Distinctio VII — Livre I — Lambert Daneau

Lambert Daneau - Livre I

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

Hic quaeritur an Pater potuerit vel voluerit gignere Filium.

 

 

AD DISTINCTIONEM VII

 

CAP. I

Sed potest esse ad aliquid. Deleo verbum Potest ut sua constet huic loco sententia, quanquam et interpretum, et typographorum incuria (qui toties hunc locum contrectarunt) ac in omnibus exemplaribus, quotquot mihi videre licuit, vox ista importuna Potest retenta est. Ego igitur sic lego. Quia esse Patrem non est esse ad aliquid, ut in sequenti ostendetur. Sic inf. hoc ipso libro Distinct. 28, cap.5. Praeterea Basilius lib. 1 contra Eunomium docet […] non enuntiari de Deo in quaestione […]. Quid est Deus : sed in quaestione […], id est, quomodo est et ubi Personarum relatio inter se explicatur.

 

AD CAP. II

  1. 1. Patris natura. Naturam Patris hic interpretor Patris Personam non essentiam in abstrac Sic Damasc. lib. 1 cap.8 de orthod. fide dixit de Patre loquens quatenus Persona est a Filio distincta, […]. Quae significatio non observata miros isti homini induit laqueos, dum potentiam generandi, quam vocat, non Personae, id est Patris propriam ac peculiarem, sive, ut loquuntur Graeci Theologici […] facit : sed ipsius essentiae divinae per se et in abstracto consideratae velut essentialem et communem. Porro ista cogitatio multiplicis et longae istius Dei ex Deo propagationis et seriei (in qua Pater, Filius, Nepos, Pronepos esse in divinis posse fingitur) ex Valentinianorum foedissimis lacunis hausta est, qui octoadas deorum aliorum ex aliis nascentium induxerunt, ut docent Ireneus, Epiphanius, et ex his postea Augustinus, quas extinctas haereses, et feliciter iam sepultas ex Orco revocare nihilerat necesse.

 

 

CENSURA AD DISTINCTIONEM VII

 

Vel una haec disputatio Lombardi illud verissimum esse confirmat, Scrutator maeistatis ab eo opprimetur. Habet enim Deus lucem inaccessam, quemadmodum ait Paulus I Tim. 6. Praesertim vero arcanum illud de generatione Filii Dei ex Patre tantum omnem humanum captum superat : sed et Angelicum. Quamobrem mature monuerant Patres in huiusmodi argumenti tractatione sobrie sapiendum, et a curiosis quaestionibus abstinendum esse, cum nulla ex rebus creatis comparatio ad illius tam augusti mysterii, et ipsi Deo duntaxat noti rationem explidam satis apta duci possit, minimeque sit illud ad nostras, vel ullas rerum creaturarum leges revocandum, quod tamen Lombardus hic facit, et posteum istius loci interpretes omnes. Hilaritas lib. 12 de Trinitate : Non enim per haec quorum creationem mente concepimus, comprehendi generatio eius potest qui anterior his omnibus est. Augustinus de Agone Christ. cap. 16. Quia revera magnum est mente concepere generationem, quae non sit ex aliquo tempore : sed aeterna est, etc. Magnum et difficile est hac mente concipere, etiam si pacata et tranquilla sit. Itaque idem Hilarius libro 7 breviter quid in hoc arcano (quod sacramentum vocat) tenendum esset docuerat his verbis. Haec ist vera nativitatis intelligentia, et fidei nostrae, quae ex natura divina unitate unius indifferentisque  divinitatis veritatem in Patre, et in Filio confitetur, absolutissimum sacramentum. Iste tamen […] insaniens circa quaestiones et […] ingreditur Daedaleos labyrinthos quos resolvere, ac explicare non potuit. Quod si illo iam saeculo erant huiusmodi quaestiones et vulnera quaedam, quae fierent verissimae de Filii nativitate fidei, sic tamen, uti hoc loco facit, ea tractare non debuit, quia melius non tetigisse fuit. In summa quaestio est, utrum Potentia generandi, quae Patri tribuitur, Filio tribuenda quoque sit. Respondet iste capite 2. Tribuendam, quoque esse. Et quod non genuerit Filius, id minime factum, quod non potuerit, fed quod non oportuerit Filium gignere, ne prosapiae divinae series in immensum propagaretur. Quid id obsecro absurdius, et Valentinianorum erroribus esse potest magis consentaneum ? Itaque haec Lombard. ipse cap.4 nequaquam postea probavit.

Caeterun qui vel optime istius auctoris et responsionis mentem tenere sibi videntur, sic eam illustrant et exponunt, ut dicant, Potentia generandi si ad proprietatem referatur, non competit Filio : si ad naturam comperit. Hinc vero natae sunt diversarum opinionum inter istius scholae magistros myriades. Huius enim responsionis tam ineptae, et certe falsissimae causa cum reddenda esset, certatim eorum quisque, pro ingenii sui acumine et vivacite, novam statim rationem coniicere connatus est : atque receptam oppugnare. Denique cum nihil firmi in superiorum solutionibus posteriores cernerent, quasi re deplorata, eorum alii hanc quaestione omnino praetermiserunt : alii magis etiam involuerunt. Dicis igitur causa varia istorum hominum figmenta potius, quam certa fundamenta proferamus. Primi igitur censent potentiam generandi cum ad natura refertur, Filio quoque competere, quia tunc idem est Posse generate, et posse generari. Sic Lomb. ipse cap.6 et huius Dist. Alii dicunt potentiam ista generandi esse relationem tantum, non essentiam, quia Patre esse alicuius est relatio. Tertii distinguunt inter principium communicationis, id est illud principium productionis. Ergo potentia generandi negant esse priricipium communicationis, id est illud principium, quo Pater sese, suamque essentiam totam Filio communicavit, Thom. in 1 parte Quaest. 41 art.5,  diserte sic scribit et repetit, Potentia generandi principaliter significat divinam potentiam. Ergo ait idem Quaest. 43. art. 6. Habet Filius eandem potentiam quam Pater, sed cum alia ratione, Pater ut dans : Filius ut accipiens. Quae sententia cum sit absurdissima Guilielmo Occam est hoc loco in Quaestione prima luculenter confutata.

