Prologue — John Baconthorpe

John Baconthorpe - Prologue

Prologus, quaestio I, art.1-2

QUAESTIONES IN PRIMUM LIBRUM SENTENTIARUM

 

 

QUAESTIO I PROLOGI

Utrum ad habendam supernaturalem cognitionem de Deo necessario requiratur aliquod altius lumen lumine naturali ?

 

  1. Utrum ad habendam supernaturalem cognitionem de Deo necessario requiratur aliquod altius lumen lumine naturali ?

Videtur quod sic.

Illa cognitio est supernaturalis :

ergo requirit lumen supernaturale, et per consequens altius lumine naturali.

 

  1. Contra.

Non repugnat lumini naturali fortificari intra propriam naturam ;

ergo non necessario requiritur altius, et fortius lumen,

sed ipsum fortificatum sufficiet solum.

 

  1. Hic facio tres articulos.

Primo,

ponam modos et rationes Philosophorum,

quibus ponebant nos cognoscere Deum in via in lumine naturali.

Secundo,

ponam modum,

quo Commentator ponit intellectum nostrum cognoscere Deum naturaliter post separationem.

Tertio,

descendendo ad propositum inquiram :

An ad habendam illam cognitionem,

quam ponit Commentator post separationem,

quam Theologi vocant supernaturalem requiratur aliquod altius lumen lumine naturali ?

 

 

ARTICULUS I

 

  1. Primus articulus.

De modo cognoscendi Deum secundum Arist.

Ipse enim Philosophus tertio De anima, text. comm. 36, movet istam quaestionem :

Utrum intellectus noster possit intelligere aliquod separatorum,

cum ipse non sit separatus a magnitudine ?

Et tertio De anima, comm. 36, Themistius, Alexander, et Avempace multum dubitant in ista quaestione,

et causa ambiguitatis fuit quod nihil invenerunt ab Aristotele in hac intentione,

cum tamen hoc promisserit ;

scilicet, in tertio De anima, text. comm. 36,

sed in uno concordant omnes,

quia (ut allegat Commentator ibi) omnes tenebant, quod sic,

sed diversimode hoc probant.

Themistius hoc probat ex parte ipsius obiecti intelligibilis per locum a minori.

Intellectus enim materialis habet potentiam abstrahendi formas a materiis,

et intelligendi eas :

igitur magis sibi innatum est intelligere ea,

quae sunt primo denudata a materia :

huiusmodi sunt Deus, et aliae intelligentiae ;

igitur ex parte obiecti sequitur,

quod Deus potest intelligi in lumine naturali.

 

  1. Commentator ibidem fortificat istam rationem sic :

Licet verum non sit,

quod dictum est in potentia mixta materiae,

tamen si posuerimus,

quod intellectus materialis non est mixtus materiae,

tunc certe iste sermo est verus,

scilicet, quod illud, quod est magis intelligibile, magis comprehenditur :

quoniam qui comprehendit minus perfectum ex eis comprehensibilibus,

quae non sunt mixta materiae,

necesse est, ut comprehendat perfectius, et non e converso,

sed intellectus (ut probatur, III De anima text. comm. 4) est immixtus, et immaterialis :

ergo, etc.

Alexand. autem (ut ibi recitat Commentator) hoc probat ex parte ipsius intellectus sic :

Omne ens generatum cum pervenerit ad finem, et ultimam perfectionem in generatione, et in esse,

tunc veniet ad finem,

et complementum in sua actione (si fuerit ex entibus agentibus)

aut in sua passione (si fuerit ex entibus passibilibus)

aut in utroque (si fuerit utriusque) sed intellectus in habitu est ens generatum ;

ergo necesse est,

ut cum intellectus in habitu pervenerit ad finem, et ultimam suam perfectionem in generatione, et in esse,

tunc veniat ad finem, et complementum in actione sua.

Sed perfectio in actione sua est creare intellecta, et intelligere ea,

sic videlicet,

quod perfectio intellectus in creando intellecta

est facere omnia intelligibilia in potentia (abstracta, et non abstracta) intellecta in actu,

et eadem ratione,

perfectio in intelligendo est intelligere omnia, quae sunt actu intelligibilia, et abstracta, et non abstracta.

Igitur necesse est,

ut cum intellectus, qui est in habitu venerit ad suam ultimam perfectionem in esse,

habeat has duas actiones perfecte,

scilicet, facere omnia in potentia intelligibilia in actu intelligibilia,

et intelligere ea, sive sint abstracta, sive non abstracta.

 

  1. Ad istam rationem respondens Commentator ibidem

concedit totam deductionem, usque ad istam propositionem,

quando dicit,

quod perfectio intellectus in causando intellecta est facere intelligibilia in potentia, etc.

et quod etiam perfectio intellectus in intelligendo est intelligere omnia actu intelligibilia, sive sint abstracta, sive non,

dicens quod hoc non est verum,

quod perfectio intellectus in intelligendo est intelligere omnia actu intelligibilia, sive sint abstracta, sive non,

nisi hoc nomen, quod est imaginari dicat de abstractis, et materialibus univoce,

sicut dicitur hoc verbum ambulare de perfectiori et imperfectiori :

etenim certum est,

quod abstracta non cadunt univoce sub imaginatione cum non abstractis :

igitur ratio nulla.

