Livre I — Juan Martinez de Ripalda

Juan Martinez de Ripalda - Livre I

Distinctio I

LIBER PRIMUS

DE MYSTERIO TRINITATIS

 

 

Deus est primum Theologiae subiectum ; ideo primus hic liber in Deum unum, et trinum cognoscendum incumbit.

 

DISTINCTIO I

 

  1. Haec distinctio complectitur in genere omnia obiecta sacrae Scripturae, atque Theologae, necnon rationem, quare prima notitia incipienda est a Trinitate personarum. Omnia obiecta sacrae Scripturae, atque Theologiae, aut sunt signa instituta ad significandum aliud, ut Sacramenta ; aut sunt res absolutae, quae ad aliorum significationem non sunt institutae, ut Deus, et homo. Signorum alia sunt mere speculativa, quae non agunt, quod significant, ut Sacramenta veteris legis ; alia practica, quae id agunt, quod significant, ut Sacramenta novae legis. Rerum vero aliae sunt, quibus fruendum est, hoc est, inhaerendum, tanquam ultimo fini, et beatitudini nostrae propter se solum diligendae, ut Trinitas personarum ; aliae, quibus utendum est, hoc est, adhaerendum tanquam mediis propter fruendum ultimum finem diligendis, ut omnia bona creata ; aliae, quae bonis fruendis, atque utendis fruuntur, atque utuntur, ut creaturae rationales.

 

  1. Ex hac definitione fruendorum, et utendorum colligit primo Magister, sola Trinitate divinarum personarum esse nobis fruendum ; perfecte quidem in patria ; imperfecte vero in via. Nam sola Trinitas est ultimus finis, et beatitudo animae, cui propter se ultimo homo inhaerere debet ; perfecte quidem in patria per gaudium rei possessae ; imperfecte vero in via per eius spem, aut etiam per gaudium charitatis, quamvis non perfectum ac plenum. Colligit secundo, hominem, neque seipso, neque aliis hominibus frui ; sed uti: nam nullus hominum est sinis ultimus sufficiens beare animam. Colligit tertio, Deum non frui hominibus : quia, licet Deus operetur ad extra propter utilitatem hominum, non veri propter homines tantum, sed propter suam bonitatem. Colligit quarto, virtutibus non esse proprie fruendum : nam, licet virtutes possint appeti propter se ; sed non propter se ultimo, cum omnes illae in Trinitatem fruendam, tanquam in ultimum finem referantur. Ubi innuitur duplex fruitio : altera stricta, de qua est totus sermo huius distinctionis, videlicet, fruitio boni propter se ultimo : altera lata, videlicet, fruitio boni propter se abstrahentis ab ultimo, et non ultimo. Colligit denique, ante omnia praemittendam Theologis considerationem Trinitatis : nam Trinitas est finis ultimus fruendus, cuius notio praeire debet notionem mediorum utendorum in finem. Itaque Magister prius disserit de rebus, quam de signis. In hoc primo libro de Deo uno et trino. In secundo de ipsius operibus secundum esse naturae. In tertio de ipsius operibus secundum esse gratiae, atque adeo de redemptione per Christum. In quarto denique de Sacramentis, seu signis significantibus gratiam.

 

 

QUAESTIONES

Quaest. I. An fruitio abstrahens a perfecta, et imperfecta consistat in actu intellectus, an in actu voluntatis ?

De quo hic S. Thom. q.1, art. I ; Scotus q.3 ; Bonavent. Art. 2, q.2 ; Okamus et Gabriel q.2 ; Gregorius q.2 ; Durandus q.1.

Item, Suarez I.2 tract.2 disp.7 sect.1 ; P. Tannerus I.2 disp.2 à n.26 ; P. Raynaud discip. mor. d.3.  n..227 ; Valentia I.2 d.2 q.6 punct.1 ; P. Granada I.2 controvers.2 tract.4 d.3 ; P. Salas I.2 tr.6 d.1 sect.8

et Interpretes S. Thomae, Medina, Cureil, Zumel, Lorca, P. Vazquez, Conrad, Montes. et alii in I.2 q.1 art.1 et 2.

 

Quaest. II. An beatitudo nostra consistat in visione, an in amore Dei :

De quo hic S. Thom. Et authores relati pro quaestione.

Item Caietanus, Conrad, Medina, Lorc., Cur., Montesin., P. Vazq. Et alii cum S. Thom. I.2 q.3 art.4.

Praeterea, P. Suarez I.2 tract.1 d.7; P. Granad. I.2 controver.2 d.3 et Aegid. de Praesent. lib.4 de beat. à q.8, ad 12; P. Valent. I.2 disp.1 q.3 punct.4 ; P. Raynaud discip. mor. d.1.  n.203 ; Valentia I.2 disp.1 q.3 punct.4 ; P. Salas tr.2 disp.2 sect.5 ; P. Tannerus I.2 dist.1 quaest.2 dub.3, cum aliis, quos ipsi referunt.

 

Quaest. III. An obiectum nostrae fruitionis et beatitudinis sit solus Deus ?

