Prooemium — Archangelo Rubeo
Archangelo Rubeo - Prooemium
DISTINCTIONES
quibus omnia in primo Sentententiarum libro pertractata, dilucide solvuntur.
Auctore R.P.D. Archangelo Rubeo Cremonensis
Canonico Regulari Lateranensi.
PROOEMIUM
Eloquia Domini, eloquii casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum, Psal. 10. Sacrae Theologiae Veritates, ac Decreta cum Propheta Davidae appellare possumus eloquia propter evidentiam, qua percipiuntur ; tamesti enim Theologia maiori ex parte non apparentia prosequatur, eloquia tamen sunt : quia vilissima quaeque mulier per fidem illa intelligit, quia fideli certiora haec sunt, quam suae Mathematico demonstrationes : quia puer quilibet huius scientiae fundamenta, hoc est articulos fidei, ante omnia ediscit.
Eloquia, quia non Poetarum velis obducta, non Rethorum coloribus transformata, non Logicorum tricis implicata, non variis Philosophorum opinionibus obscurata.
Eloquia, quia cum Theologis nostris principia petantur ex Theologia Dei, ac Beatorum, in qua omnia clarissima sunt et certissima ; multo illa magis percipiuntur, firmiusque tenentur, quam si aut manibus tractarentur, aut oculis cernerentur.
Eloquia, quia ipsius Magister in oculto nihil locutus est : quis enim ait D. Augustinus super Ioannem in oculto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur, praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis ? Nunquid ait Dominus ipse ; venit Lucerna, idest vera, et honesta doctrina, ut sub modio ponatur ? immo ut super candelabrum posita luceat omnibus qui in domo sunt. Si pro omnibus Salvator noster venerat, ut omnes salvos faceret, quomodo non apertam quoque doctrinam, ac nudam de divinis, et moralibus humanae saluti necessariam tradere debuit ? Quam sine sictione didici loquens capientia ex percona Christi, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Nec in parabolis unquam locutus est Christus, nisi ut humanae compatiens infirmitati : ut saltem per similitudines rudiores traheret, doceretque, quomodo virtuose viverent, ac Deum honorarent. Cum vero cum discipulis, ut pote perfectioribus de caelestibus sermonem habet, aut parabolas exponit, aut aperte loquitur, ut de Angelis ; cum dicit Angeli eorum semper vident faciem Patris, qui est in caelis : item exibunt Angeli, et se parabunt malos de medio iustorum. Et cum de anima humana loquitur tam de dignitate, quamdo immortalitate dare et aperte loquitur, ut Matth. cap. 16. Quam commutationem dabit homo pro anima sua, et cap. 22. Non est Deus mortuorum sed viventium. Et cum de felicitate loquitur clare manifest non in hoc mundo, sed post hanc vitam expectandam esse, et in caelis, ac in Dei contemplatione. Quamobrem apud Ioannem, cap. 15. In mundo praesturam habebitis, in me autem pacem ; et Matth. Cap. 10. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis : et tandem apud Ioan. cap. 14. Haec est, autem vita aeterna, cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum.
Eloquia igitur, quia huius scientiae Doctor non enigmaticus, sed clarus, quo ad omnia saluti, ac beatitudini pertinentia fuit.
Eloquia etiam propter singularem eloquendi ratione, qua scientias alias excellit, sive materiam, sive finem, sive formam, sive efficientem illius causam consideres. Si materiam de Deo ; immo caeteris altius de ipso tradat, non de nostratibus corruptibilibus rebus, non de caelestibus orbibus semper mobilibus, non de Sole, ac Luna multiplici defectu laborantibus, non de abstractis substantiis aliunde dependentibus, non de anima, quae omnium rerum ab initio ignara mortali huic corpori coniungitur ; sed de Deo aeterno, immobili, independente, caelos ac terram implente, omnia intelligente : de Deo autem non tanquam Motore primo, aut tanquam abstracta quadam substantia (est enim humilior haec contemplatio) at de Deo trino et uno, quo nihil maius cogitari potest. Caetera, quae maxima et pulcherrima videntur, divinae pulchritudinis ac dignitatis participatio, talia facit : nobilis est anima, quia ad Dei imaginem condita ; venerandus est Angelus, quia diurnus, ac nocturnus Dei minister : admirandi sunt caeli, quia opus manuum Dei. Divina vero nobilitas, ac dignitas independens est, infinita, imperceptibilis. Si finem, sola inter omnes docet in Dei visione hominis finem positum esse. Si formam, variis utitur libris ; historicis, propheticis, sapientialibus, evangelicis, et apostolicis. Si efficientem, Deus est. Quamobrem eloquia Domininon Platonis, Aristotelis, aut Ciceronis ; sed Domini, qui verbo caelos ab initio creavit ; cuius verba semper era sunt, cuius veritas manet in aeternum.
