Distinctio IV — Livre I — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre I
DISTINCTIO IV
QUAESTIO I
PROOEMIUM
Postquam probavit Trinitatem personarum in unitate essentiae, auctoritatibus, rationibus et similitudinibus, hic incipit determinare quaestiones incidentes circa praedeterminata.
Dividitur autem in partes duas.
Cum enim personarum Trinitas distinguatur per processionem unius personae ab alia,
in prima movet quaestiones circa hanc processionem quantum ad suppositum et terminum ;
in secunda quantum ad principium, dist. 6,
ibi :
Sciendum est autem, quod licet Magister moveat has quaestiones de generatione filii a patre, tamen eaedem quaestiones possunt fieri de processione spiritus sancti, et similiter determinantur.
Prima autem pars dividitur in duas :
in prima inquirit utrum nomina essentialia concreta possint significari ut suppositum actus generationis, vel ut terminus ;
in secunda inquirit de nominibus essentialibus in abstractione significantibus, dist. 5,
ibi :
De personalibus enim non est dubium, supposita distinctione personarum per actus notionales.
Prima in duas :
in prima determinat quaestionem ;
in secunda obicit contra determinata,
ibi :
Circa primum inquirit, utrum haec sit vera, Deus genuit Deum.
Et dividitur in partes duas, secundum quod duabus viis ex ista propositione procedit.
Secunda incipit ibi :
quae dividitur in duas :
in prima ponit processum ex dicta propositione ad impossibile, et solvit :
et quia in sua solutione supponit quod nomen personale possit praedicari de essentiali, ut dicatur, Deus est pater,
ideo in secunda excludit errorem contradicentium per multas auctoritates,
ibi :
Ad intellectum huius partis de duobus quaeritur :
primo de divina generatione.
Secundo de divina praedicatione.
Circa primum tria quaeruntur :
1. An in divinis sit generatio ;
2. Supposito quod sic, an haec sit vera : Deus genuit Deum ;
3. De aliis locutionibus quae ex ista littera concluduntur.
ARTICULUS I
Utrum generatio sit in Deo.
Ad primum sic proceditur.
1. Videtur quod in Deo non sit generatio.
secundum philosophum.
Sed a Deo removetur mutatio,
Iac. 1, 17 :
Ergo nec generatio.
2. Praeterea,
quanto creaturae sunt nobiliores, magis accedunt ad divinam similitudinem. Sed in creaturis nobilioribus non invenitur generatio, sicut in Angelis et in corporibus caelestibus, sed tantum in inferioribus. Ergo videtur quod nec in Deo inveniatur.
3. Item,
ubicumque est generatio, oportet quod sit aliquid in genito communicatum a generante. Sed per illud quod sibi a generante communicatur non distinguitur a generante. Ergo oportet ibi esse aliquid aliud per quod ab ipso distinguatur, cum omne genitum a generante distinctum sit. Ergo omne quod generatur, est compositum, cum sit ibi aliquid et aliquid. Sed in Deo non est compositio. Ergo nec generatio.
4. Item,
generatio est actus medius inter generantem et genitum. Sed inter patrem et filium non est aliquid medium. Ergo videtur quod non sit ibi generatio.
Contra.
- Isa. ult., 9 :
Ego qui generationem tribuo sterilis ero ?
- Item,
omne quod communicat se, communicat se ratione actus qui est in ipso ; quia potentia non agit nec communicat se. Sed divina essentia est primus et purus actus. Ergo videtur quod summe communicet se. Sed non communicat se summe in creaturis, cum non terminetur in eamdem naturam talis communicatio. Ergo videtur quod communicet se per generationem in filio ; haec enim est maxima communicatio.
Respondeo.
Dicendum quod generationem esse in divinis, ratione efficaciter confirmari non potest, sicut supra dictum est, dist. 3, sed auctoritate et fide tenetur : unde simpliciter concedendum est, generationem esse in divinis.
