Prologue — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Prologue

Quaestio prooemialis

QUAESTIONES IN PRIMUM SENTENTIARUM LIBRUM

 

 

QUAESTIO PROOEMIALIS

Utram praeter philosophicas disciplinas sit simpliciter necessarium homini aliquam doctrinam supernaturaliter inspirari.

 

Videtur quod non.

  1. Quia sensus non indiget aliqua cognitione supernaturali ;

ergo nec intellectus.

Consequentia probatur,

quia natura non deficit in necessariis, maxime in rebus perfectis :

sed intellectus est perfectior sensu ; ergo etc.

2. Praeterea,

si esset necessaria aliqua talis doctrina,

hoc pro tanto esset,

quia potentia esset improportionata obiecto primo ;

ergo per aliquod aliud a se ei proportionatur ;

et quaero de illo,

quia vel est naturale, vel supernaturale.

Si super naturale, adhuc potentia est sibi improportionata ;

si autem est naturale, totum, idest potentia et additum, esset improportionatum obiecto.

 

In contrarium est Augustinus 15 De Trinitate cap. ultimo.

Quae, inquit, causa, cur ipsam lucem acie fixa videre non possis ?

nonnisi infirmitas ;

et quis tibi eam fecit ?

nonnisi iniquitas.

 

Circa istam quaestionem sunt tres articuli.

Primo,

ponetur opinio philosophorum.

Secundo,

opinio theologorum.

Tertio,

dicetur ad rationes philosophorum.

 

Quantum ad primum dicunt philosophi,

quod non est necessarium homini pro statu isto aliquam doctrinam supernaturaliter inspirari,

quia omnem scientiam sibi necessariam potest naturaliter acquirere.

 

Quod probatur :

Primo sic :

Omnis potentia habens aliquod commune pro obiecto primo,

potest in quodlibet contentum sub illo, sicut in per se obiectum,

alias primum obiectum non esset adaequatum ;

quod patet in exemplo de potentiis sensitivis et ipsarum obiectis.

Sed primum obiectum nostri intellectus est ens inquantum ens,

per Avicen. I Metaph. c. 5.

Ergo potest intellectus in quodlibet contentum sub ente sicut in per se obiectum,

et per consequens circa quodlibet non ens,

quia negationes cognoscuntur per affirmationes,

ex 4. Metaph. et 2. Perhierm.

 

Secundo sic :

Potens naturaliter cognoscere prima principia in quibus includuntur omnes conclusiones scibiles, potest naturaliter illas conclusiones cognoscere, ex I Post. : sed naturaliter possumus cognoscere prima principia, et in eis includuntur omnes conclusiones scibiles : ergo etc.

Probatio prima partis minoris : Principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, I Post. et termini primorum principiorum sunt communissimi ; communissima autem sunt maxime nota, ex I Phys.

Probatio secunda partis minoris : Termini primorum principiorum sunt communissimi ; ergo aequaliter distribuunt pro omnibus conceptibus inferioribus.

 

Tertio sic : Quorumcumque necessariorum possumus terminos naturaliter cognoscere, et illa possumus naturaliter cognoscere : sed omnium necessariorum possumus terminos, naturaliter cognoscere : ergo etc.

Minor patet, quia eundem conceptum quidditativum quem affirmat christianus dicendo Deum trinum et unum, paganus negat.

Probatio maioris : Illa necessaria, aut sunt mediatay aut immediata. Si immediata, ergo cognitis terminis, cognoscuntur et ipsa. Si autem sunt mediata, accipio medium, et comparo ad aliud extremum, quousque des terminos immediatos, quibus cognitis cognoscuntur et illa quorum sunt.

 

Quarto sic : In nobis est intellectus agens, qui est omnia facere, et possibilis qui est omnia fieri, ex III De anima. Sed activis et passivis approximatis et non impeditis potest sequi actio. Ergo virtute intellectus agentis et possibilis potest haberi cognitio cuiuscumque cognoscibilis.

 

Quinto sic : Omni potenitiae passivae naturali correspondet aliqua potentia activa in natura per quam reducitur ad actum, alias esset frustra ; sed in nobis est sufficiens passivum respectu cuiuscumque cognitionis, scilicet intellectus possibilis ; ergo sibi correspondet aliquod activum in natura per quod simpliciter reducitur ad actum.

 

Ultimo sic : Omnis scientia est de ente : sed scientiae humanitus inventae evacuant totum conceptum entis ; ergo non est necessaria aliqua scientia praeter eas.

