Distinctio XXV — Livre IV — Bartholomeus Siccardus

Bartholomeus Siccardus - Livre IV

Distinctio XXV

[DISTINCTIO XXV]

 

Utrum symonia sit impeditiva ordinum active et passive.

Et utrum symonia pro haeresi iudicetur.

 

 

[Utrum symonia sit impeditiva ordinum active et passive]

 

Ad questionem primam,

dicendum quod cum haeretici et praecisi sive privati, vera conferant sacramenta,

unde baptismati ab eis non sunt rebaptizandi,

nec ordinati ab illo quae vere est episcopus,

licet sit haereticus vel schismaticus, sunt reordinandi.

Patet

quod symoniaci quantum est de potestate absoluta, possunt ordinare et ordinari,

quamvis mortaliter peccent deveniendo ad actum,

quia hoc non possunt de potestate ordinata.

Potestas enim dandi vel recipiendi ordines,

non dependet ab homine sed a Christo.

Executio vero ordinis aliqualiter dependet ab homine,

hoc est a iurisdictione universali quam habet papa,

qua potest hanc executionem in inferioribus sicut expedit temperare.

Dependet etiam aliquo modo ab episcopis.

 

Et ideo dans vel recipiens ordines symoniace, est taliter ab executione suspensus,

quia recipiendo ordines symoniace scienter est simpliciter et absolute suspensus,

quantum ad se et quantum ad alios.

Ipse enim non debet se intromictere de divinis,

et alii tenentur ipsum vitare, sive sit occultum sive manifestum,

ex quo constat eis.

Similiter qui confert ordines symoniace, si est notorium,

suspensus est quoad alios et quoad se.

Si occultum, suspensus est solummodo quoad se,

quia non debet se divinis ingerere,

sed non quantum ad alios, quia ex quo non est notum alii,

non tenentur ipsum vitare in officio, si exequatur ipsum.

 

Est etiam notandum

quod irregularitas symoniae est impeditiva ordinum,

non ex necessitate sacramenti,

sed ex necessitate praecepti ecclesiastici.

Et ideo licet symoniacus mortaliter peccet ad ordines veniendo,

tamen ordines recipit de facto.

Si quis autem, ipsomet ignorante, symoniace ordinatus est,

excusatur quia non peccat ordines exequendo,

quousque perveniat ad notitiam rei.

Et ex tunc est suspensus.

 

Item,

quantum ad poenam symoniae,

nota quod symoniaci puniuntur poena depositionis ab ordine et a beneficio,

et poena infamiae postquam crimen per sollemnes probationes constituerit iudici.

Et suspensus est ab officio symoniace accepto et a beneficio symoniace suscepto.

Et tenetur resignare vel renuntiare tali beneficio,

si scienter symoniace recepit,

teneturque restituere omnes fructus perceptos quos in servitium ecclesiae non expendit.

 

Item,

symoniacus in collatione vel in receptione cuiuscumque simplicis beneficii,

eodem iure suspensus est quoad se.

Si tamen notorium est de iure vel de facto, et etiam quoad alios.

Non solum autem est symoniacus ille qui aliquid accepit vel dedit symoniace,

sed etiam quisquis est mediator et aequaliter quoad alios et quoad se est suspensus.

 

 

[Utrum symonia pro haeresi iudicetur]

 

Ad questionem secundam,

dicendum quod symonia non est haeresis per se et simpliciter,

cum secundum se non dicat falsam oppinionem credendorum,

sed dicitur haeresis in decretis patrum propter similitudinem haeresis,

quoniam symoniacus sic facit

sicut si spiritualia posset aequari et comparari temporalibus.

Et ideo si quis crederet spiritualia posse cadere sub pretio temporali

et ex ista caecitate commictent symonia,

tunc esset haeresis quantum ad radicem de qua procederet.

Et quia symonia videtur aliquo modo supponere implicite hanc radicem a qua oritur,

ideo symonia interpretative vocatur et dicitur haeresis,

ac etiam propter contemptum divinorum et per consequens propter contemptum Dei.

Unde videtur implicari quaedam infidelitas,

comparando vel aequiparando spiritualia temporalibus,

ut fecit Symon magus, credens et extimans spiritus sancti donum pecunia comparari,

quod tamen non oportet explicite dari,

quotiens vel semper est commictitur symonia.

 

Sed quia Macedonius posuit Spiritum Sanctum servum Patris et Filii tantum,

symoniacus autem sicut Symon magus Spiritum Sanctum aliquo modo facit servum hominis,

quia extimat Spiritum Sanctum fore subiectum homini,

sicut possibilem vendi ab homine et potestative comparari,

et per consequens viliorem homine comparante, ipsum aequante pretio dato.

Ideo I. q. cap. eos qui dicitur quod tollerabilior est impiissima heresis Macedonii etc.

Previous section
Section 2 of 2