Livre III — Antonius Castellus

Antonius Castellus - Livre III

Distinctio II

DE INCARNATIONE VERBI 

ex parte naturae assumptae

 

 

DISTINCTIONIS SECUNDA SYNOPSIS.

 

Totum ut curares hominem, Deus optime, totum,

Crederis a nobis associasse tibi.

 

 

Sic incipit : Et quia in homine.

Sic terminat : Verbum caro.

 

  1. Connectitur haec distinctio cum superiori. In illa egit Magister de Filii Dei perfona humanam carnem assumente ; sed in praesenti determinat de natura humana assumpta, insuetoque assumendi modo : igitur alternis hac distinctiones cohaerere videntur.

 

  1. Consequentia probatur : Tota incarnationis structura revera coalescit ex persona assumente, natura assumpta, modoque perraro assumendi ; sed Magister in superiori distinctione bonis alitibus egit de persona humanam carnem assumente, ipso quippe Filio divino misso a Patre in mundum in similitudinem carnis peccati : ergo dum in praesenti determinat de natura humana assumpta, modoque insueto assumendi, profecto propriam ac genuinam disputandi methodum tenet.

 

  1. Dividitur praesens distinctio in tres praecipuas partes. In quarum prima statuit Magister, Verbum divinum totam humanam carnem integre assumpsisse. In secunda vero declarat ordinem, quo illam assumpsit, nempe, ipsa anima rationali mediante. In tertia autem, et ultima detegit parte, totam naturam humanam, ex corpore, et anima compositam, simul tempore Verbum divinam sibi arrogasse.

 

  1. Pro primae igitur partis plenissimo captu, primum proponitur thema : Dum Verbum divinum humanam sibi associavit naturam, totam illam integre assumpsit, ut sic eam totam curaret. Quod aliquibus rationibus, necnon Sanctorum Patrum expressis testimoniis perbelle suadere pertentat Magister.

 

  1. Primo : Per gravissimum primorum parentum peccatum, tota humana natura in corruptionem abiit : ergo peropus erat, ut eam totam divinum Verbum assumeret, ut inde totam curaret, sanctificaretque ; sed nomine totius humanae naturae intelligitur corpus, et anima : ergo dum Verbum divinum humanam sibi copulavit naturam, totam illam, quippe corpus, et animam, integre assumpsit, ut eam totam curaret.

 

  1. Secundo ex Doctorum Maximo Hieronymo in Explanat, Symb. his probat verbis Magister : Sic confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas, et integras esse substantias, id est, deitatis, et humanitatis, quae ex anima continetur, et corpore. Ergo si Verbum divinum integram perfectamque humanam assumpsit substantiam, revera corpus assumpsit, et animam ; sed quo pacto corpus assumpsit, et animam, totam sibi associavit naturam in unitatem personae, eo quod humanitatis nomine, corpus una cum anima intelligatur : ergo si Filius Dei humanam assumpsit naturam, profecto totam illam sibi arrogavit, ut sic totam eam instaurare posset.

 

  1. Adhaec refert, ac refellit Magister quorundam hereticorum lubricum ac devium errorem dicentium, Verbum divinum humanam carnem, sive humanitatem non assumpsisse secundum substantiam ipsius naturae, sed solum secundum quandam proprietatem, a qua hominis denominationem accepit. Hi etenim haeretici fortasse annumerantur inter eos, qui asserebant, Christum Dominum, secundum quod homo, non esse quid, sed aliqualiter se habentem, existimantes humanitatem esse in Christo ut habitum.

 

  1. Sic primo in ipsos invehitur Magister in littera ex Ioanne Damasceno lib.3. de Orthodoxa fide, cap.4 dicente : Sciendum quidem est, quod deitatis, et humanitatis nomen substantiarum naturarum est repraesentativum ; sed Verbum divinum integre humanam substantiam assumpsit : ergo si deitatis, et humanitatis substantiarum nomen est naturarum repraesentativum, dum Verbum divinum integre humanam substantiam accepit, hauddubie humanam carnem assumpsit, non secundum quandam proprietatem tantum, sed secundum ipsius naturae substantiam.