 

  1. Ideo Avempace hoc probat ex parte intellectus agentis sic :

Intellectus cum intelligit, aut pervenit ad simplicem quidditatem, aut ad rem habentem quidditatem, aut ad rem non habentem quidditatem, neque quae sit quidditas : si ad simplicem quidditatem habetur propofitum, si ad rem habentem quidditatem, tunc intellectus natus erit reverti, et extrahere quidditatem illam : aut ergo in ista reversione, et abstractione procedetur in infinitum, aut sedabitur : Non potest procedere in infinitum, quia faceret quidditates, et intellectiones infinitas in specie, scilicet secundum quod quaedam eorum magis sunt liberatae a materia, quam alia. Si sedabitur, aut perveniet ad quidditatem, quae non habet quidditatem, et tunc habetur propositum, quia perveniet ad quidditates simplices, aut sedabitur, quia ista quidditas, idest, qua sedatur habet quidditatem, et tunc est falsum, quod sedabitur : quia tunc non sedabitur, nisi pro tanto dicatur ibi sedari eius abstractio, quia intellectus non habet naturam extrahendi istam : hoc autem est impossibile, quia impossibile est invenire aliquid habens quidditatem, cuius quidditatem non est intellectus innatus abstrahere a quidditate, quoniam intellectus iste non diceretur nisi aequivoce, cum intellectus natus sit abstrahere quidditatem in eo, quod est quidditas. Si perveniat ad rem non habentem quidditatem, neque quae sit quidditas, hoc est impossibile : quod enim non habet quidditatem, nec est quidditas est privatio simplex.

 

  1. Respondet Commentator, quod si hoc nomen quidditas diceretur de quidditatibus rerum materialium, et de quidditatibus rerum intelligibilium abstractarum unico modo, tunc propositio dicens, quod intellectus innatus est abstrahere quidditatem in eo, quod est quidditas, esset vera : Si autem fit aequivocum, non est vera demonstratio. Vult autem dicere, quod quia quidditas separatorum, et materialium non est quidditas unius rationis, ideo licet intellectus agens habeat actionem circa materialia abstrahendo, et ostendendo illa intellectui possibili, non tamen verum est hoc de separatis.

 

  1. Sed ne redeam, hic intelligendum est, quod positio istorum fuit, quod intellectus noster non solum potest intelligere Deum in lumine naturali, secundum quod relucet in phantasmatibus creaturarum, sed quod habita perfecta cognitione de creaturis, intellectus noster transferret se ad cognoscendum Deum, ut est in seipso intelligibili. Quod autem sic intellexerit ex hoc patet. Quia Commentat. respondet ad Alexandrum (quando dicit, quod perfectio intellectus materialis est intelligere omnia, quae funt, five abstracta, sive non) quod hoc non est verum, nisi hoc nomen, quod est imaginari diceretur de abstractis, et non abstractis univoce. Et respondet eodem modo ad Avempace (quando dicit, quod intellectus agens potest abstrahere perveniendo usque ad quidditatem simplicem) dicens, quod non est verum, nisi hoc nomen quidditas diceretur de abstractis, et non abstractis unico modo : sed certum est, quod ista responsio non esset contra eos, si posuissent Deum cognoscit nobis, ut relucet in phantasmatibus creaturarum, quia tunc cadit sub imaginatione, sicut alia, et sic quidditas sua est eiusdem rationis quoquo modo cum quidditatibus aliorum : ergo,etc.

 

  1. Sed e contra Commentator posuit, quod solum pervenimus ad cognitionem Dei, ut relucet in phantasmatibus creaturarum. Unde positio sua (quantum ad propositum) consistit in hoc : quod quando intellectus agens coniungitur perfecte cum intellectu materiali mediantibus intellectis speculativis, et formis imaginabilibus, tunc intellectus materialis dicitur intellectus in habitu : iste autem intellectus in habitu sic est perfectus in cognitione rerum materialium. Tunc ulterius, intellectus agens ita perfecte copulat se ipsi intellectui in habitu materiali, quod ipse intellectus in habitu materialis ex ipsis phantasmatibus creaturarum multa cognoscit de Deo, et, intelligentis, et tunc intellectus agens dicitur forma ipsius materialis, et intellectus materialis dicitur intellectus adeptus. Intellectus autem cum fuerit adeptus, tunc per intellectum agentem tanquam per propriam formam intelligit omnia entia, et ita formas penitus liberatas a materia. Haec Commentator : et sunt verba sua ibi : Manifestum est, quod proportio eius, etc. modicum post ibi : Nos autem quia agimus. Et vult Commentator talem rationem facere : Intellectus materialis, et agens, cum sint adaequatae virtutes inter se, et proportionatae (possibile enim est, quod intellectus materialis quandoque adeptus sit sibi intellectum agentem, et hoc mediantibus intellectis speculativis, et formis imaginabilibus, scilicet, quando adeptus est sibi, etc.) potest cognoscere omnia, quae relucent in talibus mediis imaginabilibus speculabilibus : Sed in mediis imaginabilibus materialibus relucet Deus, quod ex hoc patet, quia ex illis multa cognoscit Philosophus de Deo. Igitur quando sic est adeptus, etc. poterit cognoscere Deum. Haec igitur est opinio Commentatoris, quod intellectus materialis potest solum intelligere Deum, et substantias separatas secundum quod relucent in phantasmatibus creaturarum. Haec vide expresse in commento ab illo loco commenti : Nos autem quia agimus, etc. usque in finem, etc. pondera ibi : Sed e contrario, quod intellectus agentis, etc. Et infra, ibi : Et ex hoc apparet, quod sua intellectio, etc.

 

  1. Et quod haec sit intentio Commentatoris probo. Supra enim in eodem commento 36 est quaestio : Quare cognitio substantiarum separatum, ut sunt in seipsis non est pars partium scientiarum speculativarum nostratum ? Ubi Avempace respondebat, quod hoc est propter in exercitationem nostram, sicut est de multis artibus Alchymiae (quaere II lib. dist.4. art.3 in responsione ad primum dubium) et Commentator tenet contrarium, et dicit, quod illa intellectio non est aliqua scientiarum speculativarum, sed est aliquid currens cursu rei naturalis ad disciplinam scientiarum speculativarum, quae perficiunt intellectum in habitu per intellecta speculativa acquisita, et facta in intellectu materiali, virtute agentis generantis intelligibilia in potentia, et efficientis ea intellecta in actu. Ecce expresse, quod nihil cognoscimus de substantiis separatis, nisi secundum quod currit in nobis sicut acquisitio aliarum scientiarum speculativarum (scilicet secundum quod intellectus agens facit intelligibilia in actu) et ultimo cognoscimus substantias separatas ex phantasmatibus creaturarum.