Sciendum tamen est, quod, cum omnis perfectio sit in Deo et nulla imperfectio, quidquid perfectionis invenitur in creatura, de Deo dici potest quantum ad id quod est perfectionis in ipsa, omni remota imperfectione. Si autem nomen imponitur ab eo quod imperfectionis est, sicut lapis, vel leo, tunc dicitur de Deo symbolice vel metaphorice. Si autem imponitur ab eo quod est perfectionis, dicitur proprie, quamvis secundum modum eminentiorem.
Dicitur autem nomen imponi ab eo quod est quasi differentia constitutiva et non ex ratione generis ; et ideo quandocumque aliquid secundum suum genus dicit imperfectionem, et secundum differentiam, perfectionem, invenitur in Deo quantum ad rationem differentiae, et non quantum ad rationem generis : sicut scientia non est in Deo quantum ad rationem habitus vel qualitatis, quia sic habet rationem accidentis ; sed solum secundum id quod complet rationem scientiae, scilicet cognoscitivum certitudinaliter aliquorum.
Similiter dico, quod si accipiamus genus generationis, secundum quod invenitur in inferioribus, imperfectionis est : mutatio enim, quae est genus ipsius, ponit exitum de potentia ad actum, et per consequens ponit materialitatem in genito, et per consequens divisionem essentiae : quae omnia divinae generationi non competunt. Si autem consideretur secundum differentiam suam, per quam completur ratio generationis, sic dicit aliquam perfectionem : passive enim accepta dicit acceptationem essentiae in perfecta similitudine ; cuius communicationem dicit, si sumatur active : quorum neutrum imperfectionem dicit : communicatio enim consequitur rationem actus : unde omnis forma, quantum est de se, communicabilis est ; et ideo communicatio pertinet ad nobilitatem. Et hoc modo accepta generatione est per prius in Deo, et omnis generatio in creaturis descendit ab illa, et imitatur eam quantum potest, quamvis deficiat.
Unde ad Ephes. 3, 15 :
ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur.
Si autem accipiatur secundum rationem usitatam in nomine, secundum quam dicimus generationem in creaturis, sic non convenit Deo nisi transumptive, sicut et alia corporalia.
ad 1. Et per hoc iam patet solutio ad primum :
quia generatio, secundum suum genus, quod est mutatio, in divinis non invenitur ;
unde in Deo non est mutatio, sed
secundum Damascenum. Differt autem operatio a motu, secundum philosophum, quia operatio est actus perfecti, sed motus est actus imperfecti, quia existentis in potentia.
ad 2. Ad secundum,
dicendum quod nulla creatura susceptibilis est generationis sine eo quod est imperfectionis in ipsa : cum enim in omni creatura differat essentia et esse, non potest essentia communicari alteri supposito, nisi secundum aliud esse, quod est actus essentiae in qua est ; et ideo oportet essentiam creatam communicatione dividi, quod imperfectionis est ; et ideo in perfectissimis creaturis non invenitur, sed in his quae magis removentur a divina similitudine.
ad 3. Ad tertium,
dicendum quod in divina generatione non est aliquid additum essentiae in genito, per quod differat a generante ; sed ex hoc ipso quod accipit essentiam a generante, distinguitur ab eo relatione dantis et accipientis : quae relationes non differunt ab essentia realiter, sed tantum ratione, ut dictum est, dist. 11.
Et ideo non sequitur ibi compositio : quod in aliis esse non potest, quia nulla relatio est substantia secundum rem in creaturis. Unde oportet quod omne generatum sit compositum, et sic iterum patet quod generatio in creaturis sine imperfectione esse non potest.
ad 4. Ad quartum,
dicendum quod generatio realiter non est aliquid medium inter patrem et filium, cum generatio secundum rem passive accepta, sit ipsa filiatio, quae est proprietas filii, et est in filio ; et cum in patre accipitur active, est ipsa paternitas quae est in patre, et est ipse pater : tamen significat proprietatem per modum actus, et ista significatio fundatur aliquo modo supra rem in acceptione unius ab altero.
