Prooemium — PROLOGUS — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - PROLOGUS

Prooemium

COMMENTARIA

IN PRIMUM LIBRUM SENTENTIARUM

 

 

PROOEMIUM

 

Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens. Eccli. XXXIX, 1.

Sapientiam nobis praecipue esse appetendam et exquirendam,

ipsemet fons sapientiae, Verbum Dei in excelsis, Christus Dominus,

virtus et sapientia Dei

Patris,

docuit atque testatus est :

qui in actu sapientiae beatitudinem nostram consistere perhibens,

ait :

Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum.

 Hinc sincerus sapientiae discipulus et amator fatetur :

Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.

Tanta est enim dignitas sapientiae,

ut propter eam nobis in hac vita inchoative, atque in future saeculo plene et consummate manifestandam,

ipse Unigenitus Patris aeterni, in mundum istum per incarnationis mysterium venire dignatus sit,

quemadmodum in prima Canonica sua sanctus affirmat Ioannes :

Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum.

 Filius quoque :

Ego (inquit) in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.

Quid autem est veritati testimonium perhibere,

nisi falsitatibus atque erroribus reprobatis,

veram et salutarem sapientiam docere ?

 

Oportet ergo sapientiae operam dare,

studioque salubri ordinate vacare,

et ipsam notitiam ad sincerissimum Deitatis amorem referre :

sicque per sapientiam amorosam ad plenam et aeternam beatitudinem indesinenter adspirare,

imo et accelerare :

quoniam omnis sapientia vitae praesentis, omnis lux notitiae huius viae, omnis profectus et splendor exercitationis viantium,

respectu beatificae contemplationis ac luminis gloriae perfectionisque Beatorum, est velut ignorantia, tanquam umbra,

et sicut defectuositas involuta in tantum, ut perfectissima cognitio quam de Deo altissimo habemus in mundo isto,

sit per abnegationem et ablationem omnium prorsus ab ipso,

quemadmodum et secundo Mysticae theologiae capitulo divinus Dionysius pandit,

dicendo :

Hoc est Deum vere cognoscere, ipsum supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare.

Sicut et super Ioannem ait Chrysostomus,

quod

stanti in ripa Oceani, hoc est ipsum Oceanum intuenti, non possibile est totum perspicere, nec finem eius visu attingere.

Hoc et philosophi suo modo agnoverunt.

Quorum unus in libro de Causis disseruit :

Causa prima est superior omni narratione, et non narratur nisi per causas ;

itemque :

Non est ei (inquit) diminutio nec complementum.

 

Ceterum,

quamvis tanta sit defectuositas, parvitas ac paucitas sapientiae viae respectu sapientiae patriae ;

nihilo minus sapientia tempore legis evangelicae revelata in primis per Christum,

deinde per missionem et inspirationem Spiritus Sancti,

deinceps per gloriosos Apostolos et Evangelistas,

ac demum per sanctos Patres,

tandemque per doctores catholicos atque scholasticos,

non solum in divinis Scripturis, sed in omni etiam philosophia nobiliter eruditos, praeclara et magna est valde :

non solum philosophorum, sed et theologorum veteris Testamenti ac legis naturae,

sapientiam atque scientiam vehementer transcendens.

Nam ut, teste Gregorio,

sapientia per temporum processum crevit ante Salvatoris adventum, ita et interim.

Et maxime a tempore quo Magister Petrus Lombardus Parisiensis episcopus, librum comportavit Sententiarum,

videtur sapientia multam et magnam elucidationem, excrescentiam exuberantiamque sortita.

Quod olim Isaias praevidens :

Repleta est (inquit) terra scientia Domini, quasi aquae maris operientes,

id valde abondanter.

Et quae latebant, in lucem producta sunt ;

difficultatesque Scripturarum sunt enodatae ;

et quae fidei christianae obici queunt, et a perfidis obiecta sunt, egregie soluta.

Imo non solum loca Scripturae difficiliora,

sed insuper verba et scripta sanctorum Patrum in expositionibus Scripturarum

aliisque tractatibus multa difficilia et obscura scribentium,

per praefatum Magistrum et per viros illustres studiosos scholasticos,

qui super librum Sententiarum inclyte scripserunt,

subtiliter sunt discussa, magistraliter declarata, catholice pertractata.

 

Quia vero iam quasi innumerabiles super ipsum Sententiarum librum scripsisse noscuntur,

et adhuc quotidie aliqui scribunt,

etiam plus forsitan quam expedit,

dum per scripta quaedam novorum minus praeclara, scripta antiquorum praeclariora minus curantur, leguntur et exquiruntur :

Hinc intentio mea est in opere isto,

ex commentariis et scriptis doctorum magis authenticorum, famosiorum et excellentiorum,

quamdam facere extractionem et collectionem,

atque doctorum illorum mentem in unum volumen redigere :

quatenus sicut ipse textus libri Sententiarum ex verbis et documentis sanctorum Patrum est collectus,

ita et opus istud ex doctrinis et scriptis praetactorum super librum Sententiarum scribentium adunetur.

Verumtamen operi huic intendo inserere et miscere quaedam ex libris doctissimorum virorum,

qui etsi super Sententias non scripserunt,

tamen scripta eorum libro respondent Sententiarum :

ut sunt scripta Guillelmi Parisiensis, Udalrici de Argentina, Henrici Gandavi.

Nam Summa domini Guillelmi Antisiodorensis episcopi, libro Sententiarum in materia et processu correspondet directe.

Intendo autem et breviter tangere in quibus doctores praetacti concordent,

et in quibus ab invicem dissentire videantur.

