PROLOGUS — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - PROLOGUS
LIBER PRIMUS
PROLOGUS
[I]
Sicut enim vera dilectione diligitur Deus propter seipsum super omnia,
ita fide acquiescitur primae veritati super omnia propter se ;
ideo nihil certius fide.
Et ita fides,
cum nihil habeat certius,
probari non potest.
Et ideo dicit Apostolus, Hebr. XI,
quod
Magistri ergo immo sancti perverse videntur agere,
cum rationibus humanis nituntur probare fidem vel articulos fidei,
cum fides secundum Apostolum sit tanquam probans non probatum, argumentum non conclusio.
Videntur etiam evacuare meritum fidei,
quia dicit beatus Gregorius :
Fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum.
Ipsi vero nituntur praebere experimentum fidei
et ita videntur evacuare meritum fidei.
Solutio
Triplici ratione ostenditur fides.
Prima est quia rationes naturales in fidelibus augmentant fidem et confirmant.
Sicut enim propter bona temporalia non est diligendus Deus finaliter,
tamen ipsa beneficia augmentant caritatem et confirmant illam in habente caritatem.
Sunt enim causae motivae et provocativae dilectionis Dei ;
eodem modo rationes naturales in habentibus fidem augmentant et confirmant illam.
Secunda ratio est defensio fidei contra haereticos.
Tertia est promotio simplicium ad nostram fidem.
Sicut enim propter bona temporalia promoventur simplices ad veram Dei dilectionem,
ita per naturales rationes promoventur quandoque simplices ad veram fidem.
Propter has tres rationes praecipit beatus Petrus maxime praelatis
ut
parati sint omni poscenti reddere rationem de ea quae in eis est fide et spe,
Ia Petri III.
Cum autem habet quis veram fidem et rationes
quibus ostendi possit fides,
ipse non innititur primae veritati propter illas rationes,
sed potius acquiescit illis rationibus
quia consentiunt primae veritati et ei attestantur.
Quod significatum est per Samaritanos, Ioan. IV,
per quos significantur recte credentes qui,
videntes Iesum per veram fidem dicunt Samaritanae,
id est rationi humanae :
Quanto autem maior est in aliquo fides,
tanto citius et clarius videt huiusmodi rationes,
quoniam fides mentis est illuminatio ad Deum videndum et res divinas.
Et quanto magis illuminatur,
tanto clarius videt anima
non tantum quod ita est ut credit,
sed quomodo ita est et quare ita est ut credit ;
quod est intelligere.
Unde dicit Isaias VII :
quia mens sine lumine fidei clarius videre non potest res divinas.
Et propter hoc bene dictum est a quodam
quoniam
apud Aristotelem argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem ;
apud Christum autem argumentum est fides faciens rationem.
Si autem fides inniteretur solum rationibus humanis,
non haberet meritum,
quia tunc habet locum quod dicit beatus Gregorius :
Sed quia vere fidelis innititur primae veritati super omnia,
ideo fides non est ei conclusio, sed argumentum,
sicut dicit Apostolus.
Quia vero debilem habet homo visum spiritualem
propter corruptionem quae est a primo peccato,
ideo etiam in fide gradus sunt
ut animus claris incipiat
et exercitata fides in minus claris poss[it] purgata magis et magis procedere ad magis clara,
ut tandem possit aspectum dirigere in ipsam aeternam claritatem.
Incipit autem ab articulis magis propinquis sensui,
ut quod Filius Dei factus est homo
et quod fuit humilis, mansuetus et patiens et huiusmodi.
Unde Apostolus, ad Cor. II :
ut per illa clara purgetur et exercitetur et solidetur intellectus ad videndum clariora,
ut quod
Ad ultimum autem ipsum Deum.
Unde Apostolus, Ia Cor. II :
Et hoc est
quod dicit beatus Augustinus in libro Soliloquirum paulo ante finem,
sumens exemplum de sole materiali ad oculos sanos vel infirmos,
ita dicens :
Lux ista vulgaris nos doceat, quantum potest, quomodo illud se habeat.
