Prologue — Thomas de Strasbourg

Thomas de Strasbourg - Prologue

PROLOGUS

SCRIPTUM IN PRIMUM SENTENTIARUM

 

 

PROLOGUS

Dedit abyssus vocem suam, Abacuch 3.

Gloriosus doctor Augustinus divinae naturae supernam dignitatem, et rationalis creaturae aeternam felicitatem considerans VIII De civitate Dei sic ait. Homo ita creatus est, ut per id, quod in eo praecellit, attingat ad illud, quod cuncta praecellit, idest, unum verum optimum, sine quo nulla natura subsistit, nulla doctrina instruit, nullus usus expedit. Ipse quaeratur, ubi nobis secura sunt omnia : ipse cernatur, ubi nobis certa sunt omnia : ipse diligatur, ubi nobis recta sunt omnia. Et eandem sententiam confirmans Platonicorum testimonio, immediate sequenti cap. ait sic : Platonici plerique dixerunt, verum Deum esse rerum auctorem, veritatis illustratorem, et beatitudinis largitorem. Hanc eandem veritatem tangens Augustinus circa principium libri De cognitione verae vitae sic ait. Profecto naturam rationalem ad hoc solum factam constat, ut factorem suum verum Deum intelligat, intelligendo diligat, diligendo in eo, quod est aeterna vita, aeternaliter beate vivat. Ex quibus omnibus aperte colligitur, quod vera beatitudo animae rationalis haberi non potest, nisi ipsa anima cuncta creata transcendens, soli suo creatori tanquam suae beatitudinis largitori, ex intimo cordis affectu finaliter coniungatur. Nunc autem ita est, quod ars docet, et natura similiter protestatur, extremum extremo non coniungi sine medio, teste etiam B. Dionysio in De Angelica hierar. Ordinatissima rerum distributio, lege divinae providentiae sic dignoscitur esse disposita, quod infima per media reducuntur in suprema. Cum igitur rationalis anima, et ipsa natura divina sint in genere intelligibilium, duo extrema maxime a se invicem distantia : quia haec est pura potentia, illa autem actus purus, prout in alia facultate et evidentius declaratur. Sequitur igitur necessario, quod sine gratioso medio divinitus inspirato animam supernaturaliter elevante, puram suam potentialitatem activante, et per consequens potentiam animae obiecto divino aliqualiter conformante : praedictum actum purissimum in sua propria claritate anima rationalis non possit beatifice contemplari. Considerata enim anima, quo ad sua pura naturalia, tunc verificatur illa apostolica sententia, quae de isto actu purissimo dicitur, quod lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Propter quod B. Augustinus I De Trinitate sic ait : Humanae mentis acies invalida, in tam excellenti luce figi non valet, nisi per iustitiam fidei nutrita vegetetur. Nec mirum : quia sicut se habet oculus vespertilionis ad lucem solis, sic se habet animae nostrae intellectus ad ea, quae sunt manifestissima in natura, ut dicitur 2 Metaphysicae. Unde etiam Anselmus Prosol. causam tantae distantiae et improportionis praedictorum duorum extremorum inquirens, sic ait : Cur domine, cur hoc, quod te videre non possumus sicuti es : tenebratur oculus infirmitate sua, an reverberatur fulgore tuo ? Et respondet ibidem dicens : Sed certe tenebratur in se, et reverberatur a te : obscuratur sua brevitate, et obruitur tua immensitate : vere conteritur angustia sua, et vincitur amplitudine tua. Sicut igitur aliquis existens in tenebris et caligine, quod visu non potest percipere, illud mediate voce ipsius rei quaesitate nititur indagare : sic anima rationalis carcerali clausa custodia molis corporalis, quandiu peregrinatur a domino in huiusmodi caliginoso, et tenebroso et gastulo, inhabitans domum luteam, et terrenum habens fundamentum, cernens se respectu divinae claritatis naturali cognitione deficere pro statu praesentis miseriae, ipsi sacrae theologiae firmissime debet inniti, tanquam voci propriae eius, cui beatifice desiderat inhaerere. Sic enim per varia sacrarum scripturarum volumina dilectum suum inquirens, quali vocem eius iugiter insequendo, dilectum ita quaesitum, quantumviscunque absconditum in intima abysso suorum secretorum, revelata tandem facie poterit speculari.