ARTICULUS II
Utrum ista propositio, Deus genuit Deum, sit falsa.
Ad secundum sic proceditur.
Videtur quod haec sit falsa, Deus genuit Deum.
- Generatio enim importat relationem distinguentem personas, ut dictum est. Si igitur conceditur, quod Deus genuit Deum, oportet quod concedatur quod Deus distinguitur a Deo, et quod Deus est alius a Deo, quod non conceditur.
2. Praeterea,
terminus in praedicato positus non trahit terminum in subiecto positum extra suam significationem, sed tantum restringit ipsum ratione consignificationis temporis, ut stet pro praesentibus, praeteritis, et futuris : quin potius est e converso, secundum Boetium, quod talia sunt praedicata, qualia permiserint subiecta. Sed hoc nomen Deus significat essentiam. Ergo per verbum quod praedicatur, non trahitur ad standum pro persona, sed supponit essentiam. Haec autem est falsa, essentia genuit essentiam, ut infra dicetur. Ergo et haec, Deus genuit Deum.
3. Item,
si Deus genuit Deum, ergo Deus est generans, et Deus est genitus. Sed quidquid dicitur de singulis personis, potest dici de Deo. Sed de patre dicitur quod est generans et de filio quod non est generans. Ergo potest dici quod Deus generat et Deus non generat : quod falsum est. Ergo et prima est falsa, Deus genuit Deum.
Contra.
- In symbolo dicitur :
Deum de Deo genitum.
Sed non generatur de Deo, nisi sicut de generante. Ergo Deus generat Deum.
2. Praeterea,
Deus dicit habentem deitatem. Ergo quidquid dicitur de habente deitatem, potest dici de Deo. Sed potest dici : habens deitatem generat habentem deitatem. Ergo potest dici : Deus generat Deum.
Respondeo.
Dicendum quod ista est simpliciter vera et concedenda, Deus generat Deum.
Sed circa veritatem eius est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod hoc nomen Deus significat essentiam et supponit essentiam quantum est de se, sed propter indifferentiam essentiae ad personas in divinis, ex adiuncto notionali trahitur ad supponendum pro persona.
Alii dicunt quod hoc nomen Deus significat essentiam, et supponit, quantum est de se, personam, tamen indistincte : unde potest supponere unam tantum vel plures personas : unam cum dicitur, Deus generat : plures, ut cum dicitur Deus est Trinitas. Et haec opinio videtur verior esse.
Quamvis enim, ut dicitur Lib. de causis,
propter hoc quod nullum nomen significat simul aliquid perfectum et simpliciter (quia abstracta non significant ens per se subsistens, et concreta significant ens compositum), nihilominus tamen abiicientes id quod imperfectionis est, utimur utrisque nominibus in divinis, abstractis propter simplicitatem, concretis propter perfectionem.
Unde hoc nomen Deus significat per modum perfecti et per se subsistentis, sicut et hoc nomen homo : unde, sicut et hoc nomen homo in se importat non tantum essentiam, sed etiam suppositum, sed indistincte (alias non praedicaretur de individuis), ita et hoc nomen Deus. Et ideo de se habet quod possit supponere pro persona, et non habet quod supponat pro essentia ex modo significandi nominis, sed tantum ex ratione divinae simplicitatis, in qua idem est re essentia et suppositum.
ad 1. Ad primum ergo,
dicendum quod generari significat proprietatem per modum actus ; actus autem est suppositorum tantum : humanitas enim non generat, sed homo : et ideo cum dicitur Deus generat Deum, locutio simpliciter est vera, quia actus non potest referri nisi ad suppositum. Sed referri et distingui non significant actus nisi grammatice loquendo ; et ideo possunt referri ad essentiam et ad suppositum : et ideo non simpliciter conceditur, Deus distinguitur a Deo, ne distinctio referatur ad essentiam ; et praecipue cum hoc nomen Deus importet suppositum indistinctum, quod non distinguitur nisi personali proprietate adiuncta, ut paternitate vel filiatione.
