CAPITULA XLV-LII (versio Cerbanus) — Livre III — Burgundio de Pise
Burgundio de Pise - Livre III
VERSION OF CERBANUS
[CAPITULUM 45]
DE DISPENSATIONE DEI ET BENEFICIO NOSTRAE SALUTIS
Suggestione igitur principis daemoniorum inlaqueatum hominem et creatoris praeceptum non custodientem, et denudatum gratia et praesentia privatum, et coopertum malignae vitae asperitate, - hoc est enim folia fici, - et investitum necrosin (id est mortalitatem) et pinguedinem carnis, - hoc est enim mortuorum pellium indumentum, - et paradiso secundum iustum Dei iudicium exulem factum, et morte proscriptum et corruptioni subiectum non despexit ille impassibilis, quoniam essse dans bene esse largitur. Sed multis prius corripiens et ad conversionem vocans suspirio et tremore, aqua cataclysmo (id est diluvio), et omnis generis fere perditione, confusione et divisione linguarum, et angelorum immissione, civitatum incendio, figuratis Dei visionibus, bellis, victoriis, subiectionibus, signis et prodigiis, et diversis potestatibus, lege et prophetis, per quae curata fuit peccati divisio multipliciter diffusi et mancipantis hominem, et omnem speciem malitiae ingerentis vitae, et quod esset etiam ad bonum hominis regressus, quoniam per peccatum mors in mundum intravit sicut bestia silvestris, et indomitam humanam corrumpens naturam ; adhuc autem liberari futurum sine peccato, et non morti per peccatum subici ; amplius autem innervari et renovari natura et opere instrui, et doceri veritatis viam a corruptione quidem removentem, ad vitam autem saecularem reducentem et finem, magnam circa ipsum demonstrant philanthropiae (id est hominis amore) pelagus. Ipse enim creator, qui et Filius, pro plasmate proprio percepit agonem, et opere magister fit. Quoniam divinitatis spe hostis deceperat hominem, carnis appositione decipitur. Et hoc esse demonstrantur simul bonum et sapiens, iustumque et possibile Deo. Bonum quidem, quoniam non contempsit proprii plasmatis infirmitatem, sed occurrens ei cadenti manum porrexit ; iustum autem, quod homine victo non alterum facit vincere tyrannum, neque violentia rapit hominem morti, sed quem olim peccatum mancipat mors, hunc bonus et iustus victorem iterum fecit et simili similem salvavit, quoniam in invio erat ; sapiens autem, quoniam huius invii invenit solutionem convenientissimam Dei. Et Patris homousios, qui est eiusdem substantiae Patri, unigenitus Filius et Verbum Dei et Deus, qui cum esset in sinu Dei et Patris et homousios Patri et Spiritui Sancto, ante saecula, sine principio, qui, cum in principio et ad Deum et ad Patrem esset in forma Dei existens, declinans caelos advenit, non deprimens humillimam suam altitudinem, sed despective humiliatus condescendit ad sui ipsius servos, descensu inenarrabili et incomprehensibili, - hoc enim ostendit descensus, - et cum sit Deus perfectus, homo perfectus fit et omnium novorum novissimum perficitur, solum novum sub sole ; per quod infinita Dei indicatur potentia. Magnum enim est fieri Deum hominem. Et Verbum caro inconvertibiliter factum est, ex Spiritu Sancto et Maria sancta semper virgine et Dei genitrice. Et mediator Dei et hominum constituitur, solus philanthropos (id est amator hominis), non ex voluntate aut delectatione aut applicatione viri aut generatione delectationis in matre purissima virgine assumptus, sed ex Spiritu Sancto et ex prima generatione Adae ; et fit subditus Patri secundum nos et ex accepto a nobis, nostram inobedientiam sanat, exemplum nobis obedienta factus, sine qua non est salutem contingere.
[CAPITULUM 46]
DE INCARNATIONE VERBI
- Missus est angelus ad Mariam Virginem ex davidica tribu productam. Sed ex Iuda natum fuisse Dominum nostrum Iesum Christum manifestum est, ex qua tribu utique nullus altari incensum posuit quemadmodum dicit Apostolus ; de quo certius posterius docebimur. Cui etiam Virgini evangelizans dixit : Ave gratia plena, Dominus tecum. Hac autem in sermone turbata, dixit ad ipsam angelus : Ne timeas Maria ; invenisti gratiam apud Dominum, et paries filium et vocabis nomen eius Iesum : ipse enim salvabit populum suum a peccatis eorum. Unde Iesus Salvator interpretatur. Dubitante autem : Quomodo mihi erit hoc, quoniam virum non cognosco ? iterum dixit ad illam angelus : Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ; unde, quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Haec autem respondit ad ipsum : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.
