Livre II — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre II
DISTINCTIO I
Quaestio 1
Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
- Circa secundum librum, in quo tractat Magister de Deo quantum ad causalitatem eius primariam, et hoc specialiter circa causalitatem triplicis causae quam habet respectu creaturae, quaero, et primo circa distinctionem primam : utrum primaria causalitas respectu omnium causabilium de necessitate sit in tribus personis ; et intelligo respectu omnium causabilium in quocumque esse, et hoc de necessitate, ita quod non possit esse nisi in tribus personis.
- Quod non, arguitur : Richardus De Trinitate libro III cap. 16 : Si tantum - inquit - esset una persona, adhuc esset in ea plenitudo sapientiae et potentiae ; ergo posset producere omne producibile.
- Secundo sic : actio est suppositi, igitur plurium suppositorum sunt plures actiones ; ergo trium personarum non potest esse una actio, - igitur nec una potentia activa nec una causalitas, quia cuius est potentia, eius est et actus, secundum Philosophum De somno et vigilia.
- Tertio sic : sicut principium operationis ad principium, ita operatio ad operationem (haec propositio patet in sensitiva et intellectiva et volitiva, et actibus earum) ; sed principium causationis causabilium est aliquid essentiale (quia commune tribus), et tale prius est aliquo modo notionali sive personali ; ergo et actio actione.
- Hic est opinio Henrici, Quodlibet VI quaestione 2, - quaere eam ibi.
- Contra ipsum arguitur multipliciter : Primo enim videtur sequi quod Pater formaliter non creat. Nihil enim formaliter agit, quod non est in actu secundum illud quod est proxima ratio agendi ; Pater non est formaliter in actu Verbo, nec Spiritu Sancto. Sed secundum istam positionem Verbum et Spiritus Sanctus sunt proxima ratio agendi et causandi, sicut intellectio et volitio sunt rationes remotae causandi ; ergo Pater non creat formaliter et proximo.
- Et si dicas quod omnes creant quia omnes habent unum verbum in intellectu suo quo perficitur intellectio essentialis (licet illud verbum sit a solo Patre dicente vice omnium), et omnes habent unum amorem in voluntate communi (licet ille amor spiretur a Patre et Filio simul vice omnium trium), - contra istud arguo sic : quaero quomodo Pater habet istam notitiam genitam ? Non formaliter (secundum Augustinum VII De Trinitate cap. 2), sed habet sicut correlativum, sicut producens habet productum ; sed sic habens non est in actu formaliter eo quod habetur ; ergo nec formaliter agit illa actione respectu cuius habitum - sive illud quod habetur - est ratio formalis agendi.
- Videtur etiam ultra sequi quod Filius et Spiritus Sanctus non creent, quia communiter ratio formalis agendi non agit illa actione respectu cuius est formalis ratio agendi.
- Et si dicatur quod Filius creat et Spiritus Sanctus creat : - neutra tamen personarum videtur proximo creare, quia neutra est in actu formaliter per alteram, et omne agens proximo per intellectum et voluntatem est in actu tam notitia quam volitione necessariis ad talem actum.
- Praeterea, secundo : quaero quid intelligis per sapientiam dispositivam sive disponentem, et amorem affectantem ? Aut enim ista sunt appropriata Verbo et Spiritui Sancto, aut propria. Si appropriata, igitur secundum veritatem sunt communia tribus, et ita duae personae non sunt proximae rationes formales creandi. Si sunt propria, et dicunt respectum rationis ad creaturas (quia secundum ipsum dispositio dicit respectum rationis ad disposita), igitur aliquis respectus rationis est proprius alicui personae divinae, quod est improbatum distinctione XVIII primi De dono et distinctione XXVII primi De verbo.
- Praeterea, quod dicit de ideis practicis, quod scilicet non sunt in Patre, sed in Verbo (ac si una persona non sufficeret ad productionem), videtur esse contra Augustinum XV De Trinitate cap. 14 vel 35 : Ideo Verbum hoc vere veritas est, quia quidquid est in ea scientia de qua genitum est, et in ipso est, - quod autem in ea non est, neque in ipso est ; et paulo post : Novit omnia Deus Pater in se ipso, novit et in Filio ; et post : Omnia quae sunt in eorum scientia, unusquisque eorum plene videt. Ex quibus - et aliis verbis ibi positis - videtur velle manifeste quod nihil actualius est in Verbo quam in intelligentia Patris, et per consequens non est ibi distinctius quam in intelligentia Patris.
- Praeterea, quod ibi dicitur esse verbum ad perficiendum intellectionem essentialem, videtur esse falsum, quia illud quod est ratio agendi alicui actione non immanente, non perficitur illa actione (sicut calidum, in quantum calidum, non perficitur calefactione, quae recipitur in passo) ; sed secundum istum intellectio actualis est ratio gignendi Verbum, et illa gignitio non est actio formaliter immanens ipsi Patri, quia terminus gignitionis non est forma Patris ; ergo intellectio essentialis - quae est ratio gignendi Verbum secundum eum - non perficitur Verbo producto.
- Quod dicit de notitia universali, quod sit speculativa, improbatum est supra in prooemio I libri (De scientia divina theologica, utrum sit speculativa vel practica), quia conclusiones practicae resolvuntur in principia practica et non in speculativa principia, sicut conclusiones speculativae resolvuntur in principia speculativa et non in principia practica.
- Quod etiam dicit quod ideo concesserunt philosophi Deum necessario producere aliud a se, quia negaverunt in eo sapientiam procedentem dispositivam vel disponentem, et amorem affectantem, esse producta, non videtur verum, quia volitio essentialis sive ut in tribus sive ut in Filio sive ut in Patre - non est necessario alterius a se (ut creaturae) : nihil enim aliud a se vult voluntas divina necessario, etiam si per impossibile non esset principium productivum ad intra, - quia tunc necessario dependeret ad creaturam, quod est inconveniens maximum.
- Ad solutionem ergo quaestionis tria sunt videnda : primo, quod prima causalitas respectu causatorum est necessario in tribus personis, et hoc respectu eorum ut causatorum quantum ad verum esse sive quantum ad esse simpliciter ; secundo, propter illud quod additum est in quaestione de causabilibus secundum quodcumque esse causabile, videndum est de causalitate respectu omnium causabilium quantum ad esse secundum quid, ut esse cognitum vel esse volitum ; tertio, propter illud quod etiam additur in quaestione ita quod non posset aliter esse quam in tribus, videndum est - si per impossibile poneretur una persona absoluta - utrum posset in ea esse perfecta causalitas respectu omnium causabilium.
- Quantum ad primum, dico quod illa causalitas perfecta necessario est in tribus.
- Quod probatur tripliciter : Primo, quia principium duarum productionum, necessariae scilicet et contingentis, necessario prius est principium necessariae quam contingentis (non enim potest effectus necessarius contingentem praesupponere) ; sed aliquid in divinis est principium productionis intrinsecae, quae est necessaria, - et aliquid est principium productionis extrinsecae, quae est contingens ; ergo prius necessario est aliquid in Deo principium productionis necessariae et ad intra, quam in eo sit aliquid principium productionis contingentis et ad extra. In illo ergo priore, completa productione ad intra, communicatur tribus personis omnis fecunditas quae eis non repugnat, et per consequens communicatur eis illud quod est principium productivum communicationis ad extra ; ergo in illo instanti, in quo est proximum principium in Deo ad producendum aliquid contingens ad extra, illud communicabitur tribus.
- Item, prius naturaliter est primum obiectum praesens potentiae respicienti tale obiectum ut primum, quam secundarium obiectum sit praesens, et hoc maxime verum est quando solum primum obiectum ex natura rei et ex se est obiectum, et secundarium obiectum non ex se est obiectum illius potentiae, sed fit per actum illius potentiae in tali esse ; hoc autem modo primum obiectum intellectus divini et voluntatis eius est sola essentia divina, et omnia alia sunt tantum secundaria obiecta et producta aliquo modo in tali esse per intellectum divinum ; ergo prius naturaliter est essentia divina praesens intellectui suo ut primum obiectum quam aliquid aliud. Sed intellectus divinus, habens obiectum sibi praesens, non tantum est potentia operativa circa illud, sed etiam est potentia productiva notitiae adaequatae illi intellectui ut principio productivo ; ergo tunc est productiva Verbi infiniti et per consequens Verbi geniti in natura divina. Similiter voluntas divina, habens essentiam illam actu intellectam ut obiectum sibi praesens, non tantum est potentia operativa (qua scilicet formaliter habens eam, amet illud obiectum), sed etiam est potentia productiva adaequati amoris infiniti et per consequens personae spiratae in natura divina. Prius ergo naturaliter quam intellectus et voluntas divina habeant vel respiciant aliquod obiectum secundarium, habetur completa ratio productionis personarum divinarum intrinsecarum et per consequens illae personae producuntur prius quam aliquod aliud obiectum praesentetur, et per consequens multo magis prius quam aliquod aliud obiectum causetur.
- Praeterea, tertio sic : habitudo naturae ad suppositum prior est habitudine eius ad actum secundum, quia agere praesupponit esse et habitudo naturae ad suppositum pertinet ad esse ; similiter habitudo naturae ad suppositum est essentialis et in quid, illa autem habitudo quae est naturae ad agere, non videtur ita essentialis. Ergo natura divina prius habet esse in illis personis quam sit principium productionis extrinsecae.
- Secundo, quantum ad istum articulum, videndum est quae sit ratio huius. Et dico quod illa ratio non est sicut prima positio innuebat, scilicet quod Verbum et Spiritus Sanctus sint rationes formales proximae causandi, vel quod aliquo modo compleant causalitatem Patris (immo eadem causalitas et aeque perfecta est in Patre et in tribus). Ista igitur primitas est talis, qualis dicta est distinctione XII primi libri, in Patre et Filio respectu Spiritus Sancti, - et ratio huius non ponitur ibi quod imperfectior fecunditas sit in una persona quam in duabus, sed quia prius communicatur fecunditas Filio quam Spiritus Sanctus spiretur ; et tunc in illo instanti originis quo Pater producit Filium, illa fecunditas qua producitur Spiritus Sanctus erit in Patre et Filio, et ex hoc sequitur quod tunc producitur a duobus in quibus est una fecunditas.
- Et ita hic : prius natura communicatur natura divina tribus suppositis divinis (secundum rationes prius positas), quam creatura possit immediate produci ; et ideo in illo instanti in quo creatura est immediate producibilis, causalitas illa una est in tribus personis respectu creaturarum producendarum.
- Et ista est ratio Augustini V Trinitatis cap. 17, quod sicut Pater et Filius ad Spiritum Sanctum sunt unum principium, sic omnes tres personae sunt unum principium creaturae ad ipsam producendam.
- Quantum ad secundum articulum principalem, videtur quod si in intellectu Patris sint ideae etiam practicae (sicut argutum est contra primam opinionem), igitur Verbum est genitum de creatura ut est idea in intellectu Patris ; quod etiam confirmatur per Augustinum XV Trinitatis cap. 14 : Natum de his omnibus quae sunt in scientia Dei.
- Sed contra istud sic arguitur : Tunc Spiritus Sanctus spiratur non tantum ut amor essentiae divinae, sed ut amor omnis amabilis intellecti, et ita ex vi productionis suae esset amor creaturae sicut essentiae divinae ; vel ergo Deus necessario amaret creaturas, vel Spiritus Sanctus non necessario produceretur, - quorum utrumque est falsum.
- Item, non tantum Pater novit creaturas formaliter, sed etiam novit Filium formaliter ; ergo si de omnibus ut notis Patri gignitur Verbum, de Verbo ut noto Patri gigneretur Verbum, et ita de se gigneretur Verbum.
- Item, nulla relatio realis alicuius personae divinae videtur esse ad aliquid aliud extra ipsam (ut ad creaturam), ex distinctione XXX primi libri ; sed geniti ad illud de quo gignitur, si est distinctum realiter, est relatio realis ; ergo Verbum non est genitum de lapide ut noto Patri.
- Quantum ad istud ergo, dico sic, quod duo ordines possunt intelligi in divinis, scilicet ordo naturae et ordo originis (quae sunt alterius rationis), et in quocumque gradu unius ordinis potest totus alius ordo assignari.
- Exemplum primo : in creatura, ubi est ordo originis, naturae et durationis (quae sunt alterius ordinis et alterius rationis), totus unus ordo potest assignari in uno gradu alterius ordinis ; accipiatur enim unum instans durationis, et possunt in illo uno instanti assignari omnia ordinata secundum originem et naturam, - accipiatur etiam unum instans naturae, et possunt in eo assignari omnia ordinata secundum originem.
- Simpliciter tamen in divinis ordo naturae primus est, ita quod simpliciter procedendo, in primo instanti naturae debet assignari totus primus ordo originis, et si in secundo instanti naturae assignetur primus ordo originis, non est primus ordo originis, sed secundus. Intelligo sic : ordo naturae accipitur comparando obiecta ad intellectum et voluntatem divinam, quia comparando essentiam suam ad intellectum et voluntatem eius - quae est primum obiectum in se intellectus sui et voluntatis suae - est primum instans naturae, et comparando alia obiecta, quae sunt secundaria, ad intellectum et voluntatem divinam, quae non sunt ex se obiecta sed producta per intellectum et voluntatem in esse obiecti, est secundum instans naturae.
- In primo instanti naturae, stando in ipso, habetur persona perfecta, habens memoriam perfectam essentiae divinae (videlicet habens intellectum cui essentia divina est praesens in ratione obiecti actu intelligibilis), et ista persona memoria ista essentiae divinae potest et formaliter operari et formaliter producere, sicut dictum est in primo libro ; prius autem aliquo modo intelligitur ista persona operari ista memoria quam producere, et in illo priore intelligitur ista persona in se perfecta, et est beata in actu intellectus sui intelligendo essentiam divinam sicut obiectum suum. Eadem etiam persona producendo ista memoria, producit notitiam adaequatam huic obiecto, et hoc obiectum cum sit infinitum, producit personam formaliter infinitam per se subsistentem ; et illi personae communicatur voluntas ut actus primus, non habens adhuc terminum adaequatum productum. Ista autem una voluntate, prima persona et secunda operantur circa essentiam divinam tamquam circa obiectum, amando eam infinite, et tunc sunt in se perfectae et beatae in essentia divina ; praeter hoc autem ista eadem voluntate - una in eis - istae duae personae producunt amorem adaequatum huic obiecto, cognito sub ratione amabilis, et ita producunt amorem infinitum et ita spirant personam divinam, quia nihil est formaliter infinitum nisi quod per identitatem est Deus.
- Stando igitur praecise in primo instanti naturae, comparando essentiam divinam ad intellectum et voluntatem, habetur totus ordo originis primus (scilicet quod duae personae perfectae originantur), et tota perfectio divinarum personarum ad intra, in intellectu divino et voluntate, habetur in primo instanti naturae, quia tota perfectio simpliciter cuiuslibet personae in intelligendo et volendo essentiam divinam completur in isto instanti. Hoc ergo quantum ad primum instans naturae.
- Sequitur secundum instans naturae, in quo comparantur intellectus et voluntas divina ad aliud obiectum, secundarium. Et quia in isto instanti obiectum illud non est ex se actu intelligibile, sed fit actu intelligibile per intellectum et voluntatem, - ideo non habet esse in memoria divina ut memoria est, sed producitur actu intelligentiae in tali esse obiecti (sicut in nobis intentiones secundae producuntur per intelligentiam et non sunt in memoria ut memoria est) ; et sive etiam poneretur quod haberent esse per memoriam, sive quod producerentur per intelligentiam in esse cognito, saltem prius natura quam habeant esse in memoria vel in intelligentia, tam memoria quam intelligentia est in tribus personis, - et ita in quantum memoria vel intelligentia est in tribus personis istis, est ratio producendi ista in tali esse. Non ergo Verbum prima productione producitur de lapide ut est in memoria Patris, quia vel lapis non habet esse in memoria Patris ut memoria est principium producendi Verbum, vel si habeat esse in memoria, non prius naturaliter quam intelligatur esse in tribus personis. Et ita potest probari quod causalitas respectu creaturarum causabilium in esse cognito, necessario sit in tribus personis, sicut fuit probatum in secunda ratione ad primum articulum, quae aeque valet ad istum articulum.
- In secundo tamen instanti naturae potest assignari ordo quidam originis, quia prius origine Pater intelligit lapidem quam Filius, quia Pater intelligit lapidem a se, Filius autem non a se sed habet hoc a Patre, et Spiritus Sanctus a Patre et Filio ; sed iste secundus ordo originis non est originatio simpliciter, qua scilicet personae divinae producuntur in esse naturae simpliciter, sed quasi originatio secundum quid, consequens personas iam productas.
- Exemplum huius in creaturis : si origo sit Socratis a Platone per se secundum humanitatem, ordo originis in eis in habendo humanitatem est primus ordo originis simpliciter, ordo autem eorum in habendo risibilitatem est alius ordo originis, quasi secundum quid, - quia sicut in primo instanti naturae Socrates habet humanitatem a Platone, ita in secundo habet risibilitatem ab eo ; et si prius naturaliter ambo haberent humanitatem quam risibilitas produceretur, ambo causarent simul risibilitatem, et tamen quod hoc causarent unus haberet ab alio.
- Ita dico in proposito, quod Verbum esse notitiam infinitam genitam, est ipsum esse infinitam notitiam essentiae infinitae, et hoc est per originem ipsius a Patre in primo instanti naturae ; sed Verbum esse notitiam lapidis, vel habere notitiam lapidis a Patre gignente, hoc est quasi originare Verbum secundum quid sive secundum aliquid adveniens Verbo simpliciter : hoc enim non est ipsum gigni simpliciter sub ratione personae divinae, quia nec notitiae simpliciter infinitae et formaliter infinitae essentiae ut obiecti per se ; licet enim concomitanter illa notitia infinita quae est infinitae essentiae ut obiecti per se, sit notitia lapidis, quatenus tamen est lapidis non habet formaliter infinitatem.
- Et sicut dictum est de producto in esse intellecto, consimiliter dici potest de esse volito.
- Et si arguatur contra istud quod Pater prius origine producit lapidem in esse cognito quam Filius illum producat, ergo Filius non producit, vel idem bis producetur, vel saltem producetur postquam intelligitur esse prius productum (praeintelligitur enim in illo priore originis esse productum a Patre), - respondeo : Pater producit lapidem prius origine quam Filius (hoc est, Pater a se et Filius non a se), et tamen Filius eadem productione producit lapidem et in eodem instanti naturae, et tamen in eodem instanti naturae possunt assignari omnes gradus originis. Ideo non sequitur quod sit bis productus, nec prius naturaliter, quia tunc in priore instanti naturae produceretur a Patre quam a Filio, quod non est verum ; nam in eodem instanti naturae in quo Pater producit lapidem in tali esse, Filius habet eandem naturam et per consequens omnem fecunditatem productivam (quae sibi non repugnat), et ita virtutem producendi lapidem, - et ante illud instans, ordine naturae, non intelligitur lapis productus in esse cognito.