 

  1. Item quod oporteat Commentatorem necessario hoc ponere probo. Quia aliter responsio propria fuisset contra se ipsum. Nam si ipse posuisset, quod intellectus noster habita perfecta cognitione creaturarum, tunc ultra se potuisset transferre id cognoscendum Deum, ut est in se, responderetur sibi, ut ipse respondet aliis, scilicet, quod hoc non est verum, nisi quidditas substantiarum separatarum esset univoce quidditas cum quidditatibus materialibus, et univoce caderet sub imaginatione ; igitur responsio sua, aut est contra seipsum aut sequitur necessario, quod ipse solum posuit nos posse cognoscere Deum, ut relucet in phantasmatibus creaturarum.

 

  1. Haec etiam fuit opinio Aristotelis. Nam in tertio De anima, text. comm. 13, movet istam quaestionem. Utrum videlicet intellectus possit intelligere seipsum ? Et respondet statim, text. comm. 15 et dicit : Quod intelligit seipsum, sicut et alia. Ubi omnes Expositores dicunt, quod ipse intelligit per hoc, quod dicit, sicut et alia, hoc est per phantasmata. Tunc arguitur sic : Maiorem habet convenientiam intellectus possibilis ad intelligendum seipsum, quam ad intelligendum Deum, et intelligentias : sed intellectus possibilis seipsum non potest intelligere, nisi per phantasmata : (scilicet, ut relucet in phantasmate) ergo nec Deum, et intelligentias a materia separatas. Ad hoc etiam est commentum tertio De anima, (quod non recipit glossam) ubi loquitur de intellectu in habitu, scilicet, quod quando scit singula : et dicit Commentator comm. 8. Quando intellectus fuerit in illa dispositione, etc. intelliget se secundum quod ipse non est aliud nisi formae rerum in quantum extrahit eas a materia. Nota : intelligit se, qui est una substantia separata secundum eum : et hoc secundum quod ipse non est aliud, nisi, etc.

 

  1. Nota pro intellectu illius longissimi commenti 36 (quod est diffusum) quod Commentator quandoque bene videtur loqui pro ista conclusione, et aliquando contra. Sed solutio est per hoc, quod a principio commenti (quod durat per duo maxima folia usque ibi : Nos autem quia agimus) loquitur disputative, et recitative, et ideo quasi disputando, et inquirendo dicit : dicamus quater, vel pluries, ita quod modicum dicit de propria intentione, sed modo pro, modo contra : sed versus finem ibi (Nos autem quia agimus) ponit propriam opinionem, quam etiam ibi tenet, quod ego dixi : ergo, etc.

 

  1. Est tamen intelligendum, quod haec dicta sunt de intentione Commentatoris pro statu, quo intellectus materialis copulatur nobiscum.

 

 

ARTICULUS II

 

§ 1

  1. Secundus articulus. De modo intelligendi Deum, quoad statum separationis, five post mortem secundum Commentatorem. Vult enim ipse, quod cognoscat intelligentiam agentem, ut est ens in seipso, et eadem ratione alias intelligentias, ut probatur lib. II dist. 5, art. 2 et 3.

 

  1. Pro quo praemitto. Primo, quod Philosophus XII Metaph. text. comm. 17 quaerens istam quaestionem de formis substantialibus nostris, si aliquod remanet in postremo, respondet quod de omni anima non potest concedi hoc, addens : Sed si anima est talis dispositionis, scilicet, quod remanet, non omnis, sed intellecto, omnem enim impossibile forte. Ecce vult hic, quod intellectus post mortem manet.

 

  1. Secundo praemitto, quod in isto passu Commentator, comm. 17 tenet cum Alexandro, ibid. in duobus ; primo in hoc, quod dixit intellectum in habitu corrumpi : et dicit, quod est verum, licet non simpliciter loquendo : sed illud, quod corrumpitur est actio eius, esse autem non corrumpitur. Et secundo tenet cum Alex. quod intellectus adeptus remanet in postremo : et allegat tibi Commentator ad hoc librum de Anima. Tunc arguo ad propositum, et probatur, quod non solum remanet intellectus possibilis post mortem in se, sed in operatione sua, scilicet, intelligendo substantias separatas secundum esse, quod habent in seipsis. Quia Commentator hic loquitur (per primum quod praemittitur) de anima separata post mortem et per secundum, de intellectu adepto, quem ponit, III de Anima, scilicet comment. 5, ubi scilicet ponit tunc intellectum adeptum, quando cognoscit intelligentiam agentem, ut infra quaest. 2 ponitur in 2 art. Idem ponit commento 20, ubi vult, quod in postremo, idest, post mortem remaneat intellectus adeptus, sic quod tunc intellectus possibilis intelligit agentem. Sed secundum passum istum, XII Metaphys., ipse non vult quod intellectus adeptus post mortem dependeat ab actione intellectus in habitu, quae est circa phantasmata, sed vult quod actio illa intellectus in habitu tunc corrumpatur : Igitur vult ex intentione quod post mortem intellectus possibilis intelligat intellectum agentem, et alias substantias separatas, ut sunt in seipsis.

