Distinctio VI — Livre I — Lambert Daneau

Lambert Daneau - Livre I

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

Utrum Pater voluntate genuit Filium, an necessitate : et an idem Pater volens vel nolens sit Deus.

 

 

AD DISTINCTIONEM VI

Inscriptionem

 

  1. Et an idem Pater. Fecerunt verba Augustini, quae et lib. 15 de Trinitate cap. 20 et in libro 65 Quaest. 7 extant, habentque diserte (Utrum Deus Pater volens, aut nolens sit Deus) ut dilucidioris orationis gratia hic adderem haec verba Idem Pater. Id quod etiam ex fine cap. 1, et cap. 3. Inscriptione, ubi haec eadem repetuntur, satis intelligi potest, addenda fuisse. Alias enim et obscurus est sensus, et indefinita propositio. Nam ad Filium quoque referri poterat, Utrum volens an nolens sit Deus, quod tamen de Patre solo quaerit, proponitque ex August. Lombardus. Ergo pertinet haec quaestio ad generationis (quae in solo Patre spectatur) rationem explicandam, et confirmandam : etsi de Filio, et Spiritu sancto idem (si per se et quatenus unus Deus sunt spectentur) sentiendum est, et respondendum, quod de Patre Deo respondet pius ille Pater, nempe neutrum nolentem esse Deum.
  2. Unigenitum Dei. Ex ipso codice, unde haec transcripta sunt, sic est restituenda huius loci series, et oratio, quemadmodum fecimus, Unigenitum Dei verbum Filium Dei esse natura. Quae etsi in speciem sunt levia, tamen admonemus, nequis receptam iam lectionem, imo vel apicem quidem in isto auctore temere a nobis immutatum fuisse calumnietur.
  3. Propter quod mutabilis. Proculdubio corrupta est vulgaris lectio, qualis in impressis Augustini codicibus extat, quae ex hoc loco emendanda est : Nam huius loci argumento sic est reponenda, videlicet ideo, quia nos aliquid aliquando volumus, quod antea non volebamus propter quod (vel propter qua) ista mutabilis intelligitur natura nost Vulgo legitur, sed corruptissime, qua, non propter ista, nullo sensu.

 

CAP. III

Ad verba in margine ipsius capitis annotata.

 