Nam in iam dicti discursus termino, pallio vetustatis deposito, anima rationalis dicet id Cant. : Inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Et bene dicit in domum matris, id est, in domum supernae deitatis : quia in studio scripturarum, quasi in voce exultationis, et confessionis transibit in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Rectus igitur ordo ad beatitudinem procedendo, hic esse videtur, ut vox dilecti audiatur primitus in scriptura ; et ipse denique videatur in divina sua natura. Quem ordinem videtur ipse Iob observasse, cum ultimo sui libri cap. ait. :  Auditu auris audivi te ; et nunc oculus meus videt te. Unde et in termino viae, aeterna scilicet beatitudine existentes dicere possunt illud psalmi. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate domini virtutum. Sicut enim metallum prius ignitur, et laxitur, quam in debitas formas transfundatur ab artifice : sic homo studiosus, sacrae scripturae deditus, ignito Dei eloquio prius in seipso debet liquefieri ; et deinde revelata Dei visione in supernae deitatis imaginem clarifice transformari : ut sic praecedenter liquefactus veraciter dicere possit illud Cant. 5 : Anima mea liquefacta est : ut dilectus meus locutus est. Et subsequenter erant formatus dicat cum Apost. : Nos aut revelata facie gloriam Domini speculantes in eadem imagine transformamur a claritate in claritatem.

 

Ex dictis hucusque : duo principaliter habemus : quorum primum est, quod anima rationalis non potest esse beata, nisi ad apertam Dei visionem fuerit elevata. Secundum est, quod est ad huiusmodi visionem nullatenus elevatur, nisi prius vocem Dei in scripturis fideliter sequatur. Et quia vocem eius audire non possumus, nisi ipse loquatur : ideo ne anima rationalis a via veritatis ex carentia istius divinae vocis erraret, sed potius recto tramite, duce Dei voce ad vitam aeternam mearet : pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, pater, inquam, luminum, a quo descendit omne datum optimum, et omne donum perscihim : cuius vox, seu verbum est lucerna pedibus, et lumen semitis cuiuslibet animae fidelis. Hic inquam pater, pro nostra obtinenda salute, ex abysso cordis sui verbum bonum eructavit : cum vocem suam scripturam. s. sacram, Patribus inspiravit, et nobis in sacro canone eam communicavit. Et hoc est quod Abacuch propheta insinuavit, cum dixit. Dedit abyssus vocam suam, ubi supra.

 

In quibus verbis dupliciter exponendis, scriptura sacri canonis nobis omnibus in ea studentibus proponitur dupliciter commendanda.

Primo, ut universaliter considerata in novo, veterique testamento spaciosissime dilatata.

Secundo, ut specialiter consignata, et a magistro Petro in lib. sent. compendio ordinatissime compilata.

 

Quantum ad primum ad praesens dicere possum, quod in verbis praeassumptis, ipsa scriptura sacra quadrupliciter commendatur.

Primo a munificentia copiosa magnifice largitiva.

Secundo ab eminentia prodigiosa mirifice contentiva.

Tertio a luculentia generosa clari sive lustrativa.

Et quarto a profluentia deliciosa mellifice refectiva.

Ratione primi, verba sacri eloquii sunt insignita decore inaestimabilis dignitatis.

Ratione secundi, sunt custodita tenore impenetrabilis difficultatis.

Ratione tertii, sunt expolita splendore inobumbrabilis claritatis.

Et ratione quarti sont emellita dulcore inconsumabilis bonitatis.

Istorum, primum est ostensivuum principii ipsius sacrae scripturae originaliter productivi : secundum insinuativum materialiter subiectivi : tertium monstrativum formaliter processivi ; et quartum exhibitivum finaliter affectivi. Munificentia copiosa magnifice largiciva, ostensiva principii sacri eloquii originaliter productivi, notatur cum praemittitur dedit. Eminentia prodigiosa mirifice contentiva, insinuativa principii sacri eloquii materialiter subiectivi, innuitur cum annectitur abyssus. Luculentia generosa clarifice lustrativa, monstrativa principii sacri eloquii formaliter processivi ostenditur, cum tertio postponitur vocem. Sed profluentia deliciosa mellifice refectiva, exhibitiva principii sacri eloquii finaliter affectivi, intelligitur cum ultimo subinfertur suam.

