversas formas, scilicet calorem et siccitatem ; non tamen sequitur - propter hoc - quod diversae operationes respectu solis, ut congelare lutum et dissolvere glaciem, praesupponunt diversas formas in sole).
[42] Sic in proposito, licet novitas partium temporis praesupponat novitatem partium motus, non tamen sequitur quod novitas partium succedentium in aevo praesupponat novitatem in aeviterno, immo immediate ipsum aeviternum - manens secundum quod continue ponitur idem in esse - habet in se illam variationem, quae recipitur in eo sicut in subiecto secundum suam essentiam non variato.
[43] Adhuc est exemplum de quantitate perficiente substantiam carnis, in qua quantitate albedo extenditur per accidens : partibilitas in albedine praesupponit partibilitatem in quantitate, et tamen partibilitas in quantitate non praesupponit partibilitatem in substantia (supponendo quod substantia non habeat propriam partibilitatem), immo aliquid indistinctum praesupponitur partibilitati quantitatis. Sic partibilitas in successione aevi non praesupponit partibilitatem in exsistentia angeli, sed praesupponitur exsistentia angeli omnino indivisibilis et indistincta.
[44] Ad hoc quod additur de X Metaphysicae, quod mensura et mensuratum sunt unigenea, dicendum quod non est ad propositum. Philosophus enim ibi loquitur de duplici mensura, quarum una est per quiditatis perfectionem et alia per partium replicationem, et utraque est unigenea mensurato : nam quaedam est mensura quae mensurat ex perfectione sua (sicut quiditates in universo mensurantur per accessum et recessum ad aliquam primam quiditatem in suo genere), et talis mensura est unigenea, - nam in genere naturali est ordo specierum, ubi invenitur aliqua prima species perfectior aliis, et per accessum et recessum ad illam mensurantur in suis quiditatibus ; alia autem mensura est quae mensurat per replicationem, sicut pars mensurat totum (ut uncia in ponderibus etc.). Sed tertia est mensura, de qua non loquitur ibi, quae est mensura extrinseca, per applicationem (quomodo ulna mensurat pannum et tempus motum), et ista mensura non debet esse unigenea, - nec oportet, quia mensura ista potest esse accidens et mensuratum substantia. Aevum autem per comparationem ad angelum non est mensura primo modo nec secundo, et ideo non oportet quod sit unigenea.
Et sic respondet ille doctor qui sic arguit, alibi.
[45] Aliter potest dici quod exsistentia angeli non est primo mensurata aevo, nec sicut nigredo mensuratur albedine nec per replicationem, quia aevum non constituit angelum per eius replicationem nec mensurat ipsum primo per applicationem ita quod sit coextensus aevo, cum sit indivisibilis, sed mensuratur per accidens, quia subiectum quantitatis mensuratur per accidens sed quantitas per se (sicut substantia carnis mensuratur per accidens, in eo quod quantitas eius mensuratur per se ; unde substantia, in eo quod quanta est, mensuratur primo, sed substantia per accidens). Sic in proposito, exsistentia angeli - in quantum est durans - per se mensuratur aliqua parte durationis, sed tamen exsistentia angeli omnino per accidens mensuratur.
[46] Ad aliud, quando arguitur quod extra exsistentiam angeli esset mutatio, cum aliter se habet nunc quam prius, quae mutatio mensuratur instanti temporis.
Et hoc apparebit ex sequentibus quomodo mutatio mensuratur instanti.
[47] Ad aliud, quando arguitur quod nunc aevi, si corrumpitur, aut propter contrarium agens, aut per corruptionem subiecti, dicendum quod illud idem agens quod ponit in esse aliud nunc, corrumpit primum ; similiter, primum nunc natum est non manere sed raptim transire et deficere in se, - unde ex natura sua habet quod deficit (sicut nunc temporis, quod non potest habere esse nisi raptim) ; unde si nihil ageret positive, adhuc deficeret, et si subiectum non corrumperetur, adhuc deficeret. Unde subiectum non est prima causa deficiendi ipsius nunc temporis.
[48] Sed si quaeratur : si nunc corrumpitur, in quo corrumpitur ? aut quando est aut quando non est, aut in instanti aut non ?
Dicendum quod haec est ratio Philosophi, per quam probat quod instans manet in toto tempore, quae sophistica est. Unde dicendum quod desinit esse quando est, nam desinit exponitur per positionem praesentis et privationem futuri ; instans igitur desinit esse quando est et post non erit : et ideo in se desinit, et non in alio nunc. Unde indivisibilia sunt et non sunt, absque eorum generari et corrumpi, ex III Metaphysicae, ut instans. Unde illa quae mensurantur indivisibili (ut formae et mutatio) - non est dare primum non esse sed ultimum esse, dicendo nunc est ultimo et post non erit.
[49] Ad rationem principalem dicendum quod indivisibile non est capax divisibilis permanentis ; sed non est verum de quantitate successiva, cuius est capax continue.
[50] Ad confirmationem dicendum quod non est simile ; non enim, si indivisibile permanens non possit esse capax quantitatis permanentis, quod propter hoc non sit capax quantitatis et divisibilis successivi, quia quantitas permanens requirit permanentiam partium in eo in quo est, non quantitas successiva.
[51] Ad aliud, quando arguitur quod mensura divisibilis et numerus alicuius divisibilis tempus est, dicendum quod non omnis numerus est tempus, sed numerus habentis prius et posterius ; sed exsistentia angeli non habet prius et posterius, unde nec movetur nec quiescit, nec est motus nec quies ; ideo aevum, quod est mensura eius, non est tempus.
[52] Ad Augustinum, quando dicitur quod tempus est mutabile et aevum non, dicendum quod tempus est mutabile ita quod sit subiectum motus, et habet intelligi quantum ad subiectum suum cui substernitur quod illud sit mutabile, et hoc verum est ; et sic aevum est stabile, quia exsistentia angeli manet eadem.
[53] Ad aliud etiam dicendum est quod debet intelligi de exsistentia angeli, cuius aevum est mensura.
[54] Alius quidam dicit quod in aevo est realis successio, ex eo quod continue ponitur in esse, - sed non aliud quam respectus realis : et ut habet unum respectum realem ad Deum, praecedit se ut habet alium respectum. Cuius opinionem quaere alibi.
[55] Sed contra hanc opinionem, sive sustineatur praedicto modo sive alio secundum illos respectus, arguitur - per unam rationem - quod in angelo exsistente non est aliquod successivum absolutum nec respectus realis quod requiratur ad conservationem et perpetuationem exsistentiae angeli : Quia si exsistentia angeli sit aliquod absolutum, quod sit aliud et aliud per successionem, istud absolutum aut est idem cum exsistentia angeli aut non. Si autem est idem cum exsistentia angeli, et illud absolutum variatur per successionem et continue innovatur, quia ponitur innovatio in mensura, et exsistentia angeli manet idem et non est nova (secundum omnes), ergo sequitur quod idem sit novum et non novum, et aliud et non aliud. Si autem nunc aevi ponitur absolute et realiter aliud ab exsistentia angeli, tunc arguitur : sicut Deus potest ponere exsistentiam angeli in esse sine aliqua in novatione ex parte angeli naturae in se, ita potest ponere illud absolutum in esse continue, sine aliqua innovatione ipsius nunc aevi, et sicut potest tunc conservare exsistentiam angeli praedicto modo, ita et ipsum nunc non variatum nec successionem habens (sicut nec exsistentia angeli successionem habet). Ergo propter perpetuationem exsistentiae angeli et eius continuam conservationem, non oportet ponere aliquod absolutum in angelo aliud ab eo. Illud enim nunc absolutum aevi, si ponatur in esse continue et sit ibi successio, - vel in ipso aevo vel in alio : non in ipso aevo, quia idem ponitur in esse ; si autem in alio aevo, tunc necessario esset processus in infinitum in ipso nunc ad hoc quod ponatur in esse, quia esset quaerendum de illo si sit aliud an idem quod prius.
[56] Item, non requiritur aliquis respectus realis in exsistentia angeli ad hoc quod continue conservetur, quia ista relatio realis aut est idem cum absoluto (ut cum exsistentia angeli), aut non. Si sit idem cum eo (sicut credo, quia est relatio ad Deum communis omni creaturae, sine qua nulla creatura potest esse), ergo non potest ista relatio esse nova, sicut nec exsistentia angeli. Si autem ista relatio sit alia realiter ab angelo, hoc non potest esse quod exsistentia sit eadem et relatio nova, quia si exsistentia sit eadem et terminus idem, scilicet Deus, necessario relatio erit eadem, quia relatio non variatur nisi propter variationem fundamenti vel termini.
[57] Ideo dico propter istam rationem (et nullam aliam) quod non est necesse - propter perpetuationem exsistentiae angeli - ponere aliquod absolutum novum vel respectum in exsistentia angeli.
[58] Ad primum pro prima opinione, quando arguitur quod angelus continue fit, et non prima factione, dico quod eadem factione infinities ponitur in esse, ita quod creatio et conservatio differunt secundum rationem tantum per respectum ad non esse, nam creare est dare esse post non esse duratione, sed conservare est dare esse post non esse non duratione sed natura ; unde non differunt nisi per respectum ad non esse quod duratione praecedit vel natura. Et ideo eadem factione qua primo produxit angelum, eadem productione conservat, - nec in conservatione esse sequitur non esse nisi natura, quia poneretur in non esse nisi aliud conservaret.
[59] Per hoc patet ad Augustinum quod verius secundum hoc potest poni quod creatura continue fit quam secundum priorem viam, quae ponit quod est ibi successio, quia quando productus est angelus a Deo prima productione, non dimittit angelum sibi ipsi, sed quod fecit, modo facit. Sicut si ponitur per impossibile quod Filius Dei produceretur a Patre in diversitate naturae et necessario (sicut modo quidam philosophi posuerunt Deum produxisse mundum), adhuc Filius hodie generatur sicut ante constitutionem mundi generatur. Sic, in proposito, Deus semper creat angelum, et non alia creatione quam primo creavit. Et sic verum est quod dicit Augustinus de sole in producendo radium.
[60] Et quando arguitur quod nihil habetur causatione aliqua ultimate quod potest non haberi posita illa causatione, dicendum quod distinguendum est secundum compositionem et divisionem. In sensu compositionis vera est, quia dum stat illa causatio, angelus non potest non esse ; et tunc minor est falsa. Sed in sensu divisionis maior est falsa, quia angelus habet esse hac causatione, et stante hac causatione aliquando potest habere non esse.
[61] Ad aliud, quando arguitur quod tunc idem esset in angelo fuisse et fore, dicendum quod sicut istud Filium generari et fuisse generatum non differunt nisi in intellectu comparante partibus temporis quibus coexsistit, quia dicitur modo generari in quantum sua generatio coexsistit huic praesenti, et dicitur generatum esse in quantum generatio sua coexsistit tempori praeterito, - sic in proposito, in exsistentia angeli non est fuisse et fore, sed tantum dicitur fuisse et fore in quantum coexsistit partibus temporis.
[62] Et quando dicitur quod tunc non potest facere angelum non fore sicut modo non fuisse, dicendum quod non sequitur, quia non potest facere angelum non fuisse, quia praeteritio est extra causationem suam ; sed tamen illud quod fuit, potest facere non fore et non coexsistere cum futuro.
[63] Ad aliud, quando arguitur quod Deus non potest velle contradictoria pro eodem instanti, dico quod si poneretur aevum in aliquo angelo superiore, quo mensurantur alii, sicut quidam ponunt, tunc in illo potest angelus esse et non esse sicut in aeternitate, quia est mensura communis ; sed hoc non est simul velle opposita (sicut, licet omnia corpora sint simul cum immensitate Dei, hoc tamen non est esse simul formaliter). Similiter, si ponitur quod quilibet angelus habeat proprium aevum, tunc si Deus vult angelum non esse, tunc suum nunc non est ; et ista negatio non oportet quod mensuretur aliquo positivo. Sed ego non quaesivi quaestionem de aevo, sed de exsistentia angeli, an in exsistentia angeli sit aliqua successio, ita quod in exsistentia eius sit aliquid absolutum vel respectivum quod succedat continue. Et dictum est quod non. Et ideo ratio non est contra me.
[64] Ad aliud, quando arguitur quod exsistentia angeli formaliter esset infinita si in exsistentia sua non sit aliqua successio, quia illud est formaliter infinitum quod praeter actionem novam alterius circa ipsum, potest coexsistere cum infinito, dico quod quando ex infinitate quantitatis proprie aliquis vult concludere infinitatem quantitatis virtualis, oportet quod tanta sit infinitas virtualis quantitatis sicut in eo quod proprie est infinitum secundum extensionem ; nunc autem si tempus esset totum simul, haberet partes actu infinitas, nec posset esse plus ; igitur si infinitas virtualis debet concludi in exsistentia angeli, oportet quod de necessitate coexsistat illi ; sed hoc non est verum. Unde : illud quod habet quo ex necessitate coexsistit infinito, est infinitum, sed sic non est in proposito.
[65] Ad aliud dicendum quod exsistentia actualis angeli potest succedere alteri exsistentiae et etiam suo opposito ; non tamen est aliqua successio in una exsistentia angeli.
[66] Per hoc ad primum illorum, quando dicitur quod angelus potest peccare, dico quod sua innocentia et peccatum possunt succedere extra exsistentiam angeli, nec oportet ponere aliquam successionem in exsistentia angeli propter hoc (sicut caelum movetur et succedit pars motus post partem, nec tamen propter hoc oportet ponere aliquam successionem in exsistentia caeli).
[67] Ad aliud dicendum quod si unus angelus creetur et post annihiletur, et tum alius angelus creetur et iterum annihiletur, et tertio reparetur praecedens et sic semper, dico quod non sunt simul nisi in aeternitate.
[68] Ad auctoritates dicendum quod exponendae sunt quod hoc dicunt propter defectibilitatem creaturae, in quantum cum tempore angelus coexsistit.
[69] Per hoc patet ad rationes principales, quod non sunt contra hanc viam.
QUAESTIO 2
[70] Supposito quod in exsistentia angeli non sit aliqua successio, sicut iam dictum est, quaeritur utrum sit ponere aliquid aliud - in angelo - ab angelo, quod sit mensura eius.
[71] Quod sic, videtur : In re temporali (ut in motu) est ponere aliquid aliud quod sit mensura eius (ut tempus) ; ergo similiter in aeviterno oportet ponere mensuram aliud ab ipso. Antecedens probatur per Philosophum IV Physicorum, quod motus aut est velox aut tardus, tempus autem non ; ergo tempus non est idem quod motus.
[72] Praeterea, quantitas permanens est eiusdem generis cum successiva ; ergo sicut quantitas permanens differt a subiecto suo, ita quantitas successiva, - et est mensura, ergo oportet ponere quod sit aliud.
[73] Contra : Si duratio angeli sit aliud ab angelo, sit igitur a. Quaero igitur, cum a duret, an duratio ipsius sit aliud ab a, aut non. Si autem a duret se ipso, igitur similiter exsistentia angeli. Si autem sit aliud, sit illud b, et sic in infinitum, vel stabitur quod angelus non habeat aliquam mensuram realiter ab ipso differentem.
[74] Ad hanc quaestionem patet quid sit dicendum secundum eos qui dicunt successionem esse in exsistentia angeli. Ipsi enim dicunt quod aevum est successivum et de genere quantitatis, et per consequens ex dictis eorum sequitur quod sit aliud ab angelo, quod non de genere quantitatis huiusmodi est angelus, et sic angelus requirit aliquid aliud a se quod sit mensura eius.
[75] Item, hoc sequitur ex alio dicto eorum : idem non potest esse cum opposito sui ipsius ; sed nunc aevi potest non esse cum exsistentia angeli secundum eos, quia aliter non esset successio in aevo, nec etiam est respectus secundum eos, quia est de genere quantitatis.
[76] Dico tamen quod non oportet ponere aliquid aliud ab exsistentia angeli quod sit mensura eius, nec absolutum nec relativum.
[77] Huius probatio duplex est : Si enim esset aliquid absolutum, aliud ab angelo, quod esset mensura angeli, illud absolutum esset posterius angelo, exsistens in eo ; ergo non includit contradictionem, angeli exsistentiam esse sine illo absoluto ; ergo Deus potest ponere angelum in exsistentia sua absque hoc quod ponat illam mensuram in esse, et ita conservare ; ergo etiam propter conservationem angeli in esse suo non oportet ponere aliquid in angelo differens realiter ab eo.
[78] Praeterea, ad inquirendum diversitatem inter aliqua, potissima via est contradictio, quia si unum potest esse sine alio, non sunt idem realiter. Unde Philosophus VII Metaphysicae dicit quod parabola iunioris Socratis non bene se habet : abducit enim a veritate et facit suspicari quasi contingens sit hominem esse sine partibus, sicut sine aere circulum. Plato enim dixit quod nunc manifestum est quod circulus est aliud ab aere, quia potest esse sine aere, - et si esset tantum in aere, adhuc eodem modo differret ; ergo similiter, licet homo non sit nisi in carnibus et ossibus, tamen aliud est homo ab illis (et ita videtur sibi ponere per se).
[79] Nunc autem in hoc concordant Aristoteles et Plato quod ex quo circulus potest esse sine aere, est aliud ab aere. Unde dicit Philosophus postea quod hoc non est simile de circulo et aere et de homine respectu carnium et ossium ; unde concordat cum Platone quod circulus est aliud ab aere, quia potest esse sine aere.
[80] Ideo via necessaria ad ostendendum diversitatem inter aliqua est contradictio quod unum sit separatum ab alio actu vel potentia, et e contra, si non potest separari actu vel potentia, sequitur quod nulla sit distinctio in entibus, nisi inter illa sit possibilis separatio actualis vel potentialis.
[81] Sed si nunc ponitur in exsistentia angeli, non est actu separatum ab eo nec est potentia separabile ab eo, quia necessario requiritur ad conservationem angeli ; igitur non differt ab exsistentia angeli. Non igitur est ponere aliquid in exsistentia angeli quod realiter differat ab angelo tamquam mensura eius.
[82] Dices quod sicut se habet nunc ad mobile, sic substantia aeviterni ad nunc aevi ; unde sicut nunc est aliud a mobili et manet idem in toto tempore, ita oportet quod nunc aevi sit aliud ab angelo, manens idem in toto aevo.
[83] Sed hoc est contra intentionem Philosophi, qui movet quaestionem quomodo instans manet idem in toto tempore. Et arguit per rationem sophisticam quomodo maneat idem in toto tempore : quia si corrumpitur, non corrumpitur quando est, - nec quando non est, quia non est in mediato nunc nec in immediato, sicut ipse arguit. Et haec ratio sophistica est, quia ipse solvit eam in III Metaphysicae, cum dicit quod indivisibilia sunt et non sunt, absque eorum generari et corrumpi, sicut nunc in tempore.
[84] Sed rationes quas ponit pro parte opposita, necessario concludunt : Quia cuiuslibet continui sunt duo termini realiter distincti, sicut et partes ; sed tempus continuum est.
[85] Item, si nunc esset idem in toto tempore, cum illa sint simul quae sunt in eodem nunc indivisibili, sequitur quod illa quae sunt hodie et quae erunt in millesimo anno, sint simul.
[86] Istas autem rationes non solvit, nec invenitur ubi solvuntur.