- Per optationem autem sanctae Virginis, Spiritus Sanctus praevenit in ipsam secundum verbum Domini, quod dixit angelus, purgans ipsam et potentia deitatis Verbi, receptivam simul autem et generativam praeparans. Et tunc obumbravit ipsam Dei altissimi per se sapientia et virtus, id est Filius Dei, Patri homousios (id est consubstantialis), sicut divinum semen ; et copulavit sibi ipsi ex sanctissimis et purissimis ipsius sanguinibus carnem, animatam anima rationali et intellectiva, quae fuit a principio nostrae conspersionis, non seminans, sed per Spiritum Sanctum creans ; nec paulatim appositionibus completa figura, sed subito perfecta ; et Dei Verbum, id est persona, realiter facta est carni persona. Non enim prius erant secundum seipsa et sic unitum est Dei Verbum, sed inhabitans in ventre Virginis Matris incircumscripte, in sui ipsius persona ex immaculatis semper Virginis sanguinibus carnem animatam anima rationali et intellectiva substituit ; et principium carnis nostrae conspersionis accipiens, ipsum Dei Verbum carni persona factum est, quoniam simul caro, simul Dei Verbi caro, simul caro animata rationali et intellectivo. Unde, non hominem deificatum dicimus, sed Deum et Dei Verbum hominem factum ; qui, cum natura perfectus esset Deus, factus est natura perfectus homo ; id est, non vertens naturam, neque in phantasticam dispensationem ; sed in carne ex Maria Virgine accepta, rationabiliter et intelligibiliter animata et in ipsa esse contingenti, secundum personam unitus est inconfuse et incommutabiliter et indivisibiliter, non deponens suae deitatis naturam in carnis substantiam, neque suae carnis substantiam in naturam suae deitatis, neque ex divina ipsius natura neque opera accipiens ex humana natura unam perfecit naturam compositam.
[CAPITULUM 47]
- Inconverse enim et incommutabiliter unitae sunt ad invicem Christi naturae, neque divina a propria simplicitate distante, neque humana conversa est aut in deitatis naturam, neque in [in]existentiam divisa est ; neque ex duabus una composita natura facta est. Composita enim natura neutris ex quibus componitur naturis homousia (id est eiusdem substantiae) esse potest, ex alterutris perficiens alterum ; ut corpus ex quatuor elementis compositum, neque igni dicitur homousion, neque ignis nominatur, neque aer, neque aqua, neque terra, neque horum alicui homousion esse dicitur. Si igitur secundum haereticos Christus est unius compositae naturae, post unionem autem realiter ex simplici natura conversus est in compositam, neque Patri simplicis naturae existenti homousios esse dicitur, neque matri. Neque enim ex deitate et humanitate ipsa componitur, neque est ex deitate et humanitate ; neque autem Deus neque homo denominabitur, sed Christus solus ; et est hoc, videlicet Christus, non personae ipsius nomen, sed unius secundum ipsos naturae.
- Nos autem Christum non unius compositae naturae dogmatizamus neque ex alteris alterum, sicut ex anima et corpore homo noster, aut sicut ex quatuor elementis corpus, sed ex alteris eadem esse. Ex deitate enim et humanitate Deum perfectum et hominem perfectum, eundem et esse et dici ex duabus et in duabus naturis esse confitemur. Id autem, videlicet quod est Christus, nomen personae dicimus, non uno modo dici, sed duarum naturarum esse significativum. Ipse enim seipsum unxit : ungens quidem ut Deus, unctus autem ut homo ; hic ipse est enim hoc et illud. Unctio autem humanitatis deitas est. Si enim, cum unius naturae compositae sit, Christus homousios Patri, erit ergo et Pater compositus et carni homousios ; quod est inconveniens et omni blasphemia plenum.
- Qualiter autem et una natura contrariorum substantialium differentium susceptiva fiet ? Aut qualiter enim possibile est eandem naturam, secundum ipsos, creatam et increatam, mortalem et immortalem, circumscriptam et incircumscriptam esse ?
