PROLOGUS — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - PROLOGUS

Prologus

EXPOSITIO PROLOGI SENTENTIARUM

 

 

Huic totali libro Magister praemittit prologum sive proœmium.

Et dividitur in duas partes.

In prima ponit causas ipsum moventes ad compilandum hunc librum,

cum ait,

cupientes.

In secunda tangit causas retrahentes,

ibi :

sed terret nos. 

Prima in tres, secundum tres causas quae eum moverunt ad aggrediendum hoc opus.

Partes patebunt in expositione.

 

Itaque ait :

Cupientes aliquid de penuria ac tenuitate nostra cum paupercula in gazophylacium Domini mittere, 

ardua scandere, opus ultra vires nostras agere praesumpsimus.

Id est :

Nos « cupientes aliquid », id est modicum quid,

« mittere», id est offerre,

« in gazophylacium Domini », id est in repositorium oblationum templi Dei,

« cum paupercula », id est, sicut obtulit vidua illa egena quae in Evangelio legitur duo aera minuta misisse in gazophylacium :

mittere, inquam, « de penuria ac tenuitate nostra », id est ex parva nostra scientia et exili iningenio.

Penuria autem proprie appellatur defectus exterioris substantiae :

unde transfertur hic ad defectum scientiae acquisitae.

Tenuitas vero proprie dicitur defectus substantiae interioris :

sicque transfertur hic ad defectum ingenii.

 

 

Circa haec scribit Albertus :

Gazophylacium dicitur theca divitiarum,

et signat hic studium sanctae Ecclesiae, in quo doctores reposuerunt suos libros.

Eratque apud veteres triplex gazophylacium :

quorum unum vocatum est musach, quod erat ad oblationes regum.

De quo habetur quarto Regum,

quod Achaz musach sabbati et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum. 

Secundum est dictum corbona, quod erat locus et repositorium donariorum sacerdotum.

De quo habetur apud MatthaeumNon licet eos mittere in corbonam.

Tertium communi nomine vocatur gazophylacium.

De quo Lucas : Respiciens Iesus eos qui mittebant munera in gazophylacium, etc.

Alii aliter dicunt.

Eo enim quod legitur, Musach sabbati, dicunt quod in illo reponebantur oblationes festivae.

Et quia corban Hebraice sonat votum, dicunt quod in illo ponebantur oblationes votivae ;

in gazophylacio autem, spontaneae.

 

 

Cupientes etiam « scandere ardua », id est intelligere alta,

elevando intellectum ab inferioribus et terrenis ad spiritualia, immaterialia ac divina ;

« praesumpsimus agere opus », id est librum istum componere,

« ultra vires nostras », id est, supra id quod ex propriis et humanis potuimus viribus,

hoc est ultra vires naturae, non gratiae.

 

Ideo subditur :

Consummationis fiduciam,

id est spem complendi tantum opus,

laborisque mercedem in Samaritano statuentes,

id est, ponentes in Christo, per Samaritanum significato,

ut patet in parabola evangelica, ubi fertur Samaritanus esse misertus vulnerati.

Unde subiungitur :

qui prolatis in curationem semivivi duobus denariis, supereroganti cuncta reddere professus est,

id est, promisit ei cui commisit curam laesi,

restituere quidquid exponeret procuratione illius, ultra duos quos ei dedit denarios.

In quibus verbis, per Samaritanum intelligitur mundi Salvator ;

per semivivum, genus humanum a daemonibus sauciatum,

utpote gratuitis spoliatum, atque in naturalibus laesum.

Cuius medelam commisit Salvator pastoribus,

quibus dedit duos denarios, id est utriusque Testamenti Scripturas,

promittens eisdem praemium copiosum pro laboribus et doctrinis quibus mederentur animarum languoribus.

 

Sed contra haec obici potest.

Quamvis enim Magister prooemium istud libro huic praeposuit,

tamen (ut patet ex prologi huius tenore) ipse fecit hunc prologum libro isto completo.

Cum ergo hic liber sit magna res, munus praeclarum, oblatio opulenta,

non videtur quod exhibendo hunc librum,

misit modicum cum paupercula in gazophylacium Dei.

Praeterea,

Magister fuit vir valde ingeniosus et litteratus :

non ergo ait veraciter,

de penuria et tenuitate nostra.