 

Et gratia exempli, placet hoc modo procedere :

Mota quaestione et argumentis aliquibus brevissime tactis,

ponam responsionem in primis alicuius famosi doctoris,

ut S. Thomae, Alberti, Alexandri de Hales, Bonaventurae, aut Henrici.

 

Deinde responsioni illi adiiciam ea quae sequaces eminentiores doctoris illius,

addunt ultra ea quae doctor ille induxit et scripsit :

sicut praeclariores S. Thomae sequaces videntur esse Petrus de Tarantasia et Richardus de Mediavilla,

qui tamen in aliquibus recedunt a Thoma.

 

Deinceps ponam aliorum maiorum responsa et sequacium eorumdem.

Nec solum inducam ea quae in commentariis suis super Sententias scribunt,

sed et alia quaedam utilia ad propositum pertinentia,

quae in aliis suis scribunt tractatibus, commentariis ac Summis.

 

Porro labor iste, ut spero,

utilis erit ad clariorem et pleniorem intelligentiam veritatis, ac necessariorum ad salutem,

atque scholasticarum materiarum in quibus sunt opiniones variae ac diversae ;

estque delectabile de omnibus aliquid scire.

Imo frequenter pro serenatione conscientiae, est salubre diversorum doctorum doctrinas agnoscere,

nec opinioni unius incaute aut pertinaciter inhaerere,

sicut interdum his accidit qui pauca aut unum dumtaxat doctorem legerunt.

Multa quoque pulchra atque utilia inveniuntur in uno doctore,

quae in scriptis non habentur alterius.

Nec omnibus vacat tam multos legere doctores :

et si maxime vacet,

tamen difficile est tam multorum scripta conquirere,

sicut et ego grandi labore procuravi scripta eorum

quos in hoc opere frequentius allegabo.

 

Postremo,

in opere tam ingenti et laborioso,

quod tamen ad laudem et gloriam Omnipotentis et propter commune bonum libenter arripio,

tanto praecordialius et tanto humilius adorandi Paracleti, superdulcissimi et superliberalissimi Spiritus Sancti opem,

directionem illuminationemque invoco,

quanto ad perficiendum hoc opus ex me ipso insufficientior impotentiorque consisto.

Veni igitur, Sancte Spiritus, et emitte caelitus lucis tuae radium. Veni, pater pauperum ; veni, dator munerum ; veni, lumen cordium.

 

 

 

COMMENDATIO SACRAE SCRIPTURAE,

PRAECONIUM LIBRI SENTENTIARUM.

Et de ineffabili dignitate, salubritate, fructuositate, dulcedine et excellentia eorumdem.

 

Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia ; melior est acquisitio, eius negotiatione auri et argenti ; pretiosior est sapientia cunctis opibus ; et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari.

 

De multiplici sapientia mentio fit in divina Scriptura.

Primo, de Sapientia increata,

quae est ipsemet supersapientissimus Deus,

in quo idem sunt esse et essentia, sapere et sapientia.

De quo ad Romanos dixit Apostolus :

Soli sapienti Deo honor et gloria.

 Porro, qualiter sapientia multipliciter dicatur in Deo,

infra patebit.

 

Secundo loquitur Scriptura de sapientia creata :

quae multiplex est.

Una est sapientia salutaris infusa,

quae inter septem dona Spiritus Sancti primum est atque dignissimum,

iuxta illud Isaiae :

Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus.

Haec sapientia est semper formata,

id est caritati inseparabiliter iuncta, sicut et cetera dona.

De qua saluberrima sapientia in Ecclesiastico legitur :

Aqua sapientiae salutaris potabit eum.

Et Iacobus ait :

Quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis,

bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.

Quicumque hac sapientia caret,

in Scripturis stultus vocatur, utpote omnis qui in mortali est culpa.

Et quoniam innumerabiles tales sunt,

recte locutus est Salomon :

Stultorum infinitus est numerus.

 Hinc de sapientibus saeculi huius,

caritate infusa et gratia gratum faciente carentibus,

Vas ait electionis :

dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt ;

 Haec sapientia est divinorum notitia cum gustu interno,

atque cum conformitate affectus ad ipsam notitiam.

 

Alia est sapientia causata,

spectans ad dona gratiae gratis datae :

quae tam per infusionem a Deo quam per studium potest acquiri.

Et est duplex :

Una naturalis et philosophica,

quae ex lumine naturali et rerum creatarum potest notitia adipisci,

secundum quod ex cognitione visibilium ad invisibilium agnitionem consurgimus.

Alia est supernaturalis,

quoniam primordialiter ex divina revelatione innotuit,

nec naturali ratione potuit inveniri :

quae in Scripturis digesta est,

et est Scripturarum notitia.

De qua modo est sermo.

Quae sicut praestantior est sapientia naturali philosophica acquisita,

ita inferior est non solum Sapientia increata,

sed et ea quae donum est Spiritus Sancti.

Denique sapientia ista quae est intelligentia Scripturarum,

recte vocatur donum gratiae gratis datae :

quoniam bonis et malis hominibus, imo bonis malisque angelis, est communis ;

et ad aliorum ordinatur profectum,

quia per eam fit homo ad fidei defensionem, persuasionem et declarationem, atque ad proximorum aedificationem, idoneus.

 

Haec ergo sapientia quae est sacra doctrina et Scripturarum notitia,

multipliciter est laudanda, ac naturali sapientiae multiformiter praeferenda.

Primo,

ratione suae originis :

quia in supernaturali lumine est fundata, supernaturaliter revelata, increataeque veritati innitens ;

philosophica autem sapientia, ex naturali lumine est inventa.

Ideo asserit Hugo :

Sacra Scriptura est liber vitae, cuius origo aeterna,

supernaturalis, divina.