- Et si dicas saltem aliquo ordine praeintelligitur productus a Patre quam a Filio, ergo non potest produci a posteriore, origine, ergo nec a Filio, quia Filius non potest producere filium, quia ante origine vis generativa ut in Patre, habet terminum sibi adaequatum, - respondeo et dico quod non est ita in originatione secundum quid sicut in originatione simpliciter : originatio enim simpliciter, ponit originatum in esse simpliciter, et ideo quod in esse reali praecedit originationem simpliciter, praecedit etiam originatum simpliciter, et ita non potest esse ab ipso originato, - et inde est quod Verbum non potest producere aliud verbum ; sed in originatione secundum quid, originans non producit originatum in aliquo esse simpliciter, et ideo potest stare cum hoc quod productio eius praecedat aliquod originatum, sic quod tamen simpliciter non praecedat illud originatum.
- Sed istud non videtur sufficere, quia semper videtur dubium quomodo Verbum potest producere lapidem in esse cognito et quomodo lapis possit produci a Verbo, cum prius origine producatur a Patre in tali esse, - et Verbum non potest producere verbum, ergo similiter nec lapidem in esse cognito. Si ista sit ratio quare Verbum non potest producere verbum, quae communiter ponitur, quia scilicet praeintelligitur terminus iam adaequatus illius virtutis vel vis generativae ut in Patre, respondeo : ista propositio omnis potentia praehabens origine terminum adaequatum, antequam sit in aliquo non est illi principium producendi, non est vera nisi addatur quod habens illud principium communicatum (vel adaequatum) non potest esse terminus alius, vel nisi addatur quod ab illo habente ille terminus non est secundo producibilis. Ita est in productione simpliciter, quod Verbum habens eandem memoriam cum Patre non potest esse prius realiter quam Verbum simpliciter sit productum, nec etiam aliud verbum producibile est a Verbo habente memoriam illam ; non sic autem est in productione creaturarum in esse intelligibili.
- Sed ista responsio destruit quamdam positionem quae ponitur a multis distinctione VII primi libri, quae ponit quod Filius non potest generare : non enim tota illa ratio est quia memoria ut in Patre, habet terminum adaequatum, sed oportet addere quod habet terminum adaequatum illi principio, non producibilem ab eo cui communicatur tale principium ; quia si esset producibile ab eo cui communicatur tale principium, communicaretur etiam ei principium in ratione principii ad producendum, et ita posset illo principio producere. Quaerendo autem ultra quare Verbo habenti eandem memoriam cum Patre non communicatur ipsa memoria in ratione principii productivi, videtur quod oporteat probare per aliud quam per terminum adaequatum rationi huius principii ut in Patre.
- Quantum ad tertium articulum videndum et intelligendum, sciendum est quod in creaturis, si comparetur causa ad duos effectus ordinatos, essentialior est eius comparatio ad utrumque effectum quam unius effectus ad alterum : propter enim dependentiam illorum ad causam eandem, ordinate dependent ad invicem, et non econverso propter dependentiam unius ad alterum dependent ordinate ad causam eandem ; ergo si per impossibile destruatur ibi ordo effectuum inter se ordinatorum, non propter hoc negandus est ordo et dependentia utriusque ad causam, quia propter minus impossibile non est concedendum maius impossibile, nec propter minus necessarium negandum est maius necessarium.
- Exemplum. Si ponatur ignem habere duos effectus ordinatos, scilicet calefacere et ignire, si essentialius se habeat ignis ad utrumque quam quod ignire praesupponat calefacere, - si ponatur per impossibile ignem non posse calefacere, non propter hoc negandum est ipsum ignem non posse ignire, nec obligans se ad tenendum antecedens, est obligatus ad tenendum consequens. Non enim teneret illa consequentia si ignis non posset calefacere, ergo nec ignire, nisi per hanc propositionem affirmativam intellectam potens ignire, potest calefacere, - quae destruitur ex positione, ubi ponitur ratio perfecta ipsius ignis posse stare cum opposito eius quod est calefacere : et ita illud quod est immediatius igni (scilicet ignire) quam sit calefacere, potest stare cum opposito eius quod est calefacere (quia ponitur stare cum non calefacere), et ita ista positio destruit propositionem illam per quam teneret talis consequentia.
- Ita in proposito applicando, potest dici quod aliquid est in Deo principium productionis intrinsecae et aliquid in eo est principium productionis extrinsecae, ita quod istae productiones ordinatae sunt ad idem principium et quodammodo magis necessarius est ordo utriusque productionis ad causam quam alterius ad alteram. Si igitur - per impossibile - ponatur aliquod principium non esse principium productionis prioris (quod ponitur ponendo unam personam esse absolutam, et negando productionem intrinsecam), non propter hoc videtur esse negandum illud principium esse principium productionis extrinsecae, quia adhuc, hoc posito, habetur tota illa ratio principii productionis extrinsecae et tantummodo negatur ille ordo productionis ad productionem, qui non stat, sed destruitur per positum. Et ideo si arguatur ista persona non potest producere intra, igitur non potest producere extra, neganda est consequentia ab obligato ad antecedens ; non enim tenet illa consequentia, nisi per hanc propositionem potentia ad producendum aliquid extra praesupponit productionem intra, quae destruitur per hypothesim. Et ideo videtur quod causalitas perfecta ex ratione sui - in quantum scilicet dicit comparationem ad productum extra vel ad productionem extrinsecam - non requirat habitudinem ad productionem intrinsecam, licet idem fundamentum necessario sit ratio et causa utriusque productionis, intrinsecae et extrinsecae, et prius intrinsecae quam extrinsecae. Ex hoc autem videtur quod philosophi non posuerunt habitudinem in eis ; licet enim viderent necessariam habitudinem ad principium efficiens, non tamen viderunt necessariam habitudinem causationis vel productionis extrinsecae ad productionem intrinsecam, - et ideo licet negarent illam productionem intrinsecam, concesserunt tamen illam aliam causationem vel productionem extrinsecam.
- Ad quaestionem ergo principalem patet quod de necessitate causalitas perfecta respectu causabilium extra est in tribus, et hoc respectu omnium causabilium, in quocumque esse causabili (sive secundum quid sive simpliciter), ita quod non posset non esse in tribus ; tamen si per impossibile esset una persona absoluta, consequenter esset dicendum quod in tali persona absoluta simpliciter esset talis causalitas perfecta. Et ita causalitas perfecta ex ratione istius termini non videtur includere necessario quod ipsa sit in tribus personis, sicut nec ex ratione istius termini includit rationem productionis ad intra, licet illa in re necessario praesupponatur sibi, - sicut nec posse ignire ex ratione sui necessario includit posse calefacere, licet in re praesupponatur. Ad argumenta principalia.
- Primo ad Richardum : patet quod concludit pro tertio articulo positionis.
- Ad secundum dictum est in simili, distinctione XII primi libri, quomodo Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, et melius, quoad propositum, distinctione 4 primi libri, ubi dictum est de veritate huius Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus ; et tactum est etiam supra distinctione 20 eiusdem primi, de potentia, quomodo est eadem in tribus personis.
- Ad tertium dico quod licet aliquid essentiale sit principium productionis alicuius ad extra, non tamen est principium statim applicabile ad opus vel ad actum nisi ut intelligitur in tribus, quia sicut dictum est distinctione XII primi libri - illud quod est principium actuum ordinatorum non intelligitur esse in potentia proxima ad actum remotum nisi ut est sub actu priore (sicut anima numquam intelligitur in potentia proxima ad actum volendi nisi ut est actu intelligens, quia quando est in potentia proxima volendi aliquid, actu vult illud, et nihil est volitum nisi cognitum) ; et ita licet quodlibet essentiale - ad se - praecedat aliquo modo notionale, tamen non oportet omne essentiale sub omni respectu ad extra posse praecedere quodlibet notionale.
- Ad primum argumentum in oppositum dico quod personae divinae necessario conveniunt in omni operatione ad extra, plus quam substantia et virtus, - quia personae divinae unam operationem habent, qua sunt simpliciter unus operator ; et tamen si per impossibile illa virtus esset in una persona, nihil perfectionis deesset sibi quin perfecte posset producere omne producibile.
- Ad secundum argumentum dico quod procedit de facto, quia productio praesupponit productionem, - non tamen ut formaliter causam sive sub ratione qua productio est, sed quasi principium immediatum.
Quaestio 2
Utrum Deus possit aliquid creare
- Secundo quaero utrum Deus possit aliquid creare.
- Quod non, videtur : Quia si aliquid producitur quod prius non producebatur, hoc est quia aliquid se habet aliter nunc quam prius ; istud in proposito non potest poni passum nisi causa varietatis suae sit agens, quia passum non praefuit ; ergo oportet agens aliter se habere nunc quam prius et per consequens mutari. Sed primum agens non potest mutari ; igitur etc.
- Si dicatur quod agens sine sui mutatione potest producere novum effectum, - contra : quia agens dat esse, ideo passum vel productum recipit esse, et non e converso quia productum recipit esse, ideo producens dat esse ; igitur in agente oportet naturaliter praecedere aliquam habitudinem novam ad productum et non e converso ; ergo et mutationem, quae non est ponenda in Deo, - ergo nec creatio.
- Secundo sic : causa semper aeque determinata ad agendum, aeque videtur agere semper et effectum producere, quia non videtur aliqua ratio quare nunc debeat producere et non alias, si fuit alias ita determinata ad agendum sicut modo ; sed si aliquid creatur nunc, aliter aliquo modo se habet nunc quam prius et per maiorem determinationem causae ad ipsum, nunc quam prius ; ergo causa aliquando est magis determinata ad effectum producendum quam alias, et sic non aeque, - et per consequens erit mutata.
- Tertio sic : secundum Philosophum II De generatione, idem manens idem, semper natum est facere idem ; ergo numquam erit aliqua variatio in effectu nisi prius naturaliter ponatur in causa.
- Quarto sic : si nulla ponatur mutatio ex parte causae (ut modo dicatur magis approximata et minus approximata quam alias), nec possit esse aliquod impedimentum ex parte eius, - non videtur ratio quare nunc agit et prius non egit.
- Et si dicas quod quia voluntarie agit, ideo potest agere quando vult agere, - contra hoc : non videtur ratio quare voluntarium agens aliquando agat, et non alias, nisi quia exspectat maiorem opportunitatem agendi tunc quam alias ; hoc autem non potest assignari in primo agente et movente primo respectu sui effectus ; igitur nec quia voluntarie agit, potest agere quando vult.
- Ad oppositum : Gen. 1 : In principio creavit Deus caelum et terram.
- Respondeo. Creare est aliquid de nihilo producere in effectu. Ly de autem licet possit multipliciter sumi (sicut patet per Anselmum Monologion cap. 8), scilicet prout notat ordinem etc., tamen adhuc est - praeter hoc - multiplex, sic sumendo de ut notat ordinem, quia potest notare ordinem naturae vel durationis.
- Primo modo concedunt philosophi Deum posse creare et aliquid de nihilo producere, sicut patet per Avicennam, VI Metaphysicae cap. 2 (quaere ibi).
- Intelligo istud de prioritate naturae sic : Prius natura potest aliquid dici positive, quia ipsum prius inest alicui, et prior entitas est quam illa quae dicitur posterius natura inesse illi, - sicut est de animali et rationali in homine, et de substantia et accidente in composito per accidens.
- Alio modo, prius natura dicitur esse unum alio quasi privative sive potentialiter, ex alterius remotione sive alterius circumscriptione, quia conveniret sibi circumscripta causa alia, - quod scilicet non inest ei cui dicitur primo convenire, sed inesset ei nisi per aliud impediretur ; sicut si dicatur in materia prius naturaliter esse privatio quam forma : non quidem quod ista duo sint simul in materia (ita quod privatio prius insit quam forma), sed privatio pro tanto potest dici prior natura et prius natura in materia quam forma, quia privatio semper inesset materiae nisi ab aliquo agente reciperet formam, - ita quod ad habendum privationem sufficit sola materia cum negatione vel cum privatione causae extrinsecae, ad habendum autem formam requiritur causa extrinseca ; nec tamen est privatio de ratione materiae, sicut nec forma, nec ambo sunt simul in materia.
- Ita intelligo in proposito, quod creatura non habet ex se non esse, neque quod simul sint in ea esse et non esse (quasi sint simul esse et non esse), neque aliquo modo habet non esse quando est ; sed quantum est ex se, haberet non esse nisi causa extrinseca suum non esse impediret, dando sibi esse, - quia ex sola ratione sua non haberet esse, circumscripta omni causa extrinseca dante esse, quia nullo modo haberet esse nisi per causam extrinsecam produceretur in esse : ita quod magis proprie dicendum est creaturam non esse ex se formaliter quam habere non esse ex se formaliter (quia formaliter habere ex se affirmatur), nec habet ex se esse nec non esse.
- Pro ista positione, sic intellecta, arguitur sic : agens perfectius minus praesupponit in agendo quam agens imperfectius, sicut natura minus praesupponit quam ars, quia natura praesupponit tantum ens in potentia et ars ens in actu ; sed Deus est agens perfectius quam natura vel ars ; ergo minus praesupponit in sua actione quam ens in potentia (quod est praesuppositum a natura), et ita nihil, et per consequens potest creare.
- Istam rationem adducunt aliqui ad secundum membrum, scilicet prout de notat ordinem durationis. Sed ibi omnino non valet, quia etsi Deus nihil praesupponat in producendo de quo producat, non tamen sequitur quod possit producere novum, sicut nec de natura et arte sequitur (ex vi argumenti), quia quia natura non praesupponit in actione sua ens in actu, igitur potest producere aliquid omnino novum secundum esse in actu non sequitur.
- Sed nec ad istud primum valet, quia secundum philosophos quaecumque intelligentia est agens superior quam agens naturale, et tamen non conceditur communiter (licet Avicenna hoc concederet) quod intelligentia posset creare sive aliquid de nihilo producere.
- Ideo aliter arguo, ad idem membrum, sic : Deus potest aliquid immediate causare et efficere, ergo potest creare et aliquid de nihilo facere.
- Antecedens est manifestum, quia Deus est primum efficiens, ex secunda distinctione primi libri ; et si nihil potest immediate facere, tunc nec mediate potest aliquid facere (quia est primum efficiens), et ita nullum effectum producet.
- Consequentiam probo sic, quia si potest efficere aliquid, illud non habet ex se esse necessarium formaliter, et ita habet esse a causa ; ergo habet esse post non esse secundum intellectum istius membri. Et producit etiam immediate, nullo aIio praesupposito, quia si aliquid praesupponatur, illud esset effectum ab eo (sicut patet ex distinctione VIII primi libri), et ita istud non esset immediatum effectum ab eo. Habemus ergo, a primo antecedente ad istud consequens, quod producit aliquid ordine naturae de non esse ad esse, et hoc nullo praesupposito ; secundum istum intellectum ergo creat. Ista ratio videtur innui ab Avicenna VI Metaphysicae cap. 2, ubi prius (quaere eum ibi).
- De secundo membro, prout de notat ordinem durationis, negatur communiter creatio a philosophis, quia dicunt Deum necessario producere quidquid immediate producit et nullo praesupposito, - quod autem mediate producit, producit aliquo praesupposito de quo producit, quia tunc producit per causas secundas ; et ita nec mediatum nec immediatum effectum producit de nihilo, sic accipiendo de.
- Sed contra istud probatum est distinctione VIII primi libri (et etiam tactum est distinctione XXXIX eiusdem primi), quod Deus causat omnia quae sunt ad extra contingenter et ex se : et ex hoc sequitur quod non necessario, et per consequens non necessario sempiternum (quia videtur IX Metaphysicae concedere omne sempiternum esse necessarium ; idem etiam videtur innuere I De caelo et mundo contra Platonem, qui concessit aliquid sempiternum esse et tamen possibile non esse).
- Sed instabis huic rationi quod non oportet, ubi est contingentia in effectu, quod ibi inferatur possibilitas ad novitatem : Deus enim vult contingenter a (ex distinctione VIII primi libri), et tamen non potest de novo non velle a, quia tunc esset mutabilis.
- Respondeo. In productione divina potest esse novitas producti licet non sit novitas in producente ipso, quia in productione prima mutatio et novitas est ex parte producti, sicut patebit respondendo ad primum argumentum principale. Sed in velle non potest esse novitas vel mutatio ex parte voliti nisi esset aliqua novitas ex parte actus volendi, quia actus volendi - idem et eodem modo se habens - non potest esse alicuius noviter voliti ; volitum enim non habet esse volitum nisi per actum volendi, et ita non est novum in esse voliti nisi per actum volendi novum.
- Sic ergo videtur aliqualiter sequi quod si Deus potest aliquid contingenter causare, potest etiam contingenter causare novum aliquid (quia non est ratio quare non possit causare non sempiternum contingenter), sicut potest causare contingenter sempiternum, ex quo non causat necessario ; quod enim oporteret causatum esse sempiternum, videretur sequi ex necessitate causationis vel ex immutabilitate ipsius causantis, quorum neutrum infert sempiternitatem ipsius ; ergo possibilis est novitas inferri.
- Arguitur etiam ad istud membrum : quia si aliquid sit novum, quaero a qua causa sit novum ? Sit illa causa a.
Tunc arguo : aut a eodem modo se habens produxit hoc novum, aut aliter. Si eodem modo, habetur propositum, quod ab eadem causa non mutata potest esse aliquis effectus novus. Si ab a aliter se habente, quaero a quo movente aliter se habuit ad hunc novum effectum producendum : non est processus in infinitum, igitur stabitur tandem quod aliquid erit novum a causa uniformiter se habente. Et confirmatur ratio, quia si potest esse a primo movente haec pars motus novi quae numquam praefuit, quare non potest ita aliquod totum esse novum cuius nihil umquam praefuit ?
- Sed ista ratio (cum sua confirmatione) contra philosophos parum valet, et leviter solveretur ab eis ; conclusio tamen vera est, quod ab aliquo agente non mutato potest esse productum quodammodo sic novum.
- In isto tamen secundo membro (scilicet intelligendo de prout dicit ordinem durationis) distingui potest de hoc quod est nihilo, quod scilicet potest accipi pro nihilo omni modo, vel pro nihilo secundum esse exsistentiae, aliquo tamen modo secundum esse essentiae.
- Et ponitur exemplum ab aliquibus, quod licet Deus possit creare de nihilo secundo modo, non tamen de nihilo primo modo, quia non potest aliquid producere quod non est ex parte sui possibile, secundum Avicennam II Metaphysicae ; nihil autem non est possibile ex parte sui, quia non est aliqua ratio quare unum nihil esset possibile ex parte sui et non aliud nihil.