Et respondendum,

quod Magister ex humilitate sic loquitur,

et nihilo minus vera sunt verba ipsius :

quoniam omnis scientia, omnis ingeniositas viatorum, parva est respectu intelligentiae atque scientiae Beatorum, potissime Dei.

Unde ait Apostolus :

Soli sapienti Deo ;

et Ieremias :

Stultus factus est omnis homo a scientia sua ;

Salomon quoque :

Stultissimus (inquit) sum virorum.

Imo ut Plato disseruit :

Ea quae scimus, minima sunt respectu eorum quae ignoramus.

Conformiter, quidquid homo potest Deo offerre,

permodicum est comparatione infinitae honorabilitatis, maiestatis et excellentiae Dei :

qui sicut est honorabilitatis penitus infinitae,

sic dignus est immenso honore, a cuius exhibitione omnis creatura deficit infinite.

 

 

Obicitur quoque contra id quod ait, « ardua scandere ».

Hoc quippe videtur illicitum,

cum dicat Apostolus :

Noli altum sapere, sed time ;

 et rursus :

Non alta sapientes, sed humilibus consentientes.

Salomon quoque :

Quid necesse est homini maiora se quaerere ?

 Et in Ecclesiastico scriptum est :

Altiora te ne quaesieris.

Dicendum,

quod verbum illud Apostoli : Noli altum sapere,

ita exponitur : Noli te ipsum extollere, aut magna de te sentire.

 

Ad alia respondendum,

quod non debemus quaerere maiora aut altiora inordinate et supra mensuram nostrae capacitatis,

seu ex praesumptione virium propriarum ;

sed moderate, cum reverentia et confidentia gratiosi auxilii Dei,

de quo dixit Apostolus :

Omnia possum in eo qui me confortat.

 

Insuper obicitur contra id quod ait, « praesumpsimus ».

Praesumptio namque sonat in vitium,

iuxta illud Ecclesiastici :

O praesumptio nequissima ! unde creata es ?

Respondetur,

quod praesumptio interdum accipitur pro abundanti fiducia.

Aliquid quoque est praesumptio per respectum ad proprias vires,

quod non est praesumptio proprie dicta per respectum ad divinum auxilium.

 

 

Obicitur etiam contra illud : « supererogata cuncta reddere», etc.

Videtur enim illicitum Scripturis utriusque Testamenti aliquid addere,

cum Moyses dicat :

Non Deus adicietis ad verbum quod loquor vobis, nec auferetis ex eo ;

 in Apocalypsi quoque scriptum sit :

Si quis apposuerit ad haec, apponet super eum Dominus plagas.

 Unde et Damascenus :

Tradita, inquit, nobis per legem et Prophetas veneramur, nihil ultra haec inquirentes.

Ad haec Thomas respondet :

Contingit apponere ad Scripturas dupliciter.

Primo, aliquid contrarium seu diversum addendo : quod est erroneum aut praesumptuosum.

Secundo, id quod continetur in Scripturis implicite, clarius exponendo : et hoc est laudabile.

 

Hinc Richardus :

Non debet apponi dissimile vel repugnans, sed potest addi verum, ad veri illius explanationem.

Et hoc forsan non est proprie apponere, sed implicitum explicare et manifestare :

quoniam verum valens ad expositionem Scripturae, in ipsa implicite ac virtualiter continetur.

Hoc est quod ait Bonaventura :

Est (inquiens) additio distrahens, et est additio complens.

Addens primo modo, non supererogat, sed magis diminuit ac subvertit :

quod haeretici faciunt, quibus maledictio datur.

Addens secundo modo, supererogat : quoniam salvo sensu Scripturae, ipsam dilucidat.

Quod faciunt studiis suis sancti Patres et doctores catholici.

 

 

Consequenter tangitur causa una ad aggrediendum impellens.

Delectat nos veritas pollicentis,

id est,

vera promissio Christi promittentis supereroganti praemium copiosum,

delectabiliter allicit nos ad compilandum volumen hoc.

Verumtamen perfectius et Deo acceptius est facere bona puro intuitu divini amoris,

absque reflexione ad commodum aut praemium proprium, quam mercedis affectu.

Subditur una causa retrahens :

sed terret immensitas laboris,

id est,

valde magna difficultas exsequendi et complendi hoc opus.

 

 

Sequitur alia causa ad aggrediendum inducens.