 

Quantum ad secundum articulum, Theologi istam opinionem non tenent.

Arguit contra eam Varro, lib. I q.2 sic ; Omne agens utens instrumento in agendo, non potest per illud instrumentum in actionem aliquam quae excedat naturam illius instrumenti ; sed anima utitur lumine intellectus agentis tamquam instrumento : intellectus autem agens est limitatus ad cognitionem sensibilium ; ergo non potest anima per intellectum agentem, nisi in sensibilia : multorum autem aliorum a sensibilibus est nobis cognitio necessaria. Ergo etc.

Ista ratio peccat, quia petit duo. Primo, quod lumen intellectus agentis sit limitatum ad sensibilia. Secundo, quod aliorum a sensibilibus sit nobis cognitio necessaria.

 

Secundo arguit ad idem Thomas p. I q.I ad 1 sic : Ordinatum ad aliquem finem ad quem consequendum est indispositum oportet paulatim promoveri ad consecutionem illius finis ; sed homo pro statu isto est huiusmodi ; ergo oportet paulatim promoveri ad consecutionem finis. Hoc autem fit per cognitionem supernaturalem : ergo etc.

Ista ratio peccat, quia petit in minori quod quaeritur in consecutione ; sed probat per Isaiam cui non multum crederet philosophus.

 

Potest addi contra philosophos una Tertia ratio talis : Quando potentiae sic se habent ad invicem quod qualis est comparatio secundae ad primam potentiam, talis est tertiae ad secundam ; tunc si secunda non potest moveri nisi ab his quae sunt motiva primae, sequitur quod tertia non possit moveri nisi ab his quae sunt motiva secundae. Sed sic se habent phantasia, intellectus et sensus, ex III De anima, et phantasia non movetur nisi ab his quae sunt motiva sensus : ergo intellectus non movetur nisi ab his quae sunt motiva phantasiae. Multorum autem aliorum est nobis cognitio necessaria per Philosophum I et X Ethic. Ergo etc.

 

Quarto arguit Scotus sic : Omni agenti per cognitionem necessaria est distincta cognitio sui finis ; sed homo est agens per sui cognitionem ; ergo est sibi necessaria distincta cognitio sui finis. Sed hanc non potest habere ex puris naturalibus : ergo etc.

Minor prioris syllogismi probatur, quia Philosophus sequens rationem naturalem, aut circa finem errat, aut dubius remanet ; unde I Ethic. dubitando dicit : Si aliquod est donum deorum, rationabile est felicitatem esse. Et confirmans idem, quia nullius substantiae proprius finis cognoscitur, nisi ex eius actibus. Ex quibus habetur quod talis finis est conveniens tali naturae ; sed nullos actus experimur in nobis ex quibus cognoscamus visionem substantiarum separatarum esse nobis necessariam et convenientem ; ergo etc.

 

Quinto sic : Omni agenti propter finem necessaria est cognitio qualiter finis acquiratur, et eorum quae requiruntur ad consecutionem sui finis ; sed homo agit propter finem, et non habet cognitionem praedictorum, quia finis datur tamquam praemium pro meritis, quae Deus libere acceptat tamquam digna vita aeterna.

 

Ultimo sic : Cognitio substantiarum separatarum est nobilissima ex VI Metaph. ; ergo cognitio eorum quae sunt eis propria est maxime nobis necessaria : sed hanc non possumus habere ex puris naturalibus, quia non continentur virtualiter in primo subiecto metaphysicae ; ergo etc.

 

Si arguas contra istas rationes : Aut sunt ex fide, et tunc non vadunt contra philosophos ; aut non sunt ex fide, et tunc probant oppositum eius quod intendunt.

Responsio : aliud est alteram partem contradictionis esse veram, aliud est hanc partem determinate esse veram.

Dico ergo quod non sunt ex fide.

Tu dicis : ergo probat oppositum eius quod intendunt. Nego consequentiam, quia probant aliquam scientiam esse necessariam, et non determinate istam particularem scientiam esse necessariam. Teneo ergo quod necessarium est homini aliquam doctrinam supernaturaliter inspirari.

Ad cuius evidentiam nota : quod potentia receptiva sive intellectiva potest comparari ad actum quem recipit, et sic nulla accipitur supernaturalitas, quia ad quamlibet intellectionem naturaliter inclinatur et quasi naturaliter perficitur. Potest secundo comparari ad agens a quo recipit ; et tunc omnis cognitio quae non potest causari ab intellectu agente et phantasmate est sibi supernaturalis ; tales autem sunt multae veritates complexae de Deo ut Deus generat : Deus est trinus et unus, et huiusmodi. Omnes enim tales veritates habentur supernaturaliter per inspirationem.