ad 2. Ad secundum,
dicendum quod, quamvis hoc nomen Deus significet essentiam, tamen, quantum est de se, supponit habentem essentiam, et rem naturae, etiam non intellectis personis, quas fides distinguit. Unde potest supponere pro persona, etiamsi ab alio non restringatur. Et quia supponit personam indistincte, ideo potest stare in locutione pro quacumque persona : et sic reddit locutionem veram. Unde in hac propositione, Deus generat Deum, in supposito stat pro patre, in apposito pro filio.
ad 3. Ad tertium,
dicendum quod hoc nomen Deus, proprie loquendo, nec est universale nec singulare ; sed habet aliquid de ratione universalis, scilicet quod praedicatur essentialiter de pluribus suppositis ; et inde habet quod ea quae praedicantur de singulis suppositis, praedicantur de ipso : habet autem de ratione singularis hoc quod non multiplicatur ad multitudinem suppositorum : dicimus enim, quod pater et filius sunt unus Deus, sed Socrates et Plato sunt plures homines : et ex parte ista habet hoc nomen Deus quod negatio et affirmatio opponuntur contradictorie : unde sicut istae non possunt simul esse verae, Socrates currit et non currit ; ita nec istae, Deus generat et non generat.
ARTICULUS III
Utrum Deus genuit se Deum vel alium Deum ?
Ad tertium sic proceditur.
Videtur quod genuit vel se Deum, vel alium Deum.
- Idem enim et diversum universaliter dividunt ens. Sed se est relativum identitatis, alius autem importat diversitatem. Ergo oportet dicere, quod genuit vel se Deum vel alium Deum.
- Item,
ut supra dictum est, art. anteced., hoc nomen Deus trahitur ad standum pro persona ex notionali adiuncto. Sed alius importat distinctionem notionalem. Ergo ly alius hoc nomen Deus facit stare pro persona. Sed haec est vera : Deus genuit aliam personam divinam. Ergo et haec : Deus genuit alium Deum.
3. Item,
videtur quod haec sit vera, Deus genuit se Deum. Idem enim, ut dicit philosophus, est unum in substantia, sicut aequale unum in quantitate. Sed sicut una magnitudo est patris et filii, sic et una substantia. Ergo sicut conceditur ista, Deus genuit aequalem Deum ; ita debet concedi ista, Deus genuit eumdem Deum. Unde similiter et haec, Deus genuit se Deum, cum se sit relativum identitatis.
4. Item,
quaeritur de aliis duabus propositionibus, scilicet, genuit Deum, qui est Deus pater, vel Deum qui non est Deus pater. Videtur enim quod haec sit falsa : genuit Deum qui est Deus pater. Qui enim cum sit relativum, facit secundam notitiam suppositorum. Sed iste terminus Deus, ad quem refertur, stabat pro persona filii. Ergo et relativum supponet personam filii. Sed haec est falsa : filius est Deus pater. Ergo et haec, Deus genuit Deum, qui est Deus pater.
5. Item,
videtur quod etiam negativa sit falsa. Negatio enim respicit terminum sequentem formalem. Ergo cum dicit, Deus genuit Deum qui non est Deus pater, a filio, quem refert relativum, per negationem removetur ly Deus, qui in praedicato ponitur, non tantum quantum ad suppositum, sed quantum ad formam ; et ita divina essentia removebitur a filio, quod falsum est.
Respondeo.
