Livre I — Francisco de Herrera

Francisco de Herrera - Livre I

Caput I

LIBER PRIMUS SENTENTIARUM

 

 

Caput I

De Deo

 

  1. Cum theologia agat de Deo (tanquam de suo obiecto supernaturali) indiget revelatione, et auxilio supernaturali.

Nam potentia naturalis

cum non habeat in se principium (nisi remotissimum) in ordine ad obiectum supernaturale,

indiget,

quod obiectum sibi reveletur,

et sibi tribuatur aliquid, quod sit forma, vel auxilium,

quo in tale obiectum tendat.

 

  1. Theologia autem scientia est,

quatenus ex principiis concludit certo, et infallibiliter conclusionem :

et propter hoc dicitur argumentativa.

Et quia determinat de Deo,

non solum quatenus cognoscibilis est per creaturas,

sed per revelationem,

et ut est in se ipso, sapientia dicitur.

Quae doctrina et utitur metaphoris,

et sub una littera plures sensus continet,

nempe litteralem sive historicum,

et spritualem, qui allegoricus est, et anagogicus, et moralis.

 

  1. Cum Deus unus et trinus sit : unus essentialiter, trinus personaliter,

et essentialia in divinis priora dicantur secundum rationem,

vel ordine praesuppositionis notionalibus,

ideo, primo (agendo de Deo) dicimus, Deum esse, esse per se notum ;

quia in essentialiter ordinatis necessario deveniendum est ad unum primum,

quod dicat perfectionem et non imperfectionem.

Unde Deus est primum efficiens et ultimus finis ;

et non est dicendus primus finis, nisi primus significet idem, quod principalissimus.

 

  1. Deus non est compositus ex materia et forma,

neque ex alia compositione (cum simplicissimus sit)

in quo idem est esse et existentia :

et in quo nullum accidens reperitur (quia tunc esset in potentia ad illud)

neque ex genere, et differentia constat,

estque perfectissimus in se,

cuius perfectiones in illo non sunt realiter distinctae, neque actualiter,

sed tantum virtualiter,

quatenus (scilicet) intellectus (cum fundamento in re) potest formare diversos conceptus formales,

quibus correspondent distincti conceptus obiectivi,

sive rationes intelligibiles de Deo in Deo.

Unde,

illae plures rationes intelligibiles (alio et alio nomine significatae) dicuntur distincta attributa,

quae inter se et ab essentia quatenus,

hoc nomine (essentia) est significata distinguuntur ratione ratiocinata,

secundum D. Thomam vel rationabili.

Sive virtualiter,

ut dicit D. Bonaventura vel ex natura rei,

sive formaliter negative,

ut dicit Scotus,

quae omnia idem sunt et eadem prorsus distinctio,

alio et alio nomine significata

ut latius probavi in disputationibus in I Sent. secundum Scotum.

 

  1. Inter attributa, primum est bonitas,

unde Deus est bonus per essentiam, a quo omnia bona participantur,

est et infinitus.

Et existit in omnibus rebus

per essentiam (quia ubique est),

per potentiam (quia omnia producit),

per praesentiam (quia omnia conservat).

Est quae ubique ; absque eo quod repleat locum.

Et cum sit,

actus purus sine permixtione alicuius potentiae est omnino immutabilis :

imo existens in rebus mutabilibus, immutabiliter existit ;

quia in omnibus est per modum dantis esse, et non recipientis ;

(et mutatio dicit receptionem).

Et cum non habeat principium, neque finem, et immutabilis sit,

semper eodem modo se habens aeternus est.

 

  1. Est unus ;

et non plures, quia

cum comprehendat in se totam perfectionem essendi,

si essent plures,

nullus illorum totam, perfectionem comprehenderet.

 

  1. Et cum sit actus purissimus ;

non corporeus, sed supremus inter spiritualia entia non potest videri oculis corporeis ;

imo nec intellectus noster nisi elevetur per aliquam formam, vel auxilium supernaturale potest illum videre ;

et sic ponitur in nostro intellectu lumen gloriae in patria,

quo confortatus intellectus habens sibi unitam essentiam divinam in ratione obiecti (ut dicit D. Thomas)

vel voluntate divina (secundum Scotum) supplente causalitatem obiecti (quam secundum omnes potest supplere).

Producit cognitione clara Dei, et clare Deum intuetur,

quae cognitio nostro intellectu active concurrente propriissimam rationem verbi mentis habet (in sententia Scoti).

Quia licet voluntas divina suppleat rationem obiecti, et Patris,

intellectus habet rationem Matris, et hoc sufficit ;

sicut natura humana Christi Domini fuit vere genita,

licet voluntas divina supplevit rationem Patris.

 

  1. Et cum lumen gloriae constituat intellectum potentem videre Deum,

secundum diversitatem luminis unus beatus clarius, et perfectius altero videt Deum.

Nullus tamen comprehendit,

si comprehendere significet cognoscere Deum quantum ipse cognoscibiles est ;

quia hoc solum competit intellectui divino.

Comprehenditur autem,

si comprehendere significet videre, vel assequi totum Deum,

et omnia quae sunt in Deo naturaliter.

Plures autem vel pauciores creaturas videre provenit,

ex voluntate divina quae (considerato statu uniuscuiusque Beati) vult essentiam divinam representare plures vel pauciores,

et propter hoc speculum voluntarium appellatur,

vel ipsa plures representationes formales producit

 

  1. In hac autem vita an essentia visa fuerit a D. Paulo,

alii hanc, alii contrariam insequuntur viam.

Si autem visibilis est in patria per speciem intelligibilem producibilem a Deo de potentia Dei absoluta,

D. Thomas negat, Scotus affirmat ;

cuius ratio est,

quia illa species esset adaequata in ordine ad actum,

quem intellectus per illam pollet de Deo elicere,

licet non in ordine ad obiectum :

et sic pollet produci finita in representando infinitum finite,

et propter hoc representativa unius attributi non representato altero.

 

  1. Deus autem se ipsum intelligit per seipsum,

imo et comprehendit ;

cuius intelligere est sua substantia et essentia.

 

Utrum cognoscat alia a se cap. sequenti dicamus.

Section 1 of 1