Prologue — Paulus Cortesius

Paulus Cortesius - Prologue

Prooemium

PROOEMIUM IN LIBRUM PRIMUM SENTENTIARUM

AD IULIUS II PONT. MAX.

 

 

Diu Pont. Max. summa est hominum contentione certatum, Philosophorum ne esset studiis latini sermonis adhibendus nitor. Sunt enim multi philosophi, qui cum facultatem verborum faciendorum voluntariam esse opinentur, nihiloque minus eis in pariendo licere cumque priscis illis licitum fuerit arbitrentur, negant quicumque esse causae, cur verborum pariendorum licentiam, priscorum angustiis praefiniri velint ? Nonnullli autem cum philosophiam, quasi marmoream quandam aedem constituant, nullo modo ei tectorium induci debere censent, nec fas esse putant, pulcherrimi vultus candori illiniri fucum.

Quibusdam etiam severioribus, philosophiam squallidiorem et horridiorem esse placet, quae nec aspectu invitet adeuntes, nec opes vulgo largiendo effundat. In quo quidem cum permagna res agatur utilitatis hominum, causa est contra eos arma capiendi. Siquidem si verborum faciendorum licentiam sibi non negatam dicant, concessuros arbitror, idem perinde posteris, ut illis licere, et rursum aequae caeteris ac caeteris liberum futurum, ex quo in infinitum cursus dimanaret quo sane nihil dici potest in omni philosophia inscitius. Atque etiam ab his, qui philosophiae omnia ornamenta adimunt, in tantula causa sciscitandum puto, num philosophiae speciem naturalem an artificiosam velint.

Nam si naturalem eam esse affirmant, perquirendum quidem est, utrum significetur nutu, an in mente et cogitatione versetur propterea quod si eam in mente insidere dicant, nihil abest quin ab hac disceptatione recedant, cum de specie litterata disputetur. Si autem natura pulchritudinem nutu significari opinentur, perfacile etiam fateri poterunt, frustra sermonem hominum generi a natura datum, quo uno belluis maxime praestamus. Siquidem caeterorum animantium natura, inscitia loquendi usque pervenit, ut vicissim inter se hilaritatem et tristitiam significent voce naturae, ut praedare in rugitu leonum, vel in canum latratu, sive equorum hinnitu apparet at homo qui rationis est compos, sermone bonorum et malorum genera declarat. Ex quo erit confiteri necesse, eiusmodi philosophiae speciem litteratam et artificiosam videri, quae ad naturae pulchritudinem statuatur.

Quod si artificiosa dicatur, nemini dubium esse debet, eam speciem philosophiae studiis esse aptiorem, quae suavis cumque quae absona feratur propterea quod suavitas cum in intelligendi sensum irrepat, philosophiae studia amplificat. Nam qui in aliquo doctrinarum genere cum oblectatione versantur, subtilius quicumque in eo genere diiudicant, ut qui citharae artificio delectantur, perfacile citharaedi fiunt. Ob eamque causam affirmamus in orationis ornatu, verborum salubritatem non consectandum esse fucum quandoquidem elegantia philosophiam, tancumque pulchritudo habitum corporis sequatur.

Itaque his qui eloquentiam cincinnis et fuco contineri credunt, iure negemus, eos nuncumque Rhetorum praecepta attigisse, cum virtutum et vitiorum vicinitate non internoscant, quantum intersit inter orationem sucatam et sanam, ut lippi quibus omnia alba apparent marmor a topho non secernunt, quod congruere in candore videantur. Nec multo quidem secus his imtempestive severis dicendum erit, qui dum orationem ut nummum tantidem ubique valere credunt, et horridiorem laudant amictum, ac soli prope philosophari volunt, non intelligunt causam esse eis, a philosophia desciscendi, cum usus sordidioris amictus ab ostentatione oriatur, ut scite Aristoteles obseletiorem Laconum amictum vituperat quandoquidem ostentatio nimium et parum nanciscatur.