[87] Unde falsum est quod nunc secundum substantiam maneat idem in toto tempore. Quando enim Philosophus dicit quod nunc sequitur illud quod fertur, non intelligit quod sequitur substantiam mobilis, sed sequitur ipsum in nunc indivisibili et ut est sub determinato esse.
[88] Cuius probatio est : Nam in una proprietate ipsius nunc, vult quod ipso nunc cognoscitur prius et posterius in tempore, sicut ipso mobili cognoscimus prius et posterius in motu. Manifestum autem est quod non cognoscimus prius et posterius in motu ipso mobili ut est substantia, sed ut est in determinato ubi secundum determinatum mutatum esse. Ergo si similitudo tenet, oportet quod nunc consequatur mobile ut est sub determinato ubi.
[89] Item, in alia proprietate arguit quod sicut mobile non potest esse sine motu, ita nec nunc potest esse sine tempore. Manifestum autem est quod mobile secundum suam substantiam potest esse sine motu ; et ideo intelligit quod mobile, ut est sub determinato ubi continue, non potest esse sine motu. Ergo cum nunc conveniat mobili sic ut est sub determinato mutato esse, non erit sine tempore, nec sine motu, cuius tempus est mensura.
[90] Et ideo falsum est quod nunc manet idem in toto tempore : haec enim verba sunt bene fortunata, sicut ipsi lapides dicuntur bene fortunati qui ponuntur in altari. Sed haec verba sunt inducta ab expositoribus (qui detrahunt et lacerant textum Philosophi), quibus magis creditur quod ignoratur in textu Philosophi et quomodo rationes eius concludunt.
[91] Et si dicas quod Philosophus dicit quod instans manet idem secundum substantiam, variatum secundum esse, sicut mobile in motu et sicut Socrates in foro et in theatro. Dicendum quod Philosophus non intendit quod instans sit idem secundum substantiam et per suum fluxum causet tempus, quasi idem esset realiter in una parte temporis et in alia ; tunc enim sequeretur quod tempus quod describitur ex fluxu instantis, esset compositum ex instantibus, sicut arguit Philosophus VI Physicorum quod indivisibile non movetur, quia tunc describeret lineam ex indivisibilibus compositam. Sic in proposito, si instans flueret manens idem. Et ideo vult quod sicut mobile sub determinato mutato esse copulat diversas partes motus et sic est idem secundum se, variatum tamen secundum rationem, in quantum secundum idem mutatum esse est finis unius partis et principium alterius, - sic de nunc : et ipsum, copulans diversas partes temporis, est idem secundum substantiam, variatum secundum rationem, in quantum est principium unius et finis alterius, et non quia sit idem in toto tempore.
[92] Et ex hoc apparet solutio quaestionis illius. Licet expresse non ponit eam, solvitur tamen ex dictis suis. Si enim instans est idem secundum substantiam - copulans partes temporis - et variatum secundum rationem, et maior est distinctio instantis in diversis partibus temporis quam in una, sicut de puncto in linea, sequitur quod instans nec secundum substantiam nec secundum rationem manet idem in toto tempore. Et licet Philosophus ibi dicat aliqua verba quae videntur sonare aliud, tamen si attendatur solutio praedicta, non sonant aliud, sed secundum haec dicta faciliter possunt exponi ; non enim est intelligibile quod aliquod indivisibile manet idem in omnibus partibus.
[93] Sic igitur ostensum est quod in angelo non sit aliqua mensura aliud ab eo, quod sit aliquod absolutum (quia illud esset posterius exsistentia angeli, nam exsistentia angeli immediatius se habet ad angelum quam illud absolutum), nec etiam aliquod relativum (quia illud relativum non erit aliud ab angelo, quia cum illo respectu non potest esse, quia consequitur conservationem eius). Et ideo nulla mensura est ipsius angeli ex natura rei, quia mensura et mensuratum differunt realiter, sicut patet ex V Metaphysicae quod nihil mensurat se. Et etiam forte non est ibi mensura ex parte intellectus, quia indivisibilis est ; et ideo intellectus non potest ibi mensurare totum per aliquid eius. Dico ergo quod non est mensura ipsius angeli, quasi angelus portet in dorso suo aevum.
[94] Ad primam rationem dicendum quod non est simile, quia forma potest esse sine fluxu (sicut albedo, quae fluit secundum partes fluentes, potest esse sine fluxu, - et ideo forma et fluxus differunt realiter ; sicut etiam de ubi et fluxu secundum ubi, quod licet mobile movetur secundum diversa ubi, potest tamen corpus esse occupans illa ubi et esse totum unum sine fluxu) ; sed non potest poni aliquid mensurans angelum, aliud ab angelo, sicut dictum est.
[95] Ad aliud dicendum quod si quantitas successiva ibi esset, differret a subiecto ; sed dictum est quod non est ibi ; et ideo ratio falsum supponit.
QUAESTIO 3
[96] Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum.
[97] Quod non, videtur : Quia si esset tantum unum aevum, esset tantum in uno sicut in subiecto, quo omnia alia aeviterna mensurarentur, et per consequens - destructo illo - alia non essent aeviterna et sic mutarentur, quod non videtur necessarium ; similiter e contra sequeretur quod, destructis aliis aeviternis, primum in quo est aevum similiter mutaretur, quia tunc non esset mensura.
[98] Sed contra : Unum est tempus omnium temporalium ; ergo unum erit aevum omnium aeviternorum.
[99] Respondeo quod oportet primo scire quid importatur per nomen aevi : Aut enim per aevum intelligitur aliquid absolutum vel respectus in exsistentia angeli, aliud ab angelo, - et sic dico quod aevum nihil est, sicut patet ex quaestione praecedente, quia non est ponenda pluralitas entium sine ratione.
[100] Aut per aevum intelligitur exsistentia angeli, - et sic dico quod tot sunt aeva quot aeviterna.
[101] Aut per aevum intelligitur aliquid quod est mensura exsistentiae angeli, in quocumque fuerit, - et sic potest poni tantum unum aevum, et multa aeva, et nullum aevum : Si enim aevum ponitur mensura morae et durationis angeli et eius exsistentiae, et non quiditatis, sic non est aevum, quia quilibet angelus aeque invariabiliter exsistit : licet enim unus angelus sit simplicior alio et perfectior, tamen invariabilitas est unius rationis in uno et in alio, - et ideo secundum hoc unus non est mensura alterius magis quam e contra, quia ita repugnat successio exsistentiae angeli inferioris sicut superioris.
[102] Si autem aevum ponitur ita quod angelus simplicior (ut angelus superior) sit mensura angeli imperfectioris, - sic dicendum quod tot sunt aeva quot aeviterna, excepto aeviterno ultimo quod non est mensura alicuius inferioris.
[103] Si autem per aevum intelligitur exsistentia angeli simplicioris simpliciter, quae sit mensura aliorum non sicut aliquid intrinsecum sed extrinsecum, - sic est tantum unum aevum omnium aeviternorum et mensurat omnia alia aeviterna infinita. Et sic ponendo, tantum est unum aevum.
[104] Sed concedendo quod sit tantum unum aevum, obicitur in contrarium : si aevum non sit aliquid intrinsecum aeviterno mensurans ipsum, sed sit exsistentia angeli superioris, tunc primus angelus non erit aeviternus (quia non habebit aevum pro mensura, cum non possit esse mensura sui ipsius, ut dictum est), sicut nec infimus angelus potest esse aevum, si non sit inferius aeviternum mensuratum ab ipso. Sed consequens est falsum, quia si primum aeviternum non habeat aevum quo mensuratur, ergo nec primus motus mensuratur tempore (quia sicut aevum ad primum aeviternum, sic tempus ad motum primum) ; sed hoc est falsum, quia tempus est mensura motus primi, deinde aliorum.
[105] Praeterea, si nihil sit intrinsecum primo aeviterno quod sit mensura illius, ergo nihil erit aliquid intrinsecum illius substantiae caeli quod sit mensura eius, et sic non erit nunc manens idem secundum substantiam - variatum secundum esse - mensurans substantiam caeli secundum quod manet idem secundum substantiam. Et hoc est falsum, quia primo videtur contra Philosophum IV Physicorum, - secundo hoc ostenditur per rationem : Nam caelum potest considerari tripliciter : uno modo ut est sub fluxu continuo, et alio modo ut est sub terminis fluxus, et tertio modo ut est substantia secundum se, praecedens fluxum natum fluere secundum quod capax est ipsius fluxus. Sed ut est sub fluxu, sic mensuratur tempore ; ut autem est sub terminis fluxus, sic mensuratur instantibus secundum diversa esse ; ergo prout consideratur ut sit capax ipsius fluxus, mensurabitur instanti secundum substantiam eius.
[106] Ad primum istorum dico quod in primo angelo non est aliquid quod mensurat ipsum, differens ab eo realiter, quasi portet ipsum in dorso suo, - nec aliquid idem sibi, quia nihil mensurat se. Et secundum hoc supremus angelus non est aeviternus, hoc est mensuratus aevo, sed est aevum aliorum, - sicut infimus angelus est tantum aeviternus, non aevum.
[107] Ad probationem, quando arguitur quod tunc tempus non est mensura primi motus, dicunt aliqui hoc concedendo propter hanc rationem : omne quod est in tempore, exceditur a tempore, secundum Philosophum IV Physicorum, et ideo sempiterna et impossibilia non sunt in tempore, - unde, secundum ipsum, ea quae sunt in tempore, tabescunt et deficiunt in tempore ; sed motus primus non exceditur a tempore nec deficit in tempore, secundum Philosophum ; ergo tempus non erit mensura primi motus, sed erit in eo sicut passio in subiecto.
[108] Dico tamen quod consequentia non valet. Non enim sequitur si primi aeviterni non sit aevum mensura, ergo nec primi motus erit tempus mensura, nam quae est causa quare motus primus mensuratur tempore, et non aliquo motu inferiore ? Motus enim aut est realiter aliud a tempore, vel idem.
[109] Si autem motus sit realiter aliud, tunc quodlibet. Quod dico propter hanc rationem Philosophi : Motus est velox vel tardus, tempus autem non est velox vel tardum, sed est longum aut breve ; ergo tempus non est motus realiter.
[110] Evidentiam autem huius rationis sic declaro : si aliqua quantitas habeat partes eiusdem proportionis ad totam quantitatem et alia quantitas similiter habeat partes eiusdem proportionis ad totam quantitatem, si partes unius quantitatis sint alterius rationis a partibus alterius et etiam aliqua pars a parte alterius, illae quantitates non erunt eaedem sicut nec partes ; sed motus importans fluxum habet partes eiusdem rationis, et similiter tempus, sed partes temporis non sunt eiusdem rationis cum partibus motus (quod probat ratio Philosophi), nam si accipitur aliquod mobile et movetur per quinque spatia, ita tamen quod in quarto spatio movetur velocius a maiore virtute motivi, in illo spatio correspondebit tempus minus, et tamen propria est quantitas illius motus in quarto spatio (tam ex parte magnitudinis quam formae secundum quam est motus) sicut motus in alio spatio, - tempus tamen est minus ; ergo partes temporis et motus non proportionantur nec sunt eiusdem proportionis. Et per consequens non erunt realiter idem tempus et motus.
[111] Si tunc hoc verum sit quod tempus sit aliud a motu, patet quod consequentia non valet, nam tunc tempus potest esse mensura primi motus, quia distinguitur ab eo et ex natura sua est certior et magis ex natura sua competit sibi certificare de motu quam e contra. Sed hoc in proposito non contingit, quia nihil est in primo angelo quod sic distinguitur ab eo, quod possit durationem eius certificare.
[112] Si ponatur quod tempus et motus primus sint idem realiter, adhuc consequentia non valet, quia primus motus aut est respectu motuum inferiorum erit tempus, et mensuratur tunc a tempore primus motus eo modo quo dicit Philosophus IV Physicorum : Quoniam autem tempus est metrum motus et eius quod movetur, mensurat autem ipsum motum in determinando quemdam motum qui mensurat totum ; unde tunc primus motus non mensuratur secundum se totum primo a tempore, sed ab aliqua parte eius quae in quantum sic mensurat totum - habet rationem temporis. Sic autem non potest esse in proposito, quia non est pars accipienda in angelo quae mensuraret angelum totum.
[113] Et ad rationem prius factam, qua ostenditur quod primus motus non mensuratur a tempore, quia non exceditur a tempore, - dicendum quod Philosophus probat quod res quae sunt in tempore, exceduntur a tempore, per hoc quod res sunt in tempore sicut in numero, - quae autem sunt in numero, continentur sub numero, sicut ea quae sunt in loco, continentur sub loco. Nunc autem non oportet quod illud quod est in numero, excedatur a numero mensurante, nec quod est in loco quod excedatur a loco, sed est aequalis numerus mensurans mensurato et locus locato. Vult ergo quod illud sit in tempore quod secundum aliquid eius excedatur a tempore, et ideo nec sempiterna nec impossibilia sunt in tempore, quia secundum nihil eorum exceduntur a tempore, nec aliquid eorum tabescit in tempore ; sed sessio mea continue tabescit in tempore et secundum aliquid eius exceditur a tempore, et ideo mensuratur tempore. Et sic est de primo motu, quod licet secundum se non excedatur a tempore, tamen secundum aliquid eius exceditur a tempore. Unde non oportet quod primum mensuratum a tempore excedatur a tempore, sed quod ei adaequetur ; sed ad hoc quod dicatur vere mensurari tempore, sufficit quod secundum partem tabescat et excedatur a tempore.
[114] Ad aliam rationem, quando arguitur de instanti, dico, sicut praedictum est in quaestione praecedente, quod nunc secundum substantiam non manet idem in toto tempore : et ibi fuit implicata duplex probatio Philosophi et duplex alia probatio, sicut patet intuenti.
[115] Et adhuc probo idem, quod non est dicendum quod instans sequitur illud quod fertur, id est quod secundum substantiam suam sit mensura corporis caelestis ut praecedit moveri et mutationem, quia si instans secundum substantiam suam sit in primo mobili, manens idem sicut substantia primi mobilis, tunc quaero an instans sit in qualibet alia substantia, an non. Si autem sit in qualibet alia substantia naturali, manente eadem, et ponitur quod tempus non sit nisi instans variatum secundum diversa esse, ergo instantia in illis sic variata facient plura tempora, et sic plura essent tempora, - quod est contra Philosophum. Si autem dicatur quod tantum sit in substantia primi motus, contra : actualis exsistentia primi mobilis mensuratur aevo sicut angelus, quia exsistentia substantiae caeli est invariabilis sicut exsistentia angeli ; sicut igitur exsistentia angeli propter eius invariabilitatem mensuratur aevo, sic oportet quod substantia caeli (et haec communiter dicuntur).
[116] Praeterea, instans secundum se est indivisibile : aut igitur terminus continui vel pars quantitatis discretae. Non secundum, quia tunc tempus esset quantitas discreta. Si autem terminus continui, tunc arguitur : cuiuslibet continui, habentis partes realiter diversas, necesse est ut terminus initians et terminans sint realiter unum, sicut arguit Philosophus.
[117] Dices quod terminus utriusque partis est instans, sed secundum diversa esse.
[118] Contra : quaero quid intelligitur per illa esse ? Si substantia instantis, habetur propositum. Si autem intelliguntur accidentia quaedam ipsi substantiae instantis, quia transeunt et mutantur circa substantiam eius, - tunc instans non erit terminus temporis per se sed tantum per accidens, quia accidit sibi esse tale ratione cuius est terminus temporis (sicut Socrates dicitur esse pars numeri per accidens, quia accidit Socrati esse unitas quae est pars numeri per se, et sic sequitur quod unitas non sit per se de genere quantitatis, quia omne quod est per se de genere quantitatis, est per se quantitas vel pars quantitatis vel terminus per se).
[119] Praeterea, illa esse secundum quae instans terminat quantitatem, aut sunt de genere quantitatis aut qualitatis aut alterius? Si autem sunt de genere quantitatis, ergo secundum se sunt termini quantitatis ; ergo secundum hoc accidit eis esse in aliquo indivisibili (quid enim est, ad hoc quod sit aliquid per se terminus quantitatis ? quod sit in aliquo indivisibili). Si autem sit de genere qualitatis aut alterius generis, ergo formalis ratio terminandi aliquid erit de genere qualitatis aut alterius generis.
[120] Praeterea, si instans maneat idem secundum substantiam et variatur secundum esse, ergo instans mutatur secundum diversa esse (sicut superficies quae mutatur ab albedine in nigredinem) ; sed omnis motus aut mutatio mensuratur tempore aut instanti ; ergo oportet ponere aliud instans quod per sui fluxum mensuret illam mutationem, et sic per consequens est ponere aliud : eiusmodi causatur ex fluxu instantis secundum diversa esse, - et sic in infinitum.
[121] Ideo dico quod instans variatur secundum substantiam in toto tempore, secundum quod est terminus unius partis temporis et alterius, quia non sequitur illud quod fertur secundum substantiam suam, sicut ostensum est in quaestione praecedente, sed sequitur ipsum secundum mutatum esse quod variatur realiter.
[122] Dico tunc ad rationem quod substantia caeli non mensuratur nisi aevo, quia est invariabiliter permanens idem.
[123] Ad probationem dicendum quod consequentia non valet, quia ratio quare mobile sub fluxu et sub terminis fluxus mensuratur tempore vel instanti, est ratio praedicta superius : quia tempus est aliud a motu, et notius in certificando quantitatem et partes unius ex partibus alterius et indivisibilia unius ab indivisibilibus alterius, sicut probatum est.
[124] Sed haec ratio deficit in proposito, quia caelum secundum suam substantiam manet uniformiter ; et ideo non sequitur quod si ut est sub fluxu, mensuratur tempore, - ut est sub terminis fluxus, mensuratur instantibus secundum diversa esse, - quod ideo secundum suam substantiam mensuretur instanti secundum suam substantiam, sicut non sequitur in ente composito est diversitas, ergo et in ente simplici.
[125] Unde dico quod exsistentia angeli mensuratur aevo ; et etiam exsistentia lapidis et omnis exsistentia quae uniformiter manet, dum manet, mensuratur aevo, sicut post dicetur.
[126] Ad rationem unius partis dicendum quod si destrueretur primus angelus qui est aevum aliorum, mutarentur alii inferiores secundum relationem secundum quam referebantur ad supremum angelum ut mensurata ad mensuram ; sed absolute non oportet quod mutentur.
[127] Ad rationem in oppositum : quando dicitur quod uno modo tot sunt aeva quot angeli, excepto infimo, secundum quod aevum dicit naturam simpliciorem, dicendum quod non sequitur si tantum sit unum tempus omnium temporalium, quod ideo tantum sit unum aevum omnium aeviternorum, - nam ideo est tempus unum consequens primum motum, quia alii motus non habent certitudinem nec uniformitatem ad mensurandum primum motum nisi tantum secundum actum rationis et imaginationis (prout imaginationis motu possum mensurare motum caeli, dicendo quia tantum studui, ideo tantum est transactum de motu caeli), sed ex natura rei non potest esse talis mensura, sed solus motus caeli est uniformis, et ideo tantum unum tempus. Sed exsistentia cuiuslibet angeli superioris est simplicior, et ideo quaelibet respectu alterius potest dici aevum eius aliquo modo.