Dicendum quod Magister in littera negat utramque praemissarum ; eo quod alius, cum notet diversitatem, ponit formam suam circa terminum cui adiungitur, cum sit adiectivum, et ita designabitur diversitas in forma divinitatis. Ly se autem cum sit relativum identitatis, refert idem suppositum ; et ita cum dico : genuit se Deum, ponitur indistinctio suppositi inter patrem et filium ; et cum dicitur genuit alium Deum, ponitur diversitas naturae ; et ideo utraque neganda est.
Sed sunt aliqui qui distinguunt istam, genuit alium Deum ; quia ly alium potest teneri substantive vel adiective.
Si adiective, tunc erit locutio falsa, quia ponet diversitatem circa hunc terminum Deus ;
si substantive, tunc erit constructio appositiva, et locutio erit vera, et erit sensus, genuit alium Deum, qui est Deus.
Sed, quia non invenitur quod adiectivum in masculino genere substantivetur, et maxime cum adiungitur sibi substantivum, ideo haec distinctio non videtur multum valere ; nisi forte subintelligatur hoc participium ens ut dicatur alium entem Deum. Sed hoc erit nimis extortum ; et ideo dicendum cum Magistro quod utraque falsa est.
ad 1. Ad primum ergo,
dicendum quod idem et diversum sufficienter dividunt ens creatum, propter hoc quod ubicumque in creaturis est diversitas suppositorum, est diversitas essentiae ; sed in Deo in diversis suppositis est una essentia : et ideo nec identitas competit propter diversitatem suppositorum nec diversitas propter identitatem essentiae ; sed tantum unitas.
ad 2. Ad secundum,
dicendum quod alius importat distinctionem in communi, non magis personalem quam essentialem : et ideo quando adiungitur termino personali, importat distinctionem personalem ; quando autem adiungitur termino essentiali, importat diversitatem essentiae, secundum exigentiam formae illius termini ; cum termini, praecipue substantiales, recipiant diversitatem et pluralitatem ex parte suae formae.
ad 3. Ad tertium,
dicendum quod idem significat unitatem in substantia ; et praeter hoc, quia relativum est et habet articulationem implicitam, importat unitatem suppositi, et multo plus hoc pronomen se, quod est etiam relativum reciprocum, quod non est reperire in hoc nomine aequale : et ideo non est simile quod pro simili inducitur.
ad 4. Ad quartum,
dicendum quod Magister distinguit utramque illarum propositionum.
Si enim cum dicitur, Deus genuit Deum, qui est Deus pater, ly pater construitur appositive ad ly Deus, locutio falsa est : quia tunc ly Deus restringetur ad standum pro persona patris ; et sic erit sensus : genuit Deum, qui est ipse pater : et sic affirmativa falsa est, et negativa vera.
Si autem intelligantur non per appositionem, sed mediate coniungi illi duo termini, scilicet Deus, et pater ; ut sit sensus : genuit Deum qui est Deus et Deus est pater ; tunc affirmativa vera est, et negativa falsa.
Praepositinus tamen dixit, quod utraque falsa est, nec sunt contradictoriae propter diversam suppositionem huius relativi qui : in affirmativis enim refert tantum suppositum antecedentis, et cum antecedens supponat pro persona filii, referret personam filii, de qua non est verum dicere, quod sit Deus pater. In negativa vero relativum refert non tantum suppositum, sed etiam essentiam. Unde oporteret quod hoc praedicatum Deus pater removeretur non tantum a supposito filii, sed etiam ab essentia : et ita falsa est.
Sed quia hac distinctione facta, adhuc habet locum distinctio Magistri, et praecipue in affirmativa ; et iterum quia non videtur necessarium esse quod in negativis relativum referat aliter quam in affirmativis, nisi forte propter negationem, cuius est confundere terminum et facere eum teneri simpliciter (quod tamen non habet respectu praecedentis, sed tantum respectu sequentis).