- Confirmatur etiam ista ratio, quia in omni creatura est compositio ex actu et potentia, - et ubicumque ista sunt, ordine naturae praecedit possibilitas vel potentialitas ; igitur potentialitas, in quacumque re creata sit, praecedit naturaliter et est prior natura actualitate. Et tunc ista potentialitas non est nihil, sed alicuius entis, secundum aliquod esse : non secundum esse exsistentiae, igitur secundum esse quiditativum.
- Et hoc ponitur secundum illum modum qui recitatus est distinctione XLIII primi libri. Ibi enim ponitur quod per potentiam Dei activam ad se, producuntur res primo in esse possibili passive ad se ; et tunc ultra possunt produci in esse exsistentiae, non tamen nisi prius natura fuerint productae in esse quiditativo et in esse possibili passive.
- Contra istud est argumentum ibidem distinctione XLIII, quia non producitur res aliqua in esse possibili per omnipotentiam, sed per intellectum, quo producitur in esse intelligibili : et quando est in esse intelligibili, non repugnat sibi esse, nec est ex se formaliter necessarium ; igitur est possibile.
- Similiter aliud argumentum est distinctione XXXVI primi libri contra illud esse essentiae, quia si illud esse esset verum esse, productio in illo esse vere esset creatio et ad aliquod esse simpliciter de nihilo. Igitur ista productio est simpliciter alia ; non in esse possibili (vel non rei in esse possibili), quia si res non sit possibilis antequam sit in esse essentiae, et producitur in isto esse, - igitur aliquid producitur in aliquo esse, aliqua productione, quod non est possibile ex parte sui.
- Quantum ergo ad istum articulum, dico quod de nihilo (id est non de aliquo) secundum esse exsistentiae potest Deus creare, et per consequens de nihilo (id est non de aliquo) secundum esse essentiae, quia ut probatum est distinctione XXXVI primi libri, numquam esse essentiae realiter separatur ab esse exsistentiae.
- Et tamen non potest aliquid creari, id est produci ad esse simpliciter de nihilo, id est nullo modo ente (nec simpliciter nec secundum quid). Nihil enim creatur quod non prius habuit esse intellectum et volitum, et in esse intellecto fuit possibile formaliter, sicut dictum est in prima ratione contra illam positionem ; et tunc fuit quasi in potentia propinqua ut posset esse obiectum omnipotentiae et poni in esse simpliciter.
- Potest aliquid produci (licet non creari) de simpliciter nihilo, id est non de aliquo secundum esse essentiae nec esse exsistentiae, nec secundum aliquod esse secundum quid, - quia creatura producitur in esse intelligibili non de aliquo esse, nec simpliciter nec secundum quid, nec possibili ex parte sui in isto esse ; istud tamen produci non est creari, quia non creatur aliquid in esse simpliciter, sed producitur ad esse secundum quid.
- Ad primum argumentum principale dico quod causa prima potest immediate producere aliquem effectum novum, absque omni novitate in ipsa causa. Quod patet per exemplum : si enim ponatur sol semper esse in se aeque luminosus et creetur aliquod medium perspicuum approximatum, sol de novo illuminabit illud, ita quod nihil novum erit in sole ad hoc quod ab eo sit nova illuminatio ; et si posset ex se ponere medium perspicuum et sub lumine, sicut causat in ipso lumen, ita posset producere in esse hoc totum - scilicet medium illuminatum - sine aliqua novitate in se ipso.
- Et si dicas hoc non posset si esset agens naturale et uniformiter se habens (quia tunc semper uniformiter produceret), ergo exemplum non valet ad propositum ostendendum, - respondeo : verum est quod istud exemplum quoad hoc valuit, quod non oportet propter novitatem effectus ponere novitatem in causa ; tamen non valuit quoad hoc quod effectus possit esse novus a causa naturaliter agente et totali, quia tale agens semper uniformiter ageret (si tale esset) respectu effectus. Agens autem liberum potest eadem volitione antiqua effectum novum producere, pro tunc quando vult illum effectum novum esse ; non enim est necesse quod si sempiternaliter vult, et non potest de novo velle, ergo vult pro sempiterno, sicut non est necessarium in me quod si nunc volo aliquid, quod pro nunc velim illud : sed possum velle illud pro cras, et eadem volitione stante (sine omni mutatione a parte voluntatis meae) possum illud novum causare cras, pro quo illud volo.
- Et quando arguitur contra istud per istam rationem quia oportet naturaliter aliquam habitudinem novam praecedere in producente ad productum et non e converso, - dico (sicut dictum est distinctione XXXV primi libri et alias frequenter) quod absolutum in causa immediate sequitur absolutum in effectu, - et in effectu, primo consequitur respectus ad causam ; et tunc, si aliquis est respectus causae ad effectum, ille respectus ad effectum est ultimus et aliquando nullus. Quod igitur dicit quod quia causa dat esse, ideo effectus recipit esse et non e converso, dico quod si intendit per ly quia reduplicationem relationis in causa vel aliquam realitatem novam in causa (sive relativam sive absolutam), propositio est falsa ; si autem intendat reduplicare actum primum causae quae naturaliter praecedit causatum, isto modo propositio est vera : absolutum enim in causa naturaliter praecedit causatum.
- Et si dicas non tantum quia est absolutum, causat, quia tale est - scilicet absolutum - quando etiam non causat, dico quod in illo instanti in quo causat, adhuc causat ut prius naturaliter ipsa actione, - et ut sic, nihil intelligitur nisi ipsum absolutum, a quo ponitur ipsum causatum in esse ; et ideo nihil potest accipi cum hoc quod est causat, nisi illud sit prius, nec respectu huius instantis nec respectu alterius. Fallit autem imaginatio quia semper videtur quod causa sit indeterminata usque ad illud instans quando causat, et tunc quod aliqua relatio - determinans ipsam ad effectum - primo requiratur ex parte eius, quod falsum est ; illud enim idem absolutum, quod in ea praecessit tam natura quam duratione ipsum effectum productum vel causatum, est in ea in illo instanti prius naturaliter quam causet, - et secundum idem absolutum secundum quod prius fuit causativum est nunc causans, et non secundum aliquid additum, neque absolutum neque respectivum.
- Ad secundum, cum arguitur pro determinatione, - dico per idem quod causa aeque determinata ad producendum aliquod productum (quantum est ex parte sui) potest quandoque producere et quandoque non producere, quia sicut in naturalibus causam determinari ex parte sui est ipsam habere formam qua causet, ita in liberis causam esse determinatam est ibi causam habere volitionem respectu volibilis ; et sicut ibi potest forma haberi antequam effectus causetur (sed tunc est impedimentum extra, vel absentia passi), ita quoque potest volitio hic haberi antequam volibile habeatur, et prius natura et duratione.
- Ad tertium, de Philosopho II De generatione, - dico quod Philosophus intelligit de agente naturali, sicut patet per eum ibi.
- Ad quartum dico quod - sicut dictum est distinctione VIII primi libri - quod indisciplinati est quaerere omnium demonstrationes (secundum Philosophum IV Metaphysicae) : principiorum enim non est demonstratio. Et eodem modo in contingentibus ; alioquin foret processus in infinitum, in contingentibus, quia contingentia non sequuntur ex necessariis. Et ideo ista voluntas Dei quae vult hoc et pro nunc - est immediata et prima causa, cuius non est aliqua alia causa quaerenda : sicut enim non est ratio quare voluit naturam humanam esse in hoc individuo et esse possibile et contingens, ita non est ratio quare hoc voluit nunc et non tunc, sed tantum quia voluit hoc esse, ideo bonum fuit illud esse ; et quaerere huius propositionis - licet contingentis immediatae - aliam rationem, est quaerere rationem cuius non est ratio quaerenda.
- Et cum dicit de exspectare, dico quod ipsa voluntas quae habet bonitatem ex ipso volibili, ipsa - si est recta - vult statim volitum, nisi sit aliqua ratio quare magis velit illud alias esse, et tunc exspectet ad illud tempus opportunius ; sed voluntatem quae nullam habet rationem quare nunc vult aliquid (sicut nec absolute habet rationem quare hoc velit), non oportet aliquam opportunitatem in volito exspectare, - nec suam bonitatem habet a volito, sed e converso.
- Ad primum quod arguitur pro tertia opinione de esse essentiae, patet responsio per praedicta. Concedo enim quod omne creabile prius erat possibile ex parte sui, sed ista possibilitas vel potentialitas non fundatur in aliquo esse simpliciter sed in esse cognito (ita quod esse cognitum concomitatur potentialitas ad esse simpliciter), licet formaliter esse cognitum non sit esse possibile, quia esse cognitum est esse in actu secundum quid, - esse autem possibile, est esse in potentia ad esse simpliciter, et non in actu. Nec tamen esse in potentia est esse simpliciter, sed est fallacia secundum quid et simpliciter : sicut nec futurum esse est esse simpliciter, nec esse praeteritum est esse simpliciter ; sicut enim praeteriisse in esse simpliciter non infert esse simpliciter, sic nec futurum esse infert esse simpliciter ; igitur multo magis nec posse esse simpliciter infert esse simpliciter, quia posse esse videtur esse remotius ab esse simpliciter quam fore.
- Ad aliam rationem, de compositione ex actu et potentia, patet per idem. Licet enim concedatur potentiam obiectivam praecedere actum, non tamen ipsa est in aliquo actu, - et licet sit in aliquo esse cognito hoc quod conceditur esse cognitum, non tamen est formaliter esse cognitum. Illa tamen ratio non valet, quia compositio non est ex potentia obiectiva et actu terminante, sed alio modo est ista compositio, sicut dictum est distinctione VIII primi libri.
Quaestio 3
Utrum sit possibile Deum producere aliquid aliud a se sine principio
- Tertio quaero utrum sit possibile Deum producere aliquid aliud a se sine principio.
- Quod sic : Philosophus I Physicorum probat quod materia est ingenita et incorruptibilis, - alioquin foret processus in infinitum in materiis. Igitur materia vel non fuit producta, vel fuit producta sine principio, quod est propositum ; vel si non, saltem aliqua forma fuit in ea producta, et sine principio, quia materia numquam fuit sine forma.
- Secundo sic : tempus, secundum Philosophum VIII Physicorum et XII Metaphysicae, est sine principio. Quod videtur probari ex hoc : quia si non, igitur prius potuit fuisse tempus quam fuit, vel prius esse quam esset ; sed ante est differentia temporis ; ergo ante tempus fuit tempus.
- Tertio sic : secundum Philosophum I De generatione, generatio unius est corruptio alterius. Ergo numquam fuit aliqua prima generatio, et per consequens sine principio fuerunt aliqua generabilia.
- Quarto sic : causa non agens per motum, et non impedibilis, potest habere efFectum sibi coaevum, sicut patet in creaturis ; ergo etc.
- Contra : Augustinus Ad Felicianum assignat definitionem creaturae, et dicit quod creatura est ex eo quod - omnipotentis Dei voluntate - ex non esse ad esse producta est eius substantia. Si igitur de ratione creaturae est produci de non ente, ergo impossibile est eam produci sine principio.
- Secundo sic : qua ratione Deus potuit produxisse unum sine principio, et aliud, - et ita essent producta in actu infinita in multitudine ; potuisset etiam aggregasse omnes illas magnitudines quae postea fuissent, et ita infinitam mole fecisse. Sed tam infinitas in mole quam in numero, improbatur III Physicorum.
- Hic dicitur quod Deus potuit producere aliquid aliud a se sine principio, quia ipsum non potuisse hoc fecisse (scilicet produxisse aliquid aliud a se sine principio), non potest demonstrari, nec per medium intrinsecum nec per medium extrinsecum. Non per medium extrinsecum, quia illud est voluntas Dei, cuius non potest sciri nec haberi ratio quare magis vult hoc esse cum principio quam sine principio. Nec per medium intrinsecum, scilicet per quod quid est ipsius factibilis, quia quod quid est abstrahit ab hic et nunc ; ergo non est ratio demonstrandi hic et nunc.
- Item, quodlibet aliud esse a Deo, est articulus fidei. Igitur ad hoc non expedit demonstrationes fieri, nec propter fideles nec propter infideles, immo videtur periculosum : quantum ad fideles quidem, quia sic evacuaretur meritum fidei, ut videtur ; et quantum ad infideles, quia tunc possent nos arguere quod talia crederemus propter rationes, et sic esse sine fide, - et etiam si talia viderentur eis esse sophismata (sicut videntur quibusdam fidelibus), possent dubitare infideles quod propter talia sophismata crederemus.
- Praeterea, tertio, - Augustinus VI Trinitatis cap. 1 : Si ignis esset aeternus, splendor ab eo causatus esset aeternus, et esset sibi coaeternus.
- Et ex hoc arguitur efficaciter pro ista opinione, ut videtur, quia consequentia Augustini est naturalis, - alioquin non valeret contra Arium ad probandum coaeternitatem Filii cum Patre ; non autem potest tenere nisi ex perfecta ratione causae et causati ; igitur sicut ibi infertur ex perfecta causa naturaliter agente necessaria coaevitas, ita ex perfecta causa voluntarie agente potest inferri possibilis coaevitas effectus limitati ad causam illimitatam, quia non videtur esse differentia inter agens naturale et agens liberum nisi in contingenter et naturaliter agere (non autem est differentia in posse agere et non agere, quia quidquid agens naturale potest agere, potest et liberum, et non differunt nisi in modo causandi).
- Et istud argumentum potest multipliciter replicari : Quia nulla condicio perfecta reperitur in causa secunda, facta quacumque positione (quae est condicio perfectionis), quin sit in prima causa ut causa ; sed perfectionis est in aliqua causa secunda habere effectum sibi coaevum, - et ex hoc, si esset aeternus vel coaeternus effectus suae causae, perfectio esset in causa ; igitur etc.
- Aliter etiam deducitur (et est quasi idem) : quia modus causandi non formaliter variat ipsum causatum, secundum Ambrosium De incarnatione Verbi ; sed si Deus naturaliter causaret et necessario, posset causare effectum sibi coaevum et coaeternum ; igitur si modo voluntarie causet, - licet non necessario causet, poterit tamen causare effectum sibi coaevum.
- Et si dicatur Augustinum intelligere de splendore igni immanente, qui non est formaliter causatus ab eo, - contra hoc est littera sua, quae dicit : splendor ab eo genitus atque diffusus.
- Et eandem sententiam dicit Super Ioannem homilia 36, de virgulto et imagine eius in aqua. Certum est autem quod imago talis, si esset, esset causata et genita a virgulto.
- Praeterea, quarto : quidquid non repugnat limitationi, non repugnat creaturae, si est aliqua entitas ; sed quantacumque duratio non repugnat limitationi creaturae, quia non est imperfectius quod durat per unum diem quam quod per decem annos ; igitur videtur quod infinita duratio non poneret maiorem perfectionem in creatura quam minor, et per consequens non ponit repugnantiam eam semper fuisse, sine principio.
- Item, creatura ita tendit in non esse quantum est ex se, sicut est non ens quantum est ex se et ex nihilo ; igitur sicut absque contradictione potest aliqua creatura semper tendere in non esse et tamen semper esse (sicut patet de angelo et anima), ita absque contradictione potest semper fuisse et tamen - quantum est ex se semper habuisse non esse.
- Item, Augustinus X De civitate Dei cap. 31 dicit quod si pes ab aeterno fuisset in pulvere, semper ei subesset vestigium, quod tamen vestigium a calcante esse factum nemo dubitaret ; nec alterum altero prius esset, etsi alterum ab altero factum esset.
- Idem ibidem : Modo quodam vix intelligibili philosophi dixerunt mundum esse factum, et tamen non habere principium durationis. Ergo ille modus si est vix intelligibilis, est intelligibilis, et ita non includit contradictionem aliquid semper fuisse et sine principio.
- Confirmatur etiam, quia non videtur probabile quod tam praeclari philosophi, et tam diligenter veritatem inquirentes et tam perspicaciter rationes terminorum eoncipientes, non viderunt contradictionem inclusam si fuisset inclusa in terminis.
- Et confirmatur etiam secundum philosophos (quod non sit ibi contradictio), quia non solum naturalis considerat quattuor causas, sed etiam metaphysicus, sub priore tamen et communiore ratione ; efficiens ergo in plus est quam movens (vel etiam mutans), et per consequens potest dare esse sine motu. Primum ergo efficiens potest dare esse absque hoc quod det novum esse, quia absque hoc quod det esse per motum vel mutationem.
- Item, motus est effectus coaevus et coaeternus ipsius primi moventis ; ergo potest esse aliquid productum vel effectum a primo efficiente, coaeternum sibi et coaevum.
- Contra istam positionem arguitur quod contradictionem implicet aliud a Deo fuisse sine principio, quia de omni producto aliquando verum est - vel aliquando verum erit - dicere quod producitur, quia etiam de Filio Dei in aeternitate producto vere potest dici quod producitur in aeternitate. Creatura ergo aut semper producitur quando est, aut aliquando producitur et non semper : si secundo modo, - in illo instanti in quo sic producitur, primo capit esse, et patet propositum ; si primo modo, ergo creatura est in continuo fieri, - quod videtur inconveniens, quia tunc esset non permanens.
- Videtur etiam quod tunc non differret creari a conservari, quod dupliciter improbatur : Primo, quia creari est produci de non esse ad esse, conservari vero est ipsius esse praehabiti, - et ita creari non est conservari.
- Secundo, quia agens particulare generat et non conservat ; ergo ubi ambo concurrunt in eodem, aliud est unum et alterum.
- Et additur huic rationi quod creatura habet esse acquisitum, et per consequens esse post non esse ; quia si non, haberet esse absque acquisitione, sicut Filius Dei, - licet idem esse eius a quo acquirit non haberet.
- Secundo arguitur sic : Omne quod est, quando est, necesse est esse, ex I Perihermeneias ; ergo non potest non esse nisi quia potentia praecedit esse eius, per quam potest impediri esse. Sed si aliquid fuit ab aeterno a Deo, nulla potentia praecessit eius esse a Deo ; igitur non potuit non esse a Deo.
- Instat sibi quod praedestinatus potest salvari et non salvari ; igitur similiter de facto ab aeterno, possibile est ipsum fuisse et non fuisse. Respondet quod praedestinatio respicit rem extra pro aliquo certo nunc, pro quo scilicet res potest non esse et ita non praedestinari, quia praedestinatio correspondet naturae rei ; sed dare alicui esse ab aeterno, respicit potentiam pro infinita aeternitate, in qua nulla est potentia ad oppositum et ideo nec in actu dandi.
- Et hoc confirmatur, quia in perpetuis non differt esse a posse, III Physicorum ; et IX Metaphysicae cap. paenultimo : Nullum sempiternum est in potentia.
- Praeterea, tertio arguit idem sic, alibi : quaelibet species aeque est in potentia ut sit, comparando ad Deum ut ad dantem esse ; igitur sicut sol potuit fuisse ab aeterno, ita et asinus, et hoc perfectus, potens generare, - et ab illo possent fuisse omnes alii asini generati, qui fuerunt, usque ad hunc modo genitum. Et tunc quaero utrum omnes fuissent tunc finiti aut infiniti : si finiti, igitur totum tempus ab illo usque ad istud tempus fuisset finitum ; si infiniti, ergo positis extremis media potuissent fuisse infinita actu, quod est inconveniens.