  1. Quod neque consilio. Quicunque ista ex libro Hilarii transcripsit, audacissime et pro Magistrali supercilio partim quaedam temere addidit, partim diversissimos locos confudit. Addidit enim haec verba manifestissime, Neque consilio, quae nusquam leguntur apud Hilarium : et perperam hic ex mente Hilarii coniunguntur, velut synonyma. Est enim aliud Hilario hoc loco Voluptas, aliud Consilium : et alia quaestio, Utrum voluntate Pater Filum genuerit, an consilio. Anathematizat enim Synodus Sardica, et cum ea Hilarius ipse eos, qui negant Patrem voluntate generasse Filium, quae eadem tamen, Synodus, unaque Hilarius pro haereticis eos habent, qui contendunt Filium natum esse consilio Patris, id est, ex superveniente Patri nova quadam deliberatione. Est enim consilium superveniens voluntas ex deliberatione nova, novisque causis nos commoventibus concepta. Ergo in his primum peccatum est hoc loco, quod ista vocabula Voluntas, et Consilium sint confusa. Deinde, quod verba, Eos qui dicunt de non extantibus esse Filium Dei, sunt prorsus in hoc argumento peregrina, et […] cum de hoc haeresis capite nequaquam iam agatur, et ex alienissimo huic errore et loco in hunc traducta sint. Qui enim ex non extantibus Filium Dei esse dicunt, ii sunt Ariani sive Ariomanitae, quemadmodum Epiphanius vocat. Qui vero Dei consilio et superveniente voluntate eundem Filium natum esse contendunt, ii sunt Eunomiani a superioribus dissimiles et tempore et errore. Quanquam idem Hilarius lib. contra Constantium Augustum docet etiam ante Eunomium in Synodo Seleucia, Christum appellatum fuisse Filium voluntatis Patris, potius quam ipsius divinitatis. Ergo locus ipse apud Hilarium sic scriptus apparet, ut distincte duarum Synodorum, nempe Sardicae, et Syrmiensis posterioris diversa capita recitentur, quae hic tamen nulla distinctone permiscentur. Est quidem verum repetita fuisse in illa Syrmiensi Synodo Sardicae capita, et decreta : sed alia quoque Syrmii addita sunt. Ergo damnatio eorum, qui ex non extantibus Filium esse dicunt, et Sardicae et Syrmiensis synodi est comnune decretum. Item et illud ut pro haereticis habeantur, qui Filium negant Patris voluntate genitum. Sed propria est solius Syrmiensis Synodi huius rei, et orationis explicatio. Nam ambiguum est, quis vel concedat, vel etiam neget, Patrem genuisse Filium voluntate : quia utrunque sic intelligi potest, ut vel haereticum sit, vel orthodoxum. Quamobrem ad totam huius orationis […] tollendam, sic ait ipsa Synodus cap. 24: Si quis voluntate Dei, tanquam unum aliquid de creatura factum dicat Filium, anathema sit. Ecce quo sensu negetur, et pie quidem, Filium voluntate Patris esse genitum. Sequitur postea in eadem Synodo cap. 26 : Si quis nolente Patre natum dicat Filium, anathema sit. Non coactus Pater, etc., sed mox, ut voluit, sine tempore et impassibilter ex se unigenitum dernonstravit. Ecce quo sensu a Patre volente genitum esse Filium concedant Synodus Hilarius, qui idem hos ipsos canonas postea exponit, quos marginalis annotatio huius capitis perperam confudit.
  2. 2. Quia cum Patre simper. Sumptus est hic locus ex commentariis Hieronym. in Epistolam Pauli ad Ephes. cap.1 v. 5, qui etsi argutiolam Hieronymi continet, tamen pulcherrime cum toto isto argumento convenit : sed quia mire truncatus est, et obscure ab isto redditus, duxi operae pretium totum apponere, Differentiam, ait Hieronymus, Graeci sermonis […], Latinus sermo non explicat. Superior quippe sermo ad eos refertur, qui antea non fuerunt : et priusquam fierent, de iis cogitatum est, et postea substiterunt. Inferior vero de eo, quem nulla cogitatio, nulla voluntas praecessit, sed semper fuit, et nunquam, ut esset, accepit exordium. Unde recte nunc de his, qui cum ante non essent, postea substiterunt, dicitur […]. De Filio vero, hoc est, de Domino nostro Iesu Christo in alto loco scriptum est […], quia semper cum Patre fuit : et nunquam eum, ut esset, voluntas paterna prae Ex quo colligitur semper Patrem, semper Filium fuisse : et in quibus aeternitas coaequalis est, eandem esse naturam. Haec Hieronymus quae omittenda non fuerunt.

 

 

CENSURA AD DISTINCTIONEM SEXTAM

 