Quamvis ergo omnis sapientia, omnis scientia, omnis notitia veritatis, a Deo sit originaliter atque fontaliter

(unde et de philosophis ait ad Romanos Apostolus,

quod

Deus illis revelavit),

tamen altiori immediatiorique modo sapientia ista, quam naturalis theologia, desuper emanavit et revelata consistit,

utpote ex supernaturali inspiratione ac informatione procedens.

Hinc loquitur Augustinus :

Caelum tonat, ranae taceant.

 

Secundo,

ratione sui obiecti.

Quamvis enim Deus sit obiectum sapientiae naturalis de qua philosophi sunt locuti,

attamen Deus ipse altissimus sublimiori modo supernaturalis sapientiae est obiectum,

hoc est,

secundum modum quo in rebus creatis non repraesentatur ita perfecte,

ut ex earum notitia queat supernaturalis sapientia elici.

Hinc quidquid de dignitate, nobilitate ac praecellentia naturalis ac philosophicae sapientiae dixerunt philosophi ratione sui obiecti,

multo praeclarius de theologica sapientia ista potest pronuntiari.

Porro,

de naturali sapientia illa dixit Philosophus,

quod

sit divina possessio, capitanea scientia, caeterarum scientiarum finis ac iudex : in tantum ut desiderabilius sit parum quid haberi de ea, quam multum de rerum inferiorum notitia.

Propter quod undecimo Metaphysicae protestatur

se de materialium rerum determinasse notitia, propter incorporalium ac divinorum agnitionem.

Etenim,

sicut omnis creatura ad Creatorem finaliter ordinatur,

et ipso incomparabiliter inferior esse censetur ;

sic rerum creatarum scientia ad sapientiam istam divinorum contemplativam tanquam ad finem refertur,

ac ea valde inferior perhibetur.

Dignitas equidem, excellentia nobilitasque sapientiae atque scientiae, uno modo ex parte pensantur obiecti.

 

Tertio,

sapientia ista laudatur,

et ceteris praefulget humanis scientiis ac sapientiae naturali, ratione sui decoris :

quoniam nihil falsitatis, nihil erroris ei admixtum est sicut illis.

Quamvis enim subtiliores ac meliores philosophi multa vera de Deo,

de substantiis separatis, de sphaeris, elementis, hominibus, creaturisque ceteris sint locuti,

in multis nihilo minus circa haec erraverunt,

sicut et infra patebit.

Naturale equidem lumen vehementer est defectuosum,

sed supernaturale lumen est limpidum, erroris falsitatisque exclusivum.

 

Quarto,

sapientia ista ceteris rite praefertur certitudine et auctoritate,

utpote cui nec falsitas nec ambiguitas potest subesse,

cum increatae veritati ac supernaturali indeviabili lumini innitatur, loquendo de doctrina Scripturae canonicae.

Hinc ad Galatas disseruit Paulus :

Licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.

 

Quinto,

sapientia ista commendatur et praefulget ratione suae fructuositatis :

quae talis ac tanta est, ut exprimi plene non valeat.

Haec quippe sapientia de supernaturalibus beneficiis ac munificentiis Dei nos instruit,

et de omni caritate, pietate ac gratia eius ad nos,

de supernaturali beatitudine ad quam conditi sumus ab illo,

de modo ac mediis pertingendi ad illam.

Docet quoque nos agnoscere nosmetipsos, culpas, negligentias, ingratitudines, insipientias nostras,

atque pericula quibus expositi sumus.

Docet demum qualiter debeamus adversariis nostrae salutis resistere,

in omni gratia et virtute proficere ;

et divino nos accendit amore, potat et reficit,

et in omni adversitate nos consolatur.

Facit nos efficaces ad consulendum et succurrendum proximis nostris ;

estque saluberrimum ac splendidissimum nostrarum speculum animarum.

Idcirco ad Timotheum scripsit Apostolus :

Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo ad omne opus bonum instructus.

 Salomon quoque :

Omnis (inquit) sermo Dei ignitus, clypeus est omnibus sperantibus in se ;

 itemque :

Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae.

 Rursus,

de hac saluberrima fructuositate, efficacia, directione et efficientia sapientiae huius, in libris sapientialibus multa scribuntur,

ut est illud :

Primi et purissimi fructus eius.

Et quod ibidem paulo post monetur :

Posside sapientiam, posside prudentiam, et proteget te. Arripe sapientiam, et exaltabit te ; glorificaberis, cum eam fueris amplexatus ; dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.

Hinc ait Gregorius :

Sacra Scriptura oculis mentis quasi speculum quoddam opponitur, ut in ea interna nostra facies videatur. Ibi enim foeda, ibi pulchra nostra cognoscimus ; ibi sentimus quantum proficimus, et quantum a profectu seu perfectione distamus.

O quam salubre est hoc speculum intueri !

Propter quod hortatur Hieronymus :

Utere lectione divina vice speculi, foeda corrigendo, pulchra conservando, et pulchriora agendo.

Hinc denuo dixit Gregorius :

Omnem scientiam et doctrinam sacra Scriptura transcendit, ut taceam quod vera praedicat, quod ad patriam caelestem invitat, quod a terrenis desideriis legentis cor revocat, quod dictis obscurioribus fortes exercet, et parvulis humili sermone blanditur. Nec sic clausa est, ut pavesci debeat, neque sic patet, ut vilescat ; sed usu tollit fastidium, et tanto plus diligetur, quanto amplius meditatur.

 

Sexto,

sapientia ista laudatur a sua excellenti dulcedine.

Habet autem et naturalis sapientia quamdam suavitatem.

Imo ut ait Philosophus :

Philosophia admirabiles delectationes habet sibi admixtas.