- Praeterea, quarto arguit sic : creatura ab aeterno possibilis est esse et possibilis est non esse, etc. ; - quaere hanc rationem I Quodlibet quaestione 8.
- Item, arguitur - pro ista opinione - quod sequitur fuisse infinitas animas intellectivas, si mundus potuisset fuisse ab aeterno, sine principio.
- Praeterea, contra rationem infiniti in quantitate, est ipsum posse excedi vel posse totaliter esse acceptum (sicut patet ex eius definitione III Physicorum : infinitum est, cuius nihil est accipere extra ; et alibi : cuius partes accipientibus, semper est accipere aliquid extra) ; sed si mundus potuisset fuisse ab aeterno et sine principio, infinita duratio fuisset accepta. Nec valet responsio illa quae dicit quod fuisset infinita in potentia et semper in accipiendo esse, et non in accepto esse, quia signatio intellectus nihil facit ad hoc ut infinitum sit actu acceptum, quia incompossibile est futurum infinitum aliquando fuisse acceptum licet nullus intellectus fuisset qui signaret partes illius temporis infiniti.
- Item, arguitur quod pars esset maior toto, - quia sit meridies huius diei a, et meridies diei crastinae sit b : si ex utraque parte a tempus potuit fuisse infinitum, pari ratione de praeterito respectu b ad futurum respectu b ; igitur quocumque praeteritum ad b est maius, eo futurum ab b est maius. Sed praeterito ad a est maius praeteritum ad b sicut totum parte, ergo praeteritum ad b est maius futuro ab a ; igitur futurum a b - quod est aequale praeterito ad b - esset maius futuro ab a, et ita pars maior toto.
- Aliae rationes multae possent adduci, sed aliquae sunt sophisticae et aliae multae fiunt saepe.
- Tenentes istam conclusionem, potissime quia ponunt eandem impossibilitatem esse ex parte speciei cuiuscumque (et in aliqua specie - sicut in successivis - videtur omne acceptum esse finitum, licet totum sit infinitum in accipiendo partem post partem), respondent ad rationes primae opinionis :
Ad primum, quod licet non possit sciri naturaliter voluntas Dei an sit respectu huius, tamen naturaliter potest sciri quod ipsa non est alicuius quod est ex se non volibile, et hoc quia contradictionem includit - et per consequens incompossibilitatem - quod voluntas divina sit eius cuius non est ratio ; sed tunc oportet ponere non volibilitatem ex parte obiecti, sicut incompossibilitatem, ex distinctione XLIII primi libri.
- Et tunc cum arguitur quod quod quid est non est medium demonstrandi esse, dicitur quod etsi illud verum sit, tamen creatura potest esse medium demonstrandi inceptionem exsistentiae eius.
- Contra hoc : quia medium illud per quod demonstrabitur inceptio exsistentiae, non potest esse quod quid est, secundum istos, igitur exsistentia.
- Et tunc videtur illa ratio dupliciter peccare : primo secundum fallaciam consequentis, quia exsistentia in minore non infert exsistentiam actualem ; secundo, quia praemissa in qua applicatur exsistentia ad lapidem, erit contingens, et ita illa demonstratio non erit ratio multum probabilis, sed sophistica.
- Ad argumentum tamen potest responderi quod licet contingenter se habeat quod quid est ad exsistentiam actualem vel non actualem (et ideo non sit medium demonstrandi exsistentiam absolute, nec aliquam condicionem exsistentiae absolutam), alicui tamen quod quid est potest repugnare aliqua condicio exsistentiae, et ideo potest esse medium demonstrandi quod exsistentia sub tali condicione non conveniat illi cuius est quod quid est : sicut quiditas lapidis, licet in se non includat exsistere, sibi tamen repugnat ex se esse increatum, - et ideo ex ratione huius quiditatis potest concludi quod non habet esse increatum, nec sempiternum.
- Ita dicendum esset in proposito (secundum istam positionem), quod lapidi repugnat exsistere sempiternum, et ideo ex quiditate lapidis potest demonstrari quod non habeat esse sempiternum ; et ex hoc ultra, non absolute quod habeat esse novum, sed si est, quod habet esse novum, - quod est propositum.
- Aliter etiam peccat ratio - ut videtur - secundum fallaciam consequentis : non enim sequitur oppositum huius non potest demonstrari, igitur istud est possibile, sed est fallacia consequentis, nam prima impossibilia sunt impossibilia ex terminis, sicut eorum opposita prima necessaria sunt necessaria ex terminis ; et licet illorum opposita non possint demonstrari (quia sunt primo vera), non tamen sequitur igitur illa sunt possibilia, sed oporteret ad istud antecedens oppositum non potest demonstrari addere quod oppositum non est necessarium primum sive notum ex terminis, et forte illud negaretur ab aliquibus in proposito, licet illa necessitas oppositi ex terminis latens sit et non evidens cuicumque intellectui confuse concipienti terminos.
- Ad secundum dici potest quod si sint aliquae rationes necessariae pro creditis, non tamen est periculosum eas adducere, nec propter fideles nec propter infideles.
- Non quantum ad fideles : non enim doctores catholici, inquirentes veritatem creditorum per rationes et nitentes intelligere quod crediderunt, per hoc intendebant destruere meritum fidei, immo Augustinus et Anselmus crediderunt se meritorie laborare ut intelligerent quod crediderunt, iuxta illud Is. 7 (secundum aliam translationem) nisi credideritis, non intelligetis ; credentes enim inquirebant, ut intelligerent per rationes ea quae crediderunt. Si autem demonstrationes - si quae possent haberi - evacuent fidem vel non, de hoc in III libro, de materia incarnationis.
- Nec periculosum est quantum ad infideles : si rationes necessariae possent haberi, etsi non possent haberi rationes necessariae ad probandum esse factum - scilicet articulum fidei - si tamen haberentur ad probandum possibilitatem facti, etiam utile esset illas adducere contra infidelem, quia per hoc aliqualiter persuaderetur ut non resisteret talibus creditis sicut impossibilibus. Adducere tamen sophismata pro demonstrationibus, hoc foret periculosum, contra infideles, - quia ex hoc exponeretur fides derisioni (et ita etiam est in omni alia materia, etiam indifferenti, ut in geometricis, sophismata tamquam demonstrationes proponere). Melius est enim ignorantem se scire ignorare, quam propter sophismata opinari se scire ; illi autem qui dicunt partem oppositam, dicunt se non adducere sophismata, sed rationes necessarias et veras demonstrationes, - et ideo nullum praeiudicium est facere fidei (nec respectu fidelium nec respectu infidelium), sed magis eam huiusmodi rationibus confirmare.
- Ad tertium. Licet ibi multipliciter dicatur a diversis, dico tamen quod in eadem consequentia possunt esse multae rationes propter quas illatio sit necessaria, et ita multi loci (scilicet sumpti ex multis rationibus talis consequentiae) in ipso antecedente ; et ubicumque aliqua illarum rationum sive aliquis illorum locorum inveniri potest, similis illatio potest inveniri et inferri. Exemplum : homo currit, ergo animal currit sequitur bene per locum a specie, et non solum hoc, sed per locum communiorem, scilicet per locum a parte subiectiva, - quia non tantum ubicumque est illatio speciei ad genus, est bona consequentia, sed etiam ubicumque est argumentum a parte subiectiva ad totum, est bona consequentia. Et posset poni aliud exemplum, ubi plures rationes inferendi concurrunt, sed istud sufficit ad propositum.
- Ita dico quod sequitur ignis est in hoc nunc, et non impeditus, ergo lux est : locus est a causa naturaliter causante, non impedita ; et non solum hoc, sed etiam a ratione quadam communiore in antecedente, potest illa consequentia tenere, scilicet a ratione producentis naturaliter et non impediti. Non tantum enim causans naturaliter, non impeditum habet causatum sive effectum sibi coaevum (II Physicorum), sed etiam producens naturaliter habet productum sibi coaevum, sicut manifestum est per secundam rationem. Ubicumque ergo est similis ratio inferendi, non tantum secundum illam rationem specialem sed etiam secundum illam generalem erit consequentia necessaria et naturalis.
- Et ita dico quod exemplum bene est ad propositum : quod si ignem esse inferat splendorem esse diffusum per rationem producentis naturaliter, licet antecedens hoc fuerit impossibile et incompossibile, et consequens similiter, tamen consequentia est necessaria et bona. Ergo ubicumque est illa ratio illationis, erit consequentia bona et necessaria, quomodocumque sit de antecedente et consequente ; sed ita est hic de Patre et Filio, quia Pater est producens naturaliter respectu Filii ; igitur ibi erit similis consequentia, bona et necessaria.
- Et per hoc patet ad confirmationem illius rationis quod nulla perfectio tollitur a prima causa, quae potest esse in secunda. Posse autem habere causatum simpliciter necessarium, non est perfectionis in causa secunda, immo et hoc nulli causae secundae convenit (sicut dictum est distinctione 8 primi libri), licet aliqua causa secunda hoc habeat secundum quid ; simpliciter enim necessario causare, includit contradictionem, et ideo hoc nulli secundae causae convenit. Nec ex hoc tamquam ex impossibili (inferendo quidlibet ex parte ignis) arguit Augustinus, sed ex ratione communiore hoc arguit (scilicet ex ratione producentis), quod non includit contradictionem, et hoc sufficit ad rationem suam.
- Per idem patet ad illam aliam rationem quod diversus modus causandi non variat causatum formaliter. Verum est de diversis modis causandi qui possunt esse causae in aliqua causatione, sed si unus modus in causando sit possibilis et alius impossibilis, secundum modum possibilem causatum erit tale et secundum modum impossibilem causatum erit aliud : sicut ex impossibili sequitur impossibile, naturali tamen consequentia, - ita dico quod naturali consequentia sequitur quod si naturaliter causaret, quod necessario causaret (et etiam coaeterne), sed iste modus causandi includit contradictionem ad ipsum causare libere ; alius autem modus causandi - scilicet libere - compossibilis est causae, et ideo non tollit compossibilitatem in antecedente et consequente.
- Ad quartum diceret aliquis (pro ista via) quod sempiternum esse includit aliquam illimitationem, quia includit adaequari Deo secundum aliquid (scilicet secundum illimitationem durationis), quod non posset esse absque illimitatione, quia non posset sibi adaequari in aliquo uno sine alio.
- Sed hoc nihil est, quia etiam coexsistens Deo hodie, non propter hoc aequatur aeternitati, cui coexsistit hodie ; quae etiam aeternitas, ut coexsistens huic diei, est infinita et independens, - et creatura, ut hodie coexsistens aeternitati, est finita et dependens, et ideo non coaequatur sibi. Igitur oportet dicere quod sempiternum esse dicat aliquam illimitationem in creatura, unde repugnet ; sed unde sit illa repugnantia et illa illimitatio, quilibet ostenderet per illam rationem fundamentalem quam pro se poneret.
- Ad quintum respondetur ducendo ad oppositum, quod sicut creatura non posset actualiter tendere in non esse et tamen semper fore, ita non potest actualiter fuisse post non esse et tamen semper fuisse (de ratione autem creaturae, secundum istam positionem, non tantum est habuisse non esse ante esse aptitudinaliter, sed etiam actualiter ante esse habuisse non esse).
- Ad auctoritatem dico quod illa auctoritas Augustini X De civitate Dei non est secundum intellectum suum ibi posita, sed ponit eam ibi secundum intellectum philosophorum ; unde praemittit ibi de philosophis : Sic enim inquiunt : si pes esset in pulvere ab aeterno etc. Unde secundum veritatem, pedem semper sic fuisse et causasse vestigium in pulvere, includit contradictionem, quia vestigium causatur per depressionem pedis in pulvere, per motum localem ; et ideo motum aliquem talem fuisse sine principio, qui de ratione sui est inter opposita, contradictio est.
- Ad illud de vix intelligibili dico quod contradictoria possunt apprehendi ab intellectu, et etiam simul apprehenduntur (alioquin nullus intellectus diceret ea esse contradictoria), sicut generaliter patet ex argumento Philosophi II De anima, ubi probat de sensu communi et aliis sensibus particularibus quod nullus sensus comparat extrema nisi apprehendat utrumque. Sed sic apprehendi est vix intelligi, quia non est intelligi cum assensu, quo modo dicimus nos intelligere quod credimus esse verum et non intelligere quod non credimus esse verum, licet tamen illud apprehendamus.
- Vel alio modo potest dici quod si accipiatur intelligibile pro eo cui intellectus potest assentire et dicatur modum illum philosophorum fuisse sic vix intelligibilem, potest exponi quod in suo universali modus ille fuit intelligibilis, non autem in se et in particulari ; intelligibilis enim erat cum assensu, in ratione producentis et non in ratione causantis, - et intelligere causans in ratione producentis, est intelligere causans imperfecte, sicut intelligere hominem in ratione animalis est intelligere hominem imperfecte.
- Vel tertio modo potest dici (et forte ad mentem eius) quod contradictoria latentia - quamdiu non percipitur contradictio evidens in eis - possunt aliquo modo apprehendi ab intellectu, non tamen certitudinaliter ; et ita ista contradictio si est, tamen latuit philosophos, et potuit ab eis vix intelligi.
- Ad illud quod additur de philosophis, potest dici quod multas contradictiones latentes concesserunt, - sicut negaverunt communiter esse aliquam primam causam contingenter causantem, et tamen dixerunt contingentiam esse in entibus et aliqua contingenter fieri ; sed contradictionem includit aliqua contingenter fieri et primam causam necessario causare, sicut deductum est distinctione VIII primi libri et XXXIX eiusdem, et aliquantulum in quaestione praecedente.
- Ad illud quod additur de quattuor causis (quae considerantur a metaphysico), quod probat abstractionem secundum intellectum efficientis esse a movente et mutante, - dico quod non omne abstractum secundum intellectum (vel secundum considerationem intellectus) oportet posse separari secundum esse ab eo a quo potest fieri abstractio secundum intellectum ; et ideo ex hoc non sequitur quod in re sit aliquod efficiens quod non est movens vel mutans.
- Tenentes vero primam opinionem, potissime propter hoc quod non invenitur contradictio in istis terminis aliud a Deo et esse sempiternaliter, et secundo propter hoc quod rationes quae videntur probare contradictionem, sunt speciales (et ideo etsi de aliquo speciali probent contradictionem, non tamen probant hoc de omni alio a Deo), et tertio quia quaedam rationes videntur improbare similiter posse fieri de futuro sicut de praeterito (cum tamen nulli negent possibilitatem futuri sine fine aut fieri de non successivo, aut posse fieri de successivo), - isti, inquam, respondent ad rationes contra istam opinionem quae probant contradictionem. Ad primam : quod creatura aliqua potuit semper fuisse producta, - puta angelus, cuius esse est in aevo.
- Et si dicas quod illa creatura aliquando fit, - concederent quod ipsa fit in instanti aevi, et quod semper fit et producitur, quando est. Et cum infertur ergo esset successivum, non sequitur, quia et Filius Dei semper generatur, et tamen non est aliquid successivum sed summe permanens, quia illud instans in quo generatur, semper manet. Et ita dicerent isti quod idem nunc manet, in quo angelus manet et accepit esse, et ita non est successio ; successiva enim semper aliam et aliam partem accipiunt secundum esse.
- Ad aliam probationem, de conservari et creari, patebit in prima quaestione de aevo.
- Ad illud additum, de acquisito, - concedunt quod habet esse acquisitum, quia non habet esse quod ex se sit formaliter necessarium ; non tamen videtur quod sit acquisitum post non esse, quia acquisitio (sicut et receptio) videtur sufficienter stare si ex se non habeat illud quod dicitur acquirere, sive sit novum sive antiquum.
- Ad secundam rationem, de Philosopho II Perihermeneias (Omne quod est, quando est, necesse est esse), - patet responsio distinctione XLI primi libri, ubi adducta est ista instantia ad probandum quod non sit contingenter in illo instanti pro quo est, quoniam oppositum tunc posset inesse ; et ex hoc patet quod assumptum est falsum, - immo in illo instanti et pro illo instanti, in quo est et pro quo est, contingenter est, sicut ibi deductum est et determinatum. Et idem dico de causa, quia causa non causat in quantum praecedit effectum duratione, sed est causa in quantum praecedit effectum natura : si ergo omnis causa - pro illo instanti pro quo causat - necessario causat et non contingenter, omnis causa necessario causat et nulla contingenter.
- Ad tertiam rationem posset negari in quacumque specie esse aequa possibilitas ad aeternitatem et sempiternitatem, quia non apparet contradictio ex parte cuiuscumque speciei aequaliter ; et ideo non similis possibilitas. Vel si concedatur de asino quod potuit fuisse productus ab aeterno, et potuit generare, et per consequens ab eo potuissent fuisse omnes asini geniti usque ad istum, cum quaeris utrum fuissent finiti vel infiniti, negetur quod sint infiniti ; immo fuissent finiti.
- Et cum infert ergo tota duratio, a productione illius asini usque ad istum, fuisset finita, negetur consequentia ; ille enim etsi productus ab aeterno, non tamen potuit fuisse genitus ab aeterno, quia generatio necessario includit - in creaturis - quod sit mutatio inter terminos oppositos (scilicet privationem et formam), et quidquid est inter opposita succedentia sibi, non potest esse sempiternum.
- Et si dicas quod tunc oportuit ipsum per tempus infinitum quievisse a generando (cum tamen factus fuisset perfectus et potens generare), quod videtur inconveniens, - respondeo : asinus non fuisset factus perfectior ab aeterno ad generandum quam Deus ad causandum, et tamen per te oportet Deum quievisse a causando a per infinitum quasi imaginatum, ita quod contradictio esset ipsum aliquid causasse quin infinitum quasi praeteritum imaginatum praecessisset ; et tamen in causatione eius, scilicet in dando totum esse ei quod habet in se esse, non videtur ita necessario includi novitas sicut in generatione, quae est a privatione ad formam. Non igitur est inconveniens, si oportuit asinum generasse, quod quievisset per imaginatum infinitum ab illa actione quae necessario includit quod sit nova, cum ponas Deum necessario quievisse ab illa actione quam non ostendis formaliter includere novitatem.
- Ad quartum dico quod tota deductio de potentiis illis videtur esse superflua et multipliciter peccare. Et tamen loquendo de potentia sicut ipse procedit in arguendo in fine, concludendum esset secundum eum quod potentia ad non esse necessario praecedit potentiam ad esse, et sic argumentum suum, videlicet de potentiis contrariis (quod accipit a Philosopho I Caeli et mundi), debet intelligi de potentiis incompossibilibus actibus suis ; et tunc si potentia ad non esse necessario praecedat potentiam ad esse, tunc esse necessario praecedit non esse, quia potentia ad non esse numquam est secundum istum intellectum nisi in eodem praecesserit esse.