 

  1. Secundo, ex eodem Damasceno in ipsos insurgit Magister cap.3 eiusdem libri in hunc scribente modum : Sed quia plurima persona hominum sunt, omnes autem eandem suscipiunt rationem natura. Omnes enim ex anima, et corpore compositi sunt, et omnes naturam animae participant, et substantiam corporis possident. Ergo quia Verbum divinum humanam non assumpsit naturam, quatenus una est unitate specifica ; alias omnes sibi copulasset humanitates in unitatem personae, sed quatenus una est unitate compositionis ex duabus naturis diversis, corpore quippe, et anima pollentibus ; sed ex eo quod sic assumpserit naturam humanam Verbum, secundum ipsius naturae assumpsit substantiam, et non secundum proprietatem quandam : ergo.

 

  1. Tertio arguit ratione Magister : Christus Dominus in deitate, et humanitate Deus perfectus, idem, et homo perfectus est ; sed Christus Dominus Deus, et homo perfectus non eflet, si Verbum divinum corpus, et animam cum eorundem proprietatibus non assumpsisset : ergo quia Verbum divinum totam hominis naturam, sive animam, et carnem, eorumque proprietates, aut accidentia simul assumpsit.

 

  1. Quarto : Verbum divinum non carnem sine anima, nec animam sine carne, ut haeretici moliuntur ; sed carnem, et animam cum sensibus suis assumpsit ; sed ex eo quod Verbum divinum non assumpserit carnem sine anima, nec animam sine carne, sed simul carnem, et animam cum sensibus suis, non sibi vindicavit naturam humanam secundum proprietatem aliquam, sed secundum totius naturae substantiam : ergo.

 

  1. Quinto, iterum Damafoeni verbis lib.3 de Orthodoxa fide, cap.6 eosdem valide obiurgat Magister haereticos : Omnia, quae in natura nostra plantavit Deus, Verbum assumpsit, scilicet corpus, et animam intellectualem, et horum idiomata. Ergo si omnia, quae in nostra Deus plantavit natura, Verbum divinum assumpsit, nempe corpus, et animam intellectualem, horumque idiomata, perbelle consequitur, ipsum totam humanam naturam, sive corpus, et animam cum proprietatibus eorundem arrogasse sibi : ergo non solum accepit humanae naturae proprietates, verum ipsam integre substantialem naturam.

 

  1. Sexto, sic amplius cum Damasceno eos viriliter incusat Magister : Totus enim totum assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret : Ergo ut toti homini salutem gratificaret Filius Dei, totum assumpsit hominem, humanam quippe naturam, corpore, et anima necessario constantem ; sed dum totam assumpsit humanam naturam, non quandam duntaxat proprietatem assumpsit, a qua hominis denominationem haberet : ergo quia totam substantialem naturam cum suis proprietatibus divinum Verbum assumpsit.

 

  1. Septimo tandem, hosce increpat Magister haereticos illa satis decantata, etsi vulgari eiusdem Damasceni paroemia : Quod enim inassumptibile est, incurabile est : ergo quod curabile est, assumptibile est ; sed per Verbi divini salubrem incarnationem tota natura humana ad pristinam salutem fuit restituta : ergo quia tota natura humana fuit assumpta a divino Verbo, non solum iuxta omnes illius proprietates, verum penes omnem naturae humanae substantiam.

 

  1. Sed oppones in Damasceni testimonium : Omnia, quae in natura nostra plantavit Deus, Verbum divinum assumpsit ; sed Deus in natura nostra utrumque sexum plantavit, femineum quippe, et masculinum : ergo aut geminum sexum Verbum divinum assumpsit, aut Damascenus dum haec profert, tranquillum aethera remigat sed Verbum divinum solm masculinum sexum assumpsit : ergo non omnia, quae in natura nostra plantavit Deus, Verbum divinum accepit.

 

  1. Respondetur, praefatam instantiam extra difficultatis scopum collineare videtur, cum res solum in cardine sit, an Verbum divinum integre naturam humanam, corpus nempe, et animam simul assumpserit in unitatem personae. Si ergo Verbum sic eam assumpsit, Damascenus tutus est ab animadversione. Quod autem humanam naturam non assumpserit Verbum in utroque sexu, sed tantum in masculino, hoc revera non retardat, ipsum illam integri assumpsisse, eo quod sexus femineus non referat constitutivum naturae, sed solum statum, et dispositionem illius. Et haec de primi distinstionis parte sufficiant.