 

  1. Item haec est intentio sua tertio de Anima, comm. 20, ubi intendit, quod ubi dicit Aristoteles de intellectu, quod non quandoque intelligit, et quandoque non, sed cum est abstractus est illud, quod est tantum, et iste est immortalis semper : Primo namque Commentator ibidem dicit, quod istud est dictum de intellectu agente, sed (ut dicit) tamen alii expositores hoc exponunt de possibili, et concedit, quod potest intelligi de possibili ; uno modo secundum quod comparatur ad hominem secundum speciem, sed non secundum individuum, alio modo (quod est ad propositum) scilicet, secundum quod intelligit substantias seperatas, et intelligentiam agentem, quia tunc, non invenitur quandoque intellectus, et quandoque non ; et isto modo (ad propositum) Commentator dicit, quod quando incipit illa actio in intellectu possibili, tunc opinandum est, quod iste intellectus, qui est in potentia (cum declaratum est quod est aeternus, et innatus perfici per formas materiales) dignior est, ut sit innatus perfici per formas non materiales, quae sunt in se intellectae, sed non in primo copulatur nobiscum, et hoc modo, sed in postremo quando perficitur generatio intellectus, qui est in habitu.

Nota, hic quando incipit cognitio intelligentiarum, scilicet, quando intellectus in habitu est perfectus, scilicet habens perfectam cognitionem materialium in phantasmatibus creaturarum.

Finaliter dat Comment. modum, qualiter tunc perveniet in speculationem intellectus agentis, et intelligentiarum, ut in se sunt : et dicit : Quando sic fuerit copulatus cum agente, deinde abstrahetur, et separabitur a communicatione quam habuit nobiscum per naturam, et tunc pervenietur ad corruptionem intellectus in habitu per consequens intentio, quam tunc habebit erit circa intelligentias ipsas in se.

Ex his clari roboratur propositum. Quia quandoque intellectus possibilis intelliget agentem, et alias substantias separatas (quando scilicet adeptus fuerit intellectum in habitu in phantasmatibus creaturarum) sic tamen quod ibi non stabitur, immo deinde abstrahetur intellectus materialis a copulatione, quam habet nobiscum per naturam, et corrumpetur intellectus in habitu quantum ad generationem scientiae ex phantasmatibus. Sed ista non essent vera, quod intelligeret intellectum agentem, et caetera separata post corruptionem intellectus in habitu, et scientiae acquisitae ex phantasmatibus, nisi actio, quam ex tunc habebit intellectus materialis respectu intellectus agentis, et aliarum substantiarum (de qua actione dicit quod per eam, non quandoque intelligit, et quandoque non) esset respectu intelligentiarum, ut sunt in seipsis.

 

  1. Contra. Comment. cum posuerit generationem aeternam a parte ante, et a parte post, sequitur per consequens, quod intellectus, quem posuit unum numero in omnibus possit numquam separari omnino, et ita nihil est, quod dicitur quod scilicet post separationem intelliget substantias separatas, ut sunt in seipsis.

 

  1. Respondeo, quod per hoc, quod vult, quod separatus intellectus in postremo intelligat substantias separatas in se, non non intendit, quod hoc erit per separationem a quolibet, (quia hoc nunquam erit secundum ipsum) sed vult, quod post separationem ab isto, vel ab illo intelliget substantias separatas in seipsis : non sic intelligendo, quod post separationem sibi primo competat intelligere substantias separatas secundum esse proprium, quod habent in seipsis, sed propter praecisionem a cognitione, quae est convincendo a phantasmatibus. Et hoc dicit sic, quia scilicet post separationem a me, et a te praecise habebit istum actum, quo etc. dicit, quod cognoscit substantias separatas in se, et agente non amplius convincendo cognitionem earum ex phantasmatibus suppositorum, a quibus separatur.

 

 

§ II

  1. Et hoc est primum principale, quod in isto secundo articulo volo inquirere, videlicet. Habito ex primo articulo istius quaestionis, quod ex vi in suae copulationis, quam nobiscum habuit intellectus noster, quod potest substantias separatas agnoscere solum ex phantasmatibus creaturarum. An simul cum hoc posuerit, quod pro tempore illius copulationis concomitanter saltem cognoscat substantias separatas in seipsis, ita quod non post separationem primo. Et secundum principale erit de eius conversa, scilicet : Habito ex principio 2. art., istius quaestionis, quod separatus cognoscit substantias separatas in seipsis : An e contra simul ipsis illis natura separationis posuerit Comment. Quod cognoscere res materiales.

 

  1. Ad primum istorum dico esse intelligendum, quod Comment. non solum posuit, quod intellectus possibilis copulatus nobis esset quaedam intelligentia cognoscens, et intelligens, sed quod intellectus agens esset intelligentia vere intelligens, et cognoscens, ita quod praeter hoc, quod illuminat phantasmata nostra vere intellexit, et cognovit entia. Et hoc expresse habetur a Comment. III de Anima, comm. 20, ubi Comm. exponens illam auctoritatem : Intellectus non quandoque intelligit, et quandoque non, etc. dicit, quod est dictum de intellectu agente, licet posset exponi de intellectu possibili.

Tunc dico ad propositum : quod Comm. voluit, quod tam intellectus agens, quam possibilis quandiu copulabantur nobiscum (licet virtute copulationis hic solum abstrahebat, ille vero intelligebat) concomitanter in illa copulatione nobiscum habebant suas proprias operationes, quae sunt propriae eis, ut sunt quaedam intelligentiae in ordine intelligentiarum, scilicet, intelligere se, et caeteras substantias in seipsis, non ex phantasmatibus creaturarum tantum, quod patet : nam arguitur sic  : Sequeretur enim magnus error in natura, probo. Quia copulatio, qua copulantur nobiscum est naturalis secundum Comm. III de Anima, comm. 20, quod autem per hoc, quod convenit eis naturaliter orbarentur perfectione, quae convenit eis secundum ordinem suum, quem naturaliter habent in ordine suo cum aliis intelligentiis (scilicet cognoscere in seipsis, et alias intelligentias) hoc esset orbare eas propria perfectione, quod esset magnus error in natura : igitur etc.