- Ubi sciendum est quod loquendo proprie de potentia, scilicet ante actum, subiectum immediatorum oppositorum numquam est in potentiis oppositis simul, quia tunc careret utroque actu, et ita non essent opposita immediata circa idem subiectum : et de istis verum est quod numquam potentia ad unum est sine actu alterius ; non quod ille actus sit receptivus illius potentiae, immo subiectum tantum recipit illam potentiam, sicut et eius actum (si enim actus a sit prior potentia ad b, quia ratio receptivi, - ergo et ipso b, quia in eodem prius natura est potentia actu ; b autem pari ratione prior est potentia ad a, et ita idem prius et posterius eodem), - sed potentiam ad unum necessario concomitatur actus alterius, propter immediationem actuum.
- Ad propositum dico quod non fuit ab aeterno sub potentia ad esse et sub potentia ad non esse, sed prius fuit sub potentia ad esse (secundum veritatem), quia sub non esse, et ita non sub potentia ad illud ; si autem fuisset ab aeterno, fuisset semper sub potentia ad non esse, et numquam sub potentia ad esse sed sub actu. Si autem non loquaris de potentia ante actum sed quasi subiectiva, et assumas essentiam non esse sic ad esse nisi sub non esse, falsum est et supra improbatum.
- Omittendo ergo de potentiis, breviter argumentum videtur stare in hoc quod opposita quae insunt eidem ordine naturae, non possunt inesse eidem simul ordine durationis, quia prius duratione inest quod prius natura inest ; esse igitur et non esse, cum insint ordine naturae lapidi, non possunt simul inesse duratione nec indifferenter se invicem praecedere, sed necessario non esse praecedit duratione ipsum esse, et ita non potuit semper fuisse. Quod autem non esse prius natura insit quam esse, probatur : quia non esse competit lapidi ex se, esse vero non competit sibi ex se sed ex alio.
- Hic dico quod duo opposita non insunt simul ordine naturae eidem, quasi positive loquendo de ordine naturae (sicut loquendum est de animali et rationali, substantia et accidente), sed quasi privative, scilicet quod alterum inesset nisi impediretur, - qui modus expositus est in quaestione praecedente, exponendo opinionem Avicennae ; et hoc modo dico quod non oportet quod illud quod prius natura convenit alicui, conveniat sibi prius duratione : potest enim illud quod non habet esse aliquod ex se, praeveniri a causa positiva, dante sibi aliquid quod illud non habet ex se, et ita prius duratione haberet oppositum quam illud ex se.
- Ista responsio patet in aliis. Probaret enim argumentum quod Deus non posset creare materiam sub forma, quia materia prius natura est privata quam informata, quia ex se habet quod sit privata et ex alio quod sit informata ; ergo non posset in materia esse forma nisi praecessisset duratione materia informis. Sed hoc non concludit, quia materia non est ex se positive privata sed privative tantum, quia non ex se habet etiam formam sed ab alio (ut a generante vel creante), et ipsa sola, sine aliqua alia causa positiva, sufficit ad hoc quod ipsa sit privata : esset igitur semper privata nisi esset aliqua causa positiva, impediens eius privationem continuam ; et tamen quia causa positiva potest impedire a principio ipsius essentiae materiae privationem, dando sibi esse ne semper sit privata, ideo non oportet ex tali prioritate naturae necessario concludere prioritatem durationis.
- Ad aliud, de infinitis animabus, respondeo : quidquid non potest fieri a Deo in uno die quia includit contradictionem, hoc non posset fieri in infinito tempore praeterito (si fuisset), propter eandem rationem. In ista enim die sunt infinita instantia (immo, in una hora huius diei), in quorum quolibet posset creare animam sicut in uno die totius temporis infiniti, si esset (non enim oporteret eum quiescere a die in diem ut creet unam animam post aliam), et ita si in infinitis instantibus huius diei non possit creare infinitas animas (quia hoc non est factibile), nec in infinitis diebus totius temporis praeteriti potuit infinitas animas creasse.
- Et si dicas instantia huius diei non fuisse in actu, sicut sunt infiniti dies praeteriti, hoc non sufficit, quia sicut instantia infinita infinitorum dierum - in quibus creasset - fuissent in potentia per te (sicut indivisibile est in continuo et non in actu), quia nullum illorum fuisset in actu terminus totius temporis, ita etiam est de infinitis instantibus huius diei ; ergo aequalem infinitatem videntur habere instantia huius diei - vel huius horae - cum infinitis instantibus infinitorum dierum, et ita videtur sequi propositum. Concederent tamen aliqui philosophi non esse impossibile infinitatem esse in accidentaliter ordinatis, sicut patet per Avicennam VI Metaphysicae cap. De causis.
- Ad illud de transitu infiniti : videtur improbare sempiternitatem successivorum. Sed secundum tenentes istam opinionem, non est similis ratio impossibilitatis in successivis et in permanentibus, quia permanentia (quaecumque) licet secundum motus suos possint mensurari tempore, tamen secundum esse suum substantiale ponuntur mensurari aevo ; et ideo ponere permanens esse sine principio, non videtur ponere aliquod infinitum esse acceptum.
- Istam rationem de infinito successivo confirmat illa imaginatio de linea conversa : quia si aliqua linea esset protensa quasi in infinitum, incipiens ab hoc puncto a, non esset possibile quod esset pertransita ; ergo videtur quod etiam e converso, imaginando lineam quasi sit accepta in praeteritum, non videtur possibile quod sit accepta usque ad a.
- Ad ultimum argumentum dici potest quod aequale et maius et minus non conveniunt quantitati molis nisi finitae, quia prius dividitur quantum per finitum et infinitum quam sibi conveniat aequale vel inaequale ; de ratione enim quantitatis maioris est excedere, et minoris excedi, et aequalis commensurari, - quae omnia videntur concludere finitatem : et ideo negaretur infinitum esse aequale infinito, quia aequale et inaequale et maius et minus sunt differentiae quantitatis finitae et non infinitae.
- Ad primum argumentum principale concedo quod materia est ingenita et incorruptibilis ; non tamen ex hoc sequitur quod sit sempiterna, quia licet non habeat materiam unde fiat, est tamen ipsa producta tota, - quae productio non est generatio, quia generatio et corruptio sunt compositorum et non simplicium.
- Ad secundum, de sempiternitate temporis, dico quod non valet, quia alias concludit movens non posse non moveri (responsum est ad illud in quaestione praecedente). Et quod arguitur et additur de ante, dico quod non concludit nisi de ante imaginato, vel sicut aeternitas est ante, - quod nihil est ; sicut extra universum nihil est, ibi negatur extra, vel non affirmatur nisi extra imaginatum.
- Ad tertium, de I De generatione. Quamvis ista sit aliquo modo probabilis corruptio unius est generatio alterius (dico quod pro tanto verum est, quia nullum agens naturale per se intendit corrumpere aliquid, sed per accidens corrumpit illud quod est incompossibile generato, quod per se intendit), tamen ex illo non sequitur perpetuitas generationis, quia ultima corruptio potest concomitari ultimam generationem, puta quando omnia mixta resolventur in elementa, - et tunc erit status tam generationis quam corruptionis, licet illa ultima corruptio non sit annihilatio ; Philosophus tamen supponit cum ista propositione unam aliam, scilicet quod tale generabile est iterum corruptibile, et eius corruptio alterius sit generatio, - quod non est verum. Sed arguendo in praeteritis, oporteret accipere istam, quod generatio unius est corruptio alterius, - et ista non est ita vera ex per se intentione agentis naturalis sicut illa praecedens ; accidit enim quod generans corrumpat, propter incompossibilitatem termini corrumpendi cum termino quem intendit, quia non potest producere formam quam intendit nisi in materia praeexsistente, - et illa materia praeexsistens communiter est sub forma incompossibili formae quam intendit, et ideo oportet ipsum corrumpere compositum praeexsistens ut generet illud quod intendit. Et dato quod ex hoc sequeretur quod nulla esset generatio qua producitur totum, non propter hoc sequeretur aeternitas rei, - quia quando producitur totum, non oportet quod pars eius praeexsistat sub forma incompossibili, et talem productionem entis alicuius non oportet esse destructionem alicuius entis alterius, sed tantum destructionem nihili sive non entis praecise ; et tunc non oportet illam primam productionem praecessisse aliam, quia terminus a quo huius productionis non fuit terminus ad quem alicuius productionis, quia nihil nulla productione producebatur.
- Ad quartum, de successione propter motum (quando dicitur quod agens non causans per motum, et non impedibile, potest habere effectum sibi coaevum), diceretur quod ubi causa et effectus possunt habere essentiam unigeneam, vera est maior illa ; sed ubi non possunt esse unigenea, sed prioritas naturae in causa de necessitate requirit prioritatem durationis eius respectu effectus, ibi maior est falsa : sic autem est in proposito.
- Ad primum in oppositum dico quod vel illa non est definitio creaturae, sed descriptio quaedam, concessa ab Ario (contra quem arguit Augustinus) quia dixit Filium Dei aliquando non fuisse, et tunc sufficit Augustino accipere istam definitionem vel descriptionem contra eum ut concessam, et ex negatione huius descriptionis a Filio Dei (concessae ab eo) concludere contra eum quod non sit creatura ; vel si est definitio creaturae (proprie loquendo de creatura in quantum creatura), non tamen propter hoc est definitio cuiuslibet alterius a Deo (puta angeli vel hominis), quia diceretur quod huic quod est esse creaturam accidit haec definitio. Sed si aliqua poneretur esse definitio incipientis, et de facto omne aliud a Deo est incipiens, - ergo omne aliud a Deo est creatura non sequitur, sed est fallacia accidentis, propter extraneitatem medii respectu tertii in quantum comparatur ad primum ; non enim quidquid repugnat accidenti, repugnat subiecto cui accidit tale accidens.
- Ad secundum, de infinito in multitudine et magnitudine, - responsum est prius, in responsione de infinitate actuali animarum.
Quaestio 4
Utrum creatio angeli sit idem angelo
- Quarto quaero utrum creatio angeli sit idem angelo.
- Quod non : Quia secundum Avicennam V Metaphysicae equinitas est tantum equinitas, nec una nec plures ; igitur, pari ratione, angelus tantum est angelus, et non est idem sibi aliquis respectus.
- Secundo sic : creatio angeli non est nisi in primo instanti naturae, quando angelus accipit esse ; sed angelus manet post primum instans, et nihil manet sine eo quod est idem sibi realiter ; ergo etc.
- Tertio sic : quia si ita esset, Deus non posset unum et eundem angelum numero - annihilatum - de novo reparare ; consequens falsum, ergo et antecedens. Probatio consequentiae : non potest eandem creationem reparare (ut videtur), quia nec eundem motum numero (secundum aliquos), quia interruptio prohiberet illum esse eundem numero.
- Quarto sic : ignis genitus est ab alio igne, generante causaliter (et per consequens habet naturam ab ipso) ; et tamen creatio non est - in igne genito causaliter - ab igne generante ; ergo etc. Minor probatur, quia tunc ignis genitus haberet ab igne generante quod esset creatura, quia a quocumque agente est creatio in igne, ab illo ignis creatur, - quod consequens videtur falsum, quia ipsum esse creaturam tantum dicit respectum ad Creatorem.
- Quinto sic : mutatio differt a termino ad quem ; creatio est mutatio ; igitur etc.
- Probatio maioris : tum quia mutatio praecedit terminum, tum quia mutatio est in genere passionis (quia et motus), secundum Commentatorem V Physicorum ; terminus autem intrinsecus est eiusdem generis cum terminato (sicut punctus cum linea), forma autem ad quam est motus vel mutatio, non est de genere passionis (ex V Physicorum).
- Probatio minoris : tum quia nova relatio non advenit alicui sine mutatione alicuius extremi ; per creationem est nova relatio creaturae ad Deum, quia aliquid novum dicitur de Creatore et non nisi propter relationem novam in eo ad quod dicitur. Confirmatur per Augustinum V Trinitatis cap. ultimo : Ea sunt relativa ad Deum, quae cum mutatione eius de quo dicuntur exsistunt.
Tum quia in omni genere est aliquid unum, quod est mensura omnium aliorum quae sunt in illo genere (X Metaphysicae) : primum autem in genere mutationum non videtur posse poni generatio, quia non est ratio mutabilitatis in omnibus mutabilibus, quia non omnia mutabilia sunt generata, - similiter, non est maxima oppositio inter terminos generationis, qui sunt privatio et forma ; sed maior est oppositio inter terminos creationis, qui sunt contradictorii, ut ens et nihil ; igitur creatio est prima mutatio.
- Oppositum : Si est aliud, aut igitur Creator, - quod non contingit, quia creatio est nova ; aut medium inter Creatorem et creaturam, - quod non contingit, quia nihil est medium ; aut posterius re creata, - quod non contingit, quia est quasi via ad esse creaturae. Ergo est idem.
Quaestio 5
Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
- Et quia haec quaestio dependet a quadam alia, scilicet de identitate relationis ad suum fundamentum, et hoc specialiter loquendo de relatione illa quae est creaturae ad Deum, - ideo quaero quinto utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento.
- Quod non, videtur : Primo sic : si omnia alia a Deo habent relationem ad ipsum, ergo omnia alia essent ad aliquid, non tantum accidentaliter sed per identitatem ; consequens videtur impossibile, quia illud infert Philosophus IV Metaphysicae ex dicto dicentium omnia apparentia esse vera.
- Secundo sic : praedicamenta sunt primo diversa - ex V et X Metaphysicae - et ut simpliciter diversa entia, quia ens secundum se dividitur in illa (V Metaphysicae) ; ergo nihil unius praedicamenti est idem alicui alterius praedicamenti. Ergo nulla relatio est eadem alicui absoluto.
- Oppositum : Non minus dependet quodlibet creatum ad Deum quam quodcumque creatum ad aliud creatum, quia dependentia ad Primum videtur essentialissima ; sed totum habet relationem ad partes eandem sibi, quia non potest esse totum et non esse ex partibus ; ergo pari ratione ad causam primam, licet extrinsecam, habebit dependentiam eandem sibi. Licet enim causa extrinseca non componat rem, sicut facit causa intrinseca, perfectius tamen causat rem quam causa intrinseca : componere enim rem, includit imperfectionem, scilicet potentialitatem.
- Hic dicitur quod omnis relatio est eadem fundamento suo, - quaere Quodlibet IX quaestione 3 et Quodlibet V quaestione 2 (quae videntur quasi contraria).
- Pro ista opinione arguitur multipliciter : Primo, quia relatio transfertur ad Deum secundum propriam rationem relationis, et ideo in divinis dicuntur manere duo praedicamenta proprie, scilicet relatio et substantia ; sed si de ratione relationis foret quod esset alia res a fundamento, tunc in Deo esset res et res, et ita compositio, quod est contra simplicitatem divinam.
- Et ex hoc medio arguitur generaliter, scilicet ex simplicitate : non enim est compositius album simile quam album tantum, et per consequens relatio similitudinis non addit aliam rem a fundamento ; ergo nec est alia res.
- Secundo arguitur hoc per viam mutationis, quia si esset alia res a fundamento, ergo cuicumque fundamento ipsa adveniret de novo, ipsum mutaretur, - quod videntur negare multae auctoritates : primo Philosophi V Physicorum, quia negat in ad aliquid esse motum vel mutationem ; secundo Boethii Trinitatis cap. 13 (quaere eum ibi) ; tertio Anselmi Monologion.
- Tertio arguitur ex hoc quod si relatio esset alia res a fundamento, ergo similitudo haberet suum proprium inesse, aliud ab inesse albedinis ; quod prima facie videtur inconveniens, quia tunc relatio fundata super substantiam (si quae sit) esset accidentalis propter suam propriam accidentalitatem, - quod videtur contra Simplicium Super praedicamenta, ubi dicit quod Philosophus prius tractat de quantitate et qualitate quam de relatione, quia relatio fundatur in illis immediate ; et non fundatur in substantia immediate (et hoc loquendo de relatione accidentali), quia relatio fundata super substantiam non habet ex se propriam accidentalitatem.
- Probatur etiam idem illatum prius esse inconveniens, quia tunc genus relationis non esset simplex sed quasi compositum ex in et ad, - quod videtur esse inconveniens, quia primus conceptus cuiuslibet generis primi debet esse simplex omnino, ut videtur ; ergo etc.
- Quarto arguitur quod si esset alia res a fundamento, tunc esset processus in infinitum in relationibus : nam si ista relatio sit alia res a fundamento, pari ratione et illa alietas (quae est quaedam relatio) erit alia res a fundamento, et illa alietas a suo fundamento, et sic in infinitum, - quod est inconveniens ; ergo etc.
- Quinto sic : relatio non habet distinctionem in species suas nisi penes fundamenta (non enim distinguitur dominium a paternitate penes hoc quod est esse ad, sed penes fundamentum, - nec relationes illae disquiparantiae distinguuntur, vel sunt eaedem cum relationibus aequiparantiae, nisi per unitatem et difformitatem in fundamentis) ; sed si relatio esset alia res a fundamento, haberet ex se formaliter distinctionem in species suas ; ergo etc.
- Contra istam opinionem arguo primo sic : nihil est idem realiter alicui, sine quo potest esse realiter absque contradictione ; sed multae sunt relationes sine quibus fundamenta possunt esse absque contradictione ; ergo multae sunt relationes quae non sunt realiter idem cum fundamento.
- Probatio maioris : quia quod idem ens sit realiter et non sit realiter, videtur esse oppositum primi principii, ex quo principio primo videtur statim concludi diversitas entium ; quia si de aliquibus contradictoria dicantur, eo modo quo dicuntur de eis, videntur non idem, et ita si contradictoria esse et non esse dicantur de eis, videntur esse non idem in esse vel in re, sive non idem ens.
- Confirmatur istud, quia si illa maior negetur, non videtur relinqui unde possit distinctio entium probari : dicetur enim a protervo, non tantum quia in uno supposito plures naturae - ut substantia et accidentia - sunt eadem, sed etiam quod Socrates et Plato, vel Socrates et lapis vel albus, non differunt realiter ; et si arguatur contra eum quod Socrates potest esse non exsistente lapide et per hoc concludatur distinctio unius ab alio, vel Socrates potest esse Socrates et non albus et per hoc concludatur distinctio subiecti et accidentis, - negabitur consequentia, quia protervus negabit propositionem cui innituntur istae consequentiae, quam propositionem et tu negas.
- Hanc etiam propositionem illa sunt distincta realiter quorum unum potest manere sine altero, negaret protervus. Ista autem negata, perit tota doctrina Philosophi VII Topicorum, qua docet quod propositio vel problema faciliter destruitur per contradictionem inventam, sed difficulter construitur ; si autem negetur ista propositio, non videtur posse destrui (quia si non destruitur per contradictionem, nec per aliquam aliam oppositionem !), aut saltem non faciliter et facillime videtur posse sustineri, - quia nullus locus secundum eum vel ab eo assignatus videtur efficax ad destruendum aliquid, si iste locus destruatur.