- Si vero Christum unius dicunt esse naturae et ipsam simplicem esse fatentur, manifesto ipsum purum Deum esse confitentur, et phantasiam inducunt ; et sic, nec hominem factum, aut purum hominem ; et hoc secundum Nestorium. Et ubi est igitur quod in deitate perfectum est, et in humanitate perfectum ? Aliquando autem et Christum duarum naturarum esse ostendunt, sed ipsum unius compositae naturae post unionem esse dicunt. Quod enim Christus unius fuit naturae ante unionem, ubique manifestum est.
- Sed idem haereticorum error tacere voluit, quod est idem dicere esse naturam et personam. Quoniam autem unam hominum naturam esse dicimus, sciendum est quod non consideranter ad animae et corporis rationem hoc dicimus. Impossibile enim est unius naturae dicere corpusque Domini et animam ad invicem comparata. Quoniam autem plures personae hominum sunt et omnes eandem recipiunt rationem substantiae, - omnes ex anima et corpore compositae sunt et omnes naturam animae amplectuntur et substantiam corporis possident, - communem speciem plurimarum differentium personarum unam naturam dicimus esse, uniuscuiusque videlicet personae duas naturas habentis, et quae duabus perficitur naturis, animae dico et corporis.
- Sed in Domino nostro Iesu Christo non est communem speciem accipere. Neque enim fuit, neque est, neque aliquando erit alius Christus ex deitate et humanitate, et in deitate et humanitate, Deus perfectus idem et homo perfectus. Ex quo non est dicere unam naturam esse in Domino nostro Iesu Christo. […] Quare ex duabus utique naturis, divinaque videlicet et humana, dicimus factam esse unionem, neque secundum phyrmon aut confusionem aut commixtionem, sicut Deo perditus dicit Dioscorus et Severus et horum proxima insipientia ; neque personativam, neque relativam, aut secundum dignitatem, aut eandem voluntatem, aut eiusdem honoris, aut aequivocam, aut beneplacitum, sicut Deo odibilis firmavit Nestorius et Diodorus et Mopsuestenus Theodorus, et horum daemoniosa collectio ; sed secundum compositionem, videlicet secundum personam, inconvertibiliter et inconfuse et inalterabiliterque et indivisibiliter et inseparabiliter, et in duabus perfectis naturis unam personam habentibus confitemur Filii Dei et incarnati, eandem personam dicentes deitatis et humanitatis ipsius ; et duas naturas confitemur integras in Christo post unitionem, non separarim vel secundum partem ponentes unamquamque, sed unitas ad invicem in una composita persona. Substantialem enim dicimus unionem, id est veram, et non secundum phantasiam. Substantialem autem, non sicut duabus unam compositam perficientibus naturam, sed unitas ad invicem secundum veritatem in unam personam compositam Filii Dei, et salvam ipsarum substantialem differentiam determinamus. Creatum enim permansit creatum, et increatum increatum ; et mortale, mortale, et immortale immortale remansit, et circumscriptum circumscriptum, et incircumscriptum incircumscriptum ; et visibile visibile, et invisibile invisibile. Hoc quidem est illustrare miraculis, illud vero iniuriis subici.
- Inhabitavit enim humanis Verbum. Sunt enim ipsius quae sanctissimae sunt ipsius carnis ; et assignavit carni propria secundum redditionis modum, propter eam quae est ad invicem partium segregationem et secundum personam unionem. Et quia unus et idem erat divina et humana operans, in utraque forma cum utraque participatione, quare et Dominus gloriae crucifixus dicitur, et tamen divina ipsius nihil passa est natura ; et Filius hominis ante passionem in caelo esse dicitur, sicut et ipse Dominus dixit. Unus enim et idem erat Dominus gloriae, natura et veritate Filius hominis et homo factus ; et ipsius miracula et passiones cognoscimus, quamvis secundum aliud miracula operatus est, et secundum aliud passiones idem subiit. Scimus enim sicut unam ipsius personam sic et naturarum ipsius differentiam salvari. Qualiter enim salvabitur differentia, nisi salvatis differentiam habentibus ad invicem ? Differentia enim differentium est differentia. Ratione quidem, qua naturae Christi ab invicem differunt, id est ratione substantiae, dicimus ipsum se ultimis tangere : secundum deitatem quidem Patri et Spiritui Sancto, secundum vero humanitatem Matrique et nobis. Homousios enim est idem, secundem deitatem quidem Patri et Spiritui Sancto, secundum humanitatem vero Matrique et hominibus. Qua autem ratione se contingant naturae ipsius, differre ipsum dicimus a Patre et a Spiritu Sancto, Matreque et reliquis hominibus : copulantur enim naturae ipsius in persona, unam personam compositam habentes, secundum quam differt a Patre et Spiritu, Matreque et nobis.