Ideo videtur efficacior via Magistri, et secundum ipsum concedendum est, quod utraque potest esse vera et falsa ; secundum cuius distinctionem patet solutio ad quartum argumentum.
ad 5. Ad quintum,
dicendum quod quando duo termini contrahuntur per appositionem, terminus appositus efficitur quasi forma ei cui apponitur. Unde si intelligatur appositive : genuit Deum qui non est Deus pater, negatio non removebit formam divinitatis sed paternitatis a filio.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de divina praedicatione.
Et circa hoc duo quaeruntur :
- Utrum possit fieri praedicatio in divinis per propositionem aliquam ?
2. Utrum possit persona praedicari de essentia ?
ARTICULUS I
Utrum de divinis possit formari propositio ?
Ad primum sic proceditur.
Videtur quod in divinis non possit aliqua formari propositio, in qua aliquid de ipso praedicetur.
- Veritas enim signi consistit in conformitate signi ad signatum. Sed omnis praedicatio fit per aliquam compositionem. Cum igitur in Deo nulla sit compositio, videtur quod de ipso nulla possit formari vera praedicatio.
- Item,
Dionysius :
in Deo negationes sunt verae affirmationes incompactae.
Appellatur autem incompactum illud quod non est debito modo ordinatum, nec est competens. Sed talis inordinatio inducit falsitatem in propositionibus. Ergo videtur idem quod prius.
Contra :
- Fidei non potest subesse falsum. Sed multae propositiones affirmativae enunciantur a nobis de Deo secundum fidem nostram, scilicet quod Deus est trinus et unus. Ergo videtur quod de Deo possit formari vera propositio.
- Item,
secundum Boetium,
Sed quidquid est in divinis, est idem re, cum in Deo sit idem habens et habitum, et quod est et quo est, excepto quod una persona non est alia. Ergo videtur quod de Deo possint formari verissimae locutiones.
Respondeo.
Dicendum quod enuntiatio sequitur apprehensionem. Unde secundum quod intelligimus aliqua, oportet quod enuntiemus illa. Apprehensio autem fit secundum potestatem apprehendentis ; et ideo ea quae sunt simplicia intellectus noster enuntiat per modum cuiusdam compositionis ; sicut e contrario Deus intelligit res compositas modo simplici : et inde est quod intellectus noster de Deo format propositiones ad modum rerum compositarum, a quibus naturaliter cognitionem accipit.
ad 1. Ad primum ergo,
dicendum quod intellectus noster deficit a cognitione divinae maiestatis, similiter etiam et enuntiatio deficit a significatione perfecta ; nihilominus tamen est veritas, inquantum intellectus formans enuntiationem accipit duo quae sunt diversa secundum modum et idem secundum rem. Unde secundum diversitatem rationum format praedicatum et subiectum, et secundum identitatem componit.
ad 2. Ad secundum,
dicendum quod affirmativae propositiones pro tanto dicuntur incompactae in divinis, quia nihil eorum quae praedicantur de ipso significant ipsum per modum quo ipse est, sed per modum quo intellectus noster accipit ex rebus creatis informatus. Unde oportet quod nomina illa praedicata de Deo intelligantur praedicari remotis illis modis quibus de creaturis praedicantur.
Unde Dionysius omnes divinas praedicationes ita docet exponere :
scilicet sicut alia, ut differat in eo sapientia a sapiente ; sed est supersapiens, inquantum est in ipso nobiliori modo sapientia quam significetur per nomen.
ARTICULUS II
Utrum persona possit praedicari de essentia ?
Ad secundum sic proceditur.
Videtur quod persona non possit praedicari de essentia.
- Praedicatum enim habet rationem formae. Sed persona est suppositum formae, vel naturae. Ergo persona non habet rationem quod praedicetur de natura vel essentia.
- Item,
praedicatum semper significatur inesse subiecto. Persona autem non significatur ut inhaerens essentiae, sed e converso. Ergo persona non potest praedicari de essentia.