Haec est conclusio totius huius disputationis a Lombardo capite primo facta. Ex praeditis docetur non esse concedendum, quod Deus voluntate vel necessitate : vel volens, vel nolens genuerit Filium. Quam ipse postea explicans capite tertio, ait, se intelligere de Voluntate praecedente, vel accedente, vel efficiente. Dicamus ergo, ait, Quia Pater sicut sapiens, ita volens genuit Filium : sed non voluntate praecedenti vel accedenti. Haec ille. Primum veri neque recte, neque etiam ex Patrum orthodoxorum sententia ista dicuntur vel explicantur. Et quidem non recte, quia et Voluntate praecedente, et accedente, sed non nova, non in tempore : item necessitate, sed non coactione tamen Pater Filium genuit. Ac voluntate genuit, quoniam Sardicae Synodi (quam probat merito Hilariu) haec verba sunt, uti supra docuimus, quod eos anathematizat sancta et Catholica Ecclesia, qui negant quod Pater Filium voluntate genuit. Itaque Basilius libro secundo contra Eunomium, cum damnat, quod vellet Patrem […], id est, Sine voluntate, vi consecutionis ac necessitatis cogentis genuisse Filium. Ergo rede conceditur Patrem genuisse Filium voluntate. Necessitate etiam genuit Filium Pater, quia omnino necesse est Patrem genuisse ; vel gignere Filium. Praeterea omnia quae sunt in Deo, sunt actus et necessitas, ut loquuntur in scholis. Sed tamen hon coactione, non vi, hon denique cogente necessitate genuit, id est cum nollet Pater, ut explicat idem Hilarius : sed genuit tamen secundum voluntatem et secundum naturam. Quamobrem quod addit iste tanquam ex Patrum mente eam voluntatem in generatione Filii excludi et removerii, quae praecedens sit, vel accedens, ad generationem Filii, omnino Patribus ipsis ignotum est, et per se falsum. Subsequentem enim, et supervenientem Patri voluntatem potius excludunt orthodoxi Patres, quam praecedentem nostri intellectus ratione, aut etiam generationi ipsi accedentem et concurrentem, quam Thomas appellavit Concomitatem. Ista enim in Deo tempore sunt coaeterna velle et generare. Ergo eo duntaxat sensu Filium voluntate genitum esse negarunt orthodoxi Patres, quo Eunomius dixerat, nempe quod temporis discrimen poneret inter existentiam Personae Patris, et Personae Filii : et quo sensu velle aliquid dicimur, quod antea non volebamus, ut docet Augustinus libro 15 de Trinitate. capite 20. Denique voluntatem Patres excludunt, qua […] (ut impius Eunomius loquebatur) id est, creaturae a Deo in tempore productae sunt. Non autem omnino, et […] negant Patrem volentem generasse Filium […], aut Patris voluntate Filium esse genitum. Quanquam enim ab aeterno Deus ea quoque ipsa voluit, et decrevit, quae sex diebus postea, certoque tempore produxit, et creavit : tamen quia huiusmodi voluntatis implementum, ut ait Basilius, non fuit ab aeterno, dicitur haec voluntas esse (sed executionis ratione) posterior ipse Deo. Illa vero, qua Filium genuit Pater, est aeterna, et coaeva ipsius Patris existentiae, naturae, ac divinae essentiae, et quoad volitionem Patris, et quoad executionem, et ipsam Filii emanationem. Nam ex ipsa Patris essentia Filius natus est : caeterea non item. Nec potuit ille esse Deus, quin Pater esset : potuit tamen esse Deus, et non creator. Thomas in prima parte Quaest. 41 art. 2, distinguit aliter hanc Dei voluntatem, nempe in eam, quae est concomitantia tantum, et eam quae est principium operationis. Sed hanc Thomae distinctionem explodi, ita omnia sunt apud istos incerta, Occan., Durandus ait Filium a Patre genitum per modum productionis et naturae : non autem per modum merae voluntatis : quia voluntas se habet, ait, aequaliter ad opposita, Melius omnino, et ad has quaestiones tollendas aptius est, si dicamus, Pater volens genuit Filium, non autem, Pater voluntate genuit Filium. Et in Synodo voluntate pro volens ponitur. Hinc igitur apparet, quam longe et a verbis Patrum abfuerit iste, utque illi ipsi, quos pro se Lombardus citat, contra istius loci determinationem diserte faciant.

Secundo, in huius Distinctionis capite secundo est duplex paralogismus. Prior est ab ignoratione Elenchi, cum iste nimirum sic argutatur, Idem est Deo velle et esse, quia simplicissima est Dei essentia. Ergo si Deus natura genuit, et voluntate. Quod enim de essentia proprie dicitur, transfert ad actionem, et voluntatem, id est, ad rem definitione et notione ab essentia diversam. Alter paralogismus est ab ambiguo, sic, Si voluntate Patris Filius est genitus, ergo est voluntatis,  Filius. Quae enim est ista absurditas ? cum voluntas non causam ipsam agentem, sed […] in causa agente designet ? Ergo non est voluntatis Filius, sed volentis Filius.

Tertio loco falsa est illa, ut suo loco docebitur distinctio inter scientiam Dei, et praedestinationem, ut Praedestinatio sit tantum de bonis : Scientia de omnibus. Vide Cyrillum Dialogo 2 de Trinitate. Colophonis vero loco addam Eunomii verba, ut intelligatur ipsum (quem summum dialecticum fuisse testantur omnes, imprimisque post Basilium Augustinus) non tam absurde collegisse, quam Lombardus facit, Filius est voluntate, ergo est voluntatis Filius. Haec igitur fuerunt illius verba, non incolorata, sed tamen fraudis et blasphemiae plena, quae ex libro secundo Basilii adversus Eunomium a me transcripta sunt : […]. Est Filii essentia genita ante omma consilio Dei et Patris. Essentia Filii genitam quidem esse oportet, cum non esset ante suam ipsius constitutionem, sed esse genitam ante omnia consilio (sententia) Patris. Er go non usus est voce […] vel […] Eunomius, sed vocabulo (quod voluntatem cum Hilario interpretatur Augustinus) quod magis tectam fraudem habebat ; et de novo supervenientis Patri voluntatis significationem continebat. Unde, nisi […] Patris Filius natus esse concederetur, colligebat impius ille Filium […] esse  Patre natum.