[CAPITULUM 48]
- Quod quidem igitur alterum sit substantia, et alterum persona, multoties diximus, et quia substantia quidem communem speciem et similem personarum comprehensitivam significet, ut Deus et homo ; persona autem individuum ostendit, ut Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et Petrum et Paulum. Sciendum tamen est quod deitatis et humanitatis nomen substantiarum, id est naturarum, est praesentativum ; id autem quod est Deus et homo et in natura ponitur, sicut cum dicimus Deus incomprehensibilis substantia, et quod unus Deus est ; accipitur autem hoc nomen Deus et in personis, sicut particulari omni accepto quod est universali omnis nomen, sicut quando dicit Scriptura : Propter hoc unxit te, Deus, Deus tuus : ecce enim Patrem et Filium ostendit ; et sicut cum dicit : Homo quidam erat in regione longinqua : Iob enim solum ostendit.
- In Domino igitur nostro Iesu Christo, quoniam quidem duas naturas cognoscimus, divinamque et humanam vocamus ; et ex naturis compositam personam, aliquando quidem ex utrisque Christum denominamus, et Deum et hominem secundum ipsum, et Dominum incarnatum ; aliquando vero ex una partium Deum tantum, et Filium Dei, et hominem solum et Filium hominis ; aliquando quidem ex puris tantum, aliquando vero ex humilibus tantum. Unus enim est, qui illud et hoc similiter est : hoc quidem est, semperque sine causa est ex Patre ; illud vero factus est posterius propter philanthropiam (id est amorem hominis).
- Deitatem igitur dicentes, non denominamus ipsius humanitatis proprietates. Non enim dicimus deitatem passibilem aut creatam. Neque de carne, id est humanitate, praedicamus deitatis proprietates. Non enim dicimus carnem, id est humanitatem, increatam. Sed in persona, etsi ex utrisque, etsi ex una partium hanc denominamus, utrarumque naturarum proprietates ipsi apponimus. Et Christus enim, qui est vere ex utrisque, et Deus et homo dicitur, et creatus et increatus, et passibilis et impassibilis ; et cum ex una partium Filium Dei et Deus nominatur, recipit subsistentis naturae proprietates, videlicet carnis, Deus passibilis vocatus est et Dominus gloriae crucifixus, non secundum quod Deus est, sed secundum quod homo et idem est ; sed cum homo et Filius hominis nominetur, recipit divinae substantiae proprietates, ut puer ante saecula et homo sine principio, non secundum quod puer et homo est, sed secundum quod Deus quidem ante saecula, factus autem in ultimis puer. Et hic est modus aeque relationis, utraque natura aeque reddenti alteri proprietates propter personae identitatem, et propter ad invicem ipsorum duorum unionem. Et secundum hoc possumus de Christo dicere : Hic Dominus noster in terra visus est, et hic homo increatus est, et impassibilis et incircumscriptus.