 

  1. Pro secundae vero distinctionis partis ostensione, secundum statuitur thema : Etsi Verbum divinum integram assumpserit humanitatem, corpus quippe, et animam rationalem ; nihilominus carnem mediante anima assumpsit. Hoc utique assertum nonnullis rationibus ac congruentiis probat Magister in littera.

 

  1. Primo sic intentum suadet Magister : Divina essentia tantae subtilitatis simplicitatisque ab omnibus arbitratur, ut corpori de limo terras formato uniri non congruerit : ergo ut aliquomodo carni de limo terrae formatae Verbum divinum uniretur, revera congruebar, quod mediante anima humanam carnem assumeret : ergo quia mediante rationali animi illam assumpsit de facto.

 

  1. Secundo : Quia anima rationalis quo pacto est natura propinquior Deo, etiam est unioni aptior, et prior : ergo ut Verbum divinum uniretur corpori materiali, condecuit, unionem Verbi prius natura fieri cum anima rationali sibi simillima, quam cum materiali carne ; sed dum Verbum divinum humanam carnem assumpsit mediante rationali anima, unio naturae divinae prius natura fuit operata cum anima rationali, quam cum ipsa materiali carne : ergo quia Verbum divinum humanam carnem assumpsit mediante rationali animi.

 

  1. Tertio probat Magister assumptum ex Divo Ioanne Damasceno lib. 3. de Orthodoxa fide, cap.6 sic expresse ac venuste affante : Unitum est carni Verbum Dei per medium intellectum ; sed intellectus nomine rationalis anima exprimitur : ergo quia mediante rationali anima Verbum divinum humanam carnem assumpsit.

 

  1. Hic subdit Magister in littera, unionem Verbi divini cum humanitate, ita esse opus celsissimum, ut adeo inexplicabilem fore, fateri non vereamur. Quod suadere pertentat Magister ex Ioanne cap.1 de castissimo Praecursore alloquente, qui, etsi ab utero matris fuerit sanctificatus, se non esse dignum fatetur solvere corrigiam calceamenti Christi Domini, eo quod illius unionis modum investigare non valeat, nec aliis tantum ac tam profundum Mysterium evolvere non sit sufficiens : igitur unio hypostatica ita creatam exuperat mentem, ut omni eloquio sit maior.

 

  1. Unde, merito detestandus venit avius eorum error, qui asserebant, Verbum divinum veram non assumpssse carnem, nec natum fuisse de femina ; sed falsam carnem, et imaginem corporis simulitam ostendisse videntibus ; alioquin acarne humana divinitas, sive substantia Dei hauddubie conspurcaretur, si veram Filius Dei assumpsisset carnem.

 

  1. Hoc etenim labile erratum quodam vulgari experimento elidit Magister in littera. Nam Solis corporalis radii a fordibus quas contingunt, non conspurcantur : ergo si visibilia munda visibilibus immundis contingi possunt, quin collutulentur ; quanto magis incommutabilis, et invisibilis veritas, Verbum quippe divinum, poterit humanae carni associari absque sui candoris puritatisque dispendio ? Ergo iam abiit in vanum haereticorum commentum, quod Verbum divinum veram non assumpserit carnem, eo quod eius divinitas ex humanitatis compage foedaretur.

 

  1. Sed oppones : Ob carnis humanae assumptionem Filius Dei factus est passibilis : ergo et similiter factus est carnalis ; sed spiritus foedatur dum carnalis efficitur : ergo et Filius Dei conspurcatur ex humanae carnis commercio dum carnalis efficitur : ergo haereticorum profatum de sordibus Verbi divini per carnem illaesum subsistit.

 

  1. Respondetur negando consequentiam. Quia Filius Dei etsi passibilis sit factus vi communicationis idiomatum secundum naturam assumptam ; non tamen secundum divinam substantiam. Unde, etsi carnalis dicatur prout denotat humanam carnem ; non vero prout denominat vitium ; quia solum passibilitatem, et non carnis foeditatem assumpsit. Inslantia de infectione spiritus dum carnalis efficitur, non urget ; cum aliud sit loqui de spiritus vitio per carnem, et aliud de carnis assumptione per Filium ; quod est praecipuus controversiae cardo. Et haec de secunda distinstionis parte sufficiant.

