Distinctio VII — Livre IV — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre IV
DISTINCTIO VII
- Nunc de sacramento Confirmationis. Quaeritur quot exiguntur ad hoc sacramentum.
Respondemus quod quinque : intentio et dignitas confirmantis ; materia, scilicet chrisma, et forma verborum, quae sunt : Ego signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen ; locus, scilicet frons.
De forma dubitatur, quae non est instituta a Domino vel Apostolis ; sed in securiorem partem est vergendum, secundum Ecclesiae institutionem.
- Licet presbyteris baptizatos tangere in pectore.
a. Notandum quod David ter fuit unctus : primo in Bethlehem, in domo patris, I Reg. 16, 12-14, in signum futurae potestatis : nondum enim habuit usum regnandi ; quod figurat unctionem chrismatis in Baptismo, quia nondum potest liberum arbitrium regnare super sensualitatem. Secundo in Hebron super duas tribus, II Reg. 2, 4 ; et significat unctionem Confirmationis, per quam sumus idonei ad regnandum. Tertio in Hebron super omnes tribus fuit inunctus, II Reg. 5, 3 ; quod significat unctionem gloriae, vel illam quae proprie debet esse in Ordine summo.
b. Praeterea, inungitur [infans] in pectore, in scapulis, in vertice, et ita ter : ut sciat se habere fidem et onus servitutis divinae, et sciat sibi esse commissa secreta caelestia, ut in quadam Glossa Apoc. 7, 2, de catechizato.
- Est donatio Spiritus Sancti ad robur. Videtur esse idem effectus Eucharistiae et Confirmationis, quia panis spiritualis cor hominis confirmat.
Respondemus quod duplex est robur gratiae : unum ad tolerantiam mali, aliud in constantia amoris boni. Secundum primum datur in Confirmatione, et secundum secundum datur in Eucharistia.
- Ut pleni Christiani. Quaeritur utrum possit hoc sacramentum conferri non baptizato. Quod videtur, per simile de Ordine sacerdotali, qui potest conferri praetermissis minoribus, dum tamen postea sumantur.
Contra : Baptismus est ianua sacramentorum, et non potest intrari ad vitam nisi per ianuam vitae.
Respondemus quod non est simile, nec potest conferri Confirmatio non baptizato. Sunt autem Ordo et Baptismus ad diversa officia, quorum unum est necessarium ad salutem, alterum vero non. Ordinantur effectus Baptismi et Confirmationis necessario inter se ; effectus autem Ordinum praecedentium non necessario ordinantur ante effectum summi Ordinis. Prius enim est mundari a culpa per gratiam, et post roborari in gratia.
- a. Item, secundum hoc videtur quod non sint pleni christiani qui non confirmantur ; et ita, si decedant, non habebunt plenam gloriam.
Respondemus : est plenitudo sufficientiae et plenitudo copiae ; vel plenitudo in esse et plenitudo in robore. Unde Melchiades papa dicit : In Baptismo Spiritus Sanctus confertur ad innocentiam, in Confirmatione ad pugnam. Et quamvis transituris continuo sufficiant regenerationis officia, victuris tamen necessaria sunt Confirmationis auxilia.
b. Quod autem non sit christianus praeter hoc, videtur ex concilio Aurelianensi , ubi dicitur quod nunquam erit christianus, nisi Confirmatione episcopali fuerit confirmatus vel chrismatus.
Respondemus : dicitur christianus dupliciter : vel eo quod characterem Christi habeat, vel eo quod miles Christi sit in certamine contra adversarium. Secundum primum modum remanet christianus praeter Confirmationem, ultimo modo non.
- Sicut a maioribus datur.
a. Videtur quod sacerdotes possunt dare hoc sacramentum, quia possunt baptizare : quod est maioris effectus ; possunt conficere : quod est maius.
b. Praeterea, simplices sacerdotes chrismant in vertice : quae est pars excellentior ; ergo in fronte possunt.
c. Respondemus quod in grege Domini sunt quidam pro quibus pugnatur, quidam vero qui pugnant pro se vel pro aliis ; et necesse est his habere gratiam roboratam sive cumulum gratiae. Unde convenit ut minister ad hanc gratiam a Domino tribuendam sit superior in Ecclesia eo per quem datur prima. Cum ergo ad sacerdotes pertineat dare sacramenta Poenitentiae et Baptismi, quae sunt apud debiles, convenit summis sacerdotibus dare sacramentum Confirmationis et Ordinis.
Praeterea, confirmare, ordinare, benedicere abbates, ecclesias sanctificare sunt opera perfectionis ; et ideo in Ecclesia episcopi illa exercent de consuetudine.
De sacramento Confirmationis, Hieronymus, super illud Marc. 1, 4 : Erat Ioannes baptizans, dicit : Quod consummatum est per sponsum, initiatum est per paranymphum. Unde, ut catechumeni initiantur per simplices sacerdotes, confirmantur per pontifices.
d. Ad aliud dicendum quod chrisma in vertice significat fidem dari in Baptismo, quae est in vertice, id est in superiori parte rationis ; unde Ier. 2, 16 : Filii Mempheos constupraverunt te usque ad verticem. Chrisma in fronte significat audaciam discipulorum praedicandi nomen Christi ; unde in Act. 2, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum cum fiducia.