- In ista etiam via Philosophi fundatur illa via de motu sive mutatione, ad probandum distinctionem, - qua utitur Philosophus probando materiam esse aliam rem a forma, quia manet eadem sub oppositis formis ; qua etiam utitur Philosophus IV Physicorum, ad probandum locum esse aliud a locatis, quia idem locus manet cum diversis locatis.
- Minor etiam apparet in omnibus relationibus quarum fundamenta possunt esse sine terminis, sicut est in omnibus relationibus aequiparantiae (sicut sunt simile, aequale et huiusmodi) : si enim hoc album sit et illud album non sit, hoc album est sine similitudine, - et si aliud album fiat, in hoc albo est similitudo ; potest igitur esse sine isto et cum isto. Similiter est in multis relationibus disquiparantiae : si enim iste sit homo, et talis ut nullus alius subsit potestati suae, erit sine dominatione, - et ipse etiam potest esse dominus, servorum accessione, sicut dicit Boethius ; et ita est de multis aliis, de quibus omnibus non oportet exempla adducere.
- Confirmatur etiam ista ratio quantum ad se totam (quia istae confirmationes valent et pro maiore et pro minore) : quia si relatio non sit aliud a fundamento, quod tamen manet sine ea, videtur negari incarnatio et separatio accidentium a subiecto in eucharistia, videtur etiam negari omnis compositio in entibus et omnis causalitas causarum secundarum.
- Probatio primi inconvenientis. Si idem realiter naturae humanae sit eius unio ad Verbum, igitur si Verbum numquam assumpsisset naturam illam et fecisset illam absolutam, eandem, ipsa aeque realiter fuisset unita Verbo sicut modo est, quia tota realitas assumptionis assumpta fuisset ; si etiam deponeret illam naturam (manente tamen ipsa eadem in se), maneret illa natura realiter unita Verbo et ita realiter sicut nunc est unita, quia salvaretur tota realitas naturae tunc sicut modo.
- Secundum etiam inconveniens de eucharistia, probatur : quia, si manet eadem quantitas (quae prius erat) panis, et nihil aliud est inhaerentia eius pani quam realiter ipsamet quantitas, ergo ita realiter unitur pani (vel eum informat) nunc sicut prius.
- Tertium inconveniens probatur : quia si a et b componunt ab, et unio istarum partium ad invicem nihil aliud sit nisi ista absoluta a et b, separatis ergo realiter a et b manet tota realitas illa quae est ipsorum a et b unitorum. Et tunc a et b separata, manent realiter unita et ita manet compositum separatis componentibus, et ita compositum non erit compositum, - quia quando manet compositum separatis partibus componentibus, non est compositum ex eis ; nihil enim esset tunc nisi unum aggregatione, sicut Philosophus videtur deducere VII Metaphysicae.
- Quartum etiam inconveniens probatur : quia quidquid causatur a diversis causis secundis, praeexigit in eis debitam proportionem et approximationem, ad hoc quod causetur ab eis ; sed si ista approximatio et proportio nihil sit nisi absolutum, igitur ita realiter sunt ipsa causativa huiusmodi effectus quando non sunt approximata sicut quando sunt approximata, et ita ipsa approximata nihil possunt causare realiter quod non possunt causare etiam non approximata ; nulla enim alia realitate posita, non potest aliqua res causari quae prius non potuit causari. Et ita potuisset fuisse argutum in tertio membro, de extremis componentibus, quia si a et b separata non componant ab, ergo nec ipsa unita, quia sicut eadem res absque omni realitate alia - non potest aliquid causare modo quod prius non potuit, ita nec eaedem res absque omni alia realitate possunt modo aliquid componere quod prius non potuerunt componere ; igitur etc.
- Secundo principaliter arguo contra praedictam opinionem : nihil finitum continet secundum perfectam continentiam vel virtualem opposita formaliter (quia quantumcumque concedatur in Deo perfectissima continentia omnium perfectionum secundum identitatem, quae sunt in eo, non tamen potest continere opposita absoluta formaliter in se, licet in se possit habere talia opposita virtualiter, et relativa formaliter, - sed ex hoc conceditur infinitas fundamenti). Sed aequalitas et inaequalitas sunt opposita formaliter, et similiter similitudo et dissimilitudo, - saltem ad idem correlativum ; ista autem possunt perfecte fundari in eodem fundamento successive. Ergo illud fundamentum neutrum illorum continet formaliter (vel magis ad propositum, realiter et secundum perfectam identitatem), quia qua ratione non ambo, eadem ratione nec alterum.
- Tertio sic : idem non continet plura eiusdem rationis, secundum perfectam identitatem eadem sibi ; sed plures relationes eiusdem rationis sunt in eodem fundamento, sicut plures similitudines fundantur in eadem albedine ; ergo etc. Maior patet inductive in omnibus quae continent plura per identitatem, quia unum continens continet unum eiusdem rationis.
- Quarto sic : continens aliquid per identitatem, si est perfectius, concludit etiam contentum in eo esse perfectius per identitatem (sicut anima perfectior habet intellectum perfectiorem, - et secundum ponentes eandem esse formam intellectivam et sensitivam, corporeitatis et substantiae, intellectiva perfectiorem sensitivam includit quam sit sensitiva in brutis) ; non autem perfectius fundamentum continet in se perfectiorem relationem, quia non omne albius est similius, ut ad sensum est manifestum ; igitur etc.
- Quinto sic : contenta in aliquibus per identitatem, non minus differunt in continentibus magis distinctis ; sed relationes fundatae in duobus generibus minus differunt quam duae relationes fundatae in re eiusdem generis (immo in eadem specie specialissima), quia aequalitas quae fundatur super quantitatem et similitudo fundata super qualitatem minus differunt quam similitudo et relatio potentiae activae, quae possunt fundari super eundem calorem ; igitur etc.
- Sexto et ultimo sic : relatio rationis est alia res rationis a suo fundamento, igitur et relatio realis erit alia res realis a suo fundamento. Consequentia probatur, quia sicut relatio rationis est modus obiecti in primo actu intellectus, et tamen non est in se nihil in genere intelligibilium, sed est in se aliquod vere intelligibile (licet non ita vel aeque primum sicut illud cuius est modus, cum non intelligatur nisi actu reflexo, - et ideo non ita perfecte sicut illud cuius est modus), ita etiam relatio realis, licet sit modus sui fundamenti (et non aeque primo cum eo, nec aeque perfectum cum eo), tamen in se est res aliqua, quia quod in se nihil est, nullius est modus realis ; non enim est aliquod nomen generalius quam ens vel res (secundum Avicennam I Metaphysicae cap. 5), et ideo cui non convenit esse ens vel res, ei non convenit aliquod esse reale.
- Praeterea, probatur conclusio - ad quam adductae sunt rationes - per auctoritates : Et primo per Augustinum V De Trinitate cap. 5 : In rebus inquit - creatis, quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur ; ubi expresse vult quod relatio sit accidens in creatura. Etsi hoc non habeat intelligi de relatione quae est creaturae ad Deum, tamen certum est quod de relatione illa quae amitti potest manente fundamento, et secundum veritatem et secundum intentionem suam.
- Item, Ambrosius I De Trinitate cap. 5 : Si prius erat Deus et postea Pater, generationis accessione mutatus est ; avertat Deus hanc dementiam. Igitur per solam accessionem relationis realis fieret mutatio in persona divina, secundum ipsum, - quod non esset nisi illa relatio aliqua alia res esset a fundamento, quia fundamentum praeexstitit.
- Item, Hilarius XII De Trinitate d : Nasci quod erat, iam non tantum nasci est, sed se ipsum demutare nascendo ; et loquitur de nativitate Filii Dei. Igitur nasci dicit relationem novam.
- Item, Philosophus in Praedicamentis : Ad aliquid sunt quaecumque hoc ipsum quod sunt, aliorum dicuntur vel ad aliud sunt, et per hanc rationem excluduntur substantiae, quae licet sint aliorum, non tamen sunt ad aliud ; igitur accipitur ibi hoc ipsum quod sunt non pro esse in intellectu, sed pro esse in re. Quod si relationes in re hoc ipsum quod sunt aliorum sunt, fundamentum autem non est alterius hoc ipsum quod est, - igitur aliud est esse huius et aliud esse illius ; ergo etc.
- Item, Simplicius ibidem Super praedicamenta ex intentione declarat relationem ad aliud esse.
- Item, Philosophus XII Metaphysicae cap. 2 vult quod sicut praedicamenta sunt alia, ita et principia sunt alia, - et exemplificat specialiter de distinctione relationis ad alia et principiorum relationis ad principia aliorum.
- Item, Avicenna III Metaphysicae cap. De relatione videtur velle ex intentione quod relatio habeat propriam certitudinem ; et in principio capituli vult quod secundum suam certitudinem habeat proprium inesse et propriam accidentalitatem.
- Et quia posset proterviari de relationibus, concedendo eas non esse easdem realiter fundamento, non tamen esse alias realitates, negando eas esse aliquas res dicendo relationem tantum esse in actu intellectus comparantis, - contra hoc arguitur : primo quia hoc destruit unitatem universi, secundo quia destruit omnem compositionem in universo substantialem et accidentalem, tertio quia destruit omnem causalitatem causarum secundarum, et quarto quia destruit realitatem omnium scientiarum mathematicarum.
- Primum probatur faciliter, quia secundum Aristotelem XII Metaphysicae unitas universi est in ordine partium ad se invicem et ad primum, sicut unitas exercitus est in ordine partium exercitus inter se et ad ducem ; et ex hoc, contra negantes relationem esse rem extra actum intellectus, potest dici verbum Philosophi XII Metaphysicae, quod tales qui sic dicunt, inconnexam faciunt universi substantiam.
- Secundum probatur, quia nihil est compositum sine unione partium componibilium, ita quod partibus separatis non manet compositum ; nihil autem reale dependet ab eo quod est tantum ratio (et praecise ratio causata per actum intellectus nostri), vel saltem reale tale quod non est artificiale ; ergo nullum totum erit reale naturale, si necessario ad suum esse requirit relationem, quae relatio nihil est nisi ens rationis !
- Tertium probatur, quia causatio entis realis non requirit ens rationis in causa, et non possunt causae secundae causare nisi proportionatae et approximatae ; igitur si ista approximatio est tantum ens rationis, non poterunt causae sub ista approximatione causare aliquid reale. Quia sine ista approximatione non possunt causare, et ista approximatio (quae est relatio) nulla res est, per te, - ergo causa secunda nihil confert ad posse causare.
- Quartum probatur, quia omnes conclusiones mathematicae demonstrant relationes de subiectis. Quod apparet primo ex auctoritate Philosophi XIII Metaphysicae cap. 1, in fine : Boni - inquit - maxime species sunt ordo etc., quae maxime ostendit mathematicus, quia sua ars est in proportione et mensuris aliquorum ad invicem. Secundo apparet hoc idem per experientiam, discurrendo per conclusiones mathematicas, in quibus omnibus communiter praedicatum est aliqua passio relativa : sicut patet incipiendo a prima conclusione geometriae, ubi ostenditur aequalitas laterum de triangulo, vel de linea recta hoc praedicatum posse esse basim vel latus trianguli aequilateri ; et ita in omnibus aliis, puta quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis (passio demonstrata de tribus angulis trianguli est ista, scilicet aequalitas duobus rectis), et ita est in aliis.
- Quod si adhuc proterviatur quod licet relationes non sint formaliter entia rationis sed aliquid extra intellectum et non idem fundamento, non tamen sunt alia res a fundamento, sed tantum sunt modi proprii rei, - ista instantia tantum videtur contendere de nomine modi rei : licet enim modus rei non sit alia res ab illa re cuius est modus, non tamen nulla res est (sicut nec nullum ens), quia tunc nihil esset ; et ideo relatio cadit sub divisione entis secundum se, secundum Philosophum V Metaphysicae. Nec omnia in quae dividitur ens secundum se sunt aeque perfecta entia ; immo qualitas respectu substantiae potest dici modus, et tamen in se est vera res. Ita relatio, licet sit modus (adhuc tamen imperfectior qualitate), si sit extra intellectum (et non modus intrinsecus fundamenti, sicut est infinitas in Deo et omnium essentialium quae sunt in eo, sicut dictum est distinctione VIII primi libri), sequitur quod talis modus, alius a re ex natura rei, sit alia res a fundamento, accipiendo rem generalissime ut dividitur in decem genera.
- Et si dicatur quod genus relationis est res non propter modum illum qui est habitudo ad aliud, sed propter illam rem cui convenit esse ad aliud, - hoc non est verum : quia sicut omne ens ad se, conceptum sub ratione absoluta, potest pertinere essentialiter ad aliquod genus absolutum, si est per se unum (nullus enim modus concipiendi cum quo potest stare unitas per se conceptus, et qui conceptus sit absolutus, tollit quin illud conceptum sic pertineat ad genus absolutum, quia illud sic conceptum includit aliquid absolutum dictum de se in quid, et aliquid dictum in quale per quod distinguitur ab aliis conceptibus absolutis, - ut genus et differentiam, extra intellectum), ita omnis respectus talis, sive habitudo sive relatio (sive qualitercumque nominetur, quia ista sunt synonyma), potest per se concipi ut per se unum, habens aliquod praedicatum quiditativum dictum de eo in quid (et est extra animam, ut probatum est) et distinctum ab illis in quibus fundatur, ut probatur in primo articulo ; ergo potest haberi genus proprium respectuum istorum ut respectus sunt, non includendo essentialiter fundamenta, - et ita realitas eorum quae sunt in isto genere non est praecise talis propter fundamenta, formaliter loquendo, quia fundamentum est extra per se rationem istorum ut habent completam rationem entis in genere reali.
- Sic igitur declarata realitate relationis in secundo articulo, et eius distinctione reali a fundamento in primo articulo (et hoc quantum ad illas relationes de quibus concludunt rationes ibi adductae), videtur sufficienter improbari prima opinio, secundum quemcumque intellectum ponatur intelligi.
- Ad argumentum primum alterius opinionis dico quod nihil alicuius generis dicitur de Deo, sicut dictum est distinctione 8 primi libri ; et sicut absoluta, ita et relationes quae formaliter dicuntur de Deo, non sunt alicuius generis, sed transcendentia et passiones entis in communi, quia quidquid convenit enti in quantum est indistinctum ad finitum et infinitum, convenit ei prius quam dividatur in genera, et ita est transcendens.
- Ad illud quod non est compositius album simile quam album tantum : quamvis illud possit faciliter exponi faciendo vim de vocabulo, dicendo quod compositio est simul-positio, tamen - non curando de vocabulo - dicendum est consequenter quod album simile est compositius quam album tantum, quia habet in se actum et potentiam distincta realiter.
- Hoc etiam debet concedere ille pro cuius opinione fuit istud argumentum. Concedit enim ipse numquam esse differentiam intentionis sine compositione et quod relatio differt a fundamento in creaturis differentia intentionis. Concedit etiam in divinis personam esse quasi compositum et essentiam esse quasi potentiam et relationem quasi actum ; sed ubi ista sunt quasi actus et quasi potentia, est quasi compositio, - igitur ubi est actus et potentia, ibi est vere compositio (non tamen compositio ex duabus entitatibus absolutis, quia altera entitas non est absoluta entitas).
- Ad secundum, de mutatione, respondet Simplicius Super praedicamenta : quoniam sicut relatio non est ad se sed ad alterum, ita illud cui advenit, non mutatur ad se sed ad alterum ; et si tunc mutari dicatur solum illud quod aliter se habet ad se nunc quam prius, non est mutatio in ad aliquid, - si vero mutari sit commune ad aliter se habere ad se et ad alterum, tunc mutatio est in ad aliquid (sicut vult Simplicius), quia secundum relationem se habet aliquis aliter ad alterum.
- Philosophus tamen, quia ponit quod non est possibile aliquid aliter se habere ad alterum nisi aliter se habeat ad se, ideo dicit quod in ad aliquid non est motus ; unde solum ostendit in quibus praedicamentis est primo motus et in quibus non.
- Item, Philosophus ostendit ibi quod in substantia non est motus, et tamen est ibi mutatio ; ergo ex intentione Philosophi non potest haberi nisi quod in ad aliquid non sit motus, cum quo stat tamen quod ibi sit mutatio. Et confirmatur ista responsio per auctoritatem Ambrosii supra adductam, qui relationem concedit esse aliam rem a fundamento.
- Ad tertium, de inesse, concedo quod relatio habet proprium inesse (sicut dicit Avicenna III Metaphysicae), et tamen non sequitur compositio illius generis ex aliquibus essentialiter inclusis, quia etiam qualitas habet suum inesse (quod non est de ratione sui generis formaliter), et tamen non est composita compositione respiciente naturam generis ; hoc autem ideo est, quia passio inest rei cuius est et non est de per se intellectu illius, quod tamen magis videtur esse verum de passione quam de relatione.
- Cum ergo arguitur quod tunc relatio fundata super substantiam haberet propriam accidentalitatem, quia proprium inesse, respondeo : si sit aliqua talis relatio (de qua concludant rationes supra adductae, in primo articulo), concedo conclusionem ; utraque pars antecedentis videtur esse vera de identitate specifica unius individui ad aliud individuum, in specie, sive de similitudine essentiali secundum formam specificam.
- Ad quartum, de processu in infinitum, dico quod non sequitur, quia relatio se ipsa refertur ad fundamentum ; non enim potest esse absque fundamento, vel absque se, sine contradictione. Ipsa enim exsistente, et fundamento simul, ambo sunt extrema illius relationis quae est eius ad fundamentum ; igitur non potest esse sine contradictione - absque relatione eius ad fundamentum, et ita sine contradictione non potest esse absque suo fundamento, et ita illa relatio qua refertur ad fundamentum, erit eadem sibi (et de hoc magis patebit in proxima solutione sequentis quaestionis).
- Ad quintum, de distinctione, dico quod relatio habet distinctionem in species suas sicut aliud genus habet distinctionem in species suas ; et tamen illa non innotescit nisi per fundamenta, propter modicam entitatem suam quam habet in fundamentis. Ita est etiam in aliis accidentibus quae habent maiorem identitatem et realitatem, quod aliquando distinctio fit per extrinseca et cognoscitur ex distinctione extrinseca ; in eis tamen est formalis, intrinseca, sed innotescit per extrinseca.
- Hoc ergo viso de relationibus in communi, de relatione speciali creaturae ad Deum est una opinio, quae dicit illam relationem esse eandem fundamento, et hoc ita quod fundamentum nihil est nisi quaedam relatio ad Deum : quia sicut, licet creatura in se sit ens, in respectu tamen ad Deum dicitur non ens, secundum Anselmum, - ita etiam licet in se sit ens absolutum, tamen respectu Dei nihil aliud est nisi quidam respectus.
- Cum isto videtur concordare illud quod dicitur quod relatio sit ratitudo sui fundamenti, quod improbatum est distinctione primi libri, quaestione De vestigio.