Qui rursus fatetur,

quod vir contemplativus non quaerit extra se in rebus vilibus delectari,

quoniam intra se iucundis theorematibus plenus est.

Delectatio namque consurgit ex unione potentiae ad obiectum conveniens.

Idcirco ex unione potentiae intellectivae per actum sapientiae cum summo et incommutabili bono, delectatio oritur.

Verum huius supernaturalis sapientiae multo copiosior est dulcedo, atque in eius actu delectatio consistit sublimior :

sicut et sapientia ista pleniorem de Deo praestat notitiam,

eiusque caritatem, misericordiam, munificentiam, beneficia et promissa, clarius nobis ostendit.

Ideo ait Hugo :

Nihil in hac vita dulcius sentitur, nihil avidius sumitur,

nihil mentem ab amore mundi sic separat, nihil animum contra tentationes sic roborat,

nihil hominem sic excitat et adiuvat ad omne opus bonum ac salubrem laborem,

ut studium sacrae Scripturae.

Sicque sapientia ista facit oblectamenta aspernari carnalia. 

Appetit equidem homo naturaliter delectari :

idcirco qui spirituales delectationes non quaerit nec experitur, in carnalibus delectari molitur.

Propterea hortatur Hieronymus :

Ama studia Scripturarum, et carnis vitia non amabis ;

sint divinae Scripturae semper in manibus, et mente iugiter revolvantur ;

studendo obdormi, et cadentem ex somno faciem pagina sancta suscipiat.

Hinc fatur Chrysostomus :

Geminum confert donum lectio Scripturarum, quia erudit intellectum,

atque a vanitatibus carnalitatibusque abstractum ad Dei amorem perducit hominem.

De his Scripturae praeconiis et de suavitatibus eius,

pulchre loquitur Damascenus libro quarto :

Pulsemus (inquit) optimum paradisum Scripturarum, qui odoriferus, qui dulcissimus, qui speciosissimus ;

qui omnimode intellectualium deiferarum volucrum cantilenis circumsonanter aures nostras demulcet ;

qui tangit cor nostrum, et contristatum consolatur ;

qui mentem nostram facit ascendere ad praeclaras et instar auri fulgidas theorias.

Hauriamus ex huius paradisi fonte perennes atque purissimas aquas salientes in vitam aeternam,

et insatiabiliter voluptuemur in eo :

inconsumptibilem enim possidet gratiam.

De hac amoenitate et iucunditate sapientiae scriptum est in Sapientia :

Sapientia erit allocutio cogitationis et taedii mei.

Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :

non enim habet amaritudinem conversatio eius, nec taedium convictus illius, sed gaudium et laetitiam.

 

Septimo,

collaudatur et praefulget ratione opulentiae ac sufficientiae suae,

ob quas prae cunctis transitoriis et terrenis incomparabiliter est optanda, quaerenda et servanda.

Hinc sapientiae ait amator :

Praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse dixi in comparatione illius ;

super salutem et speciem dilexi illam ;

venerunt autem mihi omnia bona simul cum illa. 

Et si divitiae appetuntur, quid sapientia locupletius ?

Unde in Proverbiis fertur :

Sapientia lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam, beatus ;

longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra eius divitiae et gloria.

Hinc libro quarto Damascenus :

Optimum (inquit) et utilissimum est investigare divinas Scripturas. 

Sicut enim lignum secus decursus aquarum plantatum,

ita et anima divinis irrigata Scripturis, impinguatur,

et fructum temporaneum tribuit, et semper virentibus foliis,

id est acceptabilibus Deo actionibus, decoratur.

Ad actionem enim virtuosam et immaculatam contemplationem, ex Scripturis dirigimur.

 His consonat illud Isaiae :

Divitiae salutis sapientia et scientia ;

 illud quoque Sapientiae :

Infinitus thesaurus hominibus est sapientia, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei. 

Neminem enim diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat.

Hinc ait Hieronymus :

Pinguissimus est sermo divinus,

omnes in se habet delicias :

quidquid volueris, ex divino sermone nascitur,

sicut tradunt Iudaei de manna, quod secundum uniuscuiusque voluntatem sapiebat,

iuxta illud Sapientiae : 

Panem de caelo praestitisti eis, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem ;

deserviens enim uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. 

Quod tamen de iustis est intelligendum : impiis enim vertebatur in nauseam.

 

Octavo,

sapientia seu divina Scriptura commendatur ac eminet ratione suae sententiositatis atque multiplicis sensus.

Nam eadem littera interdum duplicem, aliquando triplicem, nonnunquam quadruplicem habet sensum :

qui sunt quatuor fercula quae ponuntur in mensa refectorii animae.

Nam et ipsae res significatae per verba Scripturae, aliquid significant.

Hinc dicit Gregorius :

Tanta ac talis est Scripturae sublimitas, ut non solum verba a Domino et a Sanctis prolata,

sed et circumstantiae rerum quae simpliciter dictae videntur, spiritualibus sint plenae mysteriis.

Augustinus quoque ad Volusianum :

Tanta est, inquit, christianarum Litterarum profunditas, ut quotidie in eis proficerem,

si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem,

maximo otio, summo studio, meliori ingenio, conarer addiscere.

Nec mirum, cum et Plato ubique inveniret quod disceret, et semper se ipso melior fieret.

Hoc est quod ait Chrysostomus :

Quanto plus quis in sacris Eloquiis assiduus fuerit, tanto ex eis uberiorem intelligentiam capit.

 

Postremo,

etiam aliis variis considerationibus potest eminentia sapientiae huius seu divinae Scripturae monstrari,

puta ex eius altitudine, pretiositate, salubritate :

quae ad praeinducta possunt reduci.