 

Dico ergo primo, quod munificentia copiosa magnifice largitiva, ostensiva principii sacri eloquii originaliter productivi, notatur ibi, cum praemittitur dedit. Nulla enim creatura vera sapientia dare potuit : quia ipsa non habuit, teste ipso Iob 18, qui 28 sui lib. cap. quaestionem movet in hunc modum : Unde ergo venit sapientia, et quis est locus intelligentiae ? Et respondens immediate dicit : Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque ; caeli latet. Perditio, et mors dixerunt. Auribus nostris audivimus famam eius. Deus intelligit via eius, et ipse novit locum illius. Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia, quae sub caelo sunt, respicit. Cum igitur nihil det, quod non habet, a nulla creatura postulare debemus sapientiam, sed a solo creatore, dicentes cum Salom. : Da mihi domine sedium tuarum assistricem sapientiam . Et infra in eod. cap. : Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret : ut sciam quid acceptum sit coram te. Omnis enim sapientia a domino Deo est,  et cum illo fuit semper, et est ante aevum. Ipse enim creavit illam in Spiritu sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est, et effudit illam super omnia opera sua , et super omnem carnem secundum datum suum : et praebet illam diligentibus se, ibidem. Si enim ipse philosophus, propter dignitatem humanae sapientiae dixit I Metaph. Quod iuste putatur non humana fore possessio : solus enim Deus habet hunc honorem : quanto magis haec sacratissima Dei scientia a solo Deo dicetur immediatissime dependere ? Igitur sicut ait Augustinus VIII De Trinitate in prooemio : Deo supplicandum est devotissima pietate, ut intellectum aperiat, quo possit mere cerni essentia veritatis. Propter quod dicitur Iac. 1 : Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter ; et non improperat, et dabitur ei. Item Ioan. 5 dicitur : Dedit nobis sensum in scripturam, ut cognoscamus Deum verum, et simus in vero filio eius. Item Sap. 7 : Optavi, et datus est mihi sensus : invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Ideo dominus spiritualiter intelligendo, loques de scriptura sua sancta, ait. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Et quia dixit ille sapiens : Danti mihi sapientiam dabo gloriam. Ideo sicut dicitur I Caeli et mundi, laudare habemus Deum unum creatorem praeeminentem proprietatibus rerum. Laudemus igitur Deum in ternario numero : ut dicitur ibidem, dicentes cum Apostolo : Soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum.

 

Dixi secundo eminentia prodigiosa mirifice contentiva, insinuativa principii sacri eloquii materialiter subiectivi innuitur, cum annectitur abyssus. Tanta enim est profunditas istius scripturae benedictae ratione subiecti, sive causae materialis, quod merito ut sic, abysso comparatur. Propter quod dicitur Abyssus sicut vestimentum amictus eius. Sicut enim vestimentum abscondit, et a nostra contemplatione celat illud ipsum, quod velat : sic divina claritas propter eius abyssalem immensitatem respectu oculorum nostrorum operitur anagogicis velamentis, iuxta quod ait Dion. in de Ang. hierar. : Neque enim possibile nobis est aliter intueri divinum radium : nisi varietate sacrorum velaminum, anagogice circumvelatum. Super quo verbo ait Hugo ibidem, in commento : Quemadmodum infirmi oculi solem nube tectum libere conspiciunt : qui eius coruscum lumen videre non possunt : sic divinum radium oportet esse circumvelatum, ut ipsum intelligamus.

Unde propter istius abyssi inattingibilem profunditatem quaeritur. Profundum abyssi quis dimensus est, et sapientia Dei praecedencem omnia quis investigavit ? Cui quaestioni respondens sapientia increata, dicit : Girum caeli circuivi sola et profundum abyssi penetravi. Hoc enim non potest aliqua creatura, teste Apostolo, qui ait : O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei : quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Ubi apostolus primo praemittit suam admirationem di. : O alt. Secundo admirationis ratione : Altitudo sapientiae, et scientiae Dei. Tertio rationis confirmationem : Quam incompre. etc.

 

Dixi tertio, quod luculentia generosa clarifice lustrativa, monstrativa principii sacri eloquii formaliter processivi ostenditur cum tertio postponitur vocem. Haec enim vox per sui luculentiam, et claritatem, omnes studiosos insequentes perlustrat admirabili claritate. Unde Ioan. XII scribitur : Venit ergo vox de caelo di. : Clarificavi, et iterum clarificabo, q. d. In veteri testamento clarificavi Prophetas et Patriarchas, et in novo clarificabo cunctos studiosos christicolas.