[CAPITULUM 49]
Sicut autem in deitate unam naturam confitemur, tres autem personas secundum veritatem esse dicimus ; et omnia quidem physica et substantialia simplicia esse certificamus, differentiam autem personarum in solis tribus proprietatibus, - in paterna sine causa, et cum causa in filiali, et cum causa in processiva, - cognoscimus ; non autem in ipsa insertas et distantes ab invicem et unitas, et invicem inconfuse ingressas credimus et tamen inconfuse unitas, - tres enim sunt, et unitae, - divisas autem et sine spatio : si enim et unaquaeque secundum ipsam subsistit, id est persona perfecta est, et propriam proprietatem, videlicet existentiae differentem modum, possidet, sed tamen unitae sunt in substantia et in physicis proprietatibus, et in eo quod non est differre neque eradicari a paterna persona, et unus Deus sunt et dicuntur ; eodem modo et in divina et inenarrabili et omnem intellectum et conceptionem excellenti dispensatione, unius sanctae Trinitatis Dei Verbi Domini nostri Iesu Christi duas quidem naturas confitemur, divinamque et humanam simul accedentes ad invicem, et secundum personas unitas, unam autem personam ex duabus naturis perfectam compositam ; integras autem duas naturas dicimus, et post unionem, in una composita natura, in Christo, et secundum veritatem ipsas esse et istarum physicas proprietates, unitas tamen inconfuse et indivisibiliter, et differentes et enumeratas. Et sicut tres personae sanctae Trinitatis inconfuseque unitae sunt, et indivise divisae sunt et numerantur, et numerus divisionem et distantiam et variationem in ipsis non operatur : unum enim Deum cognoscimus. Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ; eodem modo et Christi naturae, quamvis unitae sint, sed inconfuse unitae et ad invicem sufficientes, sed in alterutrum conversionem et mutationem non patiuntur. Servat enim utraque in seipsis physicam proprietatem immutabilem. Unde et numerantur, et numerus non inducit divisionem. Unus enim est Christus, in deitate et humanitate perfectus. Numerus enim non divisionis aut unionis aptus natus est causa esse, sed quantitatis numeratorum significativus est, sive eorum quae uniuntur, sive quae dividuntur. Quae uniuntur quidem quod quinquaginta lapides habet hic murus ; quae autem dividuntur, quod quinquaginta lapides positi sunt in humo ista. Et quae uniuntur quidem, ut quoniam duae naturae sunt, in pruna ignis dico et ligni ; quae dividuntur autem, quod natura ignis altera est, ligni altera, alio modo uniente aut dividente ipsa. Sicut igitur impossibile est tres personae deitatis, quamvis unitae ad invicem sint, unam personam dicere propter id quod non sit confusionem et immanifesta personarum differentiae operari ; sic et duas Christi naturas, quae secundum personam unitae sunt, impossibile est unam naturam dicere, ut non immanifesta et confusionem et non existentiam ipsarum differentiae opinemur.
[CAPITULUM 50]
QUOD OMNIS DIVINA NATURA IN UNA IPSIUS PERSONA
UNITA SIT OMNI HUMANAE NATURAE ET NON PARS PARTI
- Communia et universalia praedicantur de sibi subiectis particularibus. Communia quidem igitur sunt ut substantia, ut species, particularia vero ut persona. Particulare autem est, non quod partem naturae habeat, partem autem non habeat, sed particulare est numero, ut est atomus : numero enim, et non natura, differre personae dicuntur. Praedicatur autem substantia de persona, quoniam unaquaeque similium personarum perfecta substantia est. Ex quo differunt ad invicem personae, non secundum substantiam, sed secundum accidentia, quae sunt figurativa propria : figurativa autem personae sunt, et non naturae ; etenim personam definiunt substantiam esse cum accidentibus. Quare, commune cum proprio habet persona. Substantia autem non subsistit, sed in personis consideratur. Patiente enim una substantia, omnis substantia cum passibilis sit, secundum quam persona passa est, pati dicitur in una ipsius personarum ; non tamen necesse est et omnes similes personas patienti compati personae.
- Sicut igitur confitemur deitatis naturam omnem perfecte esse in unaquaque ipsius personarum, - omnem quidem in Patre, omnem in Filio, omnem in Spiritu Sancto, unde et perfectus Deus Pater, perfectus Deus et Filius, perfectus Deus et Spiritus Sanctus, - sic etiam et in humanatione unius sanctae Trinitatis Dei Verbi, dicimus omnem et perfectam naturam deitatis in una ipsius persona unitam esse omni humanae naturae, et non partem parti. Dicit autem divinus Apostolus : Quoniam in ipso habitat omnis plenitudo deitatis in corpore (Domini), id est in carne ipsius ; et huius discipulus multum divina indutus Dionysius, quod omnino nobis in una ipsius sui communicavit personarum. Non autem dicere cogimur omnes deitatis personas, videlicet [tres, omnibus humanis personis] secundum personam uniri : secundum nullam enim communicavit rationem Pater et Spiritus Sanctus incarnationi Verbi Dei, nisi secundum beneplacitum et voluntatem. Omni enim humanae naturae dicimus unitam esse omnem deitatis substantiam. Nihil enim eorum, quae in nostra a principio plantavit natura nos componens, reliquit ; sed omnia accepit : corpus, animam intellectivam et rationalem, et horum propria. Animal enim sine unius horum parte non homo est. Totus enim totum assumpsit, et totus toti unitus est, ut toti salutem largiatur ; non autem assumptum incurabile est.