Nam sunt nonnulli oculi tam sani et rigidi quod se, mox ut aperti fuerint,
in ipsum solem sine ulla trepidatione convertant.
His quodam modo sanitas est, nec doctore indigent, sed sola fortasse admonitione.
His sperare, amare satis est.
Alii vero,
quia vehementer videre desiderant, fulgore feriuntur,
et eo non viso in tenebras saepe in delectatione redeunt.
Quibus periculosum est,
quamvis talibus ut sani recte dici possint,
velle ostendere quod adhuc videre non valent.
Ergo exercendi sunt prius et eorum amor utiliter differendus et nutriendus est.
Primo enim quaedam illis demonstranda sunt quae non per se lucent,
sed per lucem videri possunt, ut vestis aut paries aut aliquid horum.
Deinde quod non per se quidem,
sed tamen per illam plenius effulget, ut argentum, aurum et similia,
nec tamen ita radiatum ut oculos laedat.
Tunc fortasse terrenus iste ignis demonstrandus est,
deinde sidera, deinde luna, deinde aurore fulgor et albescentis solis nitor.
In quibus se[u] citius sive tardius, sive per totum ordinem, sive quibusdam, pro sua quisque valitudine assuescens,
sine trepidatione et cum magna voluptate solem videbit.
Tale aliquid sapientibus, nec acute, iam tamen videntibus, magistri optimi faciunt.
Nam ordine quodam ad eam pervenire bonae disciplinae officium est, sine ordine autem vix credibilis felicitatis.
Praedicto enim ordine usus est Apostolus.
Et ideo subtilissime dictum est :
non tantum propter
hoc quod oportet ascendentem ad Deum inniti primae veritati
tanquam primo principio et summae rationi quod facit fides,
sed etiam propter
praedictum ordinem.
II
Volentes autem ostendere rationibus res divinas,
ex convenientibus rationibus procedemus,
non ex eis que sunt [proprie] rerum naturalium.
Ideo enim decepti fuerunt haeretici,
quia rationes proprias rerum naturalium volebant applicare rebus divinis,
quasi volentes adaequare naturam suo Creatori.
Sic deceptus fuit Arius.
Cum enim in rebus naturalibus generaliter verum sit
quod plurium plures sint naturae,
ut plurium hominum plures humanitates et plurium asinorum plures asinitates,
voluit Arius applicare hanc regulam rebus divinis sic :
Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt plures ;
ergo plures sunt eorum naturae ;
sed Pater habet deitatem et una sola est deitas ;
ergo Filius non habet deitatem sed aliam naturam quam sit deitas.
Et ex hoc sequitur
quod Filius Dei non sit Deus, sed creatura ipsa ;
quod ipse concessit deceptus fantastica similitudine rerum [naturalium].
Eodem modo Sabellius deceptus fuit.
Cum enim verum generaliter in rebus sit quia una natura [unius] solius est ;
sed deitas est unica natura ; ergo unius solius est ;
sed ipsa est Patris et Filii et Spiritus Sancti ;
ergo sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum,
ita sunt unus.
Et ideo dixit Sabellius
quod Pater quando vult est Pater, quando vult est Filius, quando vult est Spiritus Sanctus.
Ipse ergo Sabellius personas confundit quasi de tribus faciens unam ;
Arius vero separavit naturam sive substantiam personarum.
Si autem considerassent haeretici res divinas in infinitum excedere res naturales,
nunquam proprias rationes rerum naturalium applicare voluissent rebus divinis,
quoniam sicut dicit Boethius :
Eruditi hominis est de unaquaque re, prout exigit eius natura, sermonem habere.
Unde dicit
quod philosophi ex propriis rationibus sic argumentantur :
Socrates est homo, Plato est homo, Cicero est homo ;
ergo Socrates, Plato, Cicero sunt tres homines.