Hoc etiam patet manifeste fuisse de intentione Commen. II  Metaph. comm. 1. Ubi expresse vult, quod difficultas comprehensionis rerum, quae sunt in fine veritatis (scilicet, in primo principio, et in principiis abstractis a materia) est ex nobis. Et reddit rationem, quia non sunt intellecta a nobis, nisi quia facimus ea intellecta, scilicet, convincendo ex phantasmatibus creaturarum. Et infra vult : quod licet sit difficile nobis isto modo, tamen simpliciter non est nobis impossibile, quia (ut dicit) si ita esset, otiose egisset natura, quia fecisset illud quod est in se naturaliter intellectum alicui, non intellectum ab aliquo. Tunc arguo : Comment. ponit praecise difficultatem cognoscendi ista secundum quod convincimus cognitionem illarum ex cognitione creaturarum, quia Metaph. nostra de illa cognitione loquitur ibi, quae est ex creaturis (ut probabo:) sed licet sit difficile hoc modo, vult tamen, quod non est omnino impossibile nobis cognoscere eas, sicut cognoscunt aliae intelligentiae, scilicet, ut sunt in seipsis, probo. Quia aliter non valeret probatio sua, quod scilicet natura fecisset illud, quod est naturaliter intellectum ab aliquo, non intellectum : nisi enim nostra intelligentia nobiscum copulata (de qua loquitur ibi) sicut, et omnes intelligentiae naturaliter substantias separatas cognosceret, ut sunt in seipsis, nulla consequentia esset : impossibile est, quod sint intellecta a nobis, ergo impossibile est, quod sint intellecta ab aliquo. Et sic habetur propositum  : scilicet, quod non est impossibile nobis, idest, per intellectum nobiscum copulatum intelligere substantias separatas, ut sunt in seipsis.

 

  1. Sed tunc est difficultas de modo, quo istae duae intellectiones simul extant in intellectu. Et credo, quod Commentator habebat similem imaginationem ad nostram, quam nos Theologi ponimus. Ponimus enim, quod in copulatione, qua copulamur obiecto beatifico, intellectus noster habet duas facies : Unam superiorem, quai convertit se ad cognoscendum res in verbo : alteram inferiorem, qua convertit se ad videndum res in proprio genere ; et ponimus, quod ambae istae cognitiones manent fimul. Sic enim imaginabatur Commentator, quod intellectus noster, tam agens, quam possibilis habet quodammodo superiorem faciem, vel aspectum, qua convertit se ad intelligendum se, et substantias separatas, et inferiorem, qua convertit se ad phantasmata, agens videlicet illuminando, et possibilis in intelligendo. Et sic sequitur, quod ambae operationes manebant simul.

 

25. Contra. Si sit simile : ergo sicut beati experiuntur istas duas actiones in se, sic in nobis experimur illas duas actiones intellectus copulari nobiscum, quod falsum est. Respondeo, quod verum est, quod experiremur illas duas actiones, si secundum utramque operationem copularetur nobiscum, sed (secundum ipsum) licet utramque operationem exerceat in nobis, tamen solum copulatur nobiscum mediantibus formis imaginabilibus ; ergo, etc.

 

 

§ III

  1. Ad secundum principale in hoc articulo dico, quod non fuit de intentione Comm. quod post separationem res naturales cognosceret per formam, quam hic acquisivit. Quod patet, quia Comm. III de Anima, comm. 20, non ponit. memoriam intellectivam in nobis, sed solum sensitivam : sic videlicet, quod quando intellectus convertit se ad aliquid, quod est in habitu, convertit se ad reservata in memoria sensitiva, mediante tamen lumine intellectus agentis, et per consequens (secundum ipsum) in anima separata cum non maneat aliqua virtus sensitiva, nihil remanet, unde habeat convertere se ad notitiam rerum in proprio genere, et ita in anima separata, non posuit notitiam rerum in proprio genere, sicut nos ponimus naturalem acquisitam. Posuit ergo, quod intellectus illi separati post mortem cognoscebant res in proprio genere cognitione quadam naturali alia, quam acquirendo a phantasmatibus, eo modo naturali, quo aliae intelligentiae cognoscunt res materiales (quis sit ille modus habebitur II lib. dist. 5 in art. 5) et probatur. Quilibet enim intelligens inferiora se, non sicut obiecta per se determinantia eius cognitionem, sed intelligendo seipsum, ut obiectum per se consecutive intelligit alia.

 

  1. Quod autem non sit dare memoriam intellectivam secundum Comment. patet III de Anima, comm. 20, ubi dicitur sic : Hic surgit quaestio perfecte. Dicit enim quaerens, cum intellecta communia sint neque generabilia, neque corruptibilia secundum hunc modum quare non memoramus post mortem cogmtionem habitarum in hac vita. Et dicetur dissolvendo : quia rememoratio sit per virtutes comprehensivas passibiles (scilicet materiales) et sunt tres virtutes, quarum esse declaratum, est in sensu et sensato, scilicet imaginativa, cogitativa, et rememorativa. Istae enim, tres virtutes sunt in homine ad repraesentandum formam rei imaginatae, quando fuerit sensus absens.

 

  1. Contra illud dictum, quod Comment. posuit duas facies in intellectu nostro, videtur, quod posuit tres : probo. Habitum enim est in solutione praecedentis dubitationis pro statu suae copulationis de una facie in ordine ad phantasmata, et de alia in ordine ad intelligentias in seipsis, ne orbetur sua naturali perfectione (ut dicis) nunc tertio dicis, quod quadam cognitione naturali cognoscere tres materiales, non acquirendo de phantasmatibus, sed quadam cognitione naturali modo, quo aliquando Angeli, etc. Et ad hoc sequitur tertia facies. Et probatur, quia dicis, quod illa cognitio tertia est naturalis, et dicis cum hoc quod istam tertiam faciem, et cognitionem habuit, quando copulatur nobiscum, sicut et alias : ergo.