- Unitum autem est carni per medium intellectum Verbi Dei, mediantem Dei puritati et carnis pinguedini ; praes[id]ens quidem enim animae et carni intellectus est, cum sit animae purissimum ; sed etiam ipsius intellectus Deus est. Quando aliquid remanet quidem a digniori, intellectus proprium Christi principatum demonstrat. Vincitur autem et comitatur quod dignius est ; et haec operatur, quae divina vult voluntas.
- Spatium intellectus factus est deitatis secundum personam sibi unitae, sicut videlicet et caro non cohabitans est, quemadmodum haereticorum oberrat opinio, neque enim utique mensuram, dicens, separat, corporaliter immaterialia iudicans. Qualiter autem Deus perfectus et homo perfectus, homousios Patri et nobis dicetur, si pars divinae naturae parti humanae naturae in seipsa unita est ?
- Dicimus autem naturam nostram surrexisse ex mortuis et ascendisse, et a dextris Patris sedere, non secundum quod omnes hominum personae surrexerint et a dextris Patris sederint, sed omnis natura in Christi persona. Dicit enim divinus Apostolus : Suscitavit et consedere nos fecit in Christo.
- Hoc autem dicimus quoniam ex communibus substantiis unio facta est. Omnis autem substantia communis omnibus personis, quae sub ipsa continentur, et non est invenire particularem et propriatam naturam, id est substantiam, quoniam necesse est easdem personas et homousias et alterusias dicere, et sanctam Trinitatem et homousiam et alterusiam secundum deitatem dicere. Eadem igitur natura et unaquaeque personarum consideratur. Et cum dicamus naturam Verbi incarnatam esse, secundum beatos Athanasiumque et Cyrillum deitatem dicimus unitam esse carni. Unde non possumus dicere quod natura Verbi passa sit ; non enim passa est deitas in ipso. Dicimus autem humanam naturam passam esse in Christo. Quare, naturam Verbi dicentes, ipsum Verbum significamus. Verbum autem et communitatem substantiae et proprietatem personae possidet.
[CAPITULUM 51]
- Anteesse quidem igitur sine tempore et aeternaliter dicimus divinam Verbi personam, simplicem et incompositam, increatam, incorpoream, invisibilem, sine tactu, incircumscriptam, omnia habentem quaecumque habet Pater, sicut et ipsi homousion, sed generationis modo et paternae personae relatione differentem, seque perfecte habentem, nequaquam ex paterna plantatam personam ; in ultimis autem diebus nec a paternis distantem sinibus incircumscripte exinanitam in utero sanctae Virginis, non seminative nec susceptive, sicut novit et ipse, et in ea ipsius persona quae est ante saeculum subicere sibi carnem ex sanctissima Virgine.
- In omnibus quidem igitur et super omnia erat, et in utero sanctae Genitricis Dei existebat, sed in ipso actu incarnationis. Incarnatus igitur ex ipsa est, assumens dominatum nostrae conspersionis, carnem animatam anima rationali et intellectiva, quare est ipsam personam realiter in carne esse, compositam autem ex duabus perfectis naturis, deitatisque et humanitatis, et ferre ipsam divinae Verbi Dei filiationis significativam et determinativam proprietatem, secundum quod differt et a Patre et [Spiritu ; carnis quoque significativas et determinativas proprietates, secundum quod differt a Matre et] a reliquis hominibus. Ferre autem divinae naturae proprietates, secundum quas unitur Patri et Spiritui Sancto, et quae sunt humanae naturae nota, secundum quae unitur Matrique et nobis. Amplius autem differt a Patre et a Spiritu Sancto, et Matre et nobis, secundum quod est Deumque esse et hominem simul eundem. Hoc enim Christi maxime proprium et speciale cognoscimus.