[128] Ad aliam partem rationis praecedentis, quando arguitur quod si supremus angelus sit aevum et mensura aliorum, ergo illis destructis mutaretur primus angelus, - dicendum quod hoc non sequitur ex illa parte, quia mensura in eo respectu aliorum non ponit nisi relationem rationis, quia aevum non dicit nisi exsistentiam simplicem secundum relationem rationis, qua mensurat vel mensurare potest, et variatio relationis rationis non arguit mutationem realem.
QUAESTIO 4
[129] Utrum operatio angeli mensuretur aevo vel tempore.
[130] Et quod mensuretur tempore, videtur per paenultimam propositionem De causis : Inter rem cuius substantia et actio sunt in aeternitate, et rem cuius substantia et actio sunt in momento temporis, est medium, et est illud cuius substantia est in aeternitate et operatio in momento temporis ; et est illa res intelligentia, sicut etiam patet per Commentatorem.
[131] Ulterius arguitur quod si sit in tempore, quod sit in tempore continuo : Quia si eius operatio non esset in tempore continuo, tunc una eius intellectio et volitio esset in instanti uno, et alia in instanti alio, sequente immediate, et sic aliquid generaretur ut non esset, - quod est contra Philosophum VIII Physicorum, ubi dicit quod motus reflexus non est unus, sed cadit tempus medium, quia nihil generatur ut non sit, sed inter generationem et corruptionem eiusdem cadit medium (et hoc etiam dicit in libro De generatione) ; ergo cadit medium inter intellectionem angeli et eius corruptionem, - quod non esset nisi esset in tempore continuo.
[132] Item, linea non componitur ex punctis, ergo nec tempus ex instantibus ; ergo operationes non mensurantur tempore discreto.
[133] Contra : Intellectio angeli non dependet a caelo nec a tempore mensurante motum caeli, sicut nec secundum substantiam suam dependet ; sed mensuratum dependet a mensura ; ergo operationes angelorum non mensurantur tempore.
[134] Ad quaestionem dicunt quidam quod operationes angeli manentes intra, cuiusmodi sunt intelligere et velle, mensurantur tempore discreto, quia cogitationes et volitiones angeli sunt transeuntes (quia non intelligit uno actu intelligendi quidquid potest intelligere, igitur sunt transeuntes) et sine medio et conexione (quia ex uno non intelligit aliud, nec per discursum), sed transeunt ordine quodam (quia unus est post alium), et sine successione transeunt (quia quaelibet est tota simul, quia per actum non habet aliquid et aliquid non, sed eius intellectio est simpliciter perfecta) ; ergo oportet quod mensura correspondens sit tempus, non continuum, sed discretum, sicut intellectiones.
[135] Ad hoc adducunt Augustinum Super Genesim (et ponitur distinctione 37) quod Deus movet spiritualem creaturam per tempus tantum.
[136] Et si quaeritur qualis quantitas est illud tempus, et quare Philosophus non loquitur de illo, et quomodo se habet ad tempus nostrum, - dicunt : Ad primum, quod est vera quantitas discreta, magis conveniens cum oratione quam numero, quia partes numeri manent, non autem partes orationis (quod competit tempori isti discreto), - sed tamen differt ab oratione, quia oratio consistit in prolatione vocalis, cum qua consonat consonans ; et licet non continuatur cum alia vocali nec cum prolatione alterius vocalis, tamen prolatio vocalis in se continuatur et moram habet. Non autem sic est in instantibus temporis discreti, quia sicut instans non continuatur cum alio instanti, sic in se non habet continuitatem nec partem.
[137] Dicunt etiam quod Philosophus non posuit illud tempus mensuram intellectionum angelorum, quia putavit quod quilibet angelus esset unus deus ; et ideo consequens fuit quod non habuerint intellectiones succedentes nec differentes.
[138] Dicunt etiam quod sic se habet ad tempus nostrum, quod nunc unum coexsistit pluribus nunc temporis nostri et quod unum nunc potest manere cum tempore nostro indivisibiliter ; et sic potest intellectio angeli durare vel per diem vel per annum, in qua non sit aliqua successio, sed tantum in tempore nostro.
[139] Contra hanc opinionem arguo : primo contra conclusionem, et secundo contra modum ponendi.
[140] Primo sic : Illa quae, dum actualiter exsistunt, habent uniformem modum manendi, habent mensuram unius rationis ; sed intellectus angeli, dum est, habet uniformem modum manendi cum angelo, ergo et habet mensuram unius rationis ; si ergo exsistentia angeli mensuretur aevo, et eius intellectio mensurabitur aevo.
[141] Probatio minoris. Secundum eos, secundum triplicem entitatem rerum est triplex mensura : est enim entitas quae nec est variabilis in actu nec in potentia, et eius mensura est aeternitas ; et est entitas variabilis secundum actum et potentiam (ut res temporalis), et est mensura eius tempus simpliciter variabile ; et est tertia entitas, invariabilis secundum actum, variabilis tamen secundum potentiam (ut angelus), et eius mensura simplex est et non variabilis secundum actum nec habens successionem. Sed intellectio angeli non est successiva nec est fluens, sed est simplex et indivisibilis, licet cum ea fluat tempus. Ergo dum est, habet consimilem modum manendi cum angelo (licet non ita diu duret, tamen habet in se indivisibilem modum manendi sicut angelus) : igitur mensuratur consimili mensura cum angelo, quae est aevum.
[142] Dices quod exsistentia unius intellectionis succedit intellectioni alteri ; non sic autem est de angelo ; et ideo non mensuratur aevo.
Contra : Deus potest destruere unum angelum et creare alium, et sic continue, ita quod exsistentia unius sit post exsistentiam alterius ; hoc tamen non impedit quin angelus mensuretur eadem mensura qua nunc.
[143] Dicit : exsistentia angeli non est nisi a Deo, sed intellectio et volitio angeli sunt ab angelo secundum voluntatem suam.
Contra : a quocumque aliquid habet exsistentiam, dum uniformiter exsistit et uniformem habet exsistentiam cum alio, habebit mensuram unius rationis, nam si actus unius rationis sit eiusdem rationis cum alio, sive sic sive sic reducatur ad actum, hoc non variat rationem eius nec mensuram ; ergo qualitercumque intellectus angeli perducatur ad actum et a quocumque, ex quo habet consimilem modum manendi indivisibiliter et sine successione, cum exsistentia angeli uniformem habebit mensuram.
[144] Praeterea, secundo arguo sic ad illam conclusionem : beatitudo angeli mensuratur aevo, et non tempore, secundum omnes, cum sit aeviterna sicut et angelus ; sed ad beatitudinem angeli concurrit actus naturalis angeli (licet non sit tota beatitudo, exigit tamen eius beatitudo actum naturalem, cum sit defectibilis) ; ergo actus eius naturalis secundum se non mensuratur tempore (quia ex quo nihil additum actui angeli variat actum naturalem, non potest esse quod actus naturalis ut concurrit ad beatitudinem mensuretur aevo et tamen mensuretur secundum se alia mensura inferiore).
[145] Contra modum ponendi arguo sic : Sequitur quod quot sunt angeli, tot sunt tempora discreta, quia unus potest habere actum intelligendi manentem per diem, et ita illud instans transit, - et alius potest habere actum intelligendi manentem per annum, et sic eius instans durat ; igitur non est idem instans mensurans huius et illius intellectionem, et per consequens tot erunt tempora discreta quot angeli. Sequitur etiam quod eiusdem angeli sint plura tempora discreta, quia ponatur quod stet aliqua intellectio et quod volitio mutetur, ergo erunt duo instantia volitionis et tantum unum ipsius intellectionis et sic tria, et tunc plura tempora.
[146] Praeterea, isti ponunt quod aeva differunt specie sicut aeviterna ; si ergo nunc temporis discreti sit mensura operationis intellectualis, differt secundum differentiam operationum intellectualium. Sed omnis quantitas constituta ex aliquibus requirit determinatas partes constituentes (ut si numerus senarius constituitur vel ex ternario et ternario etc., vel ex ternario et binario et uno, oportet quod sint partes determinatae) ; sed angelus potest intelligere lapidem, et post asinum, et post hominem, indifferenter ; ergo ex instantibus mensurantibus intellectiones istas non fiet unum tempus discretum (cum variantur instantia sicut operationes quarum sunt mensurae).
[147] Praeterea, quod ipsi ponunt quod unum instans temporis discreti coexsistit cum tempore nostro, hoc ponitur propter fugam, ne concedant quod tempus nostrum componitur ex instantibus (quia si nunc temporis discreti, quod ponunt, esset tantum cum uno instanti temporis nostri, - cum ibi instans sit immediate post instans, sic esset in tempore nostro). Sed hoc aequaliter sequitur, quia nos possumus intelligere aliqua plura in aliqua hora ita quod in uno instanti unum et in alio instanti aliud, ita quod non sit medium inter unam intellectionem et aliam ; sed quaecumque intellectus noster intelligit, angelus potest intelligere, et sic in uno instanti potest raptim intelligere unum quod tantum coexsistit cum uno instanti nostro in quo intelligimus ; ergo propter hoc non oportet ponere instans illud manere cum tempore nostro, sed raptim transire sicut instans nostrum.
[148] Dices quod tunc tempus nostrum non componitur ex instantibus. - Si potest intelligere intellectus noster unum in aliquo instanti et in tempore habito intelligere aliud, - et in instanti temporis habiti potest aliud intelligere.
[149] Praeterea, non est necesse, propter huiusmodi intellectiones transeuntes sine medio, ponere tempus discretum, quia intellectus noster potest intelligere in instanti (sicut potest haberi a Philosopho X Ethicorum de actibus in quibus consistit felicitas) et post - immediate post unam intellectionem - habere aliam, et tamen non sequitur quod tempus nostrum componatur ex instantibus.
[150] Ideo dico quod intellectus angeli et operationes eius manentes intra, de quibus est sermo, mensurantur aevo sicut angelus, quia indivisibiliter manet tota simul, licet non sit ita diutina sicut exsistentia angeli (hoc enim accidit) : omnis enim exsistentia quae indivisibiliter et uniformiter manet, mensuratur aevo.
[151] Sed contra hoc arguitur sic : Lapis quando non movetur, tunc est quiescens, manens idem ; sed quies mensuratur tempore, secundum Philosophum IV Physicorum ; ergo non obstante quod substantia lapidis et eius exsistentia maneat idem et indivisibiliter et uniformiter, adhuc mensurabitur tempore.
[152] Praeterea, si nulla exsistentia uniformiter manens mensuraretur tempore, tunc substantia lapidis non mensuraretur tempore ; sed hoc est falsum, ut iam ostensum est, - et aliter probatur sic : lapis mensuratur instanti, ergo primum esse eius mensuratur instanti et aliud similiter, et sic exsistentia tota mensurabitur tempore.
[153] Dicendum quod est fluxus habens ordinem partium quarum una non potest esse simul cum alia, sed una succedit alteri. Et est aliquid quod est in fluxu, ut forma secundum quam est fluxus et secundum cuius partes mobile fluit, - et hoc differt a fluxu, quia partes formae secundum quam est fluxus et motus, possunt esse simul (ut partes caloris possunt manere terminato fluxu, - quando etiam coniunguntur fluxui, possunt esse simul) ; sed numquam partes fluxus possunt esse simul ; ergo cum idem non possit esse et non esse, forma secundum quam est fluxus et fluxus non possunt esse realiter idem. Tertio, est aliquid quod potentialiter se habet ad fluxum, et non actu, quia secundum partes suas potest esse fluxus (sicut est forma quiescens), - in quo quies est carentia ordinis partium fluxus, quae quies non est aliquid positivum, sicut aliqui dicunt, sed est privatio motus sicut patet ex V Physicorum. Quarto, est aliquid quod natum est habere partes secundum quas est fluxus, ut substantia rei naturalis, quae habet qualitates secundum quas potest esse fluxus, sed sic nullum aeviternum habet qualitatem secundum quam est fluxus.
[154] Et sic patet quod aliquid est in fluxu et cum fluxu, sicut forma secundum quam est fluxus. Et est aliquid cum fluxu sed non in fluxu, sicut substantia habens qualitatem secundum quam est fluxus. Et est aliquid non in fluxu nec cum fluxu, sicut angelus.
[155] Dico igitur quod soli fluxui repugnat mensurari aevo, quia soli fluxui repugnat partes habere simul et simul exsistere ; sed quodlibet aliud, quod potest esse non variatum in sua exsistentia, sed habet exsistentiam non variabilem dum est, sive diu duret sive non, mensuratur aevo.
[156] Quomodo tunc quiescens mensuratur tempore, cum uniformiter se habeat (quia se habet nunc ut prius) ?
Dico quod quies praesupponit exsistentiam illius quod quiescit : et eius exsistentia non mensuratur tempore, sed illa privatio quae quies est ; nam ipsa carentia ordinis partium fluxus mensuratur tempore, quia privationes non habent quantitatem nisi ex suis positivis. Et ideo tanto tempore privative mensuratur quies, quanto tempore natus est motus mensurari si esset : sicut si esset vacuum, eadem quantitate mensuraretur qua plenum, - unde tantum est vacuum, quantum plenum est natum recipi in illo (est variabiliter privatio). Ita tanta est quies privative, quantus natus est motus esse si mobile moveretur. Et ideo quies, per comparationem ad motum, mensuratur per accidens, - sed tamen per se, per comparationem ad illud quod quiescit.
[157] Unde illud quod est quiescens omnino per accidens, mensuratur per accidens ; sed non ita per accidens mensuratur carentia fluxus, quia immediatius comparatur ad quantitatem motus, - sicut dicimus quod malum est in oculo alicuius quod privatur visu, quia tantum malum quantum natum est de bono inesse.
[158] Ad rationem ergo primo dicendum est quod non est ad propositum, quia substantia lapidis secundum se non quiescit, sed secundum aliquam dispositionem accidentalem (ut secundum albedinem), et illud positivum non mensuratur tempore nisi valde per accidens ; et si tunc secundum illud positivum non mensuratur tempore, multo fortius non mensurabitur tempore secundum privationem quae est quies.
[159] Item, in alio deficit ratio, quia in illo priore in quo substantia lapidis praecedit motum et nata est moveri et quiescere, non quiescit, et tunc dicitur ad se ; et in illo priore non mensuratur instanti nec tempore, sed aevo.
[160] Ad secundum, quando arguitur quod generatio lapidis, et quando primo habet esse, mensuratur instanti, - dico quod esse rei generatae potest comparari ad causam proximam, et ad causam primam a qua potest esse post primum instans. Res non dependet a causa proxima, quia est causa rei in fieri (sicut aedificator ipsius domus tantum est causa in fieri) ; sed Deus est causa rei in esse. Unde esse rei, ut sequitur primum instans, tantum est a Deo dependens, - et sic mensuratur aevo.
[161] Et si quaeras quare in primo instanti quo res est generata, mensuratur instanti, - dico quod hoc est quia suum esse in primo instanti concomitatur fluxum, nam non esse praecedens concomitabatur fluxum, et sic esse eius concomitabatur terminum fluxus ; unde si produceretur in esse sine fluxu, non mensuraretur instanti, sicut si crearetur, nam esse mensuratur aevo in instanti creationis sicut postea.
[162] Per hoc patet ad rationem cuius solutio (vide illam) prius fuit dilata, quod posito secundum illam primam opinionem quod successio esset extra exsistentiam angeli et in aevo, sequitur quod angelus mutetur, quia illud mutatur quod aliter se habet nunc quam prius : mutatio est in tempore, unde mutatur quod aliter se habet nunc quam prius in tempore.
[163] Ad primum principale : quod illa auctoritas non est authentica, sed traditus est ille liber De causis secundum philosophiam Avicennae, qui posuit tantum unum angelum produci a Primo, et sic ordinate.
[164] Ad aliud dicendum quod operatio angeli non est in tempore, sed cum tempore.
[165] Et quando probatur quod non potest indivisibiliter manere, quia nihil producitur ut non sit, dicendum quod licet duret et habeat permanentiam, potest tamen raptim transire. Et non sequitur quod si non producitur ut non sit, quod statim ideo non sit ; hoc enim dicit Philosophus, quod natura non producit aliquid ut non sit, sed oportet quod maneat et quod quies sit media inter generationem et corruptionem.
[166] Alia ratio est pro prima opinione.
[167] Et ad Augustinum dicendum quod accipit ibi tempus pro quacumque alia mensura ab aeternitate, quae potest deficere.
Pars II
QUAESTIO 1
[168] Utrum angelus sit in loco.
[169] Arguitur quod non : Per Boethium De hebdomadibus, quod communis animi conceptio est, incorporalia non esse in loco.
[170] Item, Philosophus : Locus est ultimum corporis continentis ; sed continens, cum sit forma respectu contenti, habet rationem perfectionis (unde habet salvare) ; sed sic non potest corpus aliquod comparari ad angelum ; ergo etc.
[171] Item, Augustinus 83 Quaestionum quaestione 20 negat locum ab omni eo quod non est corpus ; et licet ibi loquatur de Deo, ostendendo quod non sit in loco, tamen rationes quibus hoc probat sunt communes omni incorporeo, sicut patet intuenti ipsum.
[172] Praeterea, quod est in loco, habet situm ; sed nihil est tale nisi quantum ; ergo etc.
[173] Contrarium dicit Magister.
[174] Similiter, Damascenus libro I.
QUAESTIO 2
[175] Iuxta hoc quaeritur, sine argumentis, an angelus requirat esse in determinato loco ; et hoc includit tres quaestiones, scilicet an sit in loco minore et maiore (non determinando sibi locum maiorem), et similiter an determinet sibi minorem locum, et similiter an possit esse in loco punctali.
[176] Ad quaestionem primam dicunt aliqui quod angelus est in loco per operationem circa aliquod corpus.
[177] Sed quia iste articulus est excommunicatus Parisius, ideo utuntur alii alio verbo, dicentes quod est in loco per applicationem ad locum.
[178] Et auctoritates adducunt Damasceni cap. 13, ubi vult quod naturae intellectualis locus est ubi adest et operatur ; et post, in eodem capitulo dicit quod propter adesse et intellectualiter operari angelus est in loco ; et post dicit quod angelus intellectualiter circumscribitur ubi operatur ; et similiter hoc dicit cap. 16, sicut patet intuenti.
[179] Sed contra. Primo, qui ponit illam applicationem, non ponit aliud nisi quod per operationem sit in loco, quia quaero quid intelligitur per illam applicationem? Non actus primus angeli. Nec secundus, manens intra (ut intelligere vel velle), quia actus huiusmodi ad intra abstrahunt a loco extra ; si autem intelligitur per applicationem actus ad extra, haec non est nisi operatio transiens circa corpus extra.
[180] Contra praedictam opinionem, ponentem quod angelus sit in loco per operationem : Primo enim, dicens illam opinionem, contrariatur sibi ipsi, nam ipse in quaestione illa qua quaerit An Deus sit in omnibus, arguit quod sic, quia operatur in omnibus et movens et motum sunt simul. Et intendit ibi probare immensitatem Dei, quia de illa pertractat ; si ergo intendit concludere quod sit in omnibus per operationem, tunc petit ; ergo oportet quod concludat quod sit praesens omnibus, ut igitur sua praesentia sit prior operatione sua. Ergo quando ponit angelum operari et non esse ibi per praesentiam suam, hoc destruit.
