Distinctio II — Livre I — Franciscus Ovandus Mogollon de Paredes

Franciscus Ovandus Mogollon de Paredes - Livre I

Distinctio II

DISTINCTIO II

 

In qua incipit Magister tractare mysterium unitatis et Trinitatis

 

 

DE UNITATE DEI

 

 

  1. Deum esse est per se notum ita tenet Thom. I part. q. 2, art. 1. Scotus hac dist., q. 2 littera B; vide Alexand. I part., quaest. 3, M. 2. Probat Scotus, propositio per se nota dicitur, quae ex terminis propriis, qui sunt aliquid eius, habet veritatem evidentem : ita quod non excluditur notitia terminorum incomplexorum : sed excluditur notitia alterius complexi, sed ista, Deus est, ex terminis habet evidentem veritatem, quia esse est Deo intrinsecum, ergo est per se nota. Confirmatur, quia ipsa est immediatissima, in quam resoluuntur omnes propositiones enuntiabiles de Deo, ergo ipsa non est per aliam noscibilis, ut prima principia in quibus praedicatum est idem subiecto, sunt per se nota scientibus terminos. Unde si aliqui negaverunt illam fuit propter insipientam, et ignorantiam terminorum. Ps. XIII : Dixit insipiens ex corde suos non est Deus. Thomas distinguit per se notam, et quo ad nos ; ita quod illa sit per se nota in qua praedicatum sit inclusum : in ratione subiecti : tamen ignorantibus terminos non erit nota. Et sic nobis ista, Deus est, non est per se nota, sed indiget demonstrari per magis nota quo ad nos, scilicet, per effectus. Scotus non distinguit quia apud Scotum propositio per se nota non dicitur, quia ab aliquo intellectu cognoscatur. Sed quia ex natura terminorum nata est habere evidentem veritatem.

Aliae quaestiones fieri solent in hac materia, rationales seu logicales. Utrum per se notum conveniat primo rebus significatis : an propositionibus ? si conveniat propositionibus, abusive an proprie ? Quas non expedit nostrae brevitati pertractare. Solum dico quod cum ab eo, quod res est vel non est oratio sit vera, vel falsa : et proprie dicatur haec propositio est evidens : quod vero similibus est quod per se notum primo conveniat rebus : et proprie atque non abusive propositionibus.

 

  1. Nomine Dei intelligimus naturam, seu ens primum simpliciter independens : a quo dependent omnia : summum, quo nihil maius cogitari potest, sine contradictionis implicatione.

 

  1. Deum esse est demonstrabile demonstratione, quia, et a posteriori. Ita Alexand. I parte q. 2 M. 1, art. 4 et 6 et M. 2, art. 1; et Thomas I parte q. 2, art. 2. Probatur ex Paul. Rom. : Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas. Et sapientiae 13 : A magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri. In 3 art. probat idem Thomas quinque viis. Scotus hac dist. q.1 probat idem de ente infinito, quod constat esse Deum. Et probat ex relatione ad creaturas secundum causalitatis proprietates, videlicet, efficientis, finalis, et eminentis : ita quod aliquod sit primum efficiens, primus finis et primum eminens, et quod primum secundum unam rationem sit primum secundum alias. Tum denique quod illud sic primum sit infinitum, vide et protinus hic in sexta propositione.

 

  1. Demonstratione propter quid et a priori non potest probari Deum esse, quoniam esse Dei non habet causam, per quam possit demonstrari ; sicut illam habet propria [causa : is] demonstratur de subiecto. Hanc tenet citatus [Aug. , est…….. ].

 

  1. […. ] est de fide, vide Alexandrum Halensem [2] parte, q. 14, mem. 2 et 3. Sic predicamos contra gentiles idololatras et contra aliquos haereticos, videlicet manichaeum ponentem duos Deos unum bonum, alterum malum. A malo dicebat esse vetus testamentum : a bono novum, secutus in hoc Cerdonem et Marcionem eius discipulum. Probatur conclusio. Deut. 6 : Audi Israel Dominus Deus tuus unus est. Paulus ad Ephesios 4 : Unus Deus, una fides, unum baptisma; ad Hebraeos 1 : Multipharie multisque modis olim loquens Deus patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, ergo idem est Deus utriusque testamenti. Quod et beata virgo in suo cantico professa est. Lucae 1 : Suscepit Israel puerum suum sicut locutus est ad Abraham patrem nostrum et semini eius in saecula. Vide in 4 dist. I parte 1 de Circuncisione.