Eloquia igitur Domini, quia ipse Theologicas veritates nobis revelavit quomodo in unitate essentiae tres personae distinguantur : quomodo Filius gignatur ; Spiritus Sanctus procedat ; quomodo Molem hanc rerum universam ab initio ex nihilo condiderit ; quomodo hominem ad imaginem suam formarit, dotans eum pulcherrimo iustitiae originalis dono. Idem dicatur de caeteris huius scientiae veritatibus, quas brevitatis causa ommitto. Quamobrem non est, quod quisquam amplius de illius veritate dubitet, sciens eam esse Dei scientiam, quinimo sapientiam altissimi ; quam cum ipse ab aeterno intellexerit, nobis tandem, cum ipsi libuit, in tempore revelavit. Etenim si a prima Veritate manat ; si a Spiritu Sancto tradita ; si tam multis est miraculis confirmata ; si tot sanctorum hominum sanguine, ac morte defensa, quis in posterum de eius veritate dubitandi locus est relictus ? Nimium plana est illius certitudo homini spirituali : Nimium certa illius veritas divinarum rerum gustum habenti : Nimium vera illius notitia viventi secundum rationem et spiritum, non more animalis : scriptum est enim, quod animalis homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei ; spiritualis autem omnia diudicat.
Eloquia Domini, eloquia casta. Repetit eloquia, ut duas huius scientiae locutiones intelligamus esse, exteriorem, qua loquitur ad auditum : est enim utilis ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum : et interiorem, qua loquitur ad cor, quia ad erudiendum ad iustitiam, ut subiungit idem Paulus, utilis etiam est.
Eloquia casta subdit Propheta, casta, quod castitatem mentis corporisque doceat, qua nosmetipsos Deo, proximoque puros conservemus ; casta, quia Theologica scientia nunquam cum amatoribus terrenis adulterata est, cavilosas opiniones falsosque errores sinu suo excipiens. Possunt sane nubes magno velo obducto nobis in terra positis solem abscondere ; efficere autem non possunt, ne is, et in seipso lucidisimus sit, et superioribus orbibus lucem suam impertiatur : ita quoque hominibus sibi ipsis nimium arrogantibus, et sensui suo valde confidentibus possunt per ignorantiae tenebras varii errores impingi, ita ut a Christiana veritate in haeresim labantur ; manet tamen huius scientiae infallibilis veritas, tum in seipsa, tum apud probos solida, certa, sancta, et immaculata.
Casta, quia non pro lucro prostituitur temporali, unde Isaias : Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum, et lac : hoc est, sacram hanc dostrinam, quae inebriat ut vinum, et nutrit sicut lac. Cum dicit absque argento, quaestum ; cum addit, absque ulla commutatione, savorem omnem excludit. Neutrum enim in hanc tradendo scientiam quaeri debet.
Casta, quia Theologiae Doctores, et Praedicatores castam vitam ipsi ducere, et ad eam caeteros verbo et exemplo inducere debent.
Casta, quia non amores docet, ut Poetae ; non carnales commistiones, ut Maumetana secta, quae etiam post mortem in coitu, et comessatione felicitatem ponit, porcis sane ac brutis, non homini convenientem. Quamobrem Avicenna illius sectae Philofophus, 9. Metaph. cap. 7 eam condemnando haec dicit : Lex nostra, quam dedit Maumethes ostendit dispofitionem felicitatis secundum corpus, sed sapientibus est alia felicitas, quas apprehenditur intellectu coniuncto primae veritati.