 

  1. Pro tertaie autem, et ultimae distinctionis partis enucleatione, tertium paratur thema : Caro Christi Domini non fuit prius in illibata Virginis alvo concepta, quam assumpta ; sed simul carnem, et animam Verbum divinum assumpsit. Quod Augustini, et Gregorii firmissimis authoritatibus supra modum illustrat Magister in littera.

 

  1. Primo, sic Augustino assiduo comite lib. de fide ad Petrum, cap.18. aggreditur probationem Magister : Firmissime tene, et nullatenus dubites, non carnem Christi sine divinitate fuisse conceptam in utero Virginis priusquam susciperetur a Verbo. Sed ex eo quod caro Christi Domini non fuerit in utero Virginis sine divinitate concepta priusquam susciperetur Verbo, non prius fuit concepta, quam assumpta ; sed simul carnem cum rationali anima Verbum divinum assumpsit : ergo.

 

  1. Secundo, Augustinus ipse aliis in littera praemunit dissertis verbis assertum. En eius divina eloquia lib. de Trinit. cap.3. Non autem in utero Virginis prius caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carnem ; sed mox ut Verbum venit in uterum, servata veritate propria natura, factum est caro, et perfectus homo : ergo si in utero Virginis prius caro non fuit concepta, et postmodum divinitas venit in carnem ; sed mox ut Verbum venit in uterum, factum est caro, et perfectus homo, satis clare colligitur, quod Christi Domini caro non fuerit prius in alvo Virginis Matris concepta, quam assumpta.

 

  1. Tertio, Divus Gregorius in moral. lib.18 cap.25 ultimam probationi thematis his verbis adhibuit clausulam : Angelo annuntiante, et spiritu adveniente, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro : ergo si dum Angelo anunciate, et spiritu adveniente, mox Verbum in utero, et mox intra uterum Verbum caro factum est, non potuit in Virginis utero caro Christi Domini prius concipi, quam assumi ; sed necessario ipso temporis intervallo eius conceptio, et assumptio enituit.

 

  1. Sed dices : Quod nondum existit, non apte censetur assumptionis capax ; sed caro, quae non est concepta, nondum existit : ergo ut caro a divino Verbo assumatur, peropus est, ut prius concepta existat : ergo iam caro Christi Domini prius fuit ia illibato Virginis utero concepta, quam assumpta.

 

  1. Respondetur compendiario, instantiam hic non premere : Quia solum naturae, non temporis prioritatem suadere videtur. Unde, etsi prior sit conceptio carnis, quam eius assumptio naturae ordine ; non vero temporis ; cum utrumque, conceptio quippe carnis, et eius assumptio a divino Verbo, sub eodem temporis momento, virtute divina afflante, absque ulla antilogia expleatur. Et haec de tertia, et ultima distinctionis parte satis superque sufficiant.

 

 

QUAESTIONES

 

  1. Quaestio 1. Quid fit unio hypostatica ?

34.

35.

  1. 3 Quaestio 2. An unio hypostatica fit omnium maxima ?

38.

39.

  1. Quaestio 3. An Verbum prius assumpserit partes, quam totum ? Utrum vero prius totum, quam partes ?
  2. Quaestio 4. An unio hypostatica sic ab extremis distincta ?
  3. Quaestio 5. An unio hypostatica sic accidens, aut substantia ?

51.

  1. Quaestio 6. An Verbum divinum immediate assumpserit languinem ?
  2.  Quaestio 7. An Verbum assumpsit, aut assumere potuerit naturam substitentem ?
  3. Quaestio 8. An Verbum divinum assumpsit totam naturam humanam ?

61.

  1. Quaestio 9. An Verbum assumpsit verum corpus humanum, et non phantasticum, aut caeleste ?

65.

66.

67.

  1. Quaestio 10. An Verbum assumpsit dentes, ungues, capillos, et caeteras alias humanitatis partes ?
  2. Quaestio 11. Quid humanitatis nomine intelligatur ?
  3. Quaestio 12. An una, et eadem natura humana sit positive in omnibus individuis ?
  4. Quaestio 13. An ratio individui sit univoca omnibus individuis ?
  5. Quaestio 14. An caro prius fuerit concepta in utero Virginis Matris, et postea assumpta a divino Verbo ?
Section 1 of 2
Next section