 

  1. Respondeo, et dico, quod posui duas, non excludendo ; quin possint esse plures, quia postquam multiplicatur facies in dualitatem in eadem intelligentia, non est inconveniens multiplicare trinitatem, vel ulterius, sicut natura exigit. Verbi gratia : In anima nostra separata secundum Theologiam ponimus duas facies, in verbo, et in proprio genere : et illa, quae est in proprio genere potest dividi in duas facies ; puta, quod cognoscamus res per scientiam acquisitam a phantasmatibus, et memoriter retentam, et per scientiam, quam noviter acquirimus naturaliter (saltem quantum ad naturalem cognitionem intelligentiarum) aliam, quam non habuimus hic in via, et ita erunt tres facies, vel plures (si natura plures exigat) nec tamen oportebit nos istam tertiam experiri, ut dictum est in fine praecedentis dubitationis de secunda facie.

 

 

ARTICULUS III

 

  1. Tertius articulus est : An ad habendam quamcumque cognitionem supernaturalem generaliter necessario requiratur aliquod altius lumen lumine naturali, et hoc ex parte intellectus nostri ?

 

31. Ad quod sciendum est, quod licet Commentat. posuerit nos cognoscere Deum per intellectum adeptum, qui dependet ab intellectu in habitu, ut in I artic. declaratum est, et per intellectum adeptum non dependentem ab intellectu in habitu, quo modo cognosceretur Deus, ut est in se, et hoc quantum ad esse absolutum divinitatis, puta, ut est prima, et perfectissima intelligentia, ut in secundo articulo habitum est, tamen nullo modo posuit, quod intellectus noster aliquo modo posset cognoscere Deum, ut est in se, secundum quod nos Theologi ponimus  : puta, secundum quod est in se unus, et trinus, et sic de aliis articulis fidei. Quod patet 12. Metaph. com. 39. ubi deridet opinionem de trinitate, et unitate, et dicit, quod evadere voluerunt, et evadere non potuerunt. Et probat sic : Ubi substantia est numerata, (et vocat substantiam individua substantiae) non potest intelligi multiplicatio in unitate, nisi ita quod illa multiplicatio habeat unitatem per intentionem additam, idest, solum multiplicantur secundum praedicatum universale, quod praedicatur de eis  : ut patet de specie respectu individuorum  : sed ubi est talis multiplicatio in unitate non salvatur trinitas suppositorum in unitate essentiae indivilibilis : igitur, etc.

 

  1. Secundum hoc igitur est dicendum ad tertium articulum, distinguendo, quod tripliciter possumus loqui de cognitione Dei a nobis habita : Uno modo de cognitione intellectus nostri praecise, secundum quod est quaedam intelligentia in se (sicut loquitur Comment. in isto secundo artic.) et sic dico, quod ad cognoscendum Deum in se, secundum propriam naturam Deitatis absolutam, quam nos Theologi vocamus cognitionem supernaturalem secundum ipsum non requiritur lumen nisi naturale. Dictum enim est, quod quando copulatur nobiscum, secundum quod est intelligentia, sic intelligit Deum in se, et etiam quando separatur a nobis, et certum est, quod loquitur solum de cognitione naturali.

 

33. Alio modo loqui possumus de cognitione intellectus nostri, secundum quod copulatur cum intellectu in habitu, et phantasmatibus, et tunc siquis attenderet ad rationes Philosophi, ut loquitur de intellectu, ut copulatur nobiscum (de quo erat primus articulus) statim sequeretur, quod necessario requiritur altius lumen, vel ex pane intellectus, vel aliqualiter concurrens, vel concomitans, quod dico propter quaestionem sequentem. Nam Alexander etiam dixit, quod quando pervenerit intellectus noster ad cognoscendum Deum, quod tunc intellectus agens pervenit ad ultimam perfectionem suam in agendo, et ad complementum, et finem. Et Averroes dixit, quod tunc intellectus agens esset totaliter adeptus ab intellectu possibili, Avempace dixit, quod tunc sedaretur omnis intellectus agens : Sed certum est, quod si intellectus agens in tali cognitione naturali de Deo (de qua ipsi loquuntur) pervenerit ad ultimam perfectionem suam in agendo, et ad complementum, et ad finem, et totaliter sit adeptus ab intellectu possibili, et omnino sedetur, quod tunc omnino, nulla potentia sibi remaneret, qua posset in ulteriorem actum : Et etiam certum est, quod possibilis (secundum quod copulatur nobiscum) non potest in maiorem actum, nisi concurrente agente. Igitur si intellectus possibilis noster, seu intellectus copulatus nobiscum, habebit altiorem cognitionem de Deo, quam in lumine naturali ipsius intellectus agentis ad hoc est necessarium altius lumen.

 

  1. Tertio modo possumus loqui de cognitione intellectus nostri respectu Dei secundum quod est credibilis a nobis : puta, quod est trinus, et unus, etc. Et tunc adhuc diceret Comment. quod ex parte intellectus requireretur altius lumen lumine naturali, si isto modo Deum cognosceret, quod patet per rationem. Quia ipse ponit, quod per intellectum adeptum, qui dependet ab intellectu in habitu, secundum suum esse copulationis nobiscum totaliter est adeptio in illo genere cognitionis, et eodem modo ponit, quod per intellectum adeptum independentem ab intellectu in habitu est simpliciter, et totaliter adeptio intellectus, secundum quod est quaedam intelligentia nata cognoscere Deum in se secundum absolutam rationem Deitatis : si ergo ulterius debet competere sibi aliqua cognitio omnimode completa adeptione naturali, plane sequitur, quod oportet, quod lumen eius intellectuale noviter vigoretur. Sic ergo responderet Comment. ad istum articulum.