[181] Praeterea, si angelus esset in loco per operationem, ergo quando non operatur, tunc non erit in loco ; sed angeli fuerunt creati in caelo empyreo, et non operantur ad extra in caelo illo, quia non recipit peregrinas impressiones ; ergo quando fuerunt in caelo illo, non fuerunt in loco ; quod falsum est.
[182] Praeterea, angelus potest transire a supremo caelo usque ad terram ; et quando est in terra, tunc non est in caelo medio, - in quo tamen non oportet ut operetur, quia ex quo angelus alius movet caelum medium vel plures, non operatur in caelis intermediis ; ergo est in loco ubi non operatur, quia potest esse in orbe medio - dum transit - in quo non operatur, cum moveatur ab alio angelo.
[183] Praeterea, angelus secundum propriam virtutem non operatur circa corpus extra, nisi ipsum movendo (non quantitatem ibi causando, nisi qualitatem qualitati applicando) ; ergo sequitur quod si sit in loco per operationem, quod non erit in loco nisi quando movet corpus localiter, quod falsum est.
[184] Praeterea, angelus movet totum caelum sive totum unum orbem, sed tamen non est in toto illo caelo ; ergo non est in loco ubi operatur.
[185] Dicis quod primo movet unam partem caeli, qua mediante movet totum caelum, et tunc est in illa parte determinata, sicut videtur Philosophus ponere.
[186] Contra : aut intelligitur quod angelus sit in una parte caeli determinata et quod moveat determinate illam partem, ad cuius motum movetur per accidens (sicut nauta in navi), aut quod angelus sit in aliqua parte tantum imaginativa et ibi penitus quiesceret et in partes sibi succedentes influeret totum motum, ita quod quamlibet partem - quando praesens est sibi - moveret, et sic totum. Primum non est dare, quia non est dare aliquam partem caeli quae magis nata est recipere influentiam ab angelo quam alia, cum sit totum caelum uniforme. Si secundum, non est maior ratio quare praesens est magis uni parti quam alteri, quia non est maior ratio quare magis operatur in unam partem quam in aliam ; et ita non sequitur quod sit ibi immediate ubi immediate operatur.
[187] Praeterea, operatio angeli ad extra transit ad extra (ut est movere) ; igitur respectus fundatus super illam operationem, quo respectu dicitur esse in loco et refertur ad locum, non manet idem ; et sic sequitur quod angelus non possit continue manere in eodem loco.
[188] Praeterea, hoc quod adducunt de Damasceno non est pro eis : accipiunt enim unam partem auctoritatis et dimittunt aliam. Ait enim quod angelus est in loco ubi adest et operatur ; quod si adesse esset idem quod operari, frustra poneretur. Idem in alia auctoritate ait quod est in loco propter adesse et intellectualiter operari : nam propter adesse formaliter est in loco, sed propter operari sicut per quoddam signum, nam propter praesentiam suam est in loco, cuius signum est operatio. Unde semper accipiunt unam partem auctoritatis et dimittunt aliam.
[189] Praeterea, hoc patet esse de intentione sua quod non sit angelus in loco per operationem suam, in fine capituli supradicti, ubi recitat opinionem Gregorii Theologi, ponentis quod angeli fuerunt creati ante omnem creaturam corporalem, et aliorum dicentium quod fuerunt creati ante hominem, sed non ante alias creaturas, - et dicit se multum sentire cum Gregorio ; ergo ante corpus potuerunt et intellexerunt corpus, et tunc non fuerunt in loco ; ergo nec modo per hoc quod possunt intelligere corpus et operari circa corpus.
[190] Respondeo ergo quod primo considerandum est quae conveniunt loco, ut sic fiat manifestum secundum quid locus conveniat angelo.
[191] Dico ergo primo quod loco convenit continere corpus praecise : est enim corpus in loco continente praecise ; secundo, corpus est in loco actuali ; et tertio, corpus est in loco determinato ; et quarto, corpus est in loco commensurative ; et quinto, corpus est in loco hoc vel illo ; et sexto, corpus est in loco naturaliter vel violenter.
[192] Primae quinque conditiones conveniunt corpori in quantum quantum est, et ultima conditio convenit sibi in quantum naturale est. Corpus enim mathematicum non est tantum in imaginatione, sicut quidam dicunt, sed est in re extra, nam quantitas est prior naturaliter qualitate, et sic consideratur ut in re praecedit qualitates sensibiles, et sic ab eis abstrahi potest secundum prioritatem naturalem, et non solum per considerationem intellectus.
[193] Et hoc vult Philosophus IV Physicorum quod cubus, si ponitur non calidus, non frigidus, nec habere alias qualitates, adhuc facit distare.
[194] Dico tunc quod, circumscribendo a corpore alia accidentia qualitatis, corpus est in loco praecise, immobili, quia locus est ultimum corporis continentis, immobile, primum.
[195] Ex hoc autem quod est ultimum corporis continentis, primum, habetur continentia praecisa et indivisibilis secundum longitudinem et latitudinem, licet non secundum profunditatem, secundum quam ei non commensuratur. Si enim esset divisibilis per comparationem ad locatum, non secundum se totum esset continens ipsum sed secundum aliquid eius ; et hoc intelligit Philosophus per hoc quod dicit quod est ultimum continentis, primum.
[196] Est ergo locus continentis, primum et immobile, quia per hoc distinguitur a vase et superficie vasis, quia si esset per se, adhuc esset mobilis.
[197] Sed a quo sit ista immobilitas loci, dubium est.
[198] Dicunt aliqui quod eius immobilitas accipienda est per respectum ad totum universum et ad polos mundi, qui respectus manet invariabiliter.
[199] Et alii dicunt quod locus huius corporis est locus totius universi in quantum est aliqua pars, et haec manet immobiliter.
[200] Sed hoc non sufficit, quia si non ponitur idem subiectum manere, nihil manet idem in subiecto.
[201] Unde impossibile est quod relatio vel quodcumque aliud accidens maneat idem in diversis subiectis sibi succedentibus, secundum intentionem Philosophi.
[202] Nec secundo modo potest poni immobilitas loci, quia totum universum non locat hoc corpus nisi ratione ultimi continentis ; si igitur ultimum non maneat immobiliter, nec locus manebit secundum hoc.
[203] Ideo Commentator ponit quod locus est immobilis per se et mobilis accidentaliter per accidens, sicut patet IV Physicorum. Sed hoc non credo esse intentionem Philosophi, quia tunc - saltem locus moveretur localiter et loci esset locus et multa loca simul.
[204] Ideo dico quod locus est immobilis localiter : est enim immobilis immobilitate opposita motui locali ; sed tamen locus est corruptibilis, prout sibi corruptio potest competere, ita quod desinit esse. Unde non est immobilis immobilitate opposita corruptioni, nam quando aer locans aliquod corpus, recedit, et succedit alia pars aeris, corrumpitur prior ratio loci nec manet ratio loci quae prius ; et si aer recedens locet aliquod corpus aequale, erit alia ratio loci et non idem locus numero. Licet autem per comparationem ad subiectum in quo est, non sit idem locus numero, tamen per comparationem ad motum localem idem est, sicut si esset idem numero positus. Motus enim omnis est a contrario ad contrarium, - et quando mobile movetur ab ubi ad ubi, movetur ab ubi diverso secundum speciem ad aliud ubi, unde movetur ad aliud specie : omnia enim ubi in universo sunt diversa specie, quantumcumque sunt propinqua. Et ideo si aer nunc locans habeat locare corpus et illud movetur ad aliud ubi, necessario movetur ad aliud specie. - Sed quando corpus quiescit et succedunt diversae partes aeris, eundem ordinem habent ad totum universum - secundum rationem - ac si essent idem numero.
[205] Exemplum ad hoc : si aliquis continue aliquam vocem vel orationem (ut hominem) dicit, dicimus quod semper dicit eandem vocem, et tamen manifestum est quod non eadem vox numero ; sed tamen dicimus eandem vocem esse numero, quia idem est ad conceptum quem habemus de ea ac si esset idem numero, quia idem conceptus numero potest manere qui acquiritur de voce primo impressa.
[206] Sic in proposito, licet locus corrumpatur recedente ultimo continente, tamen idem est ad motum localem ac si esset idem numero, quia motus localis non potest esse inter illa, sed semper est inter diversa secundum speciem. Sic igitur patet quod corpus est in loco praecise et indivisibili et immobili, sicut dictum est.
[207] Secundo, corpus est in loco actuali, quia si superficies continens non sit divisa nisi in potentia, non est locus nisi in potentia (nam ad rationem loci pertinet continere et ambire locatum ; et si illud quod pertinet ad rationem alicuius, sit in potentia tantum, ipsum est in potentia tantum). Si enim ad loci rationem sufficeret continentia potentialis, tunc pars esset in toto localiter, quia est ibi in potentia localiter (quia potest separari et actu contineri). Unde quando locatum est in loco, oportet quod sit actu superficies continens, et locatum intrans dividit continens et facit superficiem in actu quae actu ipsum contineat.
[208] Tertio, corpus est in loco determinato, quia corpus habens determinatam quantitatem requirit determinatum locum in parvitate et magnitudine.
[209] Quarto, corpus est in loco commensurative, et hoc non est idem cum priore conditione, quia anima requirit determinatam quantitatem corporis, non tamen est in loco nec in corpore commensurative, quia corpus locatum et ultimum locantis coincidunt ita quod pars sit cum parte et totum cum toto.
[210] Quinto, requiritur quod corpus locatum sit in hoc loco vel in illo, quia non potest esse in omnibus locis nec in pluribus simul.
[211] Sexto et ultimo, corpus est in loco violenter aut naturaliter, et hoc competit corpori in quantum naturale est, quia corpus habet formam naturalem et qualitates naturales activas et passivas, secundum quas natum est salvari aut corrumpi a continente ; et huiusmodi qualitates similiter concurrunt ad locum naturalem : non quod superficies habeat aliquam virtutem naturalem vel quod sibi influatur aliqua virtus, sed quia non separatur a qualitate et a corpore naturali, ideo dicitur locus naturalis. Unde si superficies esset separata a qualitatibus, non esset quaerendus locus naturalis, sed quia est in corpore continente, habente convenientiam naturalem cum locato et contento ideo dicitur locus naturalis.
[212] Incipiendo igitur ab ultima conditione, dico quod non convenit angelo in loco esse secundum ultimam conditionem, quia non est in loco naturaliter aut violenter, cum non habeat convenientiam cum corpore continente secundum aliquam qualitatem aut naturam.
[213] Et sic, secundum Avicennam IX Metaphysicae, caelum non movetur naturaliter, quia si moveretur naturaliter ad aliquem terminum, in illo termino naturaliter quiesceret et eius motus ab illo termino esset violentus ; et ideo non habet ex se quod moveatur aut quiescat, ita quod naturalem inclinationem habeat ex se ad motum vel quietem.
[214] Neutrum tamen sibi repugnat ; et ideo est in potentia neutra ut sic possit moveri voluntarie aut quiescere a movente voluntarie.
[215] Item, quinta conditio sibi convenit, ita quod sit in hoc loco vel in illo, non tamen in omni loco.
[216] Sed quarta conditio loci non convenit sibi : non enim est in loco commensurative, quia est indivisibilis.
[217] Sed de tertia conditione, an sit in loco determinato (quod quaerit secunda quaestio proposita), dico quod non video quin possit esse in loco punctali, licet hoc non sit necesse (sicut aevum, quod est indivisibile, potest esse cum tempore nostro).
[218] Aliqui tamen probant quod non potest esse, quia si tunc moveretur, describeret motu suo lineam. - Sed hoc non sequitur, quia potest esse in linea habita et in parte eius sine hoc quod sit in puncto immediate.
[219] Sed tamen non potest esse in loco quantumcumque magno secundum omnem dimensionem ; et ex hoc sequitur quod non potest esse in loco quantumcumque parvo (excepto puncto).
[220] Et hoc probatur : Primo sic : quando sunt duo loca aequalia, - cui non repugnat esse in uno, nec in alio nisi sit propter figuram, sicut aquae non repugnat esse in loco quadrato (nec circulo), sed tamen ei repugnat esse in triangulo strictissimo, aequali illi ; sed angelo non repugnat talis strictitudo ; cum ergo super basem quadrati potest constitui triangulus strictus usque ad caelum, et quanto quadratum minus tanto triangulus strictior, ergo potest esse in tali triangulo stricto.
[221] Secundo probatur illud sic : angelum facere se in minore loco est virtutis activae ; cum ergo quantitas dividi potest in infinitum, si potest se facere in minore et in maiore loco in infinitum, sequitur quod sit infinitae virtutis, et ideo determinat sibi locum maximum et minimum in quantitate.
[222] Secunda etiam conditio sibi non convenit (quod sit in loco actuali), quia potest esse in corpore absque divisione.
[223] De prima conditione, an sit in loco, dico : licet sit in loco, non tamen necessario competit sibi esse in loco, - nec etiam alicui corpori, licet Philosophus ponat quod omne corpus necessario sit in loco (quia ponit quod nihil potest fieri nisi in sphaera activorum et passivorum ; ergo si fieret, faceret medium - in quo fit - distare, et ita esset in loco).
[224] Sed nos non convenimus cum eo in principio, ideo nec in conclusione. Sed Deus potest facere corpus extra universum, et specialiter ante constitutionem universi potuit creasse lapidem. Et sic dico quod non sit necessitas in angelo quod sit in loco, sed potest esse sine loco, loco non exsistente (ante creationem mundi), - et potest esse sine loco, loco exsistente (sicut extra caelum). Habet ergo non necessitatem essendi in loco secundum possibilitatem passivam, quae neutra est. Unde non habet naturalem inclinationem ad locum. Nec tamen locus sibi repugnat. Et ideo est in possibilitate neutra ad locum, sive ista possibilitas neutra consequatur angelum ratione qua est substantia sive ratione naturae limitatae.
[225] Duo ergo affirmativa conveniunt angelo respectu loci, scilicet quod sit in hoc loco vel illo, et habeat possibilitatem passivam essendi in loco (quae neutra est).
[226] Sed quaeres : si angelus habet possibilitatem passivam essendi in loco, a quo igitur habet quod sit in loco, cum nihil reducat se de potentia ad actum?
[227] Dico quod eadem possibilitas passiva est ad formam generis et ad formam speciei, ut superficies est in potentia ad colorem eadem possibilitate qua est in potentia ad albedinem. Sicut igitur agens reducens superficiem in actum albedinis, reducit ipsam in actum coloris, sic in proposito angelus eadem possibilitate passiva est in potentia ad ubi et ad hoc ubi, et agens quod creat ipsum et facit ipsum esse in hoc ubi, facit ipsum esse in ubi cum dat virtutem motivam (ut voluntatem vel aliam virtutem) per quam potest se facere in alio loco.
[228] Ad argumenta dico quod angelus non est in loco circumscriptive, ad quem modum essendi in loco concurrunt tres conditiones praedictae. Nam ad circumscriptionem requiritur quod locatum faciat latera continentis distare et quod sit in loco actuali, et secundo quod sit praecise, et tertio commensurative.
[229] Ad secundam quaestionem patet ex dictis de tertia conditione, scilicet de loco determinato.
QUASTIONES 3-4
[230] Utrum duo angeli possunt esse in eodem loco, et utrum idem angelus possit esse in diversis locis.
[231] Ad hoc - sine argumentis - respondeo.
Ad secundam quaestionem dicunt aliqui quod idem angelus non possit esse in diversis locis.
[232] Probatio : Quia omnis natura limitata determinata est ad certum gradum entitatis, et ita videtur quod determinetur ad certum ubi.
[233] Praeterea, si idem angelus possit esse in diversis locis, idem angelus distaret a se (quia iste locus distat ab illo ; si ergo idem angelus sit hic et ibi, ergo distat a se).
[234] Praeterea, si angelus possit esse in duobus locis, ergo potest, simul moveri et quiescere, et ita simul moveri et non moveri, quiescere et non quiescere. Consequentia patet, quia angelus in quocumque loco est, potest moveri et potest quiescere, ergo potest moveri in uno loco et potest quiescere in alio ; si ergo sit in duobus locis, ergo simul movebitur et quiescet.
[235] Praeterea, si angelus possit esse in duobus locis, aut ergo quia simul potest moveri ad duo loca, aut quia - exsistens in uno loco potest moveri ad alium locum. Non primum, quia duo motus eiusdem speciei non possunt esse simul in eodem, ex III Physicorum, quod idem non movetur diversis motibus eiusdem speciei ; sed si moveretur simul ad duo ubi, illi motus essent eiusdem speciei, quia motus locales. Nec secundum videtur possibile, quod sit manens in uno ubi et moveatur ad aliud ubi, quia termini motus sunt incompossibiles ; ergo si acquirit aliud ubi, amittit primum ubi.
[236] Sed videtur mihi quod istae rationes non concludunt, quia videntur probare quod contradictionem includat angelum simul esse in diversis locis, etiam ita quod non possit fieri per potentiam divinam ; sed huius contrarium dicam in IV.
[237] Verumtamen dubito an sit illi possibile secundum virtutem suam propriam quod sit in duobus locis. Non tamen video quare non (ex quo non est in omni loco - in quo est - secundum ultimum potentiae suae) potest derelinquere medium et manere in extremis, et sic esse in duobus locis simul.
[238] Non autem sic est de anima, in cuius voluntate non est perficere corpus et non perficere ; unde non potest esse in pede et in capite, et non perficere medium.
[239] Ad primum ergo dicendum quod non sequitur est haec natura determinata, ita quod non illa, igitur est tantum in loco isto et non in illo, nam secundum eandem formam sequitur quod non habet nisi unam qualitatem, quae est unius naturae, et non plures qualitates, quia non sunt plures naturae. Similiter in eodem esse possunt duae relationes eiusdem speciei ad duos terminos, ut dicetur in III ; ita angelus potest habere respectum ad duo loca, sive ubi sit absolutum sive non.
[240] Ad secundum dicendum quod non sequitur, - sicut in simili non valet anima est in capite et in pede, et caput distat a pede, ergo anima distat a se, similiter Deus est cum isto qui est hic et cum illo qui est Romae, et exsistens hic distat ab exsistente Romae, ergo Deus distat a se. Sic in proposito, et hoc ideo quia - sicut dictum est in I libro - numquam ex identitate alicuius illimitati nec ex hoc quod aliqua sunt eadem alicui illimitato potest concludi similis identitas inter se. Et ita est in proposito, quod angelus ponitur aliquo modo illimitatus ad ubi, sicut anima ad perficiendum diversa organa ; et ideo non sequitur identitas est in distantia ipsorum ubi inter se, quia non distant ab angelo nec e contra.
[241] Ad aliud dicendum quod non concludit, quia corpus Christi potest moveri in caelo et quiescere in pyxide. Et si dicas quod non est ibi localiter, - sed de hoc in IV.
[242] Ad rationem etiam dicendum quod moveri est aliter se habere respectu eiusdem quam prius se habuit ; si autem quiescit in uno loco et movetur in alio, non se habet aliter respectu loci in quo quiescebat quam prius ; et ideo tantum quiescit in hoc loco, et movetur secundum alium locum.
[243] Sed dices quod sequitur quiescit in hoc loco, ergo quiescit, - et similiter, movetur in hoc loco, ergo movetur ; ergo simul quiescit et movetur, ergo movetur et non movetur, quiescit et non quiescit.