Atque ego non video cur publicam philosophia haereditatem soli adire velint, nec ad aequilibrium assem dispertiant. Aut enim sunt invidiae, aut avaritiae postulandi. Sed nimirum hoc loco oppugnanda est eorum theologorum arae, qui disserendi elegantiam a theologia se iungunt, propterea quod a prisco poetarum oratorumque genere manarit, quoque ostentatriae sit et in gloriando levis et cumquecumque multos affirment ex divorum coetu valuisse dicendo, ab his tamen dicunt oratorium dissimulatum florem.

Ego autem non intelligo si explodendam esse eloquentiam dicant, quod sit ex priscorum fundo decerpta, cur non philosophiam quoque pellendam putent, quod ex uberrimo priscorum fonte defluxerit cum tamen notum sit, multum saepe eam contra transfugarum repugnantiumque inficiationem profuisse. At cum affirmant in istiusmodi sermone, gloriae oriri ventum, quo homines tancumque utres et folles inflentur, causa non est, quin dicatur, verius eam gloriam in scientiarum, quod in verborum genere versari, cum huiusce gloriae limes sit praestantiae ostentatio. Quod si ita esset, intelligi etiam liceret, divos qui in omni genere doctrinae praestiterunt, eiusmodi gloriae vento turgidiores extitisse quod tamen perabsurdum videri debet. Atque etiam dicendum est ob eam causam ab his oratorium florem in disserendo caelatum propterea quod artis intimae sit, artificium velare dicendo. Quid enim erat causae cur dissimulare vellent, quod confectari viderentur, nam si vitiosus in dicendo putabatur splendor, cur erat liberum dissimulare, quod esset turpe consectari ?

Ego vero nullo prorsus modo intelligo, quomodo divis dissimulare licuisse opinentur, nisi eos mendaces fuisse fateantur. Sed nihil est quod diutus repugnant, si divum Augustinum vadem accersam, quod non modo non sit limatius dicendi aspernatus genus, sed etiam. D. Pauli orationem ad Caes. Hieronymique methodicem ad troporum genera retulerit. Ac meo quidem iudicio Pont. Max. natura semper pulchritudinem cum utilitate suopte quodam foedere coniungit, ut praeclare in solis ac siderum genere ostenditur, quibus difficile est iudicare, utrum quicumque pulchrius aut utilius sit commenta natura. In animantium quoque ac arborum genere utilitas a specie non se iungitur quid est enim in hominis figura fabricatum, quod ad usum non aeque aptum ac venustum videatur quid pulchrum caeterorum animantium utilibus partibus abest ? Iam arborum generi quae pertinax florum germinatio, quae fructuum procreatio deest ? Eodem accedit quod multa frustra pene a natura data viderentur, nisi ad ornatum dicerentur naturae auctoramento parta. Cur enim vel macula pardo, aut pavoni cauda, sive leoni esset adiecta iuba, nisi ad ornatum naturae pingentis ingenio inventa dicerentur ? Equidem eloquentiam in doctrinarum genere tancumque in celsissimo corpore pulchritudinem putarim, quae ab his velut decora sanitate feiungi non possit. Quod sane maxime coniungere voluit, totum illud priscum philosophorum genus quis enim vel amplitudinem Platonis vel suavitatem Xenophontis, aut Theophrasti candorem, sive aureum Aristotelis flumen non agnoscit ? Ex quo mihi quidem libet hos philosophorum greges sciscitando urgere, qui sanctius Aristotelem cumque Aegyptii ibim, aut crocodilum colunt, cur in eo splendidiorem verborum usum et eloquentiam non reprehendunt, et si non vituperant, cur in hoc ab eo desciscunt ? Prorsus si non consectantur, damnare sane videri possunt quandoquidem eum in caeteris ut nautae elicem aut cynosuram sequant ? Atqui cum supra octodecies centum nihil in eo repertum esse dicant, quod iure obiurgari possit, involutius pugnantia efferunt, cum in eo nullum errorem velint, et tamen aliquid ei inesse appareat, quod consectari nolint, cum in caeteris eum studiosissime sequantur.

