Livre I — Paulus Cortesius

Paulus Cortesius - Livre I

Distinctio I

DE THEOLOGIA

 

DISTINCTIO I

 

Itaque quoniam tota est de theologia sutura disputatio, primum de materia quaerendum arbitror. In quo cum variae sint theologorum doctissimorum sententiae, explicandum erit, quid hii de hoc quaestionis genere senserint, qui tributim descriptis ordinibus, inter se theologorum sunt aciem partiti. Siquidem largo haustu divinitaris compos divus Thomas, cum omnia quae in theologia versantur ad auctorem Deum tanquam ad initium aut finem referat, effici vult, ut Deus theologis materia dicatur.

Contra quem homo doctus et argutus Aureolus, armatus prodit qui unus ex caesiorum familia magis videtur conari velle secundas arripere, quam ad primas aspirare ; eumque subsequitur alterius familiae Alphonsus Tulletanus, cui non est satis laudari, nisi cum summis theologorum comparetur. Sed est repente exortus Landulphus, qui fabricatorem mundi Deum, quatenus Deus dicatur, theologiae materiam esse opinatur.

Post homo acutus, et diligens, Iacobus Viterbiensis Deum huiusce scientiae materiam, amabilissimi veri ratione esse censet ; in eandemque fere sententiam remigrat faciendorum argumentorum artifex praeclarus Garro. Nec ab his quidem longe abest Thomae Argentinae sententia, ab Augustini disciplina manantis.

 

Nos vero materiam in scientiarum genere, tripertito metimur nam in aliquo scientiae genere, materiam esse dicimus, ad quam omnia tanquam ad initium et fontem revocentur alteram vero esse, quam cuncta tanquam integrum totum contuentur tertiam autem eam esse dicimus, ad quam omnia tanquam ad universitatem totam referantur quod quidem praeclare in grammatica, et geometria ostenditur. In quarum altera quemadmodum materia, tripertito, in littera, oratione, et voce se iungitur in altera punctus, corpus, continuitasque se cernitur, ita in hoc genere materia tripertita describitur quarum una ad parentem rerum Deum, altera ad Christum tertia ad sacrorum genera refertur. Itaque ob eam causam nostrorum contentione certatur, an fidei membra, theologiae initia dicantur Aureolus enim aculeatorum argumentorum rapax, arcum totum contendit, ut ea Theologiae principia esse neget et in quodam quasi conclusionum genere versari putet, quod in theologia patefaciendum et tuendum sit. Nam nullum genus scientiae dicit ad initia sua concludenda progredi, sed potius ex his concludendi rationem nancisci at cum divum Thomam omnemque prope Theologorum coetum de his, quaestionum genera construere confirmet, ad eaque explicanda, patefacienda, conducendaque progredi dicat, ut cum quaeritur, tergeminus ne Deus dicatur, fierive possit ut cutis humanae amictu vestiatur Deus, et quae eius generis sunt, fatendum esse censet, ea nullo modo theologiae initia debere dici, sed in quodam potius concludendi genere versari.

 

Quo quidem loco flos et robur Theologorum varia armorum genera ad dimicandum affert, maximeque Bemardus, Oliverius, Gerardus Senensis, et Thomas etiam Argentina, argumentorum genera, quocunque torquent inflectunt.

Nos cum Aureoli rationes deducimus, non multum ei prorsus, etiam subducta summa, concedimus, nam quanquam nullum scientiae genus dicamus ad initia sua probanda progredi, nullo tamen modo interdidum esse volumus, quin aliquod scientiae genus initia sua, aIiquo similitudinum genere ostendat, eaque a labefactantium ratione tueatur, aut doceat argumentorum genera contraria, everti, et labefactari posse. Ex quo perspicuum videri debet, ea non in concludendi, sed quasi in principiorum quodam genere versari, quae a differentium adversariorum argumentatione defendantur, ut Aristoteles contra eos sibi faciendum putat, qui initia in disserendo negarint.

 

Sed quaeri maxime hoc loco potest, an Theologia in aliquo scientiarum genere versetur. Nobis vero duplex placet scientiae esse genus, nam et unum esse intelligimus, quod ab initiis naturali intelligentis luce notis eruitur, quo in genere arithmetica, et geometria numerantur. Alterum vero id esse dicimus, quod ex antegredienris disciplinae principiis dimanat ut Musice et spectatrix, quae graece optike nominatur quarum altera ab arithmericae, altera a geometriae principiis de promitur. Quo in genere intelligi debet, theologiam esse constitutam, cum ab initiis celsioris scientiae luce notis oriatur, quae ab autoris Dei, divorumque patefactione dimanat. Quare non sine causa id scientiae genus, caeteris praestantius videri potest siquidem omnis scientiae praestantia, aut materiae dignitate, aut ostendendi modo ostenditur, ut perspicuum est astrologiam a geometria, certa ostendi ratione superari, eamque materiae dignitate excellere. Cum autem id scientiae genus, quod sit progregrediente hominum solertia repertum, duplex omnino dicatur, unum quod genere, alterum quod specie continetur, nemini dubium esse potest, Theologiam omnibus scientiarum generibus, quae specie continentur, antecellere, cum plane bene notum sit, nullum genus eorum Deum materiam nancisci. Atque etiam in illud gurgustium, philosophorum sunt compingendi greges, ut eam multo Metaphysice excelsiorem esse fateri cogantur inviti,  propterea quod non rationis modo, sed consignata patefactionis forma, sit opificis rerum Dei contemplatrix. Itaque multa aethereo haustu arripit, quae assequi ratio nullo modo potest siquidem Metaphysice cum rato rationis ordine circumscriptam nanciscatur ad indagandum viam, calcem evolandi habet, minusque se ad Dei naturam pernoscendam effert.