Et quid mirum, quod ipsa clarificat cum de ipsa dicatur ? Clara est, quae nunquam marecscit sapientia, et facile videtur ab his, qui diligunt eam. Et ibid. : Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera ; et ideo nihil coinquinatum in illam incurrit. Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius, et cum sit una, omnia potest : et permanens in se omnia innouat, et per nationes in animas sanctas se transsert, amicos, et prophetas constituit. Et sequitur paucis interpositis : Est enim haec speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem, luci comparata invenitur prior. Illi enim succedit nox. Sapientiam autem non vincit malitia. Dicit dominus de ista sacra scriptura. Ego feci ut in caelis, i. in caelestibus mentibus, oriretur lumen indeficiens. Et bene dicit indeficiens, quia sicut dicit Cassio., in quadam epist. : Sapientia violentia non aufertur, antiquitate non corrumpitur, absconsione non minuitur, communicatione multiplicatur. De luce etiam sacrae scripturae claritate loquitur Alanus in lib. De planctu naturae, sic dicens : Sapientia divina super omnem possessionem praeminet, per quam nobis conscientiae thesaurus secretis penetrabilibus mentis innascitur : fructus aeternae dilectionis acquiritur. Haec est sol, per quem mentis lumen diescit : cordis oculus in tenebris clarescit. Haec in caeleste terrenum, hominem in Deum deifica mutatione convertit. Unde ait Greg. in quodam cantico ecclesiastici officii : Vox clara ecce intonat : obscura quaeque increpat, pellantur eminus somnia ab aethere, Christus promicat.

 

Dixi quarto, quod profluentia deliciosa mellifice refectiva, exhibitiva principii sacri eloquii finaliter effectivi intelligitur, cum subinfertur suam. Suum enim est pronomen relativum. Unde dicunt grammatici sic. Is suus ipse sui referunt : sed caetera monstrat. Et ideo hoc pronomen sua refert hoc nomen vocem ad illum, a quo originaliter descendit. Et ut sic aperte implicat causam finalem, quae suae bonitatis affluentia est omnium refectivam, ratione cuius affluentiae poterimus sibi dicere illud. Sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis etc. Unde Isa. sic dicitur : Consolabitur ergo dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius, et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum domini. Gaudium, et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Unde vocis istius, ut sua vox est scilicet Dei, attendens Augustinus suavitatem I Confess. Sic ait :  Ecce aures cordis mei ante te domine, aperi eas, et dic animae meae : Salus tua ego sum : curram post vocem hanc, et apprehendam te, noli abscondere a me faciem tuam. Propter enim multifariam consolationern vocis suae ut sua vox est, Ioan. cum vidisset faciem eius lucere, sicut sol lucet in virtute sua, dixit de voce sua. Et vox illius tanquam vox aquarum multarum in consolationum diversarum. In hac enim voce omnes spirituales animae humanae delectationes unitissime recluduntur, teste Hieron. in suo breviaro super psalt. ubi exponens illud verbum psal. 147 : Ex adipe frumenti satiat te, sic ait : Pinguis est enim sermo divinus, et habet in se omnes delectationes : et sicut aiunt Iudaei, quod manna quandocunque comedebant, secundum voluntatem cuiuscumque sapiebat in ore. Et quasi eandem sententiam ponit Isi[dorus] I De sum. Bon[o] dicens de scriptura sacra : Pro uniuscuiusque intelligentia variatur, sicut manna pro singulorum delectatione varium saporem habebat. Et sic patet de prima expositione verbi principaliter introducti.

 

Exponendo autem secundo modo verba praehibata, dico quod quatuor in eis denotantur, quibus quatuor libri sententiarum potissime commendantur. Ad cuius declarationem est breviter advertendum, quod ille venerabilis doctor, et magister quadruplicem in genere, quamvis multiplicem in specie ponit considerationem, iuxta librorum suorum quadrifariam distinctionem.

Considerat namque magister Petrus primo divinorum secretorum sublimissimam conditionem.

Secundo cunctorum creatorum sufficientissimam productionem.

Tertio summorum, et infimorum mirabilissimam coniunctionem.

Quarto multorum infirmorum efficacissimam curationem.