- Contra istam opinionem est Augustinus VII De Trinitate cap. 2 : Omne quod relative dicitur, est etiam aliquid excepto relativo ; et in principio dicit : Quod nihil est ad se, nihil est quod ad alterum dicatur.
- Fundamentum igitur relationis est aliqua entitas formaliter, quae non includit ipsam relationem formaliter, - quia si includeret eam formaliter, non esset formaliter relatio ad aliud, sed ad se, quia fundamentum suum est formaliter ad se, cum quo ponitur formaliter idem. Nec posset esse fundamentum primum relationis : adhuc enim esset quaerere de illa relatione prima, in quo poneretur ? Non est igitur praecise aliqua relatio fundamentum alicuius relationis.
- Quod etiam apparet in relationibus divinis, ubi est maxima identitas cum fundamento ; et tamen fundamentum non est formaliter relatio, quia tunc non esset perfectio formaliter infinita.
- Secundo arguitur contra praedictam opinionem sic : definitio indicat totam quiditatem rei, si est perfecta ; sed definitio lapidis non includit essentialiter vel formaliter respectum ad aliud, quia tunc non esset definitio lapidis ut est in genere absoluto, et ita non esset lapidis ut est in genere substantiae vel ut est species substantiae ; igitur in essentia lapidis, formaliter, non includitur aliquis respectus.
- Tertio sic : secundum istam opinionem, creaturae non magis distinguuntur a Deo quam relationes in divinis inter se, quia omnes relationes oppositae sunt aeque distinctae et specialiter quando pertinent ad eundem modum relativorum ; relationes autem divinae quae sunt relationes originis, pertinent ad secundum modum relativorum, ad quem etiam videntur pertinere illae relationes quae sunt in Deo in ratione causae efficientis ad creaturam ; igitur si creatura sit tantum relatio, et relatio opposita in Deo - sicut filiatio - est relatio subsistens, opposita relationi Patris, aequalis erit distinctio hinc inde.
- Et confirmatur, quia tunc suppositum creatum non esset nisi relatio subsistens, et sic difficilius esset concipere modum exsistendi personae creatae quam increatae.
- Et si dicas quod creaturae differunt in natura absoluta, inter se, et non sic personae, - hoc videtur destruere positum, quia tunc creatura habebit essentiam absolutam quae non tantum erit relatio.
- Videtur etiam sequi ulterius quod minus differat creatura a Deo quam una persona divina ab alia persona divina, quia in personis divinis est relatio realis et mutua, sed inter creaturam et Deum non est mutua relatio realis ; ergo etc.
- Quarto, ad principale, sic : quae distinguuntur formaliter, non sunt idem formaliter et praecise (quia tunc distinguerentur formaliter et non distinguerentur formaliter, quia nihil essent nisi idem, indistinctum formaliter) ; sed relatio creaturae ad Deum non distinguitur formaliter, nec specifice, in diversis creaturis ; ergo creaturae vel non differunt specie, vel creatura non erit praecise illa relatio. Probatio minoris : illis relationibus omnibus - in creaturis - correspondet idem extremum ex parte Dei, relationibus autem alterius rationis non correspondet terminus eiusdem rationis.
- Quinto sic : in creatura est triplex relatio ad Deum ; igitur qua ratione ipsa nihil erit nisi una relatio, pari ratione nihil erit nisi alia relatio ; igitur non potest praecise esse aliqua una illarum. Nec potest esse omnes illae, quia ipsae differunt formaliter inter se, - et tunc quaelibet una essentia creata haberet distinctionem formalem a se ipsa. Igitur etc.
- Aliter ponitur quod ista relatio angeli ad Deum differt realiter ab essentia angeli.
- Quod confirmatur per auctoritatem beati Augustini V De Trinitate cap. 5, ubi dicit quod in creaturis quidquid non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur ; et arguit quod in istis creaturis sit accidens.
- Quod etiam expresse vult in eodem V cap. 19 : Illa - inquit sunt accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur accidunt ; et vult ex hoc relationem creaturae ad Deum esse accidens, non autem Deo quae relative dicitur Dei ad creaturam.
- Et ex hoc expressius ibidem in fine : Quod - inquit - temporaliter incipit dici Deus quod antea non dicebatur, relative dici manifestum est ; non tamen secundum accidens Dei dicitur (quod aliquid ei acciderit), sed plane secundum accidens eius ad quod dici aliquid incipit Deus relative.
- Contra istud : Substantia est tripliciter prior accidente (secundum Philosophum VII Metaphysicae), scilicet cognitione, definitione et tempore ; et hoc quod est esse prius tempore, intelligitur sic quod nulla est contradictio ex parte substantiae quin prior possit esse duratione omni accidente ; igitur non esset contradictio quod lapis esset prior duratione omni dependentia ad Deum, et per consequens non esset contradictio lapidem non dependere ad Deum, quod videtur absurdum.
- Praeterea, aut Augustinus accipit ibi accidens communiter, pro quocumque mutabili, - et tunc quaelibet substantia creata est accidens, quia est mutabilis ; aut accipit ibi accidens pro mutabili, id est amissibili (scilicet quod potest aliquo manente amitti, et hoc manente est posterius vel duratione vel natura) : si hoc modo, igitur relatio creaturae ad Deum non est accidens, quia non potest creatura manere nec duratione nec natura sine ista.
- Et hoc modo videtur ipse loqui cap. 5, quomodo aliqua sint accidentia inseparabilia : Sicuti - inquit - est plumae corvi color niger, - amittit eum tamen, non quidem quamdiu pluma est, sed quia non semper est pluma. Quapropter ipsa materies mutabilis est, et ex eo quod desinit esse illa pluma, amittit utique etiam illum colorem. Nec tamen est mutatio, quia sic quidem amissio plumae esset mutatio ; sed est amissio, quia sicut pluma est prior natura nigredine, ita etiam posset esse posterior natura nigredine, hoc est non primo corrumpi corruptione nigredinis.
- Ad quaestionem igitur istam dico quod relatio ad Deum, communis omni creaturae, est idem realiter fundamento ; non tamen idem formaliter, nec praecise idem (sive non identitate adaequata), ita quod fundamentum tantum sit relatio formaliter.
- Primum probatur per duas rationes : Quia illud quod proprie dicitur inesse alicui, sine quo illud non potest esse sine contradictione, est idem sibi realiter ; relatio autem ad Deum proprie inest lapidi, et sine ea non potest lapis esse sine contradictione ; ergo illa relatio est realiter idem lapidi.
- Probatio maioris : quia sicut contradictio dicta de aliquibus est via concludendi distinctionem, ita impossibilitas recipiendi praedicationem contradictoriorum pertinentium ad esse est via concludendi identitatem in esse, - et hoc, ubi non est dependentia essentialis, quae requirit distinctionem manifestam (quod declaro sic : quia impossibilitas quod a sit sine b aut est propter identitatem b ad a, aut propter prioritatem, aut simultatem in natura ; igitur si b non sit prius naturaliter quam a, nec necessario simul natura, et a non potest esse absque b, - sequitur quod a sit idem b : si enim sit aliud et posterius eo, non est verisimile quod naturaliter non possit esse sine eo absque contradictione) ; sed quod inest alicui proprie, sicut relatio inest fundamento (hoc est, ita inest quod si esset aliud, esset posterius natura tali), non est prius natura nec simul natura cum eo cui inest ; igitur si necessario requiritur ad esse eius, ita quod illud non potest esse sine eo, necessario est idem sibi realiter. Ita est in proposito.
- Minor est manifesta, quia sicut impossibile est lapidem esse sine Deo, ita impossibile est ipsum esse sine dependentia eius ad Deum, - nam sicut posset esse sine dependentia, ita posset esse sine termino illius dependentiae : non enim est incompossibilitas essendi absque termino, nisi propter ipsam dependentiam, - non est autem aliquid non necessarium simpliciter ratio simpliciter necessarii ; igitur etc.
- Contra istam rationem insto, quia tunc quaelibet relatio quae inest essentiae divinae per actum intellectus divini, esset eadem illi essentiae (probatio : incompossibile est illi essentiae esse sine ea, si enim talis relatio posset esse nova, igitur intellectus divinus posset mutari, quod est impossibile) ; sed ponere talem eandem illi, est inconveniens, quia tunc esset realis (quidquid enim est idem rei, est reale) : illa autem relatio non est realis (ex distinctione XXXI primi libri) ; quare etc.
- Respondeo. Incompossibilitas separationis potest esse ex ratione ipsius a quo aliquid est inseparabile, et potest esse ab aliquo extrinseco. Exemplum huius secundi : quia secundum Philosophum contradictio esset caelum esse sine motu, non quidem ex causa intrinseca in caelo (quia est receptivum motus, indifferens ad quietem sicut ad motum), sed ex causa extrinseca movente ; non tamen sequitur quod caelum sit motus suus, licet non possit esse sine eo. Modo dico quod incompossibilitas essendi lapidem absque dependentia eius ad Deum, est ex ratione lapidis praecise, ex qua etiam est ratio incompossibilitatis essendi lapidem sine termino dependentiae illius, - et quidquid est ratio requirendi terminum dependentiae, est ratio habendi dependentiam illam. Sed in ista instantia adducta, non est necessitas simpliciter inhaerentiae talis relationis, nec incompossibilitas non esse obiecti ex parte ipsius essentiae divinae (quasi impossibile sit eam esse nisi exigat terminum ad quem, quem impossibile est non esse), sed tantum est illa incompossibilitas ex causa extrinseca, scilicet intellectu divino (causa, inquam, simpliciter necessario agente), et incompossibilitas est ex parte eius noviter agere.
- Secunda ratio principalis ad primum membrum solutionis est ista : quod uniformiter dicitur de omni alio a termino, nulli dicto ad talem terminum accidit ; haec relatio creaturae ad Deum est huiusmodi ; igitur etc., - et ita est idem fundamento.
- Probatio maioris : quia si alicui accideret, pari ratione et alteri ; ut puta, si relatio effectus ad causam accideret lapidi (et per consequens esset res alia a lapide), pari ratione ipsa haberet relationem effectus ad Deum, - et tunc accideret sibi alia relatio effectus, et sic in infinitum.
- Contra istam rationem insto, quia non videtur inconveniens procedere in infinitum in relationibus ; dictum est enim in I libro quod relatio fundatur super relationem, sicut proportionalitas super proportionem. Ex hoc arguitur sic : si Socrates est idem Platoni, igitur et identitas Socratis est eadem identitati Platonis, et pari ratione illa identitas est eadem identitati ; et prima identitas erit alia res a fundamento, quia fundamentum poterat esse sine ea ; ergo pari ratione quaelibet identitas erit alia res ab illo cuius est, et ita erunt infinitae relationes reales. Et ita potest argui de proportionibus et similitudinibus.
- Ad istud respondeo quod status est in secundo. Quod ut intelligatur, accipiantur prima fundamenta, scilicet Socrates et Plato, inter quae est identitas mutua, et dicatur illa in Socrate a et illa in Platone b ; identitas a ad b dicatur c, et illa identitas e converso dicatur d. Dico quod a differt a Socrate, quia Socrates potest esse sine a (quia potest esse sine termino eius) et ipsa non potest esse sine termino, a non tamen differt a c sed c est idem sibi, quia a non potest esse absque b (cum sint simul natura) ; et per consequens contradictio est a esse nisi tam fundamentum eius quod est c quam etiam terminus eius sint. Sed fundamento et termino ipsius c exsistentibus, necessario erit c, - igitur contradictio est a esse sine c ; et c inest formaliter a, quia a dicitur idem ipsa identitate quae est c ; ergo c est idem ipsi a, et per consequens ibi erit status.
- Et si quaeras qua identitate est c idem ipsi a, - dico quod ipso a, quia illa identitas non est nisi rationis, quia simpliciter eiusdem ad se.
- Eodem modo est status de similitudinibus proportionalitatum, quia una proportionalitas est similis alteri similitudine essentiali (duo autem individua eiusdem speciei dicuntur esse similia in forma specifica), et ita sicut est status in specifica identitate in secundo (et non in primo), ita etiam in similitudine proportionalitatum.
- Secundum articulum, scilicet quod relatio non sit formaliter eadem fundamento, suppono manifestum ex intellectu eius quod dicitur formaliter idem, quia per se ratio respectus non includit formaliter rationem absoluti, nec e converso ratio absoluti per se includit formalem rationem respectus ; similiter, quod ibi additur quod fundamentum non sit praecise ipsa relatio, hoc probatur contra primam opinionem.
- Et tunc intelligo, qualiter possit esse vera identitas et non praecisa, hoc modo : Quando in creaturis aliquid continet aliud per identitatem, sive unitive plura, non est hoc ex perfectione illius contenti sed ex perfectione continentis, - sicut si anima intellectiva (secundum aliquos) contineat animam vegetativam et formam substantiae, hoc non est ex perfectione formae substantiae (quia ipsa non continet omnes alias), sed ex perfectione animae intellectivae. Similiter, sit quod ens contineat quamlibet passionem entis (ut veritatem, bonitatem et unitatem), non tamen est ista continentia ex perfectione contenti sed ex perfectione continentis, - quemadmodum etiam in divinis, quod relatio sit eadem fundamento, non est ex perfectione relationis (quasi ipsa contineat essentiam per identitatem), sed ex infinitate formali essentiae, propter quam ipsa habet in se relationem per identitatem.
- In omnibus istis (et maxime in creaturis) continens non est praecise contentum, sed est ita perfecta entitas in se sicut esset si contentum esset extra continens, additum sibi, - immo perfectior entitas est, quia ex perfectione sua continet omnem aliam entitatem ; unde anima intellectiva non tantum est forma substantialis (quia tunc non esset perfecta), sed est ita perfecte illa ultima entitas quae est ibi - sicut si praesupponeret aliam entitatem a se.
- Ita dico in proposito quod fundamentum non est tantum relatio (quam continet per identitatem), sed est ita absolutum sicut si relatio esset sibi addita, vel omnino nullam haberet relationem ; sed hoc non est ex imperfectione sua, sed ex perfectione (vel simpliciter, vel aliqualiter), quia illam relationem continet per identitatem, ita quod ipsa continentia praevenit accidentalitatem relationis ne ipsa possit esse accidens, quia perfecte continetur in substantia, quae tamen relatio, si non sic contineretur, ex se non haberet forte quod esset per identitatem substantia.
- Ad argumenta principalia huius quintae quaestionis. Ad primum, de IV Metaphysicae. Dicitur quod infert omnia esse ad aliquid, id est ad opinionem et sensum. - Sed contra : consequens debet differre ab antecedente, in proposito. Ideo dico quod inconveniens est omnia esse ad aliquid, ita quod ipsorum esse sit formaliter ad aliud esse, sicut dixit illa opinio quae ponit omnia apparentia esse vera, - quae etiam dixit quod ipsum esse rei est formaliter in apparere. Nec sic concedo omnia esse ad aliquid, ita quod ipsorum esse sit formaliter ad aliud, immo ipsorum esse est formaliter ad se, licet per identitatem contineat esse illorum quae sunt ad aliud.
- Ad secundum. Etsi posset negari de relativis vel de his quae sunt in diversis generibus (et tunc dicerentur esse primo diversa, quantum scilicet ad rationes formales eorum, ita quod nullum eorum formaliter includit alterum nec aliquid alterius, licet per identitatem in exsistendo unum contineat alterum), potest tamen dici - consequenter ad dicta alias - quod huiusmodi relatio est transcendens, quia quod convenit enti antequam descendat in genera, est transcendens ; sed quod convenit omni enti, convenit sibi antequam descendat in genera ; ergo quod est tale, est transcendens et non alicuius generis. Et ideo istae relationes quae consequuntur ens antequam descendat in entia cuiuscumque generis, cum sint transcendentes, non erunt alicuius generis determinati.
- Ad auctoritatem Augustini pro ultima opinione : concedo, quod relationes in creaturis sunt accidentia, de relationibus creaturarum ad illa ad quae non dependent essentialiter ; ad quaecumque autem essentialiter dependet aliquid, ipsa dependentia eius essentialis ad illa non est sibi accidens, hoc est, non est aliud realiter.
- Et tunc ad primum : quod adducitur de cap. 5, quod in rebus creatis illud quod non secundum substantiam dicitur, restat etc., exponendum est secundum accidens dici, quod non praedicatur per se in quid, et cum hoc etiam est mutabile, non tamen manente fundamento sed per mutationem fundamenti ; et prima condicio deficit in praedicatis essentialibus (vel potius substantialibus) dictis de creaturis, secunda condicio deficit in relationibus divinis, - sed ambae concurrentes sufficiunt.
- Et ita potest exponi ultima auctoritas de cap. 19, quod illa sunt accidentian, in his ad quae dicitur Deus : hoc est, sunt simpliciter mutabilia, non tamen amissibilia, - et sunt dicta accidentaliter, hoc est non essentialiter de subiectis ; et una condicio deficit in relationibus divinis.
- Ad quartam quaestionem, de creatione, dico quod creatio non tantum videtur importare relationem ad Deum in ratione causae efficientis, - sed etiam respectum ad non esse praecedens, et hoc ordine durationis, ut proprie accipitur creatio. Sed iste ordo potest intelligi vel ad non esse immediate praecedens, vel indistincte : et primo modo, tantum dicitur res creari in primo instanti, - secundo modo potest dici res semper esse creata, dum manet.
- Si loquamur de prima relatione (scilicet ad causam efficientem), patet solutio ex praecedente quaestione.
- Si de secunda relatione, videtur quod illa non sit eadem fundamento, - quod sequitur ex illo primo modo prout tantum convenit rei in primo instanti, si ille respectus ad non esse maneat tantum in illo instanti ; absolutum autem manet post illud instans, et manenti non manens non est idem realiter.
- Si de ordine illo ad non esse indistincte acceptum, videtur idem, nisi posset probari contradictio quod illa essentia posset esse absque respectu ad non esse praecedens duratione. Quod si probetur (in tertia quaestione quaesita) quod contradictio sit lapidem esse sine respectu ad non esse praecedens duratione, tunc posset dici consequenter quod ille respectus non differt a fundamento, nisi quod iste respectus non est dependentia ad aliquid, ad quod habens illum essentialiter dependeat ; et non generaliter dictum est in praecedente quaestione quod omnis respectus est idem realiter cum suo fundamento, sed omnis respectus dependentiae ad aliquid, sine quo dependens non potest esse, est idem dependenti. Si autem non sit contradictio lapidem esse sine tali respectu et ordine ad non esse, tunc planum est illum ordinem non esse idem fundamento.
- Sic ergo vel, secundum unam opinionem, creatio quantum ad utrumque respectum quem dicit, est idem fundamento, - vel saltem quantum ad primum respectum (licet non quantum ad secundum), secundum primam opinionem.