Hinc sacram Scripturam cum omni reverentia pertractemus,

diligentissime legamus,

atque prae cunctis scientiis philosophicis et humanis appretiemur :

cum ipsa sit velut epistola nobis a Spiritu Sancto missa, imo et ore Dei incarnati pro magna parte prolata.

Propter quod,

dum studemus et legimus eam, Deus loquitur nobis ;

dum vero oramus, alloquimur Deum.

Munda quoque receptacula in animabus nostris tam praeclarae sapientiae praebeamus,

ut subiectum suo proportionetur habitui, locus locato, et susceptivum suscepto.

 

 

 

De recto, salubri et ordinato modo ac processu studendi.

 

Altiora te ne quaesieris,

et fortiora te ne scrutatus fueris.

Sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper,

et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.

 

In omnibus observandus est rectus ac debitus ordo,

et quod primo ac maxime Deus requirit a nobis,

id in primis est exquirendum ac adimplendum.

Ideo bene locutus est S. Bernardus :

Ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris.

Porro ad praecepta Dei atque Ecclesiae in primis tenemur ;

ideo quidquid illis neglectis quis studeat,

et quantumcumque in scientiis crescat,

non solum inacceptum est Deo, nec ad salutem proficiens,

imo etiam ad damnationem eius cedit maiorem,

quoniam aggravat culpam ipsius, quemadmodum Iacobus protestatur apostolus : 

Scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi.

Unde et ipsemet Dominus dixit :

Servus qui cognovit voluntatem domini, et non fecit, plagis vapulabit multis.

 Ideo in Ecclesiastico fertur :

Melior est homo qui minuitur sapientia, et in timore Dei ambulat, 

quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.

 

Qui studere itaque cupit salubriter, et in divinorum notitia ordinate proficere,

primo omnium satagat adimplere praecepta, atque per arctam incedere viam salutis ;

fugiat vanitates, et carnis vitia detestetur.

Scientia quippe sine virtutibus, est informis ;

et sicut forma perfectio est materiae,

sic conversatio virtuosa decor consistit scientiae.

Hinc scriptum est :

Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? 

Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.

 Recte ergo disseruit Gregorius Nazianzenus :

Primus sapientiae gradus est vita laudabilis,

et apud Deum mens pura, qua puri superpurissimo Deo iunguntur,

et sancti sanctissimo Deo sociantur.

Sapientia clara est, non quae in verbis volat,

sed in virtutibus constat.

 

Isidorus quoque :

Ad maioris, inquit, culpae cumulum pertinet, scire quid facere debeas, nec implere.

 

Denique Plato in Phaedone diffuse docet et probat,

quod

philosophi nequaquam sit circa vestimentorum occupari ornatum,

ciborum aut venereorum viles optare delicias, divitiis inhiare ;

sed contemptis his omnibus, divinis et intellectualibus inhaerere.

Quanto magis istud ad omnem christianum spectat philosophum, praesertim theologum ?

Nempe, ut commune est verbum,

virtus unita fortior est quam dispersa.

Ideo quo intellectus studentis circa carnalia, exteriora et vana magis dispergitur,

eo ad proficiendum in divinorum agnitione ac veritatis notitia impotentior redditur.

Et quo magis se a mundanis et vilibus abstrahit, ac circa intellectualia et divina se ipsum recolligit,

eo ad proficiendum in theologica facultate, in veritatis splendore, atque in omni scientia, aptior fortiorque efficitur :

potissime vero,

dum lumen naturae per lumen gratiae vigoratur ;

dum scholastica exercitatio exercitio devotionis internae iuvatur ;

dum oratione sincera contemplationeque fervida, mens fonti munditiae ac summae veritati unitur.

Tunc quippe desuper illustratur,

atque a Sole sapientiae gratiose perfunditur, ungitur, eruditur ad intelligendum abdita Scripturarum,

ad considerandum mirabilia legis divinae, nexum et ordinem credendorum :

ita ut habeat fidem cum rationibus credibilium, et cum purificatae mentis intelligentia.

Propter quod oravit Psalmista :

Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

Hinc talibus scripsit S. Ioannes :

Unctio eius docet vos de omnibus ;

Paulus quoque ad Timotheum :

Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum.

 Etenim,

sicut Spiritus Sanctus Scripturarum est dator,

sic ipse ad earum intelligentiam est optimus illustrator,

et mentibus puris sibi placentibus exuberantes illuminationes largitur.

Unde Iacobus ait apostolus :

Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei.

 

Hinc, ut recitat Cassianus,

sanctus anachoreta Theodorus dixit,

quod

cupiens Scripturarum verum atque profundum acquirere intellectum,

potius studeat cordis puritati,

quam disputationi aut multorum voluminum lectioni.

Hoc vir vitae purissimae sanctus pater Bernardus expertus,

ad Dei gloriam humiliter fatebatur totam Scripturam cum plena intelligentia sibi ter resplenduisse.

Hinc S. Thomas, Bonaventura, et eis consimiles, creduntur sapientiam suam orando potius quam studendo obtinuisse.

Talis etiam fuit magnus ille Pierius, presbyter Alexandrinus :

qui ut in martyrologio recitatur,

fuit vita purissimus, rebus pauperrimus, ad christianam philosophiam expeditissimus,

et doctor Ecclesiae incomparabilis, in Scripturis nobiliter eruditus.

Praeterea talis exstitit Gregorius Nazianzenus,

qui dum in adolescentia sua studeret Athenis, castitati et sapientiae valde intentus,

apparuerunt ei in visione quasi speciosissimae duae puellae,

una a dextris, et alia a sinistris, ipsum quasi amplecti et deosculari optantes.