Theologi autem ex propriis rationibus sic argumentantur :
Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus ;
ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus.
Haec autem differentia illationum procedit ex diversis proprietatibus rerum
de quibus fit sermo.
Quoniam enim alia est humanitas qua Socrates est homo, alia qua Plato est homo etc.,
ideo philosophi pluraliter inferunt.
Sed quia prorsus eadem est divinitas qua Pater est Deus et qua Filius est Deus et qua Spiritus Sanctus est Deus,
ideo theologi singulariter inferunt.
Sed contra hoc,
scilicet quod dictum est quod haeretici decepti sunt,
quia proprias rationes rerum naturalium coaptaverunt rebus divinis,
videtur dicere Augustinus in principio libri De Trinitate
quod triplex est genus falsa opinantium de Deo.
Sunt enim quidam
qui ea quae de corporalibus rebus,
sive per sensus corporeos experta noverunt,
sive quae natura humani ingenii et diligentiae vivacitate vel artis adiutorio perceperunt,
ad res spirituales et incorporeas transferre conantur,
ut ex his illas metiri atque opinari velint,
ut qui putaverunt Deum esse candidum vel rubeum.
Secundum genus est eorum
qui secundum animi humani naturam vel affectum de Deo sentiunt,
ut qui dicunt Deum nunc obliviscentem, nunc recordantem proprie.
Tertium genus eorum est
qui universam creaturam quae mutabilis est nituntur transcendere,
sed mortalitatis honere praegravati, praesumptiones opinionum suarum audacius affirman[do],
de Deo affirmant quod nec in corporali nec in spirituali creatura possunt invenire,
ut Sabellius,
qui dixit Patrem genuisse se ipsum.
Et iste error peior est scilicet quam duo primi.
Eo enim plus errant
quod non solum Deus ita non est, sed nec corporalis creatura nec spiritualis.
Ergo tria sunt genera erroris falsa opinantium de Deo, non ergo tantum unum.
Et ita videtur falsum quod diximus.
Solutio
Dicimus quod unus est error in genere ;
omnes enim erraverunt, etiam Sabellius, per hoc quod in naturis rerum viderunt,
ut patet ex iam dictis.
Licet Sabellius hoc de Deo dixerit quod non invenitur in naturis rerum,
tamen deceptus fuit per hoc quod invenit in naturis rerum.
Et ita unum est genus erroris secundum rationem,
sed tria sunt genera secundum diversitatem eorum in quibus erratur,
quia
quidam attribuunt Deo quod inveniunt in corporali creatura,
quidam quod inveniunt in spirituali,
quidam quod nec inveniunt in corporali nec in spirituali.
Nos ergo propriis rationibus rerum naturalium non innitemur,
sed ex theologicis rationibus et consonis rebus de quibus loquimur circa res divinas negotiabimur.
Hoc est enim quod dicit beatus Dionysius in principio libri De divinis nominibus :
Universaliter autem non audendum dicere nec intelligere
quid de superessentiali et occult[a] divinitate,
praeterquam ea quae de illa nobis ex sacris eloquiis sunt expressa.
Primo,
ostendentes Deum esse.
Quamvis enim naturalis insita sit nobis cognitio essendi Deum,
ut dicit Damascenus,
tamen quidam per tenebras peccati in tantam devenerunt amentiam,
ut dicerent Deum non esse,
sicut dicit David :
Dixit insipiens in corde suo : non est Deus.
Secundo,
unum solum Deum esse simplicem, invariabilem.
Tertio,
de numero personarum ostendemus.
Quarto,
agemus de nominibus que dicuntur de Deo
et primo de essentialibus.
Quinto,
de nominibus adiectivis dictis de Deo.
Sexto,
de persona [et numero personarum].
Septimo,
de notionibus.
Octavo et ultimo,
specialiter agemus de quibusdam nominibus essentialibus,
scilicet de omnipotentia, de praescientia et de praedestinatione et voluntate Dei.