Et ut sententia primi libri ostenditur laudabilis, et gloriosa ex indagatione eminentissimae maiestatis.

Sententia secundi, commendabilis, et speciosa ex consideratione liberalissimae potestatis.

Sententia tertii, amicabilis, et gratiosa ex innuitione immensissimae caritatis.

Sententia quarti, desiderabilis, et fructuosa ex ostensione clementissimae pietatis.

Divinorum secretorum conditio sublimissima, ex qua sententia primi libri redditur laudabilis et gloriosa, intelligitur, cum dicitur abyssus.

Cunctorum productorum creatio liberalissima, ex qua sententia secundi libri est commendabilis et speciosa, innuitur, cum praemittitur dedit.

Divisorum distinctorum coniunctio mirabilissima, ex qua sententia tertii libri est amicabilis et gratiosa, cognoscitur, cum tertio subiungitur vocem.

Sed ipsorum infirmorum curatio virtuosissima, ex qua, sententia quarti libri est desiderabilis et fructuosa, insinuantur, cum ultimo postponitur suam.

Dico ergo primo, quod divinorum secretorum conditio sublimissima, ex qua, sententia primi libri redditur laudabilis, et gloriosi, intelligitur, cum dicitur abyssus. In primo namque lib. : Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum, puta abyssus essentialis unitatis invocat id est intus vocat, sive perfecte considerat abyssum personalis trinitatis in voce, id est in expressione cataractarum, id est divinarum personarum. Hoc enim non potest aliqua creatura : quia certa lege, et gyro vallabat abyssos. Difficile enim investigamus ea, quae in terris sunt, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore : quae in calis autem sunt quis investigabit ? quasi dicat, hoc erit nimis difficile, et quodammodo impossibile : puta scientifice perscrutari ea, quae sunt in caelis sanctissimae Trinitatis. Hic enim, qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Unde B. Hilarius De Trinitate uxta princ., difficultatem imminentem circa scientificam perscrutationem aeternae trinitatis attendens, sic ait : Mihi in sensu labes est : in intellectu stupor est : in sermone, non iam infirmitatem, sed silentium confitebor : immensum est, quod exigitur : incomprehensibile, quod videtur : extra significationem sermonis est, extra sensus intentionem, extra intelligentiae capacitatem ; et quicquid ultra quaeritur, non annunciatur, non attingitur, non tenetur : verborum signficantiam rei ipsius natura consumit : sensus contemplationem imperspicabile lumen obcaecat. Licet autem illud abyssale mysterium nullus unquam mortalium ad plenum potuerit penetrare : tamen sicut rivuli fontium de cacumine montium in abyssum convallium solent emanare, quibus in infimis constituti poterunt recreari : sic incomprehensibilis altitudo sanctissimae trinitatis : apud quam est fons vitae, in cuius lumine videbimus lumen. Illuminans mirabiliter a montibus aeternis. Quibusdam claritatis suae stillicidiis stillantibus super terram ipsius humani cordis, suos studiosos, et devotos, quo ad intelligibilem consuevit mirabiliter illustrare : et quo ad concupiscibilem delectabiliter inflammare : quia ut dicitur in psal. : Adaquavit eos velut in abysso multa, in qua scilicet abysso, inebriabimur ab ubertate domus suae, et torrente voluptatis suae potabit eos. Unde praedictorum stillicidiorum perlustratione simul et delectationem persentiens, August. quasi in extasi positus in lib. Solilo[quiorum] sic clamat : O lumen verum, lumen sanctum, lumen delectabile, lumen admirabile, lumen superlaudabile, quod illuminat oculos angelorum : ecce video, gratias ago : ecce video lumen caeli : interlucet in oculis mentis meae radius desuper a facie luminis tui ; et laetificat omnia ossa mea. O si perficeretur in me : auge, quaeso, luminis auctor : auge, quaeso, quod intus lucet in me : dilatetur, obsecro, dilatetur ex te. Et paucis interpositis subdit : O lumen meridianum illuminans omnem mundum, cuius lux implet mundum : vae illis oculis, qui te non vident : sol illuminans caelum et terram : vae caligantibus oculis, qui te videre non possunt. Ad cuius luminis plenam perceptionem aeternae scilicet vitae consolationem, nos perducat ipse consolator cunctorum dominus dominorum, qui vivit, et regnat in saecula saeculorum.

Amen.

Section 1 of 1