Quaestio prima — Prologue — Gilles de Rome

Gilles de Rome - Prologue

Quaestio prima

PROLOGI

 

QUAESTIO PRIMA

De causis theologiae

 

Quoniam tactae sunt causae huius operis, quod scientiae divinae supponitur : bene se habet de quatuor causis Theologiae, sive divinae scientiae dubitare, et ideo primo dubitamus de causa materiali Theologiae ; secundo de formali ; tertio de efficiente ; quarto de finali. Circa causam materialem contingit dubitare dupliciter, primo de subiecto inse, secundo de his, quae consequitur divina scientia ex subiecto. Sed quia de subiecto in se non possumus bene dubitare ; nisi sciamus : utrum Theologia fit scientia specialis, vel communis : nec hoc plene declarari potest : nisi declaretur quomodo differt inter esse aliquid subiectum scientiae, et de consideratione scientiae : ideo in principio circa subiectum in se tria quaeremus.

Primo : utrum idem fit aliquid esse subiectum scientiae, et esse de consideratione.

Secundo : Utrum Theologia sit scientia specialis, vel communis.

Tertio quid sit subiectum in Sacra Pagina.

Previous section
Section 2 of 2