Quas dum ingenti horrore abiceret,

dixerunt :

Cur nos, o bone adolescens, in tantum abhorres et abicis, cum simus tibi tam carae et familiares ? 

siquidem una nostrum sapientia, alia castitas appellatur.

Ex his innotescit

quam verissime dixerit venerabilis Hugo de S. Victore :

Ad sacrae cognitionem Scripturae,

opus est intima compunctione magis quam profunda investigatione,

suspiriis quam argumentis, crebris gemitibus quam copiosis argumentationibus, lacrimis quam sensibus,

oratione quam lectione, caelestium contemplatione quam terrestrium occupatione.

Verum studendi hunc ordinem multi subvertunt studentium :

imo et, proh dolor ! religiosi nonnulli, qui scientiae magis quam conscientiae vacant ;

imo, ut verius tangam, carnalitati et vanitati dare operam non verentur,

et circa quaestiones magis quam circa regulares observantias occupantur.

 

Postremo,

circa id quod in articuli huius exordio tactum est :

Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris :

 advertendum

quod quaedam est perscrutatio divinorum immoderata,

ex curiositate aut confidentia proprii intellectus procedens :

quae merito vituperatur.

De qua Salomon contestatur :

Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum ; 

sic qui perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.

 Alia est perscrutatio divinorum incomprehensibilium altissimorum, moderata et reverentialis,

cum recognitione imbecillitatis propriae mentis,

ex zelo veritatis et pietate emanans,

desiderio atque intentione defendendi fidem contra impugnantes eamdem,

et ad appropinquandum lucidae notitiae credendorum,

prout in hac vita Deo praestante fieri valet.

 

Quae perscrutatio rite laudatur.

De qua ait vir sanctus :

Beati qui scrutantur testimonia eius ;

 itemque :

Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.

Unde in Evangelio locutus est Christus :

Scrutamini Scripturas.

In Actibus quoque legitur :

Nobiliores ex eis susceperunt verbum Dei cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas.

 

 

 

Ex prologis doctorum super Primum librum Sententiarum.

 

[PROLOGUS PETRI DE TARANTASIA]

 

Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :

via aquila, in caelo, via prologus colubri super petram, via navis in medio mari ;

et viam viri in adolescentia sua. Prov. XXX, 18-19.

 

In his verbis Salomon describit excellentiam theologiae, et specialiter libri Sententiarum,

in quo theologiae difficultates congestae sunt.

Et describit eam a quatuor.

Primo,

ab ipsius difficultate, cum dicit « difficilia ».

Unde Sapiens :

Ecce quae in prospectu sunt, invenimus cum labore ; quae autem in caelis sunt, quis investigabit ?

Difficilis enim est naturali intellectui haec doctrina,

quia non habet causam in natura, nec similitudinem plenam in arte.

 

Secundo,

ab omnium ignorantia, ibi : « penitus ignoro ».

Si enim hoc dixit sapientissimus Salomon, quanto magis nos ?

 

Tertio,

a librorum numero, ibi : « tria sunt, et quartum ».

Quatuor enim sunt libri Sententiarum partiales, unus totalis.

 

Quarto,

a librorum materia.

In hoc namque quod ait, « via aquilae in caelo »,

tangit materiam primi libri.

Aquila enim rex avium, significat Deum Trinitatem, omnium regem :

de cuius essentia et personis, de personarum origine et distinctione,

id est proprietatibus earumdem, in primo libro determinatur.

De quo dicit, « via aquilae in caelo ».

Hae sunt enim investigabiles viae Dei,

iuxta illud Iob :

Abscondita est sapientia ab oculis omnium viventium.

Propter quod et Ioannes in Ezechielis visione per aquilam figuratur,

quoniam Deitatis ac Trinitatis mysterium altissime penetravit.

 

In hoc autem quod dicitur, « via colubri super petram »,

signatur materia libri secundi.

Coluber namque colens umbram, est diabolus,

iuxta illud Iob :

Sub umbra dormit in secreto calami, etc.

Petra vero signat firmitatem status hominis in innocentia et puritate,

quam coluber iste super eam se effundens, per tentationem corrupit.

De natura igitur colubri huius,

id est de natura angelica, de tentatione qua hominem vicit, aliisque attinentibus, determinatur in libro secundo.

 

In hoc autem quod dicitur, « viam viri in adolescentia sua »,

materia tertii libri signatur.

Vir iste Christus est, ab instanti conceptionis perfectus,

iuxta illud Ieremiae :

Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum.

Huius viri Alma, id est adolescentula, est virgo Maria, quae dicitur adolescentula,

iuxta illud Isaiae : 

Ecce virgo concipiet :

ubi textus Hebraeus habet : Alma, id est adolescentula custodita.

In hac fuit via Christi per gratiam unionis ad redimendum.

Alia vero est via eius in qualibet anima sancta, quae dicitur adolescentula.

Unde in Canticis dicitur :

Adolescentulae dilexerunt te.

Et hoc, per gratiam adoptionis ad gratificandum : quod fit per virtutes et dona.

Et de his duobus tractatur in tertio.

 

Porro,

per hoc quod dicitur, « via navis in medio mari »,

signatur materia quarti libri.

Navis quippe est Ecclesia.

Haec est Petri navicula, in quam Christus ascendit.

Sed navicula haec in medio mari mundi huius iactatur fluctibus tentationum.

Mundus enim est mare turbidum per impatientiam, amaritudinem et inquietudinem vitiorum.

In quarto autem libro tractatur qualiter Ecclesia per suos ministros in hoc mundo regatur per ecclesiastica sacramenta,

et quomodo tandem ad gloriam perducatur.

Haec ergo est materia totius doctrinae huius.

Haec Petrus.