Casta, quia, ut ait D. Augustinus primo de Civitate Dei, Nil turpe, nil flagitiosum spectandum imitandumque proponitur, ubi veri Dei aut praecepta insinuantur ; aut miracula narrantur ; aut dona laudantur ; aut beneficia postulantur.
Casta tandem, quia caeterae scientiae cum ab hac discedunt, bonos mores dimittunt, malos introducunt, quasi rivi qui a fonte longius digressi turbidiores fiunt, fonte puro manente.
Argentum igne examinatum. Quoties nostra fides igne ac flammis examinata est ? Quot viri, quot mulieres, quot pueri, quot puellae pro eius defensione carbones accensos nudis pedibus calcarunt, ac micantes flammas pertransierunt. Itaque facti sunt tanquam argentum nitidum in conspectu Dei : Sancti etiam in conspectu hominum, et in caelum quidem provecti sunt, in terra autem huius veritatis memoriam immortalem reliquerunt.
Argentum igne examinatum. Examinarunt illam Daemon et mundus, ut destruerent, sed portae inferi non praevaluerunt adversus eam. Examinavit Deus, quin potius approbavit morte Filii sui, qui eam docens, seipsumque Deum, et hominem praedicans ; qui ut Deus resurgere pollet, ut homo mori deberet ; ac reipsa mortuus est, et resurrexit : Ita illam ad unguem in seipso examinavit, ut temere de eius veritate dubitetur. Examinarunt eam Theologi, ac quotidie in Scholis examinant non dubitationis, sed declarationis causa ; utque contra oppugnatores confirmetur, et muniatur.
Argentum igne examinatum : vocat argentum nummum, scilicet medium inter viliorem et praeciosiorem ; quia haec doctrina mediam quandam viam in docendo sequitur, non refugiens divitem et potentem, non contemnens pauperem et abiectum ; sed omnibus dans pariter praecepta bene vivendi.
Subiungit autem igne examinatum, quia non satis est scire bonum ; sed illud quoque facere oportet, in eoque niti et insudare. Igne examinatum, quia ut malleorum tonsionibus argentum perficitur ; sic Theologica scientia non per otium, sed multo labore, ac studio comparatur.
Probatum terrae, hoc est, a terra : ponitur enim genitivus pro ablativo more graeco. Caeterae scientiae in rerum terrenarum contemplationem immergunt se se. Philosophus enim totus fere circa materiam versatur ; ac si quando ad abstradas substantias considerandas assurgit ; oculum tamen figere nequit, ut neque noctua in solis lucem. Astrologus vero qui cogitatione sua caelos ascendere, ac per eos spatiari profitetur ; ad nos reversus nihil tandem aliud refert, quam orbium ac stellarum magnitudinem, virtutemque in haec inferiora influendi : de Deo autem, in quo nostra salus, nostraque felicitas posita est, nihil prorsus : neque enim illius naturale iudicium eo pertingere potest, quo D. Paulus raptus est ad tertium, scilicet Sanctissimae Trinitais caelum. Quid mihi prodest doceri a Geometria vel montium, vel Civitatum mensurae, si nesciam, quomodo divinae voluntati volontas mea sit commensuranda ? Tractet Arithmeticus materialem numerum, atque ex materia manantem ; quia Theologus ad transcendentem numerum, qui in Deo est, assurgit. Transformet Poeta homines in saxa, et plantas ; quia haec nos docet ex irae filiis effici filios gratiae ; et ex Satanae filiis Christi, ac Dei filios. Haec igitur sola, quasi aquila quaedam gloriosa, utramque expandens alam, novi scilicet ac veteris testamenti, in sublimiorem solem oculos intendit, admirabilemque divini Verbi generationem, et inexplicabilem Spiritus Sancti processionem, felicitatis nostrae conditionem, et illius acquirendae rationem ad nos refert. O igitur terque quaterque beatam Theologiam, quin potius, o nos millies beatos, qui praecepta tua sequentes, terrena haec despicimus, et ad superna erigimur ; ita nos in terra positos spe saltem beas, cum beatitudinem reipsa promittis si tibi, tuoque auctori parverimus.