 

  1. Sed tamen ad istum articulum dicunt quidam, Theologi, et praecipue Thom. tertio contra Genti, cap. 53 tria. Primo,quod necessario requiratur in nobis aliqua supernaturalis dispositio ad habendam supernaturalem cognitionem de Deo. Secundo, quod ista dispositio debet vocari lux, aut lumen. Tertio, quod illud lumen requiritur propter intellectum nostrum. Primum probant sic : Impossibile est, quod aliqua potentia elevetur ad actum improportionatum sibi, nisi prius per aliquid elevetur ipsam confortans : sed cognitio Dei supernaturalis est nobis improportionata, cum sit ultra naturam nostram ; ergo, etc.

 

  1. Item. Impossibile est non unita uniri, sine mutatione in altero, vel in utroque : ergo si intellectus noster noviter supernaturaliter Deo uniatur ipse mutabimr, cum alter, scilicet, Deus non possit mutari ; sed talis mutatio ad altiorem cognitionem intellectivam maxime fiet per altiorem dispositionem, quam primo non habuit : ergo, etc.

 

  1. Item, si aliqua potentia elevetur ad altiorem actum, quem primo non habuit, vel hoc erit per suae virtutis intensionem, vel per novae virtutis acceptionem : sed cum acquirimus perfectiorem cognitiorem de Deo, quam primo non habuimus (scilicet, cognoscendo eum supernaturaliter) sua virtus (scilicet, lumen intellectus agentis) intra suam naturam, quantumcumque augeretur, non faceret ad cognitionem supernaturalem, quia non est eiusdem rationis cum naturali cognitione : ergo oportet dare, quod hoc sit per novam dispositionem acquisitam quod est propositum.

 

  1. Secundo dicunt, quod ista dispositio debet dici lux. Quia per ista naturalia convincimus, et arguimus de supernaturalibus : sed iste habitus, quo intellectus noster elevatur ad intelligendum in cognitione naturali vocatur lux, tertio de Anima, text. comm. 13 ergo, etc.

 

  1. Tertio dicunt, quod illud lumen non requiritur, quod faciat intelligibile in actu, sicut requiritur lux intellectus agentis, sed propter hoc, quod faciat intellectum possibilem intelligere. Hocque probant quidam ut Aureolus suo Quolib. Aureolus q.9 art. 4 propositione 4. sic : Si quod minus videtur inesse, inest, et illud quod magis : sed respectu obiecti naturalis oportet fortificari lumen intellectus nostri per aliquod lumen, vel habitum ; igitur respectu supernaturalis. Probatio minoris. Intellectus enim discipuli non sufficit ad attingendum scientiam magistri, nisi habituetur per exercitium, et acquisitionem. Et hoc magis patet in habente minus clarum intellectum per naturam ; ille enim hon potest in eundem gradum cognitionis, in quem potest habens per naturam magis clarum intellectum : ergo ad hoc, quod illum gractum attingat, oportet ipsum illuminari, vel per lumen, vel per gradum luminis.

 

  1. Item. Actus cognoscendi consistit in quadam claritate luminis intelligibilis : ergo quanto actus est perfectior, tanto proportionaliter requiritur claritas maior : sed actus supernaturalis est super totum lumen naturale inperfectione : ergo claritas sua, vel lumen est fupra totum naturae. Concordat Stoc. in simili, scilicet, de Charitate, de hoc, dist. XVII art. 3 et 4.

 

 

§ II

 

  1. Contrarium huius dicunt alii, scilicet, Valsingam arguit contrarium, et hoc sic. Propter talem cognitionem habendam de Deo, ad quam sufficienter lumen intellectus nostri naturale posset fortificari non requiritur necessario altius lumen naturali ex parte intellectus nostri : sed si Deus vellet, in tantum fortificari posset lumen intellectus nostri naturale, quod posset cognoscere Deum sub omni ratione, secundum quam per quodcumque aliud lumen supernaturale poterit unquam cognosci : ergo, etc. Minor probatur. Quia in eodem lumine, in quo potest intellectus noster in suum obiectum adaequatum, potest in omne contentum sub illo, vel saltem sibi non repugnat ad hoc fortificari : sed Deus in quacumque ratione, qua est cognoscibilis a nobis (etiam per quodcumque lumen supernaturale) continetur sub obiecto adeaquato intellectus nostri, scilicet, sub ente in quantum ens : ergo, etc.

 

  1. Sed ista ratio non cogit. Quia per quamcumque fortificationem manens intra naturam suam, lumen intellectus nostri nunquam posset in modum alterius rationis. Bene enim posset ex tali fortificatione, et intensione fortius, et perspicacius in suum obiectum proprium : sed Deus (ut supernaturaliter cognoscibilis) est omnino alterius rationis, quam sint res naturales, ad quas determinatur intellectus per suum lumen naturale : ergo, etc.

 

  1. Item potens in obiectum adaequatum, potest cum effectu in omnia contenta, vel natus est posse, (maxime de per se contentis,) sed Deus est per se contentus sub ente primo : ergo de facto poterit intellectus naturaliter in Dei cognitionem.