De quo hic S. Thom. q.2, art.1 ; Scotus q.1 ; Bonavent. art.3, q.1 et 2 ; Okamus et Gabriel q.4 ; Gregorius q.3 ; Durandus q.2 ; Philip. Fab. disp.10 ;

  1. Suarez I.2 tract.1 disp.5 sect.1 et 2 ; P. Granad. I.2 tract.2 disp. 1 punct.1 ; P. Raynaudus discipl. Morali, disp.1 n.68 ; P. Tannerus I.2 d.1 quaest.2 dub.1 ; P. Valentia I.2 disp.1 punct.1 ; P. Salas I.2 tract.2 disp.1 sect.4

Interpretes S. Thomae nuper relati I.2 q.2 art.1 et sequentibus.

 

Quaest. IV. An possimus frui essentia Dei, quin fruamur personis, aut una persona, quin fruamur alia ?

De quo hic S. Thom. q.2, art.2 ; Scotus q.2 ; Okamus et Gabriel q.5 ; Aureol. Q.1 art.2 ; Philip. Fab. disp.11.

Item Banez, Zumel, Gonçalez, Nazar., P. Molin., P. Vazq., P. Pasol., P. Arrub. Et alii cum S. Thom. In I p. quaest. I.2 art. 7 et 8.

Rursus Sot. In 4 d.49 quaest.3 art.3 ; P. Suar. I. p. lib.2 de attrib. negat. cap.23 ; P. Sal. I.2 q.3 tract.2 disput.4 et Aegid. De Prasent. Lib.5 de beat. q.14 ; P. Tann. I p. diso.2 q.6 dub.7 ; P. Herice I p. d.50 c.2 ; P. Alarcon. Tract. 1 disp.4 c.2 ; Lorca I.2 disp.13 cum pluribus aliis, quos ipsi referunt.

 

Quaest. V. An apprehensio ultimi finis necessitet ad eius amorem ?

De quo hic Scotus q.4 ; Okamus et Gabriel q.6 ; Philip. Fab. disp.13.

Item S. Thom. I.2 q.10 art.1 et 4. Banez I p. quaest.82 art.22 dub.2; P. Vazquez I.2 d.39 praesertim cap.4 et 5; P. Ruiz tom.de provid. disp.42 sect.6et 7; P. Gran. Controv.2 tract.3 d.4; P. Valentia I.2 disp.2 q.5 punct.2 ; P. Raynaud. Dist.2 disciplina moralis n.173 et sequentibus. P. Tanner. I.2 disp.2 quaest.2 dub.3. P. Salas I.2 tract.5 disp.4 sect.2 et 3.

 

Quaest. VI. An detur actus voluntatis neuter, qui nec sit amor finis, nec amor mediorum ?

De quo hic Gregorius q.1 ; Philip. Fab. disp.12 cum suo Scoto.

Item P. Vazquez I.2 d.32 cap.3 ; P. Tannerus I.2 disp.1 quaest.2 num.28 ; P. Salas I.2 tract.6 disp.16 à num. 108.

 

Quaest. VII. An ultimus finis possit esse duplex ?

De quo hic S. Thom. I.2 q.1 art.5 et cum eo Caiet., Medin., Conrad., Cur., Lor., Lorc., P. Vazq. Et alii ibidem.

Item, Aegid. de Praes. lib.1 de beatit. q.6 art.2 ; P. Suarez I.2 tract.1 d.3 sect.2, 3 et 4. P. Salas I.2 tr.1 d.8 à sect.2 ; P. Gran. I.2 tract.1 d.3; P. Valentia I.2 disp.1 q.1 punct.6 ; P. Tanner. I.2 d.1 quaest.1 dub.6 ; P. Raynaud. disciplina morali, disputat.1 num.33 et sequentibus.

 

Quaest. VIII. An Deus diligens creaturas operetur propter finem ?

De quo fusae Cur. I.2 q.1 art.2 dub.1 et P. Salas I.2 tract.1 d.4 sect.3

 

Quaest. IX. An Deus diligat hominem propter bonitatem creatam, an solum propter divinam ?

De quo P. Ruiz de volunt. d.3 ; P. Herice 1 p. d.18 à cap.2 ; Aluiz sz volunt. d.8 sect.2 ; P. Vazq. 1 p. d.86 cap.2 ; P. Alarcon 1 p. tract.3 d.2 c.3 et communiter recentiores tract. de voluntate.

 

Quaest. X. An Deus in patria diligatur amore stricto distincto a  gaudio ?

De quo fusae P. Ruiz de volunt. d.52 ; P. Herice 1 p. d.13 à cap.2 ; Aluiz 1 part. tract.2 d.4 sect.3 ; P. Alarcon 1 p. tract.3 d.7 c.1.

 

Quaest., postrema. An Deus possit se ipsum diligere propter creaturas ?

De quo fusae P. Herice 1 p. d.15 ; P. Alarcon 1 p. tract.3 disp. 2 c.3 n.18 et 19.

Section 1 sur 2
Section suivante