- Quidnam igitur confitemur ipsum unum Filium Dei, et post humanitatem unum, et Filium hominis eundem, unum Christum, unum Dominum unigenitum Filium et Verbum Dei, ut Domini nostri Iesu Christi. Duas ipsius generationes veneremur, unam quidem ex Patre ante saecula, ultra causam et rationem et tempus et naturam ; et unam autem in ultimis propter nos, et secundum nos et ultra nos : [propter nos], quoniam propter nostram salutem ; secundum nos, [quoniam] factus est homo ex muliere et in tempore ; ultra nos, quoniam non ex semine, sed ex Spiritu et sanctissima Theotocon, ultra legem [conceptionis]. Quoniam non solum Deum ipsum praedicamus nudum nostra humanitate, neque hominem dicentes ipsum nudum deitate, nec alium et alium, sed unum et eundem simul Deumque et hominem, Deum perfectum et hominem [perfectum], totum Deum et totum hominem, eundem totum Deum et cum carne ipsius, et totum hominem et cum deitatis ipsius divinitatis ; per id quod est dicere perfectum Deum et perfectum hominem, complementum et non defectum ostendimus naturarum ; per id vero quod est dicere totum Deum et totum hominem, singularitatem et non divisionem monstramus personae.
- Et unam naturam Verbi Dei incarnatam confitemur ; sed per id quod est [dicere] naturam incarnatam, carnis substantiam significamus, et hoc secundum sanctum Cyrillum. Et incarnatus est Logos (id est Verbum), et a propria altitudine non destitit ; et omnino [incarnatus est et omnino] incircumscriptus. Minoratur corporaliter et corripitur, et deifice est incircumscriptus, non superextensa carne ipsius incircumscriptae ipsius deitati.
- Omnino quidem igitur Deus est perfectus, non autem totum est Deus ; non enim solus Deus, sed et homo. Et totus homo perfectus, non autem totum homo est ; non solum enim est homo, sed et Deus. Totum quidem enim naturae est praesentativum, totus autem personae, sicut aliud naturae, alius vero personae.
- Sciendum autem est quod, quamvis ingredi in invicem Domini naturas dicamus, sed tamen scimus quod ex divina ingressus factus est. Haec enim omnia penetrat sicut vult et circumscribit, per ipsam autem nihil. Et haec autem propria carni assignat, permanens ipsa impassibilis, et carnis passionibus non participat. Si enim sol nobis proprios actus tradit et nostris non participat, multo magis solis creatorque et Dominus.
[CAPITULUM 52]
- Si autem aliquis interrogat de Domini naturis, si sub continuam quantitatem reducantur aut discretam, dicemus quod Domini naturae neque unum corpus sint, neque una superficies, neque una linea, nec tempus, nec locus, ut sub continuam quantitatem reducantur. Haec enim sunt quae continue dinumerantur.
- Sciendum autem est quod numerus differentium sit, et numerari impossibile est secundum nihil differentia ; sed secundum quod differunt, secundum hoc et numerantur ; ut Petrus et Paulus secundum autem quod uniuntur, non munerantur : ratione enim substantiae unitae, duae naturae non possunt dici ; secundum autem personam differentes, duae personae convenienter dicuntur. Quare, numerus differentium est, et quo modo differunt differentia, hoc etiam modo et numerantur.
- Uniuntur quidem igitur Christi naturae inconfuse et secundum personam ; indivisae sunt […]. Non enim secundum personam duas dicimus esse naturas Christi, [...] ratione et modo differentiae. Unitae enim sunt secundum personam, et in alterutris divisionem habent, et inconfuse unitae sunt et propriam unaquaeque physicam differentiam custodit. Modo quidem igitur differentiae et solo numerantur, et sub discretam quantitatem reducentur.
- Unus igitur est Christus, Deus perfectus et homo perfectus ; quem adoramus cum Patre et Spiritu una adoratione, cum αχραντον (id est immaculata) carne ipsius, non carnem non adorandam esse dicentes. Adoratur enim in una Verbi persona, quae ipsi persona facta fuit, non creationem colentes ; non enim sicut nudam carnem adoramus, sed sicut deitati unitam, et sicut unum prosopon et unam personam Verbi duabus ipsius reductis naturis. Sic itaque devitamus prunam tangere, propter ignem ligno coniunctum. Adoramus Christi utrumque, propter divinitatem carni unitam. Neque quartam apponimus personam in Trinitate, neque utique fiat ; sed unam personam Verbi Dei confitemur et carne ipsius. Trinitas enim permansit Trinitas, etiam post Verbi incarnationem.