 

  1. Hoc est periculosum, quia contra Clem. de Haer. Ad nostrum, et contra articulum 210, quaere infra.

 

  1. Ad argumentum : quando pervenitur adhoc, quod dicitur, quod Deus in quacumque ratione sit cognoscibilis, et in quocumque lumine continetur sub ente in quantum ens : Dico, quod verum est, quod continetur quantum ad rei veritatem : sed non sub isto modo, quo posuit Philosophus ens in quantum ens esse obiectum intellectus nostri loquendo de intellectu nostro secundum potentiam ordinaram, qua potest propriis viribus exire in actum : Dico autem secundum potentiam ordinatam, et ex propriis viribus, quia distinguetur de potentia ordinata, et absoluta infra in isto articulo. Probatio assumpti : Nam Philosophus numquam posuit ens, in quantum ens esse obiectum intellectus nostri isto modo, nisi secundum, quod est commune ad creaturas, et ad ea, quae possit convinci ex creaturis : sed Deus, ut est cognoscibilis in lumine supernaturali non potest convinci ex creaturis : ergo nec est naturaliter cognoscibilis, nec continetur sub ente in quantum ens, quod est obiectum intellectus nostri : probatur maior per propositionem adversariorum, quam reputo veram. Quia, scilicet, Philosophus nunquam posuit ens obiectum intellectus nostri adaequatum, nisi per modum talem, quo intellectus noster naturaliter, et de potentia ordinata ad actum posset in ipsum ens, et in omnia contenta sua : sed nunquam Philosophus, vel Comment. Posuerunt nos posse in cognitionem entis, de contentorum suorum, et de potentia ordinata ad actum, nisi secundum quod sunt creata phantasmata, vel relucentia in phantasmatibus, ut patet ex prima determinatione Comment. in primo articulo, etc. Et intellige, quod ista responsio est bona loquendo praecise de intellectu, ut copulatur nobiscum, de quo est primus articulus. Si tamen loquamur de intellectu copulato, aut separato, de quo est secundus articulus, sic Commentat. concederet conclusionem argumenti, quod, scilicet, in lumine naturali possemus cognoscere Deum in se. Et ideo est dicendum, quod verum concludit secundum Philosophos, licet non secundum Theologos.

 

  1. Quia tamen Theologi solum tenent cum Comment. in primo articulo, non in secundo, ut patet per illud Clementinae, Ad nostrum, ideo directe procedendo secundum istam opinionem voluit quidam Clugton ostendere, quod intellectus noster per lumen suum naturale, et hoc ex parte potentiae, et quod quantum ex parte potentiae sui, etiam per suum naturale lumen, sine quocumque alio lumine addito sibi poterit in supernaturalem cognitionem de Deo, si Deus velit se ostendere. Quod ostendit sic : Si aliquid impediret, quare intellectus noster per lumen suum naturale non posset in quamcunque cognitionem de Deo habendam, in quam alii ponunt, quod potest per lumen supernaturale, et si Deus se vellet ostendere intellectui nostro, hoc maxime videtur parvitas potentiae nostrae intellectivae, et excessus obiecti, quod est Deus : haec autem non impediunt, si obiectum se exhibeat praesens potentiae : ergo si Deus se vellet ostendere intellectui nostro, ipse intellectus per suum lumen naturale poterit in quamcumque cognitionem de Deo, in quam posset per supernaturale. Probatur minor sic : quia parvitas potentiae respectu obiecti excedentis non est nisi dupliciter, scilicet, aut quando excedit extensive, aut intensive : Sed primum non impedit, quia intellectus potest naturaliter in excedens extensive : licet enim intellectus sit particulare quid, tamen naturaliter potest in universale, universale autem excedit particulare extensive. Nec etiam secundum : quia inferior Angelus potest naturaliter in cognitionem superioris, et tamen superior excedit incentivi inferiorem.

 

  1. Item. Parvitas potentiae, et excessus obiecti non impediunt, quin potentia possit esse proportionabilis per suam naturam respectu actionis obiecti, quando obiectum nihil potest agere in talem potentiam, nisi proportionatum potentiae : sed Deus nihil potest agere in intellectum nostrum, nisi proportionatum intellectui nostro : ergo, etc. Probado minoris. Quia quantumcumque Deus fit obiectum excedens in infinitum, tamen extra se nihil potest agere nisi finitum, quia non potest agere actionem, nisi secundum subiectum (quia hoc esset oppositum in adiecto) subiectum autem est finitum ; igitur.

 

  1. Item. Excessus obiecti super potentiam non reddit potentiam improportionabilem sibi, nisi quando excessius est leasibus potentiae ; ut patet per Philosophum secundo de Anima, text. com. 123. Sed intellectus noster non laeditur ab excellenti intelligibili, sed confortatur magis, ut dicitur tertio de Anima, text. cap.7, ergo, etc. Et confirmatur ista ratio : Quia Comment. tertio de Anima, com. 36 reddit huius causam dicens : Si posuerimus, quod intellectus noster fit immixtus, et immaterialis, tunc illud, quod est magis intelligibile magis ab eo comprehenditur : sed certum est, quod intellectus secundum suam naturam est immixtus, et immaterialis : ergo per naturam suam est proportionabilis, ut possit in excedens obiectum non obstante parvitate sua.

 

  1. Sed omnia ista argumenta istorum, cum hoc, quod fint multum apparentia, possent unico verbo solvi sequendo dicta in I art. et sequendo Theologiam ; nam dicendum est, quod praecisa causa quare in lumine naturali non possumus in cognitionem istam de Deo, in quam possumus in lumine supernaturali, non est parvitas potentiae respectu obiecti excedentis sic absolute dicti ; sed parvitas potentiae respectu obiecti excedentis, et omnino aequivoci (ut supr. Dixit Comm. 3. de Anima, comm. 36 respondendo ad Alexandrum, et Avempace) quod dicitur aequivocum, quia non est natum cadere sub imaginatione, sicut obiectum proprium intellectus nostri. Et ideo qui vellet tenere, quod Deus, ut supernaturaliter cognoscibilis posset in lumine naturali intelligi a nobis, oporteret eum primo declarare, quod intellectus noster in suo lumine naturali posset habere ad Deum, ut supernaturaliter cognoscibilem aliquam proportionem, secundum quam Deus, ut supernaturaliter cognoscibilis, esset obiectum illi conforme, et conveniens, et non aequivocum, neque extraneum.

 

§ III

 

50. 

Section 1 of 1