 

Tunc ad argumenta Philosophorum :

Ad primum dico quod maior est vera de primo obiecto naturaliter attingibili, non autem de primo obiecto ad quod potentia naturaliter inclinatur, Ens autem si ponatur a quibusdam primum obiectum intellectus, hoc est secundo modo et non primo.

Aliter potest dici quod maior est vera quando contentum sub primo obiecto respicit potentiam ut motivum naturale, non autem ut motivum voluntarium.

 

Ad secundum nego secundam partem minoris.

Ad probationem, quando dicitur : termini primorum principiorum sunt communissimi ; dico quod sicut termini subiecti sunt communissimi, ita et termini praedicati, et ita non habentur nisi conclusiones communissimae : sed ultra istas communissimas oportet habere de Deo aliquas veritates speciales quas non possumus habere virtute terminorum communissimorum, sicut si dicerem : omne totum est maius sua parte, per hoc quidem principium haberem istam communem conclusionem : quaternarius est maior binario, sed non haberem istam specialem : quaternarius est duplus ad binarium.

 

Ad tertium nego maiorem.

Ad probationem, quando dicitur : aut sunt mediata aut immediata, concedo quod sint mediata.

Tu dicis : ergo possum concipere medium. Nego, quia medium inter extrema est quandoque essentialiter ordinatum, et quod quid est alterius extremi, et de isto habet veritatem quod assumitur. Aliquando autem medium est particulariter contentum sub extremo et non essentialiter ordinatum ad ipsum, et de isto non habet veritatem, sicut in proposito. Unde potens concipere figuram in communi, non sequitur : ergo potest concipere triangulum in particulari.

 

Ad quartum dico cum Augustino IX De Trinitate quod ad intellectionem concurrit obiectum, ut declarabitur infra 3 dist. 2. Licet ergo sit in nobis sufficiens activum et passivum respectu cognitionis ad intra, deficit tamen sufficiens activum extra, idest obiectum.

 

Ad quintum nego maiorem, quando potentia passiva ordinatur ad perfectionem tam eminentem, quod ad eam consequendam actio naturae se extendere non valet.

Tu probas : ergo erit frustra in natura. Nego consequentiam, quia correspondet sibi aliquod agens in tota coordinatione entium naturalium. Vel sic : Omni potentiae passivae correspondet aliqua potentia activa, verum est in toto ente, quia saltem potentia activa Dei ; sed non oportet, quod in natura creata, et hoc suffecisset Philosopho qui ponebat Deum agere ad extra de necessitate naturae.

 

Ad ultimum dicit Thomas quod diversa ratio cognoscibilis diversitatem scientiarum inducit, quia eandem conclusionem demonstrat astrologus et naturalis, puta : terram esse rotundam, quamvis per diversa media ; et sic nihil prohibet de eisdem conclusionibus tractare theologiam et physicas disciplinas, in alio et alio lumine.

Contra : si de cognoscibilibus in theologia est possibilis cognitio in aliis scientiis, licet in alio lumine, ergo non est de eis necessaria simpliciter cognitio theologica. Consequentia probatur per exemplum suum, quia cognoscens terram esse rotundam per mediun naturale, non indiget medio mathematico tamquam simpliciter necessario.

Respondet Thomas sic : Habitus, et est habitus et est forma. Inquantum habitus habet distinctionem ab obiecto, inquantum forma habet distinctionem a principio activo. Licet ergo hic non esset distinctio ex parte obiectorum, esset tamen distinctio ex parte principiorum.

Contra : Forma est universalior habitu, quia omnis habitus est forma et non e converso ; sed aliqua esse distincta in ratione superiori, et unita in ratione inferiori, est impossibile ; ergo impossibile, est quod aliqua sint distincta in ratione formae, et unita in ratione habitus.

 

Ad primum principale, nego consequentiam cuius ratio patet ex solutione quintae rationis pro opinione Philosophi.

Ad secundum, dico quod potentia nostra proportionatur illi obiecto per aliquod supernaturale.

Tu dicis : ergo potentia adhuc est improportionata.

Nego, quia est in potentia obedientiali ut proportionetur ei.

Section 1 of 2
Next section