 

 

[PROLOGUS S. THOMAE]

Exordium prologi Thomae est :

 

Ego sapientia effudi flumina ;

ego quasi trames aquae immensae de fluvio,

et quasi fluvius Dorix et sicut aquaeductus exivi de paradiso ;

dixi : Rigabo hortum plantationum, et inebriabo partus mei fructum. Eccli. XXIV, 40-42.

 

Inter multorum sententias inquirentium quid sit vera sapientia,

unam specialiter veram et firmam protulit Apostolus,

dicens, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam

quia videlicet sapientia Filio appropriatur,

quoniam sapientiae opera multum conveniunt cum propriis Filii.

Per sapientiam enim Dei, manifestantur divinorum abscondita,

producuntur creaturarum opera,

nec solum producuntur, sed etiam instaurantur,

ac perficiuntur illa perfectione qua unumquodque dicitur perfectum,

secundum quod proprium finem attingit.

 

Quod autem manifestatio divinorum pertineat ad Dei sapientiam,

patet ex hoc quod Deus per sapientiam suam se ipsum perfecte cognoscit.

Ideo, si quid de ipso cognoscimus,

oportet quod inde derivetur,

quoniam omne imperfectum a perfecto trahit originem.

Unde in libro Sapientiae dicitur : 

Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam ?

Denique manifestatio ista per Filium specialiter facta est,

cum ipse sit Verbum Patris.

Propter quod convenit sibi manifestatio Patris dicentis totiusque Trinitatis :

Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

Recte igitur dicitur ex persona Filii : « Ego sapientia effudi flumina ».

Flumina ista intelligo fluxus aeternae processionis ad intra, olim occulta,

et quodammodo infusa in similitudinibus creaturarum et in aenigmatibus Scripturarum,

ita ut vix aliqui sapientes Trinitatis mysterium crederent.

Venit Filius,

et infusa flumina ista effudit nomen Trinitatis explicando,

dicens : Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 

Et in hoc tangitur materia primi libri.

 

Secundum ad Dei sapientiam pertinens, est creaturarum productio :

quae etiam attribuitur Filio, in quantum est imago Dei,

ad cuius formam omnia sunt formata.

Unde Ioannes : 

Omnia per ipsum facta sunt. 

Hinc recte dicitur in persona Filii : « Ego quasi trames aquae immensae de fluvio ».

In quo notatur ordo creationis et modus.

Ordo, quoniam sicut trames a fluvio derivatur,

sic temporalis processus creaturarum ab aeterno processu personarum.

Unde Psalmista : 

Dixit, et facta sunt

id est, Pater Verbum genuit, in quo erat ut fieret creatura, 

secundum Augustinum.

Primum namque semper est causa sequentium,

secundum Philosophum.

Hinc primus processus est causa et ratio omnis sequentis processionis.

Modus quoque signatur quantum ad duo.

Primo,

ex parte creantis,

qui cum omnia impleat, nulli tamen se commensurat :

quod notatur in hoc quod dicitur, « immensae ».

Secundo,

ex parte creaturae :

quoniam sicut trames procedit extra alveum fluminis,

ita creatura procedit a Deo extra unitatem essentiae,

in qua sicut in alveo, fluxus personarum continetur.

Atque in hoc notatur materia libri secundi.

 

Tertium ad Dei sapientiam pertinens, est operum restauratio :

quia per id debet res reparari, per quod facta est.

Hinc Filius omnia reparavit, qui hominem redimendo,

dicitur omnia reparasse quae propter hominem facta sunt.

Recte ergo ex persona Filii dicitur : 

Ego quasi fluvius Dorix et sicut aquaeductus exivi de paradiso

Paradisus iste est gloria Patris :

de qua Filius exivit in vallem nostrae miseriae, non illam amittendo, sed occultando.

Et circa hunc exitum duo notantur,

videlicet modus et fructus.

Dorix enim est rapidissimus fluvius :

unde designat modum

quo quasi impetu quodam amoris Christus complevit mysterium nostrae reparationis.

Fructus vero significatur in hoc quod dicitur, « sicut aquaeductus ».

Quemadmodum enim ex uno fonte producuntur plures aquaeductus divisim ad fecundandam terram,

ita ex Christo fluxerunt diversa genera gratiarum ad irrigandam Ecclesiam,

secundum quod dicitur ad Ephesios

Ipse dedit quosdam Apostolos, quosdam Prophetas. 

Et in hoc tangitur materia tertii libri.

 

Quartum ad Dei sapientiam pertinens, est perfectio qua res conservatur in suo fine :

quo subtracto, relinquitur vanitas,

quam non patitur sapientia, pertingens a fine in finem fortiter, et disponens omnia suaviter. 

Unumquodque enim suaviter disponitur,

quando in suo fine naturaliter desiderato locatur.

Quod etiam ad Filium specialiter pertinet,

qui cum sit virtus et naturalis Filius Dei Patris,

nos in gloriam paternae hereditatis reduxit.

Unde Apostolus ad Hebraeos ait : 

Decebat eum propter quem et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, etc. 

Unde dicitur : Rigabo hortum plantationum.

Ad consecutionem etenim finis exigitur praeparatio,

per quam omne quod fini non congruit, tollatur.

Sicque Christus,

ut nos in finem aeternae gloriae perduceret,

sacramentorum medicamenta instituit et paravit,

quibus peccati vulnus a nobis abstergitur :

quibus deletis, in felicitatem perducimur.

Et in hoc tangitur materia quarti libri.

Haec Thomas.

 

  

PROLOGUS S. BONAVENTURAE

Thema Prologi Bonaventurae est :

 

Profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Iob XXVIII, 11.