[244] Dico quod affirmativa bene sequitur ; sed respectu negativarum est fallacia ignorantiae elenchi et secundum quid et simpliciter. Sicut hic bene sequitur affirmative est duplum respectu huius, ergo est duplum ; et similiter, dimidium respectu illius, ergo est dimidium ; ergo est duplum et dimidium ; sed si arguitur respectu negativarum, est fallacia secundum quid et simpliciter et ignorantia elenchi quod sit duplum et non duplum, dimidium et non dimidium.
[245] Sic in proposito sequitur bene affirmative quod quiescit et movetur ; sed non sequitur movetur, ergo non quiescit - cum tamen sequitur movetur in hoc, ergo non quiescit in hoc, et e contra ; sed ultra arguendo, est fallacia secundum quid et simpliciter. Sed concludendo ex affirmativis quod movetur et non movetur, quiescit et non quiescit, concluditur negatio respectu cuius est affirmatio ; sed non sic verificantur affirmativae.
[246] Ad aliud dico quod utroque modo potest se facere in duobus locis.
[247] Et quando arguitur primo quod non movet se simul ad duo loca, quia idem non movetur motibus eiusdem speciei, et motus ad duo ubi sunt eiusdem speciei, - dico quod maior est falsa et minor est falsa : Quare enim est quod idem non potest moveri duobus motibus eiusdem speciei, et quare non possunt esse duo fluxus in eodem ? Dico quod haec non est immediata, sed hoc ideo est, quia formae ad quas sunt motus, sunt incompossibiles ; et ideo quando formae non sunt incompossibiles, nec fluxus sunt incompossibiles : et formae in proposito non sunt incompossibiles, - ideo nec fluxus. Item, minor est falsa, quia omnes termini motuum localium differunt specie, quia omnia ubi - quantumcumque propinqua - differunt specie, sicut supra dictum est, ita quod respectus quem mobile habet in uno ubi et in alio ad totum universum, est alterius speciei. Et ideo minor est falsa, quod motus quo movetur ad duo ubi, sunt eiusdem speciei.
[248] Item, secundo modo possibile est quod angelus exsistens in uno loco moveatur ad alium.
[249] Et quando dicitur quod termini motus sunt incompossibiles, dico quod concurrunt frequenter duae mutationes simul et duo motus : sicut in generatione et corruptione sunt duo motus et quattuor termini, - et similiter in motu intensionis et remissionis duo sunt motus, quia natura non intendit unam formam nisi remittendo aliam (sicut, quando remittit frigidum, inducit aliquid caloris quem intendit), et sunt ibi duae formae et duo fluxus, et sic quattuor termini. Et licet secundum naturam non sit unus motus sine alio, quia non corrumpit unam formam nisi quia intendit aliam, et ideo simul inducit aliam, tamen non est impossibile unum motum esse sine alio. Sic in motu locali, quando mobile movetur ab uno ubi ad aliud ubi, sunt duo motus et quattuor termini ; ideo unus potest esse sine alio, praecise quando formae non sunt incompossibiles, sicut in proposito. Potest ergo angelus moveri ad unum ubi et secundum terminos illius motus non corrumpi ubi quod prius habuit, si simul potest habere illa ubi, sicut est in proposito.
[250] Ad primam quaestionem dicendum quod de facto duo angeli non sunt in eodem loco, sicut dicit Damascenus, ubi supra (sicut nec idem angelus est in duobus locis, sicut vult Damascenus).
[251] Sed estne hoc possibile ? Dicunt aliqui quod non, quia est impossibile quod sint duae causae totales respectu eiusdem effectus ; sed angelus est in loco operando aliquid circa corpus ; ergo alius non potest esse causa eiusdem loci, et ita nec esse in illo loco.
[252] Sed haec ratio non concludit : Primo, quia falsum capit quod angelus sit in loco per operationem, quia - sicut supra dictum est - prius est secundum praesentiam in loco quam per operationem, quia praesentia eius est in loco prior operatione eius in loco, et potest esse praesens in loco sine operatione eius.
[253] Item, non oportet quod si moveat corpus et operetur circa corpus, quod moveat secundum ultimum potentiae suae, sed voluntarie potest ; ita et alius angelus potest operari, et movere idem corpus cum eo, et sic esse in eodem loco simul in quo operatur ; item, duabus motionibus possunt movere, et ita non sequitur propositum. Prior tamen responsio sufficit.
[254] Praeterea, ad praedictam conclusionem arguunt quidam sic : duo quae habent eundem modum essendi in, non possunt esse simul, licet ea quae non habent eundem modum essendi in, possint esse simul, - sicut corpus gloriosum et non gloriosum, et Deus et creatura, quia non habent eundem modum essendi in ; sed tamen duo Dii, si essent, non possent esse simul, nec duo corpora gloriosa. Sed duo angeli habent eundem modum essendi in ; igitur simul esse non possunt.
[255] Sed miror quod ista propositio est ita famosa apud multos quod illa quae habent eundem modum essendi in, non possint esse simul, nam esse in loco non importat aliquam dependentiam essentialem, sed esse ab agente importat habitudinem et dependentiam essentialem, - et duo possunt esse simul ab eodem agente secundum eandem rationem causandi. Quaero ergo quomodo duo possunt esse ab eodem secundum eandem rationem, secundum duas habitudines essentiales eiusdem rationis, et tamen quod non possint esse duo simul secundum eundem modum essendi in? Similiter, duo temporalia sunt in tempore simul ; quare non sic in proposito?
[256] Dico quod de facto non sunt simul duo angeli. Utrum hoc possit esse, Deus novit. Non enim video rationem aliquam cogentem pro una parte vel alia, nec auctoritatem expressam. Richardus tamen De Trinitate IV videtur dicere quod ex quo legio daemonum fuit in illo obsesso, non fuerunt corpora, sed magis fuerunt in eodem loco.
QUAESTIO 5
[257] Utrum angelus possit continue moveri de loco ad locum.
[258] Quod non, videtur : Primo, quod non possit moveri, quia motus est actus entis in potentia ; sed omne ens in potentia est perfectibile per actum ad quem est in potentia, - sed angelus non est perfectibilis per ubi, quia actus est perfectior potentia et ubi non est perfectius natura angelica.
[259] Praeterea, secundo arguitur quod non movetur continue localiter, - et hoc probando, implicantur plures quaestiones : primo enim hoc probatur, ostendendo quod nullus motus est continuus ; secundo hoc ostendetur, quia angelus est indivisibilis ; et tertio ostendetur, quia non resistit medio.
[260] Secundum primam viam sic arguitur : Nullum successivum est continuum ; ergo nullus motus est continuus. Ergo angelus non movetur continue.
[261] Antecedens ostenditur dupliciter : Primo sic : omne successivum est ex indivisibilibus compositum ; ergo nullum successivum est continuum.
[262] Consequentia patet, quia continua sunt quorum ultima sunt unum ; sed indivisibilia non habent ultima ; igitur indivisibilia non possunt continuari. Ergo si successivum componitur ex indivisibilibus, successivum non erit continuum.
[263] Probatio antecedentis dupliciter : Quia omne successivum dividitur in indivisibilia, quia omne divisibile potest dividi in omne illud in quod est divisibile ; ergo potest esse divisum in omne id in quod est divisibile, quia nihil est fieri ad quod non sequatur factum (ex fine VI Physicorum et ex I Caeli et mundi : Nihil enim potest fieri quod non potest esse factum) ; si autem sit possibile ipsum esse divisum in quodlibet in quod potest dividi, ponatur in esse : successivum est divisum in quodlibet in quod potest dividi ; quia omne divisibile potest ulterius dividi, omne igitur successivum est divisibile in indivisibilia, et per consequens omne successivum componitur ex indivisibilibus (ex eisdem componitur in quae dividitur).
[264] Praeterea, idem antecedens ostenditur secundo sic : nihil successivum est simul nisi indivisibile (non enim habet esse in actu nisi per indivisibile) ; quando ergo est illud indivisibile, tunc successivum illud indivisibile raptim transit : illo raptim transeunte, successivum habet esse, et non nisi per indivisibile et continue ; ergo continue per indivisibile est indivisibile successivum in successivo transeunte, et ita successivum est ex indivisibilibus.
[265] Praeterea, secundo, antecedens principalis consequentiae illius, scilicet si nullum successivum est continuum, ergo nullus motus est continuus, ostenditur sic : omne successivum componitur ex minimis, igitur nullum successivum est continuum.
[266] Consequentia patet, quia minimum in toto aliquo est aliquid quo non est minus aliquod in toto illo nec esse potest ; ergo illud non est quantum formaliter, quia nullum est quantum quo non est aliquod minus nec cuius nulla est pars. Sed quod non est quantum, nulli continuatur ; ergo si successivum sit ex minimis, non est ex illis quae possunt continuari, et ita successivum non est continuum.
[267] Antecedens ostenditur multipliciter : Primo per auctoritates : Philosophus - contra Anaxagoram - I Physicorum dicit quod contingit accipere carnem minimam ; sed in VI Physicorum dicit quod eiusdem rationis est magnitudinem et motum et tempus componi ex indivisibilibus, et in haec dividi ; ergo sicut est accipere carnem minimam in magnitudine, ita et motum et tempus ; et per consequens ista successiva motus et tempus componuntur ex indivisibilibus.
[268] Item, II De anima : Omnium natura constantium determinata est ratio magnitudinis et augmenti ; sed tempus et motus, quae sunt successiva, sunt naturalia ; ergo habent terminum in magnitudine, et ita in parvitate.
[269] Item, Philosophus in libro De sensu et sensato dubitatione prima ait quod qualitates sensibiles sunt indivisibiles, quia differunt specie. Et quia littera sua obscura est, hoc magis patet per rationem suam, quae ista est : Si ipsum sensibile potest dividi in infinitum, ipse sensus potest crescere in infinitum, quia quanto sensibile est minus, tanto requirit maiorem virtutem et conatum ad apprehendendum ipsum ; ergo si qualitas sensibilis non esset minima sed divisibilis in infinitum, ergo sensus secundum virtutem suam posset crescere et augmentari in infinitum. Ergo est dare minimum.
[270] Praeterea, antecedens praedictae consequentiae quod successivum componitur ex minimis, ostenditur ratione, quia successivum habet primam partem sui ; ergo habet minimum : non ergo habet partem ante partem in infinitum.
[271] Antecedens istius consequentiae, scilicet quod successivum habeat primam partem sui, ostenditur multipliciter : Primo, quia Philosophus VIII Physicorum ostendit quod non est necesse, si alterabile sit divisibile in infinitum, quod alteratio sit divisibilis in infinitum : contingit enim totam aquam simul congelari ; unde dicit quod multoties est velox vel subita. Illud autem primum non potest esse mutatio, quia probat in VI quod ante omnem mutationem est mutari ; ergo est prima mutatio quae est pars prima eius. - Unde Commentator videtur retractare hoc quod dicit in VI Physicorum, quod non contingit dare primam partem motus nec primum in motu ; hic autem in VIII dicit : per comparationem ad determinata mobilia contingit dare primum (et sic exponit ipsum ille expositor, ratio tamen formatur per Averroem).
[272] Ad hoc est expressa auctoritas Philosophi De sensu et sensato, et expressius in nova translatione, quod non similiter est in motu locali et in aliis motibus : Non enim similiter est - ut dicit - in latione et in alterationibus ; contingit enim simul aliquam partem alterari ab alterante. Unde ait in secunda dubitatione quod non similiter se habet in alteratione sicut in latione : lationes namque in medio prius attingunt, - quaecumque vero alterantur, non ex hoc similiter : contingit enim simul totum alterari, et non dimidium prius, velut aquam omnem simul congelari.
[273] Praeterea, arguitur per rationem, ostendendo illud antecedens, quod successivum habet primam partem sui : inter contradictoria non est medium ; ergo cum forma quae inducitur sequatur non esse formae praecedentis, antequam forma sequens inducatur, praefuit non esse formae praecedentis (ista negatio fuit in ultimo instanti ; ergo inter illud et esse formae sequentis non est medium) ; ergo est dare primum formae sequentis, quod immediate sequitur non esse, - quia si non sit dare primum, ergo erit medium : et quaero de medio, aut est divisibile aut indivisibile ? Et procedit ratio.
[274] Sic ergo arguitur secundum primam viam quod angelus non potest continue moveri de loco ad locum, ostendendo quod nullus motus sit continuus.
[275] Probatur, secundo, quia angelus est indivisibilis, sic : Indivisibile secundum Philosophum non potest moveri ; sed angelus est indivisibilis secundum locum, vel potest esse indivisibilis secundum locum (sicut supra dictum est quod potest esse in loco punctali) ; ergo angelus non potest moveri secundum locum.
[276] Dicit quod licet angelus sit in loco punctali, tamen potest facere se in spatio consequente, quod est divisibile, et ibi habere locum divisibilem. Et sic potest quis evadere rationem.
[277] Sed hoc non impedit rationem : sicut enim angelus quiescens potest esse in loco indivisibili, ita etiam quando movetur, potest esse in loco indivisibili.
[278] Probat ergo ratio quod angelus exsistens indivisibiliter in loco, non potest moveri, ita quod transiens de loco ad locum sit semper in loco indivisibili. Est igitur ratio haec, quod indivisibile non movetur ; sed angelus est indivisibilis secundum se et secundum locum ; igitur non movetur.
[279] Maiorem concludit Philosophus VI Physicorum, - quam probat tribus rationibus, quarum primam ponit in principio VI et replicat eam in fine eiusdem cum aliis rationibus : omne quod movetur, partim est in termino a quo et partim in termino ad quem (quia dum est in termino a quo, non movetur sed quiescit quiete opposita motui, - dum est in termino ad quem, motum est et non movetur ; igitur, dum movetur, partim est in termino a quo et partim in termino ad quem) ; sed indivisibile non habet partem et partem ; ergo etc.
[280] Secunda ratio eius est : omne quod movetur, prius pertransit aequale sibi vel minus, quam maius ; sed ipso indivisibili nihil est minus ; ergo prius pertransit aequale sibi quam maius. Ergo si indivisibile movetur pertranseundo aequalia sibi, pertransibit totum ; ergo totum erit compositum ex indivisibilibus, quod pertransitur ab eo.
[281] Tertia ratio eius est quod omne quod movetur, in tempore movetur ; omni autem tempore contingit accipere minus ; ergo si indivisibile movetur, movetur in tempore, et ideo illo tempore erit aliquod tempus minus ; sed in minore tempore potest minus moveri ; ergo erit aliquod minus ipso indivisibili.
[282] Aliter formatur ista tertia ratio, quod in omni motu contingit accipere motum minus, quia in littera dicitur quod in minore necesse est minus moveri.
[283] Sed sic arguendo videtur esse petitio principii, quia in omni motu fit accipere minus motum : hoc enim non est aliud quam petere quod aliquid sit minus indivisibili. Et ideo prior forma videtur melior.
[284] Praeterea, tertia via arguitur sic : Angelus non habet resistentiam ad medium ; ergo angelus non movetur in medio.
[285] Consequentia ostenditur per Commentatorem IV Physicorum, qui ait quod omnis successio in motu vel est ex resistentia medii ad mobile, vel medii ad motorem, vel mobilis ad motorem ; sed manifestum est quod hic non est resistentia mobilis ad motorem, quia angelus non habet diversas partes quarum una resistat alteri (sicut in animali) ; nec est resistentia medii ad angelum motum, quia angelus non habet corporeitatem per quam medium possit sibi resistere. Confirmatur per eundem Commentatorem, quia posito vacuo, grave descendit in instanti, quia non est ibi ulla resistentia ; cum igitur non sit minor obedientia medii ad angelum quando est plenum quam quando est vacuum, sequitur quod angelus in instanti transibit ; ergo non movebitur.
[286] Praeterea, hoc arguitur rationibus Philosophi IV Physicorum, quarum prima est quod quae est proportio medii ad medium in subtilitate et densitate, eadem est proportio motus ad motum in velocitate et tarditate ; sed medii pleni ad medium vacuum nulla est proportio ; ergo nec motus fieri in pleno ad motum fieri in vacuo nulla est proportio. Sed cuiuslibet motus ad motum est aliqua proportio ; ergo nullus erit motus in vacuo. - Sic arguitur in proposito ex parte mobilium : quae est proportio mobilis ad mobile ratione resistentiae medii, eadem erit proportio motus ad motum, mobilis corporalis ad incorporale et indivisibile ; sed nulla est proportio angeli mobilis ad medium ad resistentiam corporis ad medium ; igitur nec motus unius ad motum alterius, - et tunc arguitur ulterius sicut prius.
[287] Praeterea, secunda ratio Philosophi est : si mobile in vacuo movetur in tempore, et mobile in pleno similiter, mobile in minore tempore pertransibit illud spatium vacuum quam plenum ; in illo autem tempore minore, in quo mobile pertransit vacuum, potest pertransire aliquod plenum, et hoc si accipiatur medium plenum et vacuum. Si angelus in aliqua hora pertransit medium plenum, sed in minore tempore quam mobile corpus, accipiatur medium in tanto subtilius quanto tempus mensurans motum angeli est minus ; ergo in aequali tempore angelus pertransibit medium et corpus mobile, - quod falsum est.
[288] Sed contrarium dicit Damascenus cap. 13 et cap. 16 : Angelus cum est in caelo, non est in terra. Et aliquando angelus est in terra, sicut patet de angelis qui loquebantur de repromissione ; et similiter extra corpus sunt aliquando in terra, quia non legimus quod angelus qui missus fuit ad Ioseph, fuerit in corpore.
[289] Iuxta hoc quaeritur utrum angelus possit movere se localiter.
[290] Quod non, videtur : Actus et potentia primo dividunt ens, ergo non possunt esse simul in eodem ; sed mobile, dum movetur, est in potentia ; ergo non potest esse in actu respectu motus. Sed omne movens movet in quantum est in actu ; ergo nihil potest se movere, et ita nec angelus potest se movere.
[291] Confirmatur : aliqua quae non primo dividunt ens, non possunt eidem simul inesse, ut substantia et accidens : idem enim non potest esse substantia et accidens ; ergo multo fortius quae primo dividunt ens, non possunt simul inesse eidem (ut actus et potentia).
[292] Praeterea, Philosophus VIII Physicorum : omne quod movet se, dividitur in duo, quorum alterum est primo movens et alterum motum, ut patet de animali ; sed in angelo non est talis distinctio, ut sit aliud movens et aliud motum ; igitur etc.
[293] Praeterea, hoc arguitur per rationem Philosophi VII Physicorum, quod nullum corpus movet se primo nisi habeat ex se rationem movendi et ut moveatur ; sed quod ex se habet et primo quod moveatur, non quiescit ad quietem partis, et pars non est totum ; ergo nullum corpus potest primo movere se.
[294] Contra : Angelus movetur (sicut patet ex prima quaestione) ; et non movetur a corpore, quia omne agens est praestantius patiente (Augustinus XII Super Genesim 2), et iterum quia omne corpus movetur et movet naturaliter vel violenter, quae non insunt angelo ; nec etiam oportet quod moveatur a Deo, quia non est verisimile quod angelus malus moveatur a Deo ad tentandum nos : ergo tunc non movetur a Deo immediate ; ergo effective movetur a se.
[295] Ad primam quaestionem dicendum quod angelus potest continue moveri de loco ad locum, - nam ex quaestione praecedente apparet quod angelus sit in loco, quia est in aliquo corpore in quo continetur, extra quod nihil eius est et intra quod totum eius est.