Probatum terrae, quatenus attinet ad auctorem scientes, qui solus Deus est, nullo terreno infectus contagio.
Probatum terrae, quatenus attinet ad rem, de qua agitur, hoc est, de Deo : quodsi agitur de creaturis, id sit propter, quatenus scilicet ad ipsum referuntur ratione vestigii, aut imaginis, aut creationis, vel alio huiusmodi respectu, ut dicunt Doctores.
Probatum terrae, quo ad finem, quia caelestem beatitudinem nobis indicat.
Probatum terrae, purgatum septuplum : Septies purgata est haec doctrina propter Sacramenta septem emundantia animam a peccatis ; propter septem Spiritus Sancti dona eam illuminantia; propter septem virtutes illam dirigentes, et instituentes ; propter septem peccatorum fugandorum rationem, quam docet.
Purgatum septuplum, quia septem praecipua capita primo Sententiarum libro intellectui purgata redduntur atque explicantur. Unitas divinae essentiae, Trinitas personarum, Generatio verbi, Processio aeterna Spiritus Sancti, Temporalis eiusdem nissio, Attributa divina, Proprietates Sanctissimae Trinitatis.
Secundo libro septem alia, Creatio mundi, Dissertatio Angelorum, Eorumdem magnae partis Casus, Formatio hominis, ipsius animae qualitates, iustistiae originalis Dogma, Lapsus eiusdem.
Tertio porro libro agitur de Christi Incarnatione, de eius Congruentia, de Praedestinatione, de Christi merito, de Sanctis illius Charismatibus, de Morte, de Resurrectione.
Quartus tandem liber examinat septem Sacramenta ad peccatorum depulsionem purgationemque instituta.
Purgitum igitur septuplum, quia singuli illius libri septem praecipue capita purgata intellectui reddunt, atque prosequuntur.
Purgatum septemplum ad indicandam huius scientiae absolutissimam perfectionem, cum dici septimae quies perfectionem Dei operum demonstret.
Purgatum septuplum, non quia purgatam fuisse hanc doctrinam Propheta significet, quae ex omni parte munda semper ac pura, nunquam purgatione in seipsa indiguit ; sed quemadmodum ea, quae septies et amplius purgantur, ad summam quandam perfectionem evadunt : ita voluit scientiam hanc perfectissimam, et praestantissimam ; et in supremo puritatis, sinceritatis, ac certitudinis gradu positam appellare a septenario illam numero denominando, qui numerus significat plerumque in sacris litteris numerum innumerabilem et infinitum.
Sed postquam pervenimus ad septenarium numerum, quieti ac fini destinatum, bene est me quoque huic Prooemio finem facere, si tamen Lectores prius ad hanc doctrinam paucis excitavero. Doctinam Domini, doctrinam castam ob puritatem :
Argentum examinatum, ob firmitatem.
Probatum terrae, ob veritates caelestes.
Purgatum septuplum, ob perfectionem.
Quod si non piget Aristotelicis libris multos annos, diuturnum studium, labores, ac vigilias indefessas impendere ; quanto id alacrius praestandum est in ediscenda Christi scientia ; quam ille ad nos a caelo detulit, nobisque in terra reliquit ? An vobis parum videtur scientiam illam comparare, quae Dei Filium habet Magistrum ? quaque Deus ipse gloriatur ? nihil est enim aliud Theologia propriissime sumpta, quam notitia illa quae est in mente divina, de Deitate, ut primo obiecto. Ab ea sibi laudem asciscunt Angeli, Theologi praestantissimi, huius scientiae principia intelligentes et cognoscentes, quae nos tantummodo credimus. Qua igitur cognitione, et Deus, et Angeli gloriantur ad eam nos non omni studio contendemus ? Accendat itaque Deus, firmetque vestram studendi voluntatem : nostrum vero opus hoc sic sua foveat gratia, ut vobis nec oneri, sed iucunditati perpetuo sit. Quod ubi factum cognovero, meas ut in reliquos tres Sententiarum libros Distinctiones curem imprimendas, futurum confirmo.