3. Item,
superius per se praedicatur de suo inferiori, sicut homo de Socrate ; sed Socrates accidentali praedicatione praedicatur de homine ; accidit enim homini esse Socratem. Sed sicut Socrates est suppositum humanae naturae, ita pater est suppositum naturae divinae. Ergo videtur quod haec non sit vera, Deus est pater, nisi forte per accidens.
4. Item,
sicut dictum est, hoc nomen Deus, quantum est de se, supponit personam. Sed haec est falsa : una persona est pater et filius et spiritus sanctus. Ergo haec etiam : unus Deus est pater et filius et spiritus sanctus.
5. Item,
videtur quod haec etiam sit falsa, Deus est Trinitas. Nihil enim praedicatur de homine quod non praedicetur de aliquo supposito hominis. Sed Trinitas neque praedicatur de patre neque de filio neque de spiritu sancto. Ergo per eamdem rationem non potest dici quod Deus sit Trinitas.
Respondeo.
Dicendum quod in divinis est omnino indifferentia naturae ad suppositum ; et ideo nec est ibi universale neque particulare : et ideo sicut vere praedicatur essentia de persona, ita et e converso. Sed verum est quod quantum ad modum significandi plus habet de proprietate propositio in qua praedicatur essentia, quam in qua praedicatur persona, cum praedicatum se habeat loco formae.
ad 1. Ad primum ergo,
dicendum quod quamvis persona sit suppositum, nihilominus tamen propter indifferentiam suppositi ad naturam persona est aequalis simplicitatis cum natura ; et ideo de se conversim praedicantur.
ad 2. Et per hoc patet solutio ad secundum : quia in Deo habens et habitum sunt idem re.
ad 3. Ad tertium,
dicendum quod in divinis non est aliquid accidentale, nec est ibi universale et particulare ; et ideo nihil dicitur ibi per accidens, neque per consequens, sicut in creaturis ; sed tantum attenditur ibi alius et alius modus significandi.
ad 4. Ad quartum,
dicendum quod hoc nomen Deus, quantum est de se, quamvis supponat pro persona, nihilominus tamen non supponit pro aliqua persona distincte, immo indeterminate ; nec forma significata per nomen Deus, a qua nomen imponitur, est proprietas personalis, sed natura communis : et ideo unitas significata per hoc adiectivum unus, refertur ad formam divinitatis, et non ad suppositum. Sed hoc nomen persona imponitur a personali proprietate, quae est forma significata per terminum ; et ideo haec est falsa : una persona est pater et filius et spiritus sanctus ; quia significaretur una personalitas trium personarum.
ad 5. Ad quintum,
dicendum quod pater supponit personam distinctam, similiter et filius et spiritus sanctus ; sed hoc nomen Deus supponit personam indeterminate ; et ideo ratione indeterminationis aliquid potest praedicari de Deo quod de nulla distinctarum personarum praedicatur : sicut etiam de homine dicitur, quod nulli singularium convenit esse commune vel speciem vel aliquid huiusmodi.
Quod autem plures personae hominum non possunt simul praedicari de hoc nomine homo, ratio est quia plures personae non sunt unus homo sicut plures personae sunt unus Deus et Trinitas ; et ideo convenienter dicitur : Deus est tres personae.
EXPOSITIO TEXTUS
Deus pater alterum se genuit.
Hoc dupliciter solvit Magister.
Quia ly se potest esse ablativi casus, et tunc simpliciter vera est : et est sensus : genuit alterum se, idest alterum a se.
Vel potest esse accusativi casus ; et tunc vel facit simplicem relationem ; et sic iterum vera est, refert enim identitatem naturae ; tamen erit impropria :
vel faciet relationem personalem et sic est falsa, quia refert idem suppositum.
Potest tamen dici, quod etiam si referat idem suppositum, quodammodo erit vera, sed erit emphatica locutio, ut sit sensus : genuit alterum se, idest similem sibi ;
sicut dicit poeta :
dii faciant sine me ne moriatur ego.