[296] Ex hoc arguitur sic : quidquid est receptivum formarum alicuius generis et non determinatur ad unam illarum et non est illimitatum respectu illarum, potest habere illas, unam post aliam successive (nam praedicatum istius propositionis clauditur in subiecto, - nam si aliquid sit receptivum formarum alicuius generis, potest perfici illis ; et si non determinatur ad aliquam illarum, potest esse sine altera ; et si non sit illimitatum respectu illarum, ergo non habet eas simul et, per consequens, unam potest habere post aliam) ; sed sic se habet angelus ad formas de genere ubi eo modo quo sibi competit ubi (scilicet definitive), et non naturaliter determinatur ad unum ubi nec aliquod etiam corpus, nec est illimitatus ad illa ubi sicut Deus potest simul esse in diversis locis et in omnibus ; ergo potest habere ubi post ubi. Et quod continue potest habere ubi post ubi, patet, quia sicut potest habere istud ubi, ita aliud ubi, usque ad ultimum, quae sunt infinita in potentia : ergo potest habere esse in quolibet ; ergo continue transit ab uno ad aliud, et ita continue movetur.
[297] Confirmatur : animae beatae erunt aequales angelis, sicut testatur Salvator in Evangelio, quia neque nubent neque nubentur, sed similes erunt angelis ; sed anima Christi vere descendit ad limbum ; ergo etc.
[298] Ad secundam quaestionem respondeo quod angelus movet se, nam bene verum est quod angelus potest immediate moveri a Deo, sed non oportet ponere miraculum in omni motu angeli, sed a se potest immediate moveri.
[299] Et hoc persuadetur sic : illa perfectio quae non repugnat alicui subiecto et data est enti imperfectiori, sibi inerit (sicut patet de actu intelligendi, qui est in homine et angelo) ; sed movere se non repugnat angelo, - et ista perfectio concessa est corporibus quibusdam, ut gravibus et levibus, ubi nihil est proximum movens nisi grave aut leve ; ergo multo magis vis motiva ad movendum se communicatur angelo, cum sit mobilis, - et ita sibi non repugnat moveri, sicut patet ex quaestione praecedente.
[300] Confirmatur, quia angelo competit vis motiva respectu corporis caelestis, sicut patet per Philosophum ; igitur respectu sui ipsius.
[301] Sed dices quod ista probatio est absurda, quia capit quod falsum est et contra intentionem Philosophi VIII Physicorum, qui dicit ibi expresse quod gravia et levia non habent principium faciendi aut agendi, sed tantum patiendi (et hoc dicit in solutione sua ad dubitationem de motu gravium et levium, a quo moveantur).
[302] Item, Philosophus hoc probat per quattuor rationes, quod non moventur a se. Prima est ista : quod movetur a se, dividitur in duo, quorum unum est movens et alterum motum ; sed non sic se habent gravia et levia.
[303] Praeterea, secunda ratio : quod movetur a se, potest se sistere in motu suo, sicut patet de animali quod movetur a se ; sed gravia et levia non possunt se sistere in motu suo.
[304] Praeterea, tertia ratio : inconveniens est quod illud quod movetur a se, moveatur tantum secundum unam differentiam motus, sicut patet de animali ; sed gravia et levia tantum moventur secundum unam differentiam motus, ut gravia tantum deorsum, levia tantum sursum.
[305] Praeterea, quarta ratio, quod nullum continuum potest movere se, quia est uniforme, et non magis est unum motivum quam aliud ; sed gravia et levia sunt continua.
[306] Respondeo et dico quod haec non est intentio Philosophi, quoniam ibidem primo disputat a quo moveantur gravia et levia, et quando disputat quaestionem, rationes non sunt sua solutio, - sed solvit quaestionem quod potentia dicitur multipliciter, et ideo immanifestum est a quo moveantur. Sicut enim ibidem dicitur, aliter est in potentia addiscens et ipsum sciens non tamen considerans ad scientiam : addiscens enim est in potentia ad actum primum scientiae, et ideo non reducitur nisi ab alio ; sed sciens reducitur ad actum considerandi non ab alio, sed a se, removendo impedimenta.
[307] Et sic distinguit de potentia in gravibus et levibus : leve enim est in potentia essentiali ut grave sit, et e converso ; sed cum fuerit tale, statim operabitur nisi aliquid impediat ; et eius operatio est moveri sursum : actus enim levis alicubi est et esse sursum, sicut ibidem dicitur.
[308] Praeterea, Philosophus IV Physicorum, in fine cap. De vacuo, dicit quod rarum et densum consequuntur duae contrarietates, scilicet grave et leve, durum et molle, et dicit quod rarum et densum secundum hanc contrarietatem, scilicet gravitatis et levitatis, motus sunt activa, durum autem et molle sunt passionis et non passionis receptiva.
[309] Dices quod ista concordantia tantum est litteralis et non ad intentionem Philosophi, quia dicit expresse in II De generatione quod gravitas et levitas non sunt qualitates activae.
[310] Sed e converso dico quod tu tantum allegas Philosophum litteraliter, quia dicit in VIII Physicorum quod gravia et levia sunt principia patiendi tantum, et hoc allegas pro te, - cum tamen dicit in II De generatione quod nec sunt principia activa nec passiva ; ergo nihil ad mentem Philosophi.
[311] Ideo dico quod aliter loquitur Philosophus in VIII Physicorum de actione et passione et aliter in libro De generatione et corruptione. Nam in libro De generatione et corruptione stricte loquitur de actione et passione (prout est secundum qualitates activas et passivas, quae sunt eiusdem generis et differunt secundum speciem, quae sunt primae qualitates quattuor) ; et si aliquando loquitur de actione aequivoca (ut de actione solis), loquitur tamen solum de actione quae est ad formam. Sed in III Physicorum loquitur de actione et passione in communi, secundum quod - per eas - res cuiuslibet generis potest induci, sive sit actio ad formam sive ad ubi. Et quid mirum, si aliter loquitur hic et ibi, cum liber Physicorum sit de universalibus naturae (unde Philosophus aliquando dicit : Dictum est de universalibus de natura, hoc est in libro Physicorum), sed liber De generatione et corruptione est tantum de motu ad formam ?
[312] Tunc dico quod Philosophus loquitur in libro De generatione et corruptione de actione et passione, quae activae aut passivae dicuntur secundum qualitates quibus aliquid alterat aut alteratur, - et hae sunt primae qualitates elementorum. Gravitas autem et levitas non hoc modo sunt qualitates activae et passivae, - sed tamen sunt principia activa motus, sicut dicit Philosophus IV Physicorum.
[313] Et Commentator aliquando dicit quod gravia et levia, in quantum sunt in actu per formas suas, sic movent se, - et moventur, in quantum sunt in potentia per materiam.
[314] Sed contra : non est multum inhaerendum in hac materia, quia aliquando dicit unum et aliquando dicit contrarium. Ait enim III Caeli et mundi commento 28 quod grave non movet se nisi pellendo medium, et sic movet se per accidens ; et sic nauta movens navem movet se per accidens. Unde variat tota die ; unde de ipso non curo.
[315] Sed per rationem arguitur : Omnis motus in actu habet causam motivam (unde II Physicorum et V Metaphysicae ait Philosophus quod effectus particularis simul est et non est cum sua causa particulari) ; quod enim nunc sit nova motio et tamen a nulla causa, non est intelligibile alicui intellectui bene disposito. Descensus igitur gravis est aliqua causa. Si removens prohibens, tunc grave movet, quia ipsum removet prohibens dividendo medium. Non tractum centri, quia si in centro nihil esset naturale, adhuc grave naturaliter descenderet, quia centrum dicitur quia est in tali situ ad circumferentiam ; unde grave semper tenderet ad illum locum immobilem, sive esset ibi corpus naturale sive non. Nec potest esse causa sui descensus influentia totius caeli, quia haec est fuga philosophantium, negare causas particulares et attribuere totum influentiae caeli. Similiter, generans non est causa, quia ipsum non est. Ergo ipsum grave erit causa effectiva sui descensus.
Ista ratio communis est et necessario concludit, nec video quod sit possibilis responsio ad eam.
[316] Si dicas quod generans movet quia est in virtute.
Contra, adhuc sequitur propositum : generans grave non aliter est in gravi generato quam ut causa in effectu (generans enim grave dicitur esse in gravi secundum virtutem, quia dedit ei formam ; sed ad idem genus tunc reducitur movens mediatum et immediatum, et generans pertinet ad causam moventem ; ergo ut habet esse in gravi per virtutem suam, reducitur ad genus causae efficientis) ; sed non habet esse in gravi nisi per formam gravis ; ergo forma gravis erit causa effectiva motus gravis.
[317] Praeterea, quando aliquid non movet nisi quia movetur prius quam moveat, oportet quod eadem sit causa motionis remotioris et prioris (sicut quando baculus movet lapidem et non movet nisi quia movetur a manu, manus est causa motionis qua movetur baculus et etiam motus lapidis) ; sed si leve alligatur gravi effective, grave movet leve ad centrum, et non movet localiter leve nisi quia movetur localiter (quia non alteratur) ; igitur idem est principium movendi grave et etiam ipsum leve deorsum alligatum gravi. Sed videtur quod leve movetur deorsum per violentiam a gravi ; ergo videtur quod grave sit causa sui proprii motus deorsum.
[318] Praeterea, sub alia forma potest argui quod grave est principium movendi aliud et est receptivum illius motus sicut aliud ; ergo habet principium effectivum movendi se.
[319] Praeterea, si grave imponitur alicui continuo sursum (ut trabi), ita quod per gravitatem possit illud vincere, tunc frangit illud continuum (ut trabem) ; sed hoc non est nisi propter inclinationem ad locum deorsum ; ergo grave prius habet motionem et est principium actionis per quam potest illud frangere per gravitatem, quam sit deorsum : habet enim in se principium activum inclinandi et movendi se deorsum.
[320] Praeterea, motus naturalis intenditur in fine ; sed non est facile assignare causam illius intensionis, nisi grave moveatur a se ; ergo etc.
[321] Dico ergo primo ad istum articulum, antequam dicam ulterius, quod sic intelligo grave moveri a se, quod calidum - ex hoc quod est actu calidum - habet principium movendi omne mobile quod potest recipere calorem, et si ipsum esset receptivum caloris, calefaceret se, quia tunc esset passum immediatius sibi ipsi approximatum quam aliquid aliud. Sed tamen hoc est impossibile in univoce agentibus, in quibus agens habet formam ad quam movet, et nihil movetur ad formam quam habet (quia tunc eam haberet et ea careret). Sed tamen in agentibus aequivoce hoc contingit, quod aliquid moveat se ad formam qua caret ; et ideo si sit receptivum illius formae, potest se movere ad illam formam, - sicut sol habet virtutem producendi plantam, et si sol haberet potentiam receptivam formae plantae, posset movere se ad formam plantae (nisi impediatur, quia nihil generat se ; si tamen posset manere sub propria forma et esset receptivum illius formae, tunc faceret se plantam). Et ideo sicut est impossibile in agentibus univoce quod aliquid moveat se ad formam motu univoco, quia illam habet, ita possibile est - opposito modo - quod in agentibus aequivoce aliquid moveat se ad formam aliquam, quia illa caret et est capax et dispositum ad susceptionem illius formae ; et ideo prius causaret in se illam formam quam in alio.
[322] Nunc autem ita est in proposito, quod omnes motus locales sunt aequivoci, quia mobile movetur localiter ad ubi non quia habet illud ubi, sed quia caret illo ubi, et habet illud ubi non formaliter sed virtualiter. Sicut igitur calor formaliter habet calorem, ideo potest movere aliud ad calorem, ita grave et mobile secundum ipsum locum (quia habet virtualiter ipsum ubi, et non formaliter, sed caret eo) potest movere se effective ad formam ubi. Unde sicut grave, si esset quiescens et posset propellere aliud grave deorsum, tunc haberet unam actionem, ita modo quando grave est extra locum suum, tunc movet se et se ipsum effective propellit.
[323] Ad Philosophum igitur VIII Physicorum respondeo quod omnis motus naturalis praecise dicitur ex principio passivo : natura enim est principium motus eius in quo est et per se et primo, et non secundum accidens ; non autem est in eo sic primo et non secundum accidens, nisi quia habet principium passivum motus, - non autem quia principium activum motus (hoc enim accidit, ad hoc quod aliquid moveatur naturaliter, quod habeat in se principium activum motus sui ; et ideo accidit medico quod sanat se, sicut exemplificat Philosophus II Physicorum). Unde quia mobile habet principium passivum naturale motus, per quod naturaliter inclinatur ad talem motum, ideo naturaliter movetur a quocumque moveatur, sive a se sive ab alio.
[324] Unde dictum est in principio I huius quod naturale distinguitur a supernaturali non a parte principii passivi, quia anima nostra ita naturaliter inclinatur ad beatitudinem passive sicut grave ad deorsum, et adhuc verius quanto natura sua est perfectior ; sed distinguitur a supernaturali ex parte principii activi, quia non habet aliquod principium activum naturale per quod potest pertingere ad beatitudinem ; unde naturale et violentum et potentia neutra distinguuntur a parte principii passivi, et non activi. Verumtamen natura in aliquibus cum principio passivo supplet principium activum, sicut patet in augmentatione animalium et similiter in potentia sentiendi ; unde non tantum natura concessit principium passivum augmentationis et sensationis, sed etiam principium activum. Sic etiam est in gravibus et levibus, quod habent in se principium passivum sui motus et quo mere dicuntur naturaliter moveri ; sed tamen ut possint moveri ad loca sua exsistentia extra loca sua, ideo natura concessit eis principium activum motus.
[325] Ex hoc apparet intentio Philosophi VIII Physicorum, quod actus levis est facere se sursum, - et hoc habet effective per principium effectivum, sed naturaliter fertur sursum in quantum naturale est aut naturale per principium passivum tantum ; unde in quantum naturaliter movetur, hoc sibi competit solum per principium passivum (et interscalariter quandoque in VIII loquitur de principio activo et quandoque de principio passivo). Unde efficientia sui motus attribuenda est principio activo, sed naturalitas principio passivo.
[326] Et si dicas quod si aliquid moveat se, ergo non habet Philosophus unde probare possit primum movens esse immobile per hoc quod omne quod movetur, ab alio movetur. Dico quod Philosophus ostendit quod nullum motum est primum movens (et circa hoc principium laborat in VII Physicorum et in VIII) ; unde ex hoc concluditur quod primum movens non sit motum, sed immobile. Et hoc potest salvari sive omne motum moveatur ab alio mediate sive immediate moveatur a se, nam nihil movetur a se immediate nisi prius moveatur ab alio vel potest moveri ab alio ; ergo nullum movens se est primum movens. Unde in sua solutione apparet quod grave non movetur a se prima motione qua movetur, - sed ipsum moveri ad locum, necessario praesupponit motum ad formam, ita quod prius moveatur ad formam vel potuit moveri ad formam. Et hoc addo, quia secundum Philosophum elementa secundum totum non generantur, sed secundum partem ; et ideo potentia essentialis actu non praecessit potentiam accidentalem secundum totum. Sed quia eiusdem naturae sunt totum et pars, ideo totum, quantum est ex parte materiae et formae, non repugnat generato. Et ideo non sunt ex se omni motu mota gravia et levia, sed praesupponunt se moveri prius ad actum primum. Et ideo Philosophus non distinguit frustra duplicem potentiam, accidentalem scilicet et essentialem.
[327] Quomodo igitur concludunt rationes Philosophi in VIII Physicorum ? Dico quod tres primae rationes concludunt quod gravia et levia non movent se motu sequente cognitionem, sicut patet de motu animalis qui sequitur apprehensionem et appetitum, qui propter hoc quod possunt variari, et motus sequentes variantur ; sed gravia et levia non possunt se sic et contrario motu movere ; ideo habent motum sequentem formam naturalem, et non cognitionem. Et ex hoc sequitur propositum Philosophi, quod primum movens non sit movens sicut grave et leve, nec motum, quia primum movens est movens per cognitionem (quia primum agens est sapiens, quia habet regulare omnia alia, ex I Metaphysicae).
[328] Quarta autem ratio probat quod grave non movet se motu : univoco. Quando enim ait quod in continuo una pars non movet aliam, non intelligit de continuitate secundum quantitatem, sed de continuitate secundum naturam, quia partes sunt unius naturae et ideo movent aeque motu univoco. Sed tantum totum est in potentia ad formam, ideo totum movet et movetur, sed aequivoce, quia ad formam quam non habet.
[329] Ad rationem primam istius secundae quaestionis, quando arguitur idem non est in potentia et in actu, ad illam responsum est distinctione 3 huius in I. Nunc sufficit breviter dicere quod potentia et actus, ut sunt opposita, non sunt in eodem nec insunt eidem ; potentia enim et actus non solum ut dividunt ens in communi sunt opposita, verum etiam ut dividunt quodlibet ens in particulari, - sicut albedo in potentia et in actu : unde albedo dividitur per potentiam et actum per oppositos modos essendi, ita quod unus modus essendi simpliciter et alius secundum quid ; unde si esse praeteritum et esse futurum dicant modos essendi secundum quid, multo fortius esse possibile dicit modum essendi secundum quid ; unde si homo mortuus est homo secundum quid, multo fortius homo in potentia est homo secundum quid.
[330] Dico tunc quod potentia et actus dividunt ens sicut oppositi modi essendi, et non sunt simul, hoc est potentia ante actum non est simul cum actu.
[331] Sed hoc nihil est ad propositum. Si enim aliquid movet se ad ubi, non est in actu ubi (nec ubi est in actu), sed secundum quid, quia virtualiter secundum entitatem principii quo movetur ad ubi ; et ideo est in potentia ad ubi, - et non est in actu secundum ubi, sed est in actu secundum primum motum. Unde quando aliquid movet se, ut angelus, ubi est in potentia, et principium est in actu (ut voluntas vel aliquid aliud), et est tertium, scilicet angelus, qui est in potentia secundum ubi et in actu secundum voluntatem et principium movendi.
[332] Sed dices quod angelus, qui movet se, est principium motum efficiens, - et recipit motum suum, quia movetur : ideo respectu eiusdem est in potentia et est in actu ; ergo actus et potentia insunt eidem.
[333] Dico quod aequivocatio est de potentia : si enim est potentia ut est differentia entis, dicens modum oppositum essendi respectu actus, non est simul in eodem cum actu ; sed potentia prout est principium passivum et actus prout est principium activum, sic possunt esse simul, - sicut idem respectu accidentis eiusdem est efficiens et subiectum, et ita quasi materia. Et in proposito, quando dicitur quod angelus est in potentia ad motum, recipiendo ipsum, ibi accipitur potentia pro principio passivo et receptivo, et ibi aequivocatur potentia et non accipitur potentia ut est differentia entis. Unde principium activum et passivum sunt principia disparata, et non opposita.
[334] Ad auctoritatem de VIII Physicorum, patet responsio ex praecedentibus.