Ex quo illud etiam contendimus, caeteris eam sapientiorem videri, cum sapientia sit rerum divinarum cognitio, nam ea rite sapientia dici potest, quae eius rei indagatrix sit a qua rerum causae nascantur siquidem quemadmodum auctore Aristotele ignem omnium calorum causam esse volumus, ita est necesse confiteri nobis, princeps verum, omnium verorum esse causam at cum theologia maxime sit principis veri contemplatrix, perfacile scri potest eam id maxime metiri, a quo rerum causae oriantur. Atque etiam eam sui causam esse dicimus, nam id liberum, et sui causa esse placet, quod ad quippiam externum, nullo modo constituitur.

Ex quo efficitur, ut omnia stientiarum quoque genera, ad eam statuantur siquidem perinde ea caeteris, ac medicina aromaticae arti comparatur, quae sit dominatrix, et rectrix earum, non a caeteris instruatur. Similique prope modo (ut mathematicis bilem moveamus) eam probamus in quodam certissimo genere versari, nam res certae collatione dicuntur, quam ad perceptionem, aut ad mentis lucem nanciscuntur, etenim ea quae magis propria videri possunt, propinquius in mentis lucem irrepunt cuius offusu rerum genus, quod mentis obtutu percipi et comprehendi potest, actu sub cernendi aciem illabitur, magisque illud lucis genus arripit, ac altius mentis obtutu penetrari potest.

Ex quo intelligi debet id rerum genus certius omnino videri, certissimamque eam esse scientiam, quae illud rerum genus persequatur. Itaque ob eam causam, eam scientiam quae caelitum naturam seiunctam complectitur, his certiorem esse dicimus, quibus earum rerum natura ostenditur, quae ab omni materia concretione secreta, corpori annectuntur et tum rursum eam certiorem quam illam, quae in rerum corporearum natura indaganda versatur, ut praedare Aristoteles animae scientiam his certiorem esse probat quae corpora natum mobilia persequantur. Nec tamen ob id minus est mathematicorum eruendus davus, quod rarius sit eorum decempeda metatrixque ratio fallax nec item minus est eorum pulvere obruendus Ptolomaeus, quod mathematicarum rationum certissimam scientiam velit, eamque certiorem, quam Metaphysicae disciplinam esse opinetur quandoquidem rerum divinarum genera, disiecta phantasmatum caligine, magis in integram mentis ariem influere dicantur. Quemadmodum res corporeae, quas sunt splendidissimae natura, per se solisque splendore collustrantur, magis sub integrum oculorum sensum cadunt. At hebetiore mentis acie, qualis est eorum qui sunt aliquo corporis morbo affecti, magis res phantasmatis obductae cernunt quemadmodum magis sub aegri hebetiorisque oculi sensum, atra aut caliginosa, quam alba, aut sole collustrata cadunt. Quocirca ab hominum intelligentia, qualis est modo in nobis, certissima mathematicarum rationum genera evocantur, ad eorumqur perceptionem opinabilia phantasmata opitulantur, quae in cernendi sensum irrepunt. At intelligentia quae in expleto absolutoque statu constituitur, certissima rerum divinarum genera evocat quandoquidem quo res puriores subtilioresque suapte natura sunt, eo certiores dicantur.

Ex quo perfacile iudidum est theologiam unam ex omnibus, in quodam certissimo genere versari, eamque ex verissima quadam supra progredientem naturam luce manare, intelligique posse quantum ipse Aristoteles, hoc obtutu adempto lippiret, qui dum lac gallinaceum se putat invenire posse, negavit quicquam scri posse, praeterquam quod ab hominum intelligentia eruitur. Sed permagni refert, num theologia contemplatrix sit, an in actione, quam graeci practike vocant, versari dicatur nam divus quidem Thomas, cum eam in utraque poni posse opinetur, magis tamen eam contemplationem, quam praxin nominandam censet. In quo magna est ei cum Aureolo contentio nec minus ei negotii contrahit Gregorius Ariminensis flagranti doctrina, et illustri gratia Theologus.

Scotus vero mentis aestu e conspectcu evolans, ita minutarim hoc descriptionis genus concidit, ut acrioribus blandiatur acumine, et ex intervallo regustatus adharescat multumque etiam Alexander Ales, Thomas Argentina, Roddonton, Godofredus, Henricus et Garro, magni et nobiles theologi, in hoc quaestionis genere versantur.

Sed praeter caeteros sapientissimus quiritium Aegidius, cum utrumque genus excludat, eam patheticam esse arbitratur, propterea quod charitas, qui sit theologia constitutus limes, pathetica maxime existat. Nos vero quanquam theologiam videamus unum esse scientiae genus, id tamen expletum, et absolutum esse dicimus, vimque ad hominum absolutionem, ex divinitatis luce nancisci, hominemque maxime absolvere, cum ad munia recta, tum ad facultatem contemplandi veri ex quo eam partim praxin, partim contemplationem esse volumus. At cum omne scientiae genus, finis mensione expendamus, extremumque huius scientia finem, in aethereis sedibus principis veri contemplationem esse dicamus, constare debere inter sanos volumus, eam in primis in contemplandi quodam genere versari.

Section 1 of 2
Next section