Sed ego Pont. Max. multos arbitror hoc scribendi genus, non tam iudicio cumque perficiundi inscitia, aut naturae quodam morbo refugisse, ut nonnulli saepe ea contemnere videri volunt, quae se assequi posse diffidant, ac icterici mel tanquam absynthium et rutam aspernantur. Quare cum viderem philosophiam, ut evanescentem sine colore picturam explodi, et humaniores ut verborum tympana contemni, permagni aestimavi quoquomodo possem quod utrisque deerat adiicere.

Itaque quamcumque se paratim a nobis de principe tres scripti sint libri, multaque praeclara in philosophia sint quae illustrioribus litteris potuissent explicari, mea sum tamen magis interesse ratus, Theologiam Christianam ex intima sententiarum aurifodina ad ex politiones revocare. Nam cum finis bonorum, principis veritatis contemplatio sit, facile intelligi potest, eam caeteris praetantiorem videri quandoquidem eius hypothesis princeps veritas dicatur, quae sit deus supra natura complexum notus.

Itaque ut elegantiorum nostrarum canora studia ad Theologiam revocare, quae est velox ingeniorum excitatrix, Theologumenon omnium sententiarum typum, quatuor complexussum libris nam de deo, de mundi ortu, de instauratione, ac de sacris separatim disputatio explicat ? In quibus sane philosophi fateri cogentur cutem a carne seiungere, qui elegantiam a philosophia secernunt. Et politiores solum in pinacidiis nostris intelligere poterunt, quantum eorum artifex sedulitas a rerum divinarm altitudine distet. In quo multa divina poterunt diiudicare esse vera, quae eorum rationi repugnare videbantur, ut multi solem maiorem esse cumque terram suscipari nullo modo possunt, nisi Mathematicorum circinum et decempedam attigerint.

Quos quidem libros tibi Pont. Max. dicare decrevi nam praetercumque quod iam diu erat, a nobis hoc tibi aeris dissolvendum, percommode etiam accidit, quod pontifex sis hos proximis comitiis senatus consulto facus, cuius potissimum potestati haec theologica genera creduntur. Contigit enim tibi post hominum memoriam uni, ut pontifex putarere antequam fieres, eodemcumque constanti consensu fieres, quo putabare. Siquidem ex candidatorum genere, multi pontifices sunt in interregno iudicati, qui puncto temporis repulsa ceriderunt at in his comitiis difficile fuit iudicare, utrum quicumque interesset inter pontificem factum et futurum adeocumque pariter consulta et festinata senatoria suffragia fuerunt, ut si quem pontificatus tui poeniteret, necesse esset eum conscientiae suae poenitere. Magna haec quidem laus, sed tamen sunt alia maiora, propterea quod minus est negocii sacerdotium maximum consequi, cumque adeptum fueri, siquidem multis ad pontificatum via obrependi patuit, in paucis laus bene gerendi fuit.

At praeclarum est omnium sermone celebrari, te nullos subscribere libellos, nulla diplomata conficere, quibus aut quiscumque de iure suo decaedat, aut sacrorum auctoritas minuatur, te pontifice nullum fieri muneralem ambitum, nullos licitatores reperiri, provideri a te, ut cunctae Re. pu. christiana fiant quo nihil est hominum generi ad temporum securitatem optandum maius. Quod si hos libros auctoritate tui potissimum nominis celebrari volui, cogitare debebis, me id licentius fecisse, non tam spe patefaciundi mihi aditum ad amorem tuum, cum in tuis iam diu sim, cumque magnanimitate commotum siquidem magnanimi est ingentem honorem, tanumque virtutis testem expetere. Atque in cuiuspiam rei emissione, quo quippiam ad distantius genus emittitur, eo vehementius fertur, ut praeclare patet in his, quae longo intervallo iactantur. In quo si hoc quantulumcunque est metiare, facile iudicare poteris, an id primus, aut cum pauris susceperim, vel si hoc idem multi factitarint. Quod si me ludare volueris, eorum comparatione laudare poteris, qui nondum sint hanc scibendi laudem assecuti.

Section 1 of 1