Prologue — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Prologue

Argumenta

ARGUMENTA

 

 

Argumentum libri Primi Sententiarum

 

Primus Sententiarum liber,

proposita generali totius Scripturae quasi materia,

de sacrosancta Trinitate commentationem instituit,

docens Deum et in essentia unum et in personis trinum esse,

ideoque partim sacrarum scripturarum testimoniis,

partim vestigiis et coniecturis a creatura petitis.

Quo demonstrato,

de distinctione divinarum personarum,

et quo modo aliae ab aliis ortum ducant,

item quo modo eaedem in perennitate, magnitudine ac potestate aequales sint,

longe lateque disserit.

Hinc de sextuplici nominum discrimine, quae Deo attribuuntur, considerat,

docens alia nomina esse, quae ex omni aeternitate in Deum conveniunt,

cuiusmodi sunt, Deus, pater, filius, spiritus sanctus, aeternitas, sapientia, persona, lux, splendor, substantia, etc.

quorum partim proprie, partim metaphorice intelliguntur :

Alia vero,

quae ex tempore ei tribuuntur, ut dominus, creator, redemptor, salvatori incarnatus, humanatus,

quorum illa relate, haec absolute dicuntur.

Atque his fuse disputatis,

tandem de scientia, praenotione, providentia, dispositione, praedestinatione, potentia, ac voluntate Dei

privatim varias et abstrusas quaestiones agitat,

dissolvitque.

Atque haec summa fere primi Sententiarum libri materia ac tractatio est.

 

 

Argumentum libri Secundi Sententiarum

 

Explicata Dei vi ac natura, quoad perspici ea ab homine potest, hoc libro de Mundi creatione tractare incipit.

Ac primo quidem de angelorum creatione, natura, statu, ordinibus, lapsu, ministerio varie disserit.

Hinc mundi creatione (quae sex dierum opere completa et distincta est) explicata,

specialem de homine commentationem aggreditur,

docens quo modo is ad Dei similitudinem formatus fit,

quo modo in paradisum translatus,

et hic a muliere, astu diaboli inductus, Dei mandatum praevaricatus sit.

Quae res universo mundo exitu causa fuit.

Hic multa de tentatione, delibero arbitrio,

de multiplici gratiae divinae, quae hominibus confertur,

distinctione, de peccato tum originali, tum actuali,

et quid peccatum actuale sit,

unde id proficiscatur, quid efficiat, quo modo partiatur,

quo modo in Deum, proximum, et seipsum, dicto, facto, cogitatu id homo exerceat.

Item unde externi actus diiudicentur.

In fidelium opera, quantumvis in speciem bona, vitam aeternam non promereri.

Peccatum in spiritum sanctum gravissimum esse.

Peccandi vim partim a Deo, partim ab hominis malitia, et diabolo existere :

Haec inquam, et alia quaedam eiusdem generis, occasione lapsus ac praevaricationis Adae,

secundo hoc libro, copiose simul ac erudite disseruntur.

 

 

Argumentum libri Tertii Sententiarum

 

Posteaquam antegresso libro patefactum est, quo modo Dominici mandati praevaricatione, homo lapsus et perditus sit :

hoc libro de lapsi hominis instauratione, et perditi recuperatione Magister sermonem instituit.

Nempe docet,

quo pacto misericors et clementissimus deus, post longinquam nostram miseriam et calamitatem, tandem nostri misertus,

in plenitudine temporis, unigenitum suum filium caelitus instauratorem nobis dederit,

qui carne nostra assumpta, cum deus simul ac homo, omni gratia ac sapientia plenus,

multo tempore nobiscum conversatus esset, mortem in crucis patibulo subiret,

qua Diabolo victo, et nostro peccato expiato,

rursum in Dei gratiam rediremus, et deperditam felicitatem recuperaremus.

Hac de causa de Christi Iesu incarnatione, passione, ac morte multa disserit.

Deinde quae Theologicae, quae morales virtutes sint, quae item Sancti spiritus dona,

quae tum in Christo cumulate fuere, tum in nobis omnibus Christi beneficio, ac munere,

(quo Christi mors nobis salutaris ac fructuosa sit) inesse debent, longam explicationem subicit,

docens quae fidei, spei, charitatis ;

iustitiae, temperantiae, fortitudinis, prudentiae ;

timoris, intellectus, pietatis, et consimilium, vis ac natura sit.

Post quae brevem Decalogi, disputatione de mendacio ac periurio inserta,

usque ad finem libri tractatam subiungit.

 

 

Argumentum libri Quarti Sententiarum

 

Hoc libro edisserit de hominis per Christi mortem instaurati confirmatione, et confirmati extrema (ut sic dicam) beatificatione.

Confirmatio vero in salutari divinorum munerum, et sanctorum Ecclesiae Sacramentorum

(ea sunt Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema unctio, Coniugium et Ordo,

quae omnia vim suam et originem ex Christi passione sortita sunt)

usu simul ac dispensatione consistit.

Quo sit, ut multa de singulorum Sacramentorum vi, natura, institutione, administratione, susceptione, usu,

hoc libro Magister accurate disputet.

Qua disputatione absoluta,

tum deinde ad ea, quae beatificationis quaestionem attingunt, orationem dirigit.

Hic de futura mortuorum resurrectione disserit,

qua et boni et mali, ad Angeli tubam, tempore non sperato, ad Iudicium excitabuntur,

aetate quidem et statura, et corporum integritate perfecta, etsi mali ad poenam, boni ad gloriam vocabuntur.

Hic de statu animarum, tum in purgatorio igne, tum in inferni cruciatibus disserit,

subiungens tandem extremi Iudicii rationem, ac formam Scripturarum sententiis congruentem.

Post quae de piorum iuxta ac impiorum variis dissimilimisque praemiis, non nulla oratione consumpta,

finis huic Commentationi imponitur.

 

 

Finis argumentorum horum librorum.

Section 1 of 1