Lombardus ipse postea hoc ipso lib. Dist. 6 cap.2 et Dist. 27. cap.2 et 3 sentit generare operationem proprietatis Personarum divinarum non autem ipsius essentiae, quae communis est illis ribus. Quid amplius ? esset infinitis omnes diversas ac sibi ipsis etiam contrarias istorum sententias de significatione gerundivi Generandi, et de significatione vocis Potentia persequi. Rem igitur ipsam potius in studiosorum gratiam explico. Tribus maxime de causis in hac quaestione dico peccatum est ab isto. Primum quod potentiam aliquam in divina essentia statuit, non quidem docendi tantum gratia : sed potentiam meram, et reipsa, qualis est in rebus creatis, quae aliquid ex potentia praecedente producunt, distinguiturque vere, ab ipsa […], id est ab efficiente virtute. Rationem afferunt huius interpretes ex Metaphysic. Aristotelicorum lib. 5 cap.12, quod potentia ista est principium ipsissimum quo producitur aliquid. Itaque qui illa potentia careat, nihil producere posse. Verum aliud tradit Cyrillus Dialogo 2 de Trinitate : docet enim Deum esse totum […], non autem […] illam philosophicam aut Physicam. Nam illa regula Aristotelica sumpta est ex rerum creatatum lege et infirma natura, cui Deitatem conferre, vel etiam subiicere, est creaturas, et creatorem pares inter et facere. Etsi vero non quicquid potuit, potestve Deus, statim in lucem et actum producit, non idcirco tamem est aliud in divina essentia potentia, aliud actus, et ista differentia, rerum potius ipsarum, quas Deus producit, ratione spectatur, quam ipsius Dei. Secundum concedi nequaquam debet Filium habere potentiam generandi. Ratio est quoniam ad Personarum divinarum actiones internas, seu opera ad intra, quae vocant, pertinet haec actio, quae ab istis vocatur, Potentia. Quanquam enim communia et inseparabilia sunt totius Trinitatis opera ad extra propter eandem essentia […], virtutem, maiestatem, […] et gloriam : non sunt tamen opera earundem Personarum ad intra communia, ut idem Patri quod Filio competat. Sunt enim illa […], id est Proprietates ut loquuntur Graeci. Itaque quemadmodum ipsae Personae divinae non sunt una et eadem Persona, nec communicat Pater Personam suam Filio : ita nec proprium suae Personae characterem, proprietatem attributum quod est generare. Neque tamen propterea est Filius imbecillior Patre, quia Pater esse non potest : ut nec Pater impotentior est Filio, quia Pater Filius esse non potest. Haec est igitur brevis solutio totius huius quaestionis.

Tertium perpetuo paralogismo iste et fallit, et fallitur, dum a sensum, et mentem verborum, quibus Patres orthodoxi utuntur, non attendit, ac ne quidem ipsorum vocabulorum significatum capit. Dicunt Patres, Pater Deus de sua natura genuit Filium de fide ad Petr., cap.1. Filius de natura a Patris natus est, cap.12. Damascenus lib. 1 cap.8. de Orthodoxa fide dicit, Generatio illa aeterna Filii est […]. Iam ex his sic argumentatur iste, Pater genuit, ergo ipsa essentia divina per se considerata generat, habetque generandi […]. At illa essentia divina in Filio et Spiritu sancto eadem est, et aeque potens. Ergo Filius et Spiritus sanctus generare possunt. Quid hac conclusione absurdius ? Cum quae de Persona dicuntur, ad ipsam essentiam per se consideratam referantur. Ergo non animadvertit Lombardus semper sic Veteres loqui de generatione hac divina, ut eam ad personalitatem, id est, Personam Patris : non ad essentiam ipsius referant. Undc dixit auctor libelli de fide ad Petrum has phrases omnes tandem exponens, Generare est opus Paterna proprietatis. Cur igitur sic loquuntur Patres, Pater Deus de sita natura genuit., Nimirum ne Filius ex nihilo genitus a Patre censeatur, ne ex sola voluntate, ut caeterae res creatae : ne Filius alia esse essentia divina, quam Pater credatur, dicunt disertis verdis de natura, de essentia, essentialiter, natus est Filius.  Generare quidem Filium Verbum et Deum non potuit Pater, nisi esset Deus : non tamen, uti diximus, ipsa essentia divina per se considerata idcirco generat. Itaque illa potentia generandi extra personam Patris nec est, nec esse potest in ipsa essentia divina, quoniam est propriissimus ipsius Patris character. Denique quod iste pro iusto suae responsionis fundamento affert ex Augustino lib. 3 cap.12 ad vers. Maximi. Arianum huiusmodi est, ut detestationem potius tam ineptae et impiae sententiae contineat, quam veram istius quaestionis explicationem ab Augustino factam, Utrum Filius generare possit. Sed iste non vidit se hac Augustini sententia minime iuvari.

Section précédente
Section 7 sur 7