[335] Ad rationem de VII Physicorum, quando dicitur quod nihil potest movere se primo, dico quod primum duas habet significationes : Uno modo significat intentionem totalitatis, prout distinguitur contra partem, - et sic dicitur aliquid inesse alicui primo, quia inest sibi secundum totum et secundum quamlibet partem, et non quia secundum partem aliquam determinate. Et sic loquitur Philosophus V Physicorum, ubi docet quomodo aliquid transmutatur primo ; et similiter in VI Physicorum, quando dicit quod quando idem numero movetur in aliquo tempore, primo, movetur in quolibet illius temporis, et similiter quod quiescit in aliquo tempore, primo, quiescit in quolibet illius temporis.
[336] Alio modo primum significat causalitatem praecisam et adaequatam (et sic loquitur Philosophus de primo I Posteriorum), quando praedicatum inest subiecto, ita quod nihil est in subiecto quod non sit causa praedicati, nec est aliquid praedicati quod non sit a subiecto, sicut ibidem dicit Lincolniensis.
[337] Tunc dico quod nihil movetur a se hac duplici primitate, sicut ostendit Philosophus : Si enim primum dicat causalitatem praecisam, ergo praedicatum non removetur a subiecto per hoc quod removetur a quocumque quod non est subiectum ; ergo si totum primo movet se et totum primo movetur, ergo parte quiescente - quae non est totum adhuc totum movebitur, sicut si habere tres angulos aequales duobus rectis primo conveniat triangulo, non propter hoc removetur a triangulo quia removetur a parte trianguli.
[338] Si autem totum movet se primo alio modo primitatis, prout dicit totalitatem, tunc totum - in quantum movens - est unigeneum et moveri est passio unigenea ; quando autem est unigenea passio conveniens toti unigeneo (vel homogeneo), conveniet cuilibet parti, si primo convenit sibi ista primitate (sicut se habet calor respectu ignis) ; ergo si totum movet se primo, sequitur quod pars movetur et movet se : ergo, ex opposito, si pars non movetur, totum non movetur primo a se.
[339] Iungantur ergo simul, et sequitur quod si totum movet se primo hac duplici primitate, quod moveri a se removetur a toto et non removetur, et sequuntur opposita. - Et hoc ostendit Philosophus ibi.
[340] Unde ex hoc non sufficienter probatur primum movens immobile, quia tunc superflueret VIII liber. Sed istud non est contra ea quae dicta sunt ; nam aliquid potest movere se una primitate (secundum primitatem totalitatis), quod est totum unigeneum, quia totum movet et totum movetur (et totum movet et totum est in potentia ad ubi in gravibus et levibus), et quaelibet pars movet et movetur ut est in toto.
[341] Sed quaeres : cui primo competit causalitas respectu passionis? Non parti, manifestum est. Nec toti, quia tunc sequitur contradictio, quia pars ignis non est totus ignis, ergo pars ignis non est calida, ergo nec totus primo est calidus.
[342] Dico ergo quod nulla passio unigenea primo competit subiecto unigeneo secundum se totum, loquendo de primitate causalitatis, quia sequitur contradictio (tunc sequitur quod illa passio removetur a parte, quia quod sic primo inest alicui, removetur a quocumque quod non est ipsum ; sed pars ignis non est totus ignis ; si ergo totus esset primo calidus, pars ignis non esset calida, ergo nec totus ignis ; et ita sequitur contradictio) ; et ideo passio talis inest toti non secundum quod concernit partes, sed ut consideratur secundum se, abstrahendo ipsum a partibus quantitatis. Sic ignis primo est calidus. Et tunc non sequitur contradictio : si enim ignis sit primo calidus et pars ignis est ignis, ergo pars ignis est calida. Unde hic non removetur subiectum - quando sic abstrahitur a totalitate partium - ab aliqua parte, si sit totum homogeneum.
[343] Sed quoniam totum est respectu singularium, in quibus est invenire aliquam causalitatem respectu passionis, dico quod in toto accepto ut totum respectu passionis ut tota est (quia passio unigenea dicitur sicut totum unigeneum) verum est quod ille ignis totus est calidus primo secundum totalitatem caloris ; et tunc non sequitur inconveniens, quia sequitur tunc quod sicut pars illius ignis non est totus ille ignis, ita non est calidus secundum totalitatem caloris. Et ideo non debet subiectum accipi ut totum et passio absolute, dicendo quod si totus ille ignis primo est calidus, tunc sequitur quod pars non sit calida. Unde totum secundum partem non habet causalitatem respectu passionis absolute, sed respectu passionis secundum suam totalitatem et partibilitatem acceptae ; similiter, totum - ut est in parte una - habet similiter causalitatem proportionaliter respectu passionis secundum partibilitatem suam. Et sic non sequitur inconveniens.
[344] Ad primam rationem primae quaestionis, quando arguitur quod si angelus moveretur ad ubi, angelus esset in potentia ad ubi, concedatur.
[345] Et quando arguitur quod tunc ubi esset perfectio angeli et angelus per consequens esset imperfectior ubi, dicendum quod omne quod non formaliter est infinitum, potest esse receptivum perfectionis quam non habet formaliter nisi sit imperfectum ultimata imperfectione in entibus, sicut sunt accidentia ultima (ut relationes) quae propter eorum imperfectionem non sunt in potentia ad ulteriorem imperfectionem. Quantumcumque enim angelus sit natura perfecta, - ex quo non habet ubi per identitatem sed est receptivus eius, non est inconveniens ut recipiat illud non tamquam perfectionem eius essentialem sed accidentalem : sicut, angelus non est suum intelligere, et ideo intelligere requiritur in eo et est perfectio eius, est tamen minor perfectio quam sua natura. Sic in proposito, licet ubi sit aliqualis perfectio ipsius angeli, quia perfectio secundum quid, non sequitur quod natura angeli sit imperfectior ipso ubi. Unde ista propositio quod omnis perfectio est nobilior suo perfectibili est vera de perfectione simpliciter, non de perfectione secundum quid (cuiusmodi est ubi).
[346] Ad aliam rationem, quando arguitur quod nullum successivum est continuum, nego.
[347] Et quando probatur per hoc quod omne successivum componitur ex indivisibilibus et ex minimis, - negandum est utrumque antecedens.
[348] Et antequam respondeatur ad rationes, probanda est falsitas antecedentis. Primo, per rationem Philosophi, quae ista est : si successivum componitur ex indivisibilibus, illa indivisibilia aut sunt continua aut contigua aut consequenter entia. Quod non continua nec contigua, quia eorum non sunt ultima. Nec sunt consequenter entia, quia talia sunt inter quae non cadit medium eiusdem generis ; sed inter indivisibilia successiva cadit medium eiusdem generis (sicut inter instantia tempus, in quo est instans).
[349] Ad hoc dicunt aliqui quod instantia in tempore sunt consequenter entia et quod inter illa non cadit tempus medium, - sed tempus nihil aliud est nisi instantia discreta, quae continue sibi invicem succedunt, et sic componitur ex instantibus.
[350] Et si dicas quod indivisibile cum indivisibili non facit maius ita quod faciant quamdam protensionem discretam in tempore, iterum respondent ad rationem Philosophi in VI Physicorum de sesquialtera proportione, si tempus componitur ex instantibus, et motus similiter, accipiatur aliquod mobile quod pertransit aliquod spatium in tempore composito ex duobus instantibus, et accipiatur aliud mobile : quod si aliud habet prius moveri in sesquialtera proportione, ita quod habeat virtutem motivam sesquialteram (quod concludit virtutem motivam eius et medietatem), istud ergo mobile pertransibit aequale spatium in tempore composito ex uno instanti et dimidio, et ita erit instans divisibile, - ad hoc dicunt aliqui quod ratio procedit ex falsa imaginatione quod contingit accipere motum in quacumque proportione ad alium motum ; et quando dicitur de virtute motiva quod potest habere quamcumque proportionem ad aliam, - dicunt quod falsum est, quia secundum Philosophum contingit dare virtutem motivam mixtam.
[351] Contra : non est contra rationem motus, ut motus est, quod se habeat in quacumque proportione ad alium motum, licet hoc non conveniat motui in comparatione ad determinata mobilia ; et tamen sequitur impossibile praedictum, arguendo ex ratione motus absolute, non in comparatione ad determinata mobilia. Sic igitur videtur quod ratio Philosophi evidentiam habeat.
[352] Praeterea, eiusdem rationis est magnitudinem et motum et tempus componi ex indivisibilibus, aut in haec dividi ; sed magnitudo non componitur ex indivisibilibus ; ergo nec motus et tempus.
[353] Maior propositio est Philosophi, et puto quod ab illa est incipiendum in hac materia. Illa autem probatur sic : ponatur quod una linea moveatur continue super aliam ; si ergo ipsae componuntur ex indivisibilibus, in primo instanti puncto indivisibili in extremo unius lineae correspondet ubi indivisibile in linea super quam movetur ; si igitur movetur continue, quaero in quo ubi est in secundo instanti immediate post primum instans temporis, - aut in ubi indivisibili mediato aut immediato ? Si in ubi indivisibili immediato, sequitur semper propositum. Si autem in ubi indivisibili mediato, quaero in quo pertransibit illud medium, si in tempore aut in instanti? Non in instanti, ergo nec in secundo instanti immediato, ergo inter illud et primum est medium temporis ; ergo pertransit illud ubi medium. Et sic habetur propositum - ex parte temporis - quod instans non sequitur instans immediate.
[354] Et si dicatur tunc quod linea non potest moveri, - arguitur tunc de corpore cubico, quod si movetur, in quolibet instanti est in spatio sibi aequali ; in secundo ergo instanti est in superficie continentis indivisibiliter. Aut igitur inter illam superficiem et priorem est medium, aut non. Si non, habetur propositum. Si sit medium, illud medium pertransivit : aut ergo in tempore aut in instanti medio, - et sic inter quaelibet duo instantia est instans. Unde est quaerendum an illa ubi respectu corporis quae se habent indivisibiliter (aut superficies), sunt immediate aut mediate. Ergo eiusdem rationis est magnitudinem aut motum aut tempus componi ex indivisibilibus aut in indivisibilia dividi.
[355] Sed magnitudo non componitur ex indivisibilibus, sicut ponit Philosophus, - et potest demonstrari per demonstrationes geometricas necessarias : Quarum una fit secundum descriptionem duorum circulorum circa centrum, a quo protrahantur duae lineae ad duo puncta immediata in circumferentia maioris circuli, quem dicis esse compositum ex punctis.
Quaero igitur an istae duae lineae resecant minorem circulum in duobus punctis aut in uno ? Si autem in duobus punctis, protrahantur tunc lineae a centro ad omnia puncta maioris circuli, - ergo similiter protrahantur per diversa puncta minoris circuli, ita quod semper secent minorem circulum in diversis punctis sicut maiorem ; ergo tot sunt puncta minoris circuli sicut maioris. Sed quaecumque ex aequalibus magnitudine et multitudine sunt aequales ; ergo minor circulus et maior sunt aequales! Si autem dicatur quod duae lineae a centro ad duo puncta immediata maioris circuli concurrunt in eodem puncto minoris circuli, tunc sequitur quod pars sit aequalis toti : si enim protrahatur linea recta cadens super unam lineam rectam, constituit duos angulos rectos aut aequales duobus rectis ; ergo angulus aequalis qui causatur ex cadentia lineae rectae super aliam lineam, ultra transeuntem, cum angulo ex alia parte facit duos angulos rectos aut aequales eis (et sic arguitur de angulo qui causatur ex cadentia super lineam rectam) ; sed angulus ex una parte semper manet idem ; igitur quae remanent ex cadentia lineae super illas duas, erunt aequalia. Sed unus angulus est pars respectu alterius ; ergo pars est aequalis toti.
[356] Secunda demonstratio est quod si linea componatur ex punctis, diameter erit commensurabilis costae quadrati.
[357] Probatio : Primo per hoc quod si costa et diameter componantur ex punctis, ergo erit aliquis numerus illorum punctorum ; ergo cum omnis numerus alteri numero sit comparabilis secundum aliquam proportionem, quia non sunt mensurandi sicut lineae, - sequitur quod costa quadrati et diameter sunt commensurabiles!
[358] Item, hoc ostenditur sic : si duo puncta sint immediata in costa, protrahantur ergo duae lineae ab illis duobus punctis ad alia duo puncta in opposita costa, quae similiter se habeant immediate, et protrahantur per diametrum ipsum secando. Aut igitur secant ipsum diametrum in duobus punctis, aut in uno. Si in uno, ergo sic protrahendo lineas ab omnibus punctis costae, essent pauciora puncta in diametro quam in costa, et sic diameter erit minor costa. Si autem secent diametrum in duobus punctis, aut ergo in duobus punctis immediatis aut mediatis. Si immediatis, tunc sequitur quod non solum diameter sit commensurabilis costae, sed quod sit ei aequalis, quia tunc protrahendo lineas ab omnibus punctis in costa, secabunt diametrum per aequalia puncta, et ita componuntur costa et diameter ex aequalibus magnitudine et multitudine, et per consequens sunt aequales. Si autem secent diametrum non in duobus punctis immediatis sed mediatis, ab illo ergo puncto medio contingit protrahere lineam aeque distantem cum alia linea quam prius posuimus secare diametrum (a puncto extra lineam rectam contingit aeque distantem protrahere) : ista ergo linea non concurret cum duabus lineis a quarum puncto medio protrahitur ; ergo non concurrunt in eodem puncto in costa ; igitur illae duae lineae aliae non protrahuntur a punctis immediate se habentibus in costa. Et hoc est propositum.
[359] Sic igitur ostensa est falsitas antecedentis, scilicet quod nullum successivum componitur ex indivisibilibus et per consequens ex minimis.
[360] Ad primam probationem, quando arguitur quod continuum potest dividi secundum omne signum, igitur potest esse divisum secundum omne signum, quia nihil est in fieri nisi quod potest esse factum, dicunt quod consequentia non valet, quia non est una potentia in continuo ut dividatur secundum omne signum, sed facta divisione secundum unum signum, remanet potentia ad divisionem secundum aliud signum, - et ideo illae potentiae non terminabuntur ; et ideo non sequitur factum esse.
[361] Et hanc responsionem accipiunt ex III Physicorum ex dictis Commentatoris, ubi assignat rationem quare contingit procedere in infinitum in additione numerorum, et non in additione magnitudinis : Quia additio in numeris non erit ad aliquid unum secundum potentiam, sicut in magnitudinibus, - et ideo non terminabitur.
[362] Sed contra : licet ista responsio sit realis, tamen non solvit difficultatem logicalem quod si possibile sit continuum dividi secundum omne signum, ergo possibile est divisum esse secundum omne signum, quia hic non est nisi una potentia.
[363] Similiter arguitur de a signo, et sic de quolibet ; ergo singularia antecedentis inferunt singularia consequentis : ergo antecedens universale infert consequens universale.
[364] Respondeo quod hoc antecedens de virtute sermonis est falsum possibile est continuum dividi secundum quodlibet signum, quia licet possibile posset ampliare compositionem ad quodcumque instans futurum, non tamen pro quibuscumque instantibus ampliat, quia aliter non posset poni in esse, nam in illa de inesse significatur praedicatum inesse subiecto pro uno instanti ; sed si in illa de possibili non intelligerentur extrema possibilitatis uniri pro aliquo uno instanti, singularia universalis de inesse possent esse incompossibilia, et propositio universalis de possibili singulari vera pro quolibet fiat ampliatio respectu unius instantis cuiuscumque. Et quia pro nullo instanti uno - nec in sensu discreto - possibile est hoc praedicatum dividi secundum unumquodque signum inesse subiecto, ideo propositio est falsa absolute.
[365] Et ad probationem, quando arguitur possibile est continuum dividi secundum hoc signum a, et possibile est continuum dividi secundum hoc signum b, et sic de omnibus insimul, ergo possibile est continuum dividi secundum quodlibet signum, - dicendum quod singularia simul accepta includunt incompossibilitatem, et ideo sequitur impossibile.
[366] Contra : cum isto singulari possibile est continuum dividi secundum hoc signum a stat aliud singulare quod possibile sit ipsum dividi secundum signum b, et sic de aliis ; ergo singularia simul stant.
[367] Respondeo. Dico quod singulares de possibili formaliter non inferunt universalem de possibili, quia praedicatum in propositionibus singularibus potest denotari inesse pro diversis instantibus, quia haec est vera pro uno instanti possibile est continuum dividi secundum a signum, et alia singularis possibile est continuum dividi secundum signum b pro alio instanti ; sed in universali oportet quod fiat ampliatio ad quodcumque instans futurum, unum. Et ideo a forma arguitur de pluribus determinatis ad unum determinatum ex parte mensurae compositionis. Et ideo ad hoc quod singularia inferant universale, oportet quod accipiantur pro eodem instanti, sic : continuum potest dividi pro hoc instanti secundum a signum, et potest dividi pro eodem instanti secundum b signum, et sic de omnibus, - et tunc sequitur universale.
[368] Sed dices quod adhuc isto modo singularia sunt vera, quia non solum in continuo est potentia ut dividatur secundum omne signum, sed etiam in continuo est potentia ut simul dividatur secundum omne signum ; unde non solum est ibi simultas potentiae, sed etiam potentia simultatis, quia sicut possibile est continuum dividi pro aliquo instanti secundum a signum, ita possibile est ipsum dividi pro eodem secundum b signum, quia aliter actus unius potentiae impediret potentiam alterius, ita quod divisio in uno signo impediret ne fieret divisio in alio signo, sicut dicit Averroes super I De generatione et corruptione. Sed hoc falsum est, quia si impediat divisionem in alio signo fieri, aut ergo in signo immediato aut in signo mediato : non in signo mediato, quia divisio secundum unum signum non impedit divisionem secundum aliud signum ; nec in signo immediato, manifestum est.
[369] Dicendum quod quaecumque singulares possunt accipi, compossibiles sunt pro eodem instanti, pro quo potest universale inferri ; sed impossibile est quaecumque signa reduci ad actum, quoniam inter quaecumque duo signa sunt infinita media ; et ideo singulares infinitae non reducuntur ad actum, quia adhuc restant infinita reducenda ad actum.
[370] Exemplum huius potest haberi : omnem qualitatem respectu possibilis possibile est tibi inesse, - haec formaliter falsa est, quia praedicatum non potest inesse subiecto universaliter accepto, pro aliquo uno instanti ; et ideo falsa est tam in sensu compositionis quam divisionis. Non enim est possibile tot qualitates tibi esse compossibiles, quia non possunt tot reduci ad actum quin incompossibile sit aliud simul reduci ad actum, eo quod semper inter puncta sunt alia infinita media in potentia ; et ideo potentiae non possunt simul reduci ad actum.
[371] Et haec est ratio illius logici, quod reductionem unius ad actum, necessario concomitatur potentia alterius, propter continuitatem.
[372] Et secundum hoc intelligendum est dictum Commentatoris sane quod facta divisione secundum unum signum, sit impedimentum ut dividatur secundum aliud : non respectu signi immediati, sed mediati, quia quantumcumque signa reducantur ad actum, restant infinita reducenda.
[373] Verumtamen licet haec non sit falsa de virtute sermonis continuum potest dividi secundum omne signum, tamen haec est vera continuum potest dividi secundum quodcumque signum, quia secundum Philosophum quodcumque est distributivum et partitivum ; et ideo non oportet ut insit praedicatum omnibus singularibus simul, sed partitive et divisim ; et ideo singularia inferunt ipsum.