 

  1. Unitas Dei est demonstrabilis demonstratione quia, et a posteriori. Hanc tenet Scotus hac dist. q. 3 et probat illam septem rationibus. Videatur et Thom. I part. q.11 art. 3, ubi probat eandem ex tribus. Et art. 4 probat Deum esse maxime unum. Primo ex autoritate Boetii dicentis inter omnia quae dicuntur unum, arcem tenet unitas divinae Trinitatis. Ratione, quia unum est ens indivisum : Deus est maxime ens : quia non habet aliquod esse determinatum per aliquam determinatam naturam, et est maxime indivisum, quia neque dividitur actu neque potentia secundum quemcunque modum divisionis. Vide Alexandrum de Ales I part. q.3, mem. I, ubi eam probat ex quatuor et q.4 mem. 6 probat esse maxime unum. Contra conclusionem tenuit Ioannes Bassolis Scoti discipulus. Et quod unitas Dei sit tantum ex fide. Sed probatur tam ista quam tertia.

Primo ex motu per quem Aristoteles, VIII Physiorum devenit in cognitionem unius motoris non moti. Secundo, ex parte efficientis, sic. Aliquod ens est productum, quaero : vel a se vel ab alio. Non a se, quia nihil efficit seipsum : tunc enim simul esset, et non esset, ergo ab alio. Tunc quaeram : si[cut…..] militer de illo alio, et cum non sit procedere in infinitum deveniendum est ad unum primum efficiens, quod a nullo dependeat. Ex ista probatur, quod sit primus finis, idest, ultimus. Est primum efficiens, ergo et primus finis. Probatur consequentia, quia causa finalis non causat, nisi quia movet efficiens, sed istud primum efficiens non habet causam efficientem sui, ergo neque finalem. Et per consequent est finis independens, et ideo primus et ultimus, quoniam etiam in finibus non est procedere infinitum, sicut non est in causis efficientibus. Tunc ulterius. Est primum efficiens, et primus finis, idest, ultimus, ergo est primum eminens, quia implicare videtur contradictionem, quod sit aliquod primum secundum causam efficientem, et finalem et quod sit aliud illo superius et eminentius, confirmatun quia aliqua natura, danda est simpliciter prima secundum perfectionem cum format se habeant sicut numeri VIII Metaphys., ergo non est processus in infinitum et deveniendum est ad unam quae sit eminentissima. Ex hoc sic ad unitatem Dei.

Ille primum efficiens et primus finis, idest, Deus habet intellectum et voluntatem, quia ordinat suas actiones in finem et, non naturaliter, quia tunc ordinaret in virtute alterius, et non esset primum, sint ergo duo dii, qui mutuo se intelligant et diligant, tunc aut unus fruitur altero aut utitur, si utitur voluntas sua peccat quia utitur fruendo. Si fruitur, ergo est beatus in duobus obiectis quorum uno sublato nihilominus est beatus, quia fruitur altero Deo et fruitur seipso. Nihilominus dicit Scotus sicut diximus in I parte prologi, quod illa quae possunt demonstrari utile est tradi communitati per viam auctoritatis propter negligentiam communitatis in inquirendo veritatem : et propter impotentiam intellectus : et propter errores inquirentium per demonstrationem, quia veritatibus suis multa falsa permiscent. Et ideo quia simplices sequentes tales demonstrationes bene possent dubitare cui esset assistendum tuta est via et facilis auctoritas certa, quae non potest fallere, nec falli. Thomas, I parte q. 2 art. 2 ad primum argumentum dicit, quod illa, quae per rationem naturalem possunt de Deo demonstrari non sunt articuli fidei, sed praembula ad articulos : sic enim fides paesupponit cognitionem naturalem, sicut gratia naturam. Et ut perfectio perfectibile. Nihil tamen prohibet illud quod secundum se est demonstrabile et scibile, ab aliquo accipi, ut credibile qui demonstrationem non capit. Potest et adhuc probari sed ex omnipotentia credita ut illam probat Ricardus I de Trinitate cap. ultim. Omnipotens potest, facere alios nihil posse, alioquin non est omnipotens, ergo implicat contradictionem esse plures omnipotentes. Et per consequens plures Deos. Confirmatur : quia posito effectu ab uno illorum non poterit alius iam illum producere, ergo non est omnipotens, quandoquidem non potest in omnem effectum.