- Potest responderi ad primum argumentum quod auctoritas loquitur de his praecise quae includuntur per se in quiditate rei unde quiditas est (unde excludit unum et multa, actum et potentiam, quia nullum tale est de per se intellectu quiditatis) ; et ita concedo quod nulla relatio sit formaliter idem fundamento, etsi realiter et per identitatem quandoque contineatur in eo, ut est in proposito.
- Ad secundum patet quod ille respectus ad Deum non tantum manet in primo instanti, sed semper, dum manet res, - sicut dicetur in prima quaestione secundae distinctionis, huius II.
- Ad tertium. Etsi non sit verum Deum non posse reparare eundem motum (de quo et in IV dicetur), tamen si hoc concedatur, conceditur propter interruptionem, quae secundum eos prohibet identitatem motus reparati et destructi. Sed hoc non contingit in proposito, nisi quod creatio non potest reparari eadem in quantum dicit ordinem immediatum ad non esse, non autem in quantum dicit respectum ad causam ; unde, idem respectus potest reparari. quia eadem maternitas fuit in matre Christi (ad ipsum) post resurrectionem, quae ante fuit.
- Ad quartum concedi potest quod creatio passio inest igni ab igne generante (illa scilicet creatio qua omne aliud a Deo dicitur creari, sive creetur sive generetur) ; nec sequitur si inest ab igne generante, ergo est ad ignem generantem ut ad terminum, - nam similitudo inest huic albo et illi, a generante ipsum, et tamen non oportet ipsam similitudinem esse ad generans sicut ad terminum.
- Ad quintum, cum arguitur de mutatione, - ibi videtur esse difficultas et de maiore et de minore. Dico quod in mutatione naturali, ibi est materia et forma, et agens, et compositum ex materia et forma, et respectus multi (puta : respectus agentis ad compositum productum et e converso respectus compositi producti ad agentem, respectus materiae ad formam et e converso, et respectus utriusque ad totum et e converso, et respectus compositi et formae praesentis ad oppositum praecedens ; et non solum ista absoluta scilicet compositum et formam - praecesserunt sua opposita, sed etiam respectus illos materiae ad formam et e converso et formae ad compositum et e converso praecesserunt sua opposita, et ideo potest esse respectus omnium istorum respectuum ad opposita sua ; nec hoc tantum, sed etiam omnes isti respectus sunt ab agente, et ideo potest esse respectus omnium istorum respectuum ad agens), - ita quod de istis multis respectibus, accipiendo illos qui sunt ad propositum, materia habet respectum ad formam sicut perfectibile et illud quod perficitur ad suam perfectionem, et ista coaeva sunt exsistentiae compositi ; iste etiam respectus est ab agente, effective inducente formam et perficiente materiam hac perfectione formali, ita quod in respectu isto qui est materiae ad formam ut receptivi ad perfectionem sive ut perfectibilis ad perfectionem fundatur respectus passivi ad agens ; iste etiam respectus succedit suo opposito, quia materia prius non fuit formata. Istos tres respectus videtur dicere mutatio passiva, scilicet : respectum materiae ad formam ut receptivi ad perfectionem sive ut perfectibilis ad perfectionem, et respectum passivi sive producti ad agens sive ad producens, et respectum posterioris ad oppositum praecedens. Duo autem istorum respectuum, scilicet primus et tertius, videntur concurrere ad mutationem absolute (non comparando eam ad agens), et isti exprimuntur per illam rationem mutationis qua dicitur aliquid mutari quia aliter se habet nunc quam prius : Si habere exprimat respectum materiae ad formam sive perfectibilis ad perfectionem secundum quam sic se habet, hoc est quod actuatur illa perfectione ; si aliter quam prius, ecce alius respectus, fundatus in aliquo respectu materiae ad formam sive perfectibilis ad perfectionem. Et si addatur quod mutari est aliquid aliter se habere nunc quam prius ab aliquo mutante, ecce tertius respectus.
- Ad propositum ergo potest dici quod mutatio, proprie accepta, non est eadem formae (quia tunc mutatio maneret manente forma), nec est eadem respectui materiae ad formam nec e converso (quia tunc semper maneret manente huiusmodi respectu), nec est eadem respectui totius ad oppositum nec e converso oppositi ad totum (quia tunc similiter maneret dum manet compositum), - sed est ordo materiae ad formam ut novus et immediatus ad talem formam ; et neuter istorum ordinum est dependentia essentialis ad aliquid, ad quod dependeat habens illum ordinem, et ideo neuter est idem absoluto. Sic ergo conceditur maior illius rationis.
- Et ad minorem dico quod creatio est productio totius creati in esse, non praesupposita aliqua parte eius, - ita quod licet creatum habeat duas partes (quarum altera posset naturaliter praecedere alteram et eam recipere ut suam perfectionem), tamen ut totum creatur. Non videtur primus terminus creationis esse aliqua pars, sed totale esse ; aut saltem, si loquamur de angelo creato, - ibi nihil est potentiale recipiens aliquod actuale, sub cuius opposito praefuerit.
- Et tunc si dicatur mutatio nova habitudo potentialis ad actuale, ita quod potentiale praefuerit in se et tamen sine illo actu, patet quod nulla creatio est mutatio, quia nullum potentiale praeexsistebat.
- Si autem mutatio dicatur actuatio ipsius potentialis nova, ita quod illud potentiale non praefuerit sub illo actu, nec tamen oporteat quod in se praefuerit, - nec sic creatio angeli est mutatio, quia nullum potentiale est in eo. Tamen sic posset dici quod creatio ignis esset mutatio (si ignis crearetur), quia in eo esset potentiale et actuaretur per formam et aliter se haberet nunc quam prius ; non aliter quam prius fuerat, sed quod non sic se habuit prius, sicut modo. Et videtur quod in definitione mutationis, illud aliter se habere nunc quam prius non oporteat quod accipiatur positive, quia planum est quod non refertur ad subiectum, sed ad terminum a quo ; terminus autem a quo mutationis proprie non est aliquid positivum, sed privatio, secundum Philosophum V Physicorum.
- Dico tunc quod vel nulla creatio est mutatio, si oporteat semper potentiale in se praefuisse et noviter actuari a forma recepta (quia nullius creati potentiale praefuit), vel saltem creatio simplicis non est mutatio, si sufficiat potentiale non fuisse sub illo actu in quo nunc est et ita noviter fuisse sub actu per mutationem. Sed quocumque modo, ratione illius ordinis immediati ad non esse, propter quem concessum est mutationem differre a forma, concessum est etiam creationem non esse eandem realiter fundamento, quia ille ordo immediatus ad non esse non est idem si non maneat nisi in primo instanti, sicut propter illum eundem ordinem non manet creatio nisi in primo instanti cum forma.
Quaestio 6
Utrum angelus et anima differant specie
- Sexto - et ultimo - circa hanc distinctionem, ubi Magister tractat de creatura mere spirituali et creatura composita ex spirituali et corporali, quaero utrum angelus et anima differant specie.
- Quod non, probatio : Quia si essentiae differrent specie, igitur et potentiae quae fundantur in eis ; et si potentiae, igitur et operationes, - et ulterius, igitur et obiecta, ex II De anima. Consequens falsum, quia idem est obiectum intellectus angeli et mei.
- Secundo sic : Augustinus III De libero arbitrio : Angelus et anima sunt natura pares, sed officio impares ; sed paritas naturae non est in differentibus specie ; igitur etc.
- Tertio sic, quia si sunt alterius speciei, una secundum se totam erit nobilior alia et per consequens quodlibet individuum nobilioris erit nobilius quolibet individuo ignobilioris : et ita vel quilibet angelus erit perfectior qualibet anima, vel e converso ; et tunc ulterius, cum capacitas sequatur naturam, vel erit capacitas maior cuiuslibet angeli capacitate cuiuslibet animae, vel e converso ; et cum beatitudo requirat totam capacitatem animae satiari, sequitur quod maior perfectio sit necessario in quolibet angelo (ad hoc quod sit beatus) quam in quacumque anima, vel e converso, - quorum utrumque est falsum, quia angelus et anima se habent sicut excedentia et excessa in beatitudine.
- Contra : Quanto forma creata nobilior, tanto distinguitur in plures gradus nobilitatis (sicut plures sunt formae mixti quam elementares, et plures formae animati quam inanimati, et forte plura animalia quam plantae) ; ergo plura erunt differentia specie in natura intellectiva quam non intellectiva, quod non potest esse nisi angelus et anima differant specie ; ergo etc.
- Conclusio istius quaestionis certa est, quod scilicet angelus et anima differunt specie, - quia formae eiusdem rationis eandem rationem habent perficiendi et non perficiendi ; sed anima naturaliter est perfectiva corporis organici ut forma, angelus autem naturaliter non est perfectivus alicuius materiae ; igitur etc.
- Sed quae sit prima ratio huius distinctionis specificae ?
- Dicitur ab aliquibus quod unibilitas ad materiam et non unibilitas ad materiam.
- Contra : forma est finis materiae, ex II Physicorum, - et ideo distinctio materiae est propter distinctionem formae, et non e converso (unde membra cervi differunt a membris leonis, quia anima differt ab anima) ; ergo non erit prima distinctio specifica huius et illius per materiam et non materiam, sed prior erit ipsorum actuum in se.
- Quod confirmatur : quia enim haec natura est talis et illa non, ideo haec non est illa ; igitur ista ratio perficiendi et non perficiendi non erit prima ratio distinctiva.
- Aliter dicitur quod gradus maior vel minor, in angelo et anima, est primum distinctivum unius ab alio.
- Quod confirmatur per simile, quia anima sensitiva non videtur distingui in brutis nisi secundum diversos gradus sentiendi, et tamen ibi est differentia specifica ; igitur ita potest esse hic penes diversos modos intelligendi, perfectiorem scilicet et imperfectiorem.
- Quis autem sit iste distinctus modus intelligendi ?
Ponitur quod angelus intelligit sine discursu et anima cum discursu (loquendo de intellectu naturali) ; et isti modi sunt specie distincti, et sunt intellectualitates alterius speciei.
- Contra : Anima non discurrit circa principia et discurrit circa conclusiones ; igitur si cognoscere sic et sic, est alterius speciei, et ideo requirit intellectualitatem alterius speciei, - erunt duae intellectualitates alterius speciei in anima, una in quantum intelligit principia et alia in quantum intelligit conclusiones.
- Praeterea, anima beati, in obiecto beatifico, non discurrit circa illud, - discurrit autem circa obiectum cognitum naturaliter ; ergo alia esset intellectualitas specie in quantum intelligit Deum beatifice et in quantum intelligit aliquid naturaliter.
- Item, tertio sic : si intellectualitas angeli et animae differunt specie, igitur illa quae dependent essentialiter ab illa et ab ista, differunt specie ; sed ab istis dependent essentialiter visio beatifica angeli et visio beatifica animae (licet enim angelus non sit tota causa visionis suae, nec anima suae, tamen utraque visio essentialiter dependet ab intellectualitate naturae cuius est) ; igitur ista visio beatifica et illa differunt specie, - quod falsum est, quia omnes species diversae habent ordinem determinatum secundum perfectius et imperfectius, ita quod quodlibet individuum perfectioris excedit quodlibet individuum imperfectioris : et tunc sequitur vel quod quaelibet beatitudo cuiuslibet angeli excederet quamlibet beatitudinem cuiuslibet animae, vel e converso, quorum utrumque est falsum.
- Item, quarto : quid intelligitur per hoc quod dicitur angelum non intelligere discurrendo ?
Aut quod angelus non habet potentiam, qua cognitis principiis posset conclusiones cognoscere (si illae non essent prius sibi notae actu vel habitu) : et hoc tunc non videtur esse perfectionis in intellectu ; immo hoc videtur esse imperfectionis in intellectu creato, quia perfectio in intellectu nostro est - supplens imperfectionem quod possit ex quibusdam cognitis, virtualiter includentibus alia, illorum aliorum cognitionem acquirere.
- Aut intelligitur quod ideo non potest discurrere quia omnes conclusiones sunt sibi actualiter notae a principio (et ita non posset eas per principia cognoscere) : sed hoc est falsum, quia non omnia a principio actu et distincte cognoscit et intelligit.
314 Aut ideo quia omnia sunt sibi nota habitualiter a principio (et ideo non potest habitualem cognitionem eorum acquirere ex principiis) : et hoc non ponit differentiam essentialem intellectualitatis animae et angeli, quia sic esset in anima mea quod, si omnes conclusiones sibi essent notae a principio, a Deo imprimente notitiam earum simul cum notitia principiorum, ipsa non posset discurrere, non propter impotentiam naturae, sed quia iam praehaberet cognitionem conclusionum, et non potest acquirere de novo illud quod praehaberet (hoc modo anima Christi non discurrebat, sed ipsa novit habitualiter omnia principia et conclusiones in principiis, et tamen ipsa non fuit natura angelica).
- Dico tunc ad quaestionem quod quidquid est potens agere, est aliquod ens habens actum primum ; et prior est ibi secundum naturam ratio actus primi secundum se quam in comparatione ad actum secundum, cuius potest esse principium, ita quod licet illud quo tale ens est principium actus secundi, non sit aliud a natura sua, non tamen prima entitas sua est natura sua ut est principium actus secundi talis, sed natura sua ut est in se haec ; et ita prima distinctio entis non est per naturam suam in quantum est principium talis operationis, sed per naturam suam ut est haec natura, licet per identitatem ipsa sit principium actus secundi.
- Ita dico in proposito quod licet natura angelica sit principium intelligendi et volendi, et anima similiter (ita quod istae potentiae nihil dicunt essentiae animae additum), tamen primum - hic et ibi - est haec natura et illa natura, ad se. Et ista distinctio prima est, ad quam sequitur illa distinctio principiorum operandi, sive eiusdem actus sive operationum aliarum : quia enim est haec natura, ideo est principium talis operationis, et non e converso.
- Exemplum huius est : sol habet virtutem generandi multa mixta, inferius. Et si quaeras primam rationem distinctionis solis a planta, non est prima ratio distinctionis unius ab alio per potentiam generandi plantam ex parte solis, quia si illa potentia communicaretur alii, non propter hoc illud esset sol, nec distingueretur a planta sicut sol distinguitur. Prima igitur ratio distinctiva est, quia forma solis est talis forma et forma plantae est talis forma, et ad hoc sequitur quod ista forma potest esse principium talium operationum et illa non.
- Ita dico in proposito quod, quia angelus est talis natura ad se et anima talis natura ad se, ideo primo specie distinguuntur ; non quidem sicut duae species, sed sicut species et pars speciei, quia anima proprie non est species, sed pars speciei : et tamen ipsa est prima ratio distinguendi suam speciem - cuius est pars - ab angelo, et ideo prima ratio distinctionis specificae ex parte speciei suae est ipsa.
- Potest etiam addi (licet non sit necessarium absolute pro solutione quaestionis) quod intellectualitas angeli, in quantum intellectualitas, non differt specie ab intellectualitate animae in quantum intellectualitas, - hoc est quod licet iste actus primus et ille differant specie ut considerantur absolute in se, non tamen secundum illam perfectionem quam virtualiter continent, secundum quam sunt principia actuum secundorum ; quod videtur per hoc, quia sunt circa obiecta eiusdem rationis et ad obiecta eiusdem rationis (et simile huius est : si anima bovis et aquilae differant specie, non tamen propter hoc vis visiva hic et ibi, in quantum talis perfectio et talis, differunt specie).
- Istud autem est bene possibile, quod continentia aliqua differant specie et tamen contenta non differant specie, sicut passiones entis continentur per identitatem in entibus quantumcumque distinctis et tamen illae passiones in eis non distinguuntur specie : unitas enim lapidis (quae non est aliud realiter a lapide) et unitas hominis (quae est eadem realiter homini) non ita distinguuntur formaliter specie sicut homo et lapis ; immo haec unitas et illa tantum videntur differre numero.
- Hoc etiam declaratur per aliud, quia sicut in eodem possunt contineri per identitatem illa quorum est distinctio formalis quasi specifica (sicut in eadem anima includuntur perfectiones intellectivae et sensitivae, ita quod sunt distinctae formaliter sicut si essent duae res), ita e converso potest aliquid indistinctum formaliter contineri in distinctis.
- Et si hoc sit verum, tunc planum est quod angelus et anima non sic distinguuntur specie primo, per talem et talem intellectualitatem, - immo, nec primo nec non primo distinguuntur specie quia talis et talis est intellectualitas in eis. Vel si istud non sit verum sed relinquatur modo sicut dubium, saltem primum dictum videtur satis clarum, quod per istud non est prima distinctio eorum.
- Ad primum argumentum principale potest concedi quod essentiae angeli et animae possunt differre specie, et tamen non potentiae, Si illud ultimum dictum in solutione quaestionis sit verum, - et tunc illud argumentum non procedit.
- Tamen potest dici quod potentiae, differentes specie ex parte fundamenti (non tamen ex parte obiecti), possunt habere actus differentes specie in quantum illi actus dependent a fundamento illius potentiae, licet illi actus sint eiusdem speciei in quantum dependent ab obiectis ; et tunc concederetur quod intellectio angeli et hominis, de eodem intelligibili, ex parte obiecti est eadem specie, ex parte autem fundamenti - in quantum fundamentum est potentiae ratio agendi - sunt alia specie.
- Oporteret etiam tunc dicere quod operationes simpliciter differunt specie, - quia illa identitas ex parte obiecti, simpliciter non est identitas in specie, sed diversitas simpliciter et identitas secundum quid (quaecumque enim differentia sufficit ad distinguendum, sed non quaecumque identitas sufficit ad perfectam identitatem aliquorum !) ; et tunc videtur sequi idem inconveniens quod illatum est contra secundam opinionem, de actibus beatificis, nisi forte diceretur quod tota causa actus beatifici est obiectum et quod potentiae se habeant ibi respectu illius actus ut tantum receptivae et passivae, - et receptiva non distinguunt formas receptas specie, sicut patet de albedine, recepta in lapide et ligno.
- Ad secundum (et ad omnes auctoritates consimiles) patet per illam auctoritatem Augustini anima, sola veritate formatur : propter hoc quidem nihil superius est anima, - verum est enim, in ratione obiecti in quo quiescat ; et quoad hoc, par est anima cum angelo, quia nulla natura intellectualis potest quietari nisi in obiecto infinito. Et ita intelligenda est illa auctoritas, et omnes similes.
- Ad tertium potest concedi quod quodlibet individuum unius excedit quodlibet individuum alterius, - sed quid sit illud, non oportet explicare ante III librum, comparando animam Christi ad naturam angelicam. Et concedendum est totum argumentum, usque ad illud quod tota capacitas naturae satiatur in beatitudine : illa enim propositio non est vera, loquendo de capacitate mere naturali ; praecise enim satiatur secundum proportionem ad merita (communiter loquendo), et in hoc sufficienter satiatur appetitus deliberativus. Qualiter autem stare potest perfecta beatitudo ex sola tali satietate, etsi appetitus naturalis possit esse ad ulteriorem perfectionem, additam, - potest tractari alias, in materia de beatitudine, in IV.
