Distinctio II — Livre I — Juan Martinez de Ripalda
Juan Martinez de Ripalda - Livre I
DISTINCTIO II
De mysterio trinitatis et unitatis
- In hac diffinitione prima propositio est : Nihil primis, ac firmius de Deo credendum est, quam esse unum in natura, et trinum in personis, quarum alia sit Pater, alia Filius, alia Spiritus sanctus. Nam omnes Ecclesiae Patres, qui de hoc mysterio disserverunt, nihil prius, ac firmius, quam istam veritatem conantur persuadere.
- Secunda propositio est : Haec veritas non potest innotescere evidenter lumine naturali. Quod probat testimoniis Augustini.
Item : quia nullum est mysterium, in quo facilius erretur, magisque praetervolet omnia principia, quibus lumen rationis innititur.
- Tertia positio : Tamen haec veritas potest persuaderi lumine fidei. Quia tam in veteri, quim in nouo Testamento sunt plura testimonia, quorum alia unitatem Dei, alia pluralitatem, et Trinitatem personarum testantur. Quod ostendit erudita collectione eorum.
4 Unde colligit duo :
alterum est, non posse lumine naturali evidenter ostendi repugnare hoc mysterium ; sed posse satiffieri argumentis naturalibus oppugnantibus ipsum : quia lumen fidei, licet sit supra rationem naturalem, non tamen contra illam ; atqne adeo, cum haec veritas sit conformis fidei, non est contra lumen naturale rationis.
Alterum est, inter divinas personas non esse solitudinem, cum sit consortium fortium; neque diversitatem, cum sit unitas naturae ; neque singularitatem, cum sit pluralitas : sed esse similitudinem, cum sit distinctio coniuncta cum unitate.
QUAESTIONES
Quaest. I. An Deum esse, sit se per se notum ?
De quo…
Quaest. II. An Trinitas possit ratione naturali evidenter ostendi ?
De quo…
Quaest. III. An natura divina sit una ?
De quo…
Quaest. IV. In quo consistat natura Dei omnibus personis communis ?
De quo…
Quaest. V. An unitas naturae possit componi cum Trinitate ?
De quo…
Quaest. VI. An attributa divina, et relationes distinguantur inter se ratiocinata ?
De quo…
Quaest. VII. An attributa, relationes, et natura divina distinguantur inter se ex natura rei ?
De quo…
Quaest. VIII. An sint duae tantum productiones ?
De quo…
Quaest. IX. An sint in Deo tres perfectiones relativae, sicut tres personae ?
De quo…
Quaest. X. An tres existentiae relativae ?
De quo…
Quaest. XI. An detur natura subsistens, seu absoluta subsistentia communis tribus personis ?
De quo…
Quaest. XII. An detur personalitas communis ?
De quo…
Quaest. XIII. An personae divinae distinguantur, seu constituantur relationibus ?
De quo…
Quaest. XIV. An inter divinas personas detur relatio similitudinis ?
De quo…