 

 

DE TRINITATE PERSONARUM

 

  1. De fide est quod cum unitate essentiae est Trinitas personarum ; vide Alex., I part. q. 14 mem. 5 et q.44. et 45, probatu. I Ioan., cap. 5 : Tres sunt qui testimonium dant in caelo : Pater, Verbum et Spiritus sanctus. Et hi tres unum sunt. Nil potuit dici clarius. Item, Ioan. 10 dixit Christus : Ego et Pater unum sumus ; dicendo sumus ostendit pluralitatem, dicendo unum ostendit unitatem.

Ubi adverte quod Erasmus dixit hunc locum Ioannis non intelligi de unitate essentiae, sed de unitate consensus et mutua concordia. Sed quod ista expositio stare non possit probatur ex contextu litterae. in qua ut more scholastico loquamur facit Christus Dominus hunc discursum. Nemo rapiet oves meos de manu (i. de potestate. Nam potestas in sacris litteris designatur nomine manus) Patris mei, ergo neque rapiet illas de manu mea. Probat consequentia, quia ego et Pater unum sumus : igitur sicut non potest rapere de manu Patris : ita neque potest de manu mea. Qui quidem processus non tenet, si de concordia et mutuo consensu loqueretur : et non de mutua unitate, et aequalitate in essentia, et potestate : neque bene probasset quod volebat. Non enim est consequens, ut si duo sint concordes mutuo animo et consensu quod quidquid potest unus possit, item et alter. Estque manifesta instantia de iustis et bonis in praesentivita qui sunt unus spiritus cum Deo ut Paulus ait I Cor. 6 et tamen possunt ab iniquis rapi illorum bona et diripi, quae tamen de potestate, et manu Dei rapi nullo modo possunt. Et quod de mutua potestate et unitate loqueretur ipsi Iudei testes fuere, qui dixerunt. Homo cum sis facis teipsum Deum, igitur Iudei melius intellexere verba illa quam Erasmus, et aliqui haeretici qui negaverunt aequalitatcm personarum. Sabellius et Priscillianus posuerunt in divinis unam personam tantum, sed quod diversis nominibus nominabatur. Et vocati sunt patripassiani, eo quod si tantum erat una persona inde sequebatur patrem fuisse passum. Contra quos versu hexametro scripsit Prudentius poeta Christianus in Apotheosi. Iudei similiter negant pluralitatem personarum contra quos extat specialis tractatus Nicolai Lyrani post novi testamenti ex positionem.

 

  1. Ex tribus divinis personis prima sc. persona Patris) est improducta. Secunda, i. Filii, est producta a Patre per generationem. Tertia Spiritus sancti est a Patre et Filio per spirationem. Haec est de fide sicut prima, patet ex Symbolo Athanasii. Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus ; Filius a Patre solo est, non factus nec creatus, sed genitus ; Spiritus sanctus a Patre, et Filio, sed procedens.

 

  1. In divinis sunt duae productiones tantum, ita quod neque plures, neque pauciores. Alex., I p. q.45 M. 7 et Thom. I p. q.27, art. 5. Scotus hac d. q.7 littera M. probatur, ibi sunt tantum duo principia productiva, scilicet intellectus divinus cum obiecto, scilicet est essentia divina. Et voluntas cum eadem essentia, ut obiecto cognito, ergo ab illis duabus principïis productivis sont duae productiones tantum. Patet antecedens, quia in natura intellectuali non sont alia principia productiva nisi ista ; neque plures actiones immanentes, quam istae duae intelligere, et velle. Secundo sic. Tantum sont duo modi principiandi, scilicet per naturam et libertatem, qui ambo inveniuntur in praesenti. Tertio sic. Unius obiecti non potest unus intellectus producere nisi unam notitiam adaequatam ; neque una voluntas nisi unum amorem adaequatum, ergo divinae essentiae non est nisi una notitia, et unus amor adaequatus. Et per hoc patet quomodo non sint duo filii. Nec duo Spiritus sancti, quia filius non generat alium filium ; quoniam iam intellectus divinus habet productum adaequatum. Scotus ubi supra littera G, perinde est de Spiritu sancto. Quod vero producti distinguantur patet, quia nihil producit se, ut auctor est August. lib. I de Trinit. cap. 1. Quod sint idem in essentia probatur. Sunt adaequati obiecto, scilicet essentiae divinae, sed essentia est infinita, ergo notitia genita est infinita : et amor productus est infinitus. Et cum nihil sit infinitum nisi essentia divina, erunt idem essentiae divinae.