 

In his verbis tangitur quadruplex causa libri Sententiarum :

causa videlicet materialis, in nomine « fluviorum » ;

causa formalis, in perscrutatione profundorum ;

causa finalis, in revelatione absconditorum ;

causa efficiens, in supposito verborum istorum, « scrutatus est et produxit.

 

Itaque causa materialis innuitur nomine « fluviorum ».

Nam iuxta quadruplicem proprietatem fluvii materialis, quadruplex est fluvius spiritualis :

de quo secundum quadruplicem differentiam, sunt quatuor libri Sententiarum.

Considerando namque fluvium materialem quoad suam durationem,

invenitur in eo perennitas :

quia secundum Isidorum, fluvius est fluxus perennis.

Considerando autem fluvium quantum ad extensionem,

invenitur in eo spatiositas.

Et quantum ad motum eius,

invenitur in eo circulatio.

Unde Ecclesiastes :

Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur.

Et quoad suum effectum, convenit ei mundare.

 

Iuxta haec quatuor, ponitur quadruplex fluvius spiritualis.

Nam ratione perennitatis,

emanatio personarum ad intra aeterna dicitur fluvius.

De hoc fluvio apud Danielem :

Antiquus dierum, id est Pater aeternus, sedit, et fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius :

quia ex Patre procedit plenitudo amoris, id est Spiritus Sanctus, ideo fluvius igneus dicitur ;

et plenitudo virtutis in Filio, propter quod fluvius dictus est rapidus.

Secundo,

ratione spatiositatis, emanatio rerum ad extra et universorum creatio, fluvius nuncupatur.

Tertio,

ratione circulationis, incarnatio Filii Dei fluvius nominatur.

Quemadmodum enim in circulo finis coniungitur principio,

ita in incarnatione natura hominis ultimo die conditi, unita est Verbo aeterno,

quod incarnatum, fecit circulum,

redeundo ad Patrem unde exivit,

sicut ipse ait :

Exivi a Patre, et veni in mundum ; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.

Et in Psalmo :

A summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius.

Quarto,

ratione emundationis, fluvius dicitur dispensatio sacramentorum, quae mundant nos.

Unde in Apocalypsi :

Ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.

Nam gratia sacramentalis clara instar crystalli et mundativa, procedit a Deo effective,

atque de latere Christi dormientis in cruce, tanquam a causa mediatrice ac meritoria.

De primo fluviorum istorum, est primus liber Sententiarum ; de secundo, secundus : sicque deinceps.

Haec sententialiter Bonaventura.

 

 

 

[PROLOGUS RICHARDI DE MEDIAVILLA]

Quibus consonant quae in prologo suo scribit Richardus de Mediavilla,

sic inchoans :

 

Abscondita produxit Deus in lucem. Iob XXVIII, 11.

 

Haec verba in Iob ad litteram de Deo dicta, allegorice possunt exponi de Magistro Sententiarum :

qui « abscondita », id est divina,

« produxit in lucem », id est, nobis manifestavit,

prout patitur materiae sublimitas atque ingenii nostri debilitas.

Sicque in verbis propositis tanguntur quatuor causae huius libri :

materia, cum dicitur, « abscondita » ;

forma, cum additur, « produxit » ;

efficiens, in supposito huius verbi, « produxit » ;

finis, in effectu ipsius productionis, cum subditur, « in lucem ».

 

Porro divina dicuntur nobis abscondita :

primo, propter suam sublimitatem ;

secundo, propter nostrae carnis corruptibilitatem ;

tertio, propter perversitatem voluntatis quorumdam,

in quibus iudicium rationis offuscatur ex perversitate voluntatis,

quae a divina illuminatione impedit mentem,

et ex naturali colligantia sua ad intellectum, trahit et allicit eum sibi.

 

Causa formalis huius voluminis duplex est,

scilicet forma tractatus, et forma tractandi.

Forma tractatus libri,

est divisio sua in libros partiales, partialiumque librorum in distinctiones, et distinctionum in capitula.

Forma tractandi,

est modus agendi qui est in isto libro per auctoritates et rationes.

Optimus namque modus producendi intelligibilia abscondita in lucem,

est per auctoritates et rationes procedere :

quia auctoritas inclinat ad credendum,

et ratio illuminat ad intelligendum.

Credere quoque praeparat intellectui viam ad veritatis intelligentiam.

Unde Isaias :

Nisi credideritis, non intelligetis.

Hinc Magister per similitudinem quamdam dici potest posuisse stellas in firmamento, id est in Ecclesia.

Rationes enim Magistri stellis comparantur,

quoniam instar stellarum sunt altae, subtiles, clarae, et indissolubiles.

 

Causa efficiens duplex est :

prima et principalis,

quae est Deus, quantum ad omnia vera in hoc libro contenta ;

et causa secundaria ministerialis,

utpote Petrus Lombardus, doctor theologiae, postea Parisiensis episcopus.

 

Causa finalis, est illuminatio intellectus ad divinorum cognitionem.

Ad hoc editus est hic liber,

ut divina intellectui nostro luceant et patescant,

tam luce acquisitae scientiae, quam luce gratiae ac lumine gloriae.

Quaedam enim cognoscimus luce gratiae,

quae luce acquisitae scientiae cognoscere non valemus.

Quod etiam infidelium testimonio comprobatur.

Ait equidem Avicenna nono Metaphysicae suae, loquens de dispositionibus animarum a corporibus exutarum :

Oportet te scire quod promissio aliqua est quae fide recipitur,

quia non est via ad probandum eam,

nisi credendo testimonio Prophetae (utpote Mahometi, de cuius lege exstitit Avicenna) :

ut est illa, quod anima habebit corpus apud resurrectionem.

 Haec Richardus.

Previous section
Section 3 of 3