[374] Ad aliam probationem dicendum est quod successivum non habet esse per indivisibile, sicut nec indeterminatum habet esse per terminum, nec divisibile per indivisibile, nec sicut linea per punctum ; unde non magis concludit de continuo successivo quam de continuo permanente ; et ideo non concludit quod tempus componatur ex instantibus.
[375] Per hoc ad formam rationis, quando dicitur quod instans est et transit raptim, conceditur.
[376] Sed dices quod tempus est in illo indivisibili sui, sed divisibile, - et dices ergo divisibile est simul.
[377] Dico quod non ita quod totum continuum sit simul cum instanti (vel immediate vel statim) sicut consequenter ens ; sed inter illa non est medium, quia illud totum non habet aliquod principium sui ; unde idem est de continuo respectu puncti.
[378] Dicis quod non est tempus nisi quando est indivisibile.
[379] Dicendum quod si hoc esset, numquam haberet esse nisi esse termini ; sed esse eius est in fluere.
[380] Ad aliud, quando arguitur quod successivum componitur ex minimis, dicendum quod non.
[381] Et quando dicitur quod est dare minimum in rebus naturalibus (sicut minimam carnem) secundum Philosophum : et hoc est quod communiter distinguitur, quod est dare minimum in rebus naturalibus quod potest esse per se, et non minimum in toto, quia forma potest perficere et maiorem et minorem materiam finitam in toto ; et hoc etiam est quod dicitur secundum aliam distinctionem, quod res secundum quod quanta potest dividi in infinitum, sed non in quantum naturalis est, - contra : haec non sunt vera nisi bene intelligantur ; nam quandocumque aliqua passio convenit alicui secundum rationem praecisam, - cuicumque aequaliter inest illa ratio praecisa, eis aequaliter convenit praedicatum (nam praedicatum huius propositionis clauditur in subiecto) ; sed quantitas est praecisa ratio quare aliquid dividatur secundum partes quantitatis, et haec ratio (scilicet quantitas) univoce et aequaliter et secundum eandem rationem convenit rei naturali (quam ponis esse minimam et maximam) ; ergo divisio aequaliter ei convenit.
[382] Dices quod si res naturalis minima (ut caro minima) dividatur, corrumpitur in continens.
[383] Contra : hoc non solvit, quia causa quare aliquid potest esse per se vel non per se, requirit causam intrinsecam, non causam extrinsecam. Quod enim forma non possit perficere minorem materiam (sicut tu ponis), hoc oportet ponere propter causam intrinsecam ; si enim sit vacuum, causam intrinsecam habet ; ergo huius causa non est impedimentum continentis : si enim esset divisio in vacuo, esset concedendum quod caro manens caro posset dividi in infinitum, - et hoc est propositum ; sicut enim aqua replens amphoram esset minime in natura, quia si esset divisa in sphaera, ergo corrumperetur in continens.
[384] Praeterea, quaelibet pars in toto homogeneo est eiusdem rationis cum toto : sicut in materia forma perficit totam materiam, ita pars formae partem materiae (ut patet de igne) ; ergo quaelibet pars in toto ponitur per se, habet sufficientia principia essendi per se sicut in toto. Unde forma non requirit minimam quantitatem in homogeneis sicut in heterogeneis ; et ideo non est minima pars ignis sicut minima hominis.
[385] Praeterea, pars est prior toto secundum naturam et secundum ordinem generationis et naturae, nam ad hoc quod compositum habeat esse, oportet quod praeintelligantur partes eius ; si ergo non sit dare minimam partem in toto, non erit dare minimam partem per se (est concedendum), ita quod quaecumque pars potest esse in toto, potest per se exsistere.
[386] Praeterea. est ad hoc auctoritas Commentatoris super III Physicorum (cui ipsi innituntur) : dicit enim quod illa propositio quod omni linea minore contingit accipere minorem duas rationes habet (aliud mathematicum et aliud naturale), licet non illa propositio quae dicit quod omni linea maiore contingit dare maiorem (sic ratio est aliud mathematicum, non aliud naturale).
[387] Praeterea, haec est intentio Philosophi, De sensu et sensato, quod minima pars grani minimam quantitatem naturalem habet, licet nec videri possit nec sentiri. Unde licet non possit movere visum, tamen in se divisibile est, nec est ibi minimum accipere.
[388] Ideo dico quod, formaliter et simpliciter loquendo, non contingit dare minimum in rebus naturalibus.
[389] Et quando dicitur quod secundum Philosophum est caro minima, dico quod Philosophus ibi loquitur contra Anaxagoram, qui posuit quidlibet formaliter esse in quolibet sub quadam latitantia, qui posuit generationem non esse nisi segregationem quamdam, unde posuit asinum formaliter praeexsistere in lapide vel in carne de qua generatur ; contra quae dicit Philosophus quod est dare carnem minimam, quae sufficit ad generationem asini vel alterius, ita quod si minor datur, non sufficiat ad generationem eius ; nec pertinet ad intentionem suam, ibi, dicere quod sit caro simpliciter minima.
[390] Ad aliud, quando arguitur secundum Philosophum quod omnium natura constantium etc., dicendum quod illa ratio non est ad propositum, quia probat ibi quod ignis non est causa augmentationis, quia res animalis vel animal habet certum terminum augmentationis, sed ignis augetur in infinitum si apponuntur combustibilia ; ergo ignis non potest esse causa augmentationis animalis. Similiter, est minima pars animalis, non simpliciter, sed a qua incipit generatio et augmentatio (ut cor vel aliquid aliud). Unde illa auctoritas non est ad propositum.
[391] Ad auctoritatem De sensu et sensato dicendum quod facit propter hoc quod dictum est. Nam illud quod est sensibile, potest dividi in infinitum habens quantitatem naturalem, - non tamen secundum quod est sensibile, quia cum sensibile refertur ad sensum, si secundum quod est sensibile divideretur in infinitum, sensus cresceret in infinitum. Unde ait quod minima pars grani, sensibilis quidem est virtute, non autem actione, hoc est dicere quod secundum quod est in toto, actionem potest habere sub forma totius et ita virtute sensibilis est, sed non actione propria.
[392] Ad auctoritatem de VIII Physicorum et De sensu et sensato, dicendum quod communiter expositores ibi errant, et praecipue Commentator qui exponit quod illa alteratio est subita, hoc est instantanea, quasi retractans illud quod Philosophus et ipse dixerant in VI Physicorum. Unde male exponit subito, quia in IV Physicorum, ubi nos habemus repente, ibi littera sua habet subito, quod denotat tempus, licet modicum et non perceptibile, sicut ipse dicit in IV Physicorum.
[393] Unde non est intelligibile quod in excavatione lapidis aliqua pars lapidis in instanti amoveatur et transeat locum suum, nec quod in instanti aliqua pars alteretur, quia motus non est in instanti, - sicut loquitur contra eos (in VIII Physicorum) qui dixerunt omnia semper moveri, moti maxime ex hoc quod videbant aliquid augmentari in anno et non perceperunt motus eius in uno tempore magis quam in alio ; ideo dixerunt ipsum continue augmentari. Sed contra hoc dicit Philosophus in motu augmentationis et alterationis quod non contingit partium tempore aliquid mutari, sed contingit ipsum subito - hoc est in tempore non perceptibili - augmentari et alterari ; alteratio tamen illa est vere in tempore.
[394] Ad aliud, quando arguitur quod inter contradictoria non est medium, ergo inter non esse formae praecedentis et esse formae sequentis non est medium. Dicendum quod verum est, sicut nec inter lineam et punctum.
[395] Et si dicas quod contradictoria intelliguntur pro eodem instanti, - dicendum quod hoc verum est in complexis (et sic definit Philosophus contradictionem in libro Elenchorum), cum in singularibus non sunt simul, sed quando unum erit, aliud non est ; et tamen sunt contradictoria, quia impossibile est quod simul sint, sed destruunt se. Unde quando aliquid movetur ab una forma ad aliam formam, ut a frigore ad calorem, contingit dare ultimum instans quietis, et est immutatio terminans quietem : post illam immutationem non contingit dare primam partem caloris (vel principium calefactionis) ; vel simul sunt motus frigoris et motus intensionis caloris, quousque calor reducatur secundum gradum perfectum, qui sit incompossibilis cuilibet gradui frigoris, - et in illo instanti frigus non est ; et si in illo instanti occurrit generans, non ultra moveret. Ergo inter illud non esse formae praecedentis et esse eius non est medium, sicut nec inter lineam et punctum.
[396] Ad aliam rationem, quando arguitur quod angelus non movetur, quia indivisibilis, et indivisibile secundum Philosophum non movetur ; istam rationem potest aliquis sic primo faciliter evadere, dicendo quod angelus quando quiescit, potest habere ubi indivisibile tamquam principium sui motus, - non tamen potest moveri ut habet ubi indivisibile, sed si ab illo ubi indivisibili debeat moveri, oportet quod faciat se in ubi divisibili, et sic ab ubi indivisibili potest continue moveri per ubi divisibilia.
[397] Sed huius dicti non video necessitatem, quia sicut quando quiescit, potest esse in ubi indivisibili, ita etiam quando movetur potest esse in ubi sibi aequali indivisibili ; unde non magis requirit ubi indivisibile quando quiescit quam quando movetur.
[398] Item, etiam si indivisibile quantitativum ponatur per se esse, non video quin possit moveri ; nec tamen sequitur quod linea super quam movetur, componatur ex punctis.
[399] Hoc autem probatur sic ratione communi et necessaria : sphaera, si movetur super planum, tangit planum in puncto ; hoc autem corpus moveri potest, et tamen non sequitur quod motu suo describat lineam ex punctis, pertranseundo punctum post punctum. Ergo similiter in proposito ; non tamen sequitur ipsum describere suo motu lineam ex punctis.
[400] Ad istam rationem sunt quaedam responsiones, quae non valent : Dicitur enim quod nihil est sphaericum in natura ; et ideo ratio supponit falsum, quod sit corpus sphaericum aliquod quod moveatur super planum.
[401] Sed contra : corpus caeleste est simpliciter sphaericum, ut probat Philosophus De caelo et mundo, aliter enim in movendo derelinqueretur vacuum. Item, non est contradictio in natura quod sit aliquod corpus quantum simpliciter sphaericum, sicut nec aliam figuram esse in natura includit contradictionem.
[402] Alia responsio est (quae non valet), quod corpus naturale, si ponitur sphaericum, simpliciter tanget planum non in puncto simpliciter indivisibili, sed in puncto naturali, et hoc est divisibile.
[403] Contra tunc sequitur necessario quod aliqua linea in corpore sphaerico sit recta ; et ita aliqua pars non erit circularis, ex quo commensuratur plano secundum lineam rectam in plano.
[404] Ideo responsio melior ad rationem - quae potest dari - est quod corpus sphaericum movetur per se super planum ; punctum autem, secundum quod tangit planum, movetur per accidens, et ideo non describit lineam ex punctis.
[405] Contra : nec haec responsio solvit rationem, quia sicut motum per se in toto est in spatio sibi aequali, ita etiam pars in toto, quae movetur per accidens, est in spatio sibi aequali per accidens, - et sicut totum mobile commensurat sibi totum spatium, ita punctum describeret aliud si esset per se. Ex hoc arguitur quod omne inconveniens quod sequitur si aliquid movetur per se, sequitur etiam si movetur per accidens (sicut patet de parte et de toto) ; sicut ergo non sequitur inconveniens si ponitur indivisibile moveri per accidens (sicut patet de corpore sphaerico moto), ita non sequitur inconveniens si ponitur per se esse et tunc moveri : ex hoc enim non sequitur quod describat lineam ex punctis.
[406] Item, ponatur quod sphaera sit in vacuo et quod non tangat aliquid nisi lineam (tantum enim potest punctis illius lineae tangi), nec tamen sequitur quod si movetur super illam lineam, quod illa sit composita ex indivisibilibus.
[407] Praeterea, ponatur quod corpus cubicum moveatur super aliquam superficiem : tantum conservabit - ita movendo - superficiem secundum lineam sibi suppositam ; nec tamen sequitur quod ista superficies sit composita ex lineis.
[408] Praeterea, si ponatur quod linea movetur super lineam quiescentem, punctum unius lineae pertransibit aliam lineam, nec tamen illa linea componitur ex punctis.
[409] Ideo dico quod si ponatur indivisibile per se esse, non repugnat sibi quod moveatur, nec sequitur quod spatium quod pertransibit, sit compositum ex punctis.
[410] Quid ergo dicemus ad Philosophum, qui probat in VI Physicorum quod indivisibile non movetur, per tres rationes ? Dico quod hoc non est contra intentionem Philosophi, quod indivisibile, si ponatur, quod movetur, - sed non potest motum continuare ex parte sui, nam in motu locali est duplex causa continuitatis motus et successionis in motu, quarum utraque sufficit, si altera non esset : una causa est ex parte spatii et alia ex parte mobilis. Nam mobile secundum se totum potest comparari ad partes spatii, et sic est continuitas in motu ex continuitate partium spatii, etsi mobile non haberet partes ; alio modo, mobile potest comparari ad idem signum in spatio, secundum quod prius una pars mobilis pertransit aliquod signum in spatio quam alia, - et sic continuitas in motu est ex parte mobilis, licet signum sit indivisibile super quo transit. Ut si corpus pedale movetur super aliquod spatium, totum corpus pedale prius pertransit unam partem spatii quam aliam, - et ideo continuitas in motu est ex parte spatii ; similiter, respectu eiusdem in spatio, corpus pedale prius secundum unam partem pertransit aliquam partem spatii aequalem quam secundum aliam ; et sic est continuitas in motu ex parte continuitatis partium mobilis pedalis, secundum quod prior pars mobilis pedalis semper per prius pertransit quam pars posterior.
[411] Contra : Philosophus VI Physicorum, comparans quinque ad invicem quae simul condividuntur (tempus et motus, moveri et mobile, et forma secundum quam est motus), dicit postea : Secutum est maxime dividi omnia ab ipso mobili ; cum hoc tamen stat quod divisio potest esse in motu, maxime si sit a mobili ; ergo si mobile sit indivisibile, non erit motus continuus.
[412] Responsio : dicit enim quod inter illa est differentia, quia forma secundum qualitatem est divisibilis per accidens, et illa habet divisibilitatem suam a mobili tantum ; quia igitur de facto omnia dividuntur ad divisionem mobilis, et non ad divisionem magnitudinis (quia non in alteratione), ideo dicit quod secutum est maxime - hoc est universaliter et generaliter - ab ipso mobili ; cum hoc tamen stat quod divisio potest esse in motu locali, licet indivisibile moveatur a parte spatii. Tunc dico quod omne quod movetur continue, ex se habet unde primo possit continuare motum super idem in spatio ; et tamen si non habet unde potest ex parte sui continuare motum, non destruit rationem continuitatis in motu.
[413] Dico ergo quod Philosophus tantum dicit quod indivisibile non movetur continue ex parte sui, ita quod ex parte sui non habet unde potest motum continuare ; tamen non habet unde destruat continuitatem motus in spatio super quo movetur.
[414] Et hoc tantum concludunt rationes Philosophi, sicut patet inducendo : Quando enim prima arguit quod omne quod movetur, partim est in termino a quo et partim in termino ad quem , quomodo intelligitur hic terminus ad quem ? Secundum quod Philosophus exponit se, hoc est intelligendum de termino ad quem proximo. Et sic accipiendo maiorem, ipsa vera est quando est continuitas a parte mobilis, quia comparatur mobile ad spatium, ut partibilitatem et continuitatem partium habet in se. Propositio tamen non est vera, quod sit partim in uno et partim in alio : corpus enim sphaericum, dum movetur, non est sic partim in uno termino et partim in alio immediate, eo quod non est nisi in ubi indivisibili simpliciter, dum movetur. Unde vera est quando continuitas est in motu actualiter secundum partes mobilis. Sed non est contradictio quod mobile quod movetur secundum se totum, prius est in una parte spatii quam in alia : ad hoc quod sic continue moveatur, non requirit quod prius pars prior pertranseat quam pars posterior, quia si totum esset indivisibile, continue transiret ; unde accidit huic continuitati in motu quod pars sit ante partem in mobili.
[415] Item, secunda ratio Philosophi concludit quod indivisibile non movetur, nec est continuitas in motu huius secundum quod continuitatem habet a parte mobilis. Quando enim arguit quod omne quod movetur, prius pertransit minus se vel aequale, quam maius, hoc verum est secundum partem mobilis, quia pars prius exit locum suum quam totum exeat locum ; et ideo pars mobilis prius pertransit aequale sibi quam maius.
[416] Sed tamen loquendo de toto mobili per comparationem ad totum in spatio, sic prius pertransit maius se quam minus vel aequale, quia ante mutatum esse praecedit moveri in infinitum (secundum ipsum in VI), et permutatum esse est in spatio sibi aequali, - et sic ante pertransitum in aequali sibi, praesupponit se moveri per spatium secundum se ; et ideo ut comparatur ad rationem spatii, prius pertransit maius se quam aequale, secundum rationem totius. Quia igitur punctus non movetur continue a se, sed sua continuitas est ex parte spatii, ideo punctus prius pertransit maius se quam aequale, nam a prima immutatione quiescebat (numquam indivisibile pertransit nisi maius se, quia post punctum in quo quiescebat, non est accipere punctum immediate ab eo pertransitum).
[417] Si vero aliquis innitatur rationi in se, et non in quantum est Philosophi, dicendo quod si indivisibile continue movetur, continue commensurat sibi aequale in spatio, ergo continue commensurat sibi indivisibilia, - dico quod sicut tu dicis quod corpus quod continue movetur, continue est in spatio sibi aequali, et non est in spatio sibi aequali nisi per instans, dum movetur, et tamen tempus non componitur ex instantibus, sic in proposito. Unde sicut inter quodcumque instans, in quo est in uno ubi, sunt infinita instantia et ubi media, ad hoc quod sit in alio ubi, - sic in proposito, inter illud punctum in quo indivisibile non motum est, et quodcumque aliud in quo motum est, sunt infinita media.
[418] Similiter, tertia ratio Philosophi concludit quod indivisibile non movetur continue ex se. Quando enim capit quod si aliquid movetur in aliquo tempore, in minore tempore movetur minus, hoc verum est, quia in minore tempore pars mobilis prius pertransit signum in spatio quam totum mobile pertranseat idem spatium ; et ideo non est propositio vera nisi ubi est continuitas motus a parte mobilis.
[419] Concedamus ergo Philosopho quantum rationes concludunt ; et Philosophus tantum intendit quantum rationes concludunt, et non plus, - quia aliter oporteret adversarium dicere quod rationes suae non concludunt sufficienter. Probat ergo tantum Philosophus quod indivisibile non movetur continue quantum est ex parte sui, et tamen causa continuitatis eius motus non potest esse ex parte indivisibilis.
[420] Ad aliam rationem, quando arguitur quod successio in motu causatur ex resistentia, dico quod illae tres resistentiae sunt eadem (scilicet mobilis ad motorem, et medii ad mobile, et medii ad motorem) ; medium enim resistit propter distantiam terminorum, et haec est continuitas in spatio. Unde non dicitur medium resistere quia impedit motum mobilis : tunc enim dicitur resistere mobili, quia mobile vincitur aut vincit, et motus simpliciter non esset naturalis ; et ideo ista resistentia non est nisi continuitas medii cum extremis et distantia terminorum. Et sic quando angelus movetur continue, medium resistit sibi, quia ibi est distantia terminorum.