 

  1. Trinitas divinarum personarum non potest probari ratione naturali, ita Alex. I p. q.2, M. I art. 3 et Bon. ad 3 huius libri n. 22. Thom., I p. q.32 art. I probatur ex sententia Gregorii in Hom. 26 super Evangelia in principio. Fides non habet meritum. cui humana ratio praebet experimentum. Ratione, si posset demonstrari esset vel a priori, vel a posteriori. Non a priori, quia articulus Trinitatis non habet causam. Et quamvis aliqui articuli habeant causam ut articulus incarnationis, illa tamen causa quo ad articuli existentiam actualem, est voluntas divina, quae secundum se est nobis ignota. Non a posteriori quia Deus cognoscitur per creaturas : sed creaturae ducunt in cognitionem Dei sicut effectus in causam, qui effectus eo modo ducit in causam, sicut ab illa procedit, sed nullus effectus apparens nobis procedit a Deo, nisi secundum quod est unum quia virtus creativa est communis Trinitati : ergo licet per creaturas nobis ostendatur unitas essentiae nullo modo ostenditur Trinitas personarum. Dicitque Thomas quod qui nititur probare Trinitatem personarum per rationem naturalem derogat fidei dupliciter. Primo, quantum ad ipsius dignitatem, quia est de non apparentibus, Hebr. 11. Secundo, quia cedit in irrisionem infidelium credentium quod huiusmodi rationibus innitamur, ut propter eas credamus. Nam quod Arist. dixit primo de caelo, de ternario numero quod sit a natura sumptus loquitur de trina dimensione per quam corpus est perfectum. Et Pytbagorici, quos ibi allegat omnem rem perfectam volebant esse determinatam tribus, principio, medio et fine. Qua propter ait Aristoteles, hoc a natura numero sumpto perinde, atque quadam illius lege et in deorum sacrificiis uti solemus. Huc allusit dicens poeta Virgilius. Numero Deus impare gaudet. Non tamen quia mysterium Trinitatis ratione naturali cognoverint.

 

  1. Octo modis insinuatur nobis Trinitas personarum in sacra scriptura ut est videre in Вona. quaest. litterali. n.8, in Ricar. hac d. q. ulti.

1. Per significationem principalem. Matth. ulti. in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.

2. Per numeri consignificationem Gen. I : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et ibi. In principio creavit Deus, ubi Hebraei ponunt Heldim, qui est nominativus pluralis nominative singularis Hel.

3. Per numerorum suppositionem. Pr. 8 : Ante omnes colles ego parturiebar, scilicet generavit me. Ecclesi. 24. Ego ex ore altissimi prodii.

4. Appropriatione, ut Gen. I : In principio creavit Deus, ubi Deus appropriatur Patri, principium Filio. Rom. 11 : Ex ipso (scilicet, ex Patre) per ipsum (idest Filium). Et in ipso (idest Spiritu sancto).

5. Per trinam verborum iteratione. Is. 6 : Sanctus, sanctus, sanctus.

6. Per verborum ordinem Ps. 66 : Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus.

7. Connotatione in actu missionis, et imaginis. Galat. 4 : Misit Deus Filium suum. Heb. I : Cum sit splendor et figura substantiae eius, quia imago secundum Hilarium, connotat respectum personarum ad invicem.

8. Apparitione sicut apparuerunt Abrahae tres viri, Gen. 28. Dan. 7 : Antiquus dierum et filius hominis. Ioanni Apoc. 5, sedens in throno, et agnus tanquam occisus.

Previous section
Section 2 of 2