Desiderium hortatur proficiendi,

id est,

appetitus faciendi fructum spiritualem in scientia et virtute tam mihi quam aliis,

instigat et admonet me aggredi opus istud ;

sed dehortatur infirmitas deficiendi,

id est,

consideratio propriae infirmitatis ac insufficientiae,

ex qua vereor in exsecutione a complemento deficere,

instigat me ad cessandum ab opere isto ;

quam vincit zelus domus Dei,

id est,

fervens affectio communis boni Ecclesiae praedominatur considerationi infirmitatis retrahenti ab opere isto.

 

 

Quo zelo inardescentes, fidem nostram adversus errores, etc.

Ordo verborum est :

Studuimus fidem nostram munire, vel potius ostendere munitam clypeis,

id est rationibus et auctoritatibus,

Davidicae turris,

id est altitudinis sapientiae Christi, seu sacrae Scripturae.

Per David enim intelligitur Christus.

Unde in Canticis :

Collum tuum sicut turris Davidquae aedificata est cum propugnaculis ; 

mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

Sicque fides nostra tot clypeis est munita,

quot a sanctis Patribus atque doctoribus introducta et exhibita sunt argumenta,

documenta ac miracula pro fide corroboranda.

Hinc recte ait Magister,

vel potius munitam ostendere,

quia iam ante eum fides fuit clypeis his munita,

et dicta ac scripta ab aliis redegit in unum.

Studuimus etiam

 aperire abdita theologicarum inquisitionum,

id est difficiles et obscuras quaestiones theologiae elucidare ac solvere,

prout infra patebit,

et

tradere notitiam ecclesiasticorum sacramentorum pro modulo intelligentiae nostrae,

id est iuxta parvitatem et mensuram nostrae scientiae.

Et hoc

adversus errores carnalium atque animalium hominum,

id est ad confutandos errores, falsitates et haereses impiorum,

qui instar brutorum suas passiones concupiscentiasque sequuntur,

et errores fidei sanctae contrarios fingunt aut amplectuntur,

ut sine refrenatione atque formidine peccent :

sicut qui negant providentiam Dei, immortalitatemque animae,

iuxta illud beati Iob :

Dixerunt Deo : Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.

 Et in Psalmo :

Dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso ?

Iuxta hunc modum etiam Apostolus numerat haereses inter opera carnis.

Quocirca scribit Bonaventura :

Dupliciter corrumpit quis fidem :

primo, ex perversitate voluntatis et affectionis, et talis dicitur hic carnalis ;

secundo, ex perversitate iudicii, et talis vocatur hic animalis,

quasi phantasticus, quoniam phantasiae pervertunt iudicium rationis.

 

 

Hinc igitur,

non valentes studiosorum fratrum votis iure resistere,

id est, rationabiliter non potentes negare desideriis fratrum diligentium quod nos rogant,

a quibus sumus rogati de materiis istis compilare volumen.

Et recte ait :

non valentes iure.

Quamvis enim poterat de facto non annuere illis,

de iure tamen hoc non poterat,

cum et beatissimus Petrus dicat :

Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes ;

et Salvator :

Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis.

 Nam et alios verbo aut scripto instruere,

est eleemosyna spiritualis, et unum de septem spiritualibus operibus misericordiae.

Eorum in Christo laudabilibus studiis, lingua ac stilo nos servire flagitantium :

id est,

non valemus resistere votis fratrum

flagitantium nos servire laudabilibus studiis eorum in Christo, lingua ac stilo,

id est informatione vocali et scripta, seu editione atque dictamine libri.

Porro tunc studia sunt in Christo laudabilia, imo et meritoria,

quando procedunt ex caritate, et ordinantur ad debitum finem,

ut dictum est supra de ordinato modo studendi.

 

Quas bigas in nobis agitat Christi caritas.

Biga est vehiculum quod a duobus equis trahi solet :

et designat hoc loco linguam et stilum,

quae a dilectione Dei et proximi debent moveri,

quemadmodum biga ab equis duobus.

 

Sed videtur quod Magister praesumptuose affirmet linguam suam et stilum a caritate Christi agitari.

Similiter quod supra dixit se inardescere zelo domus Dei,

cum nemo sciat se esse in caritate.

Ad hoc Thomas respondet :

Caritas uno modo dicitur habitus infusus, quem nullus potest scire certitudinaliter se habere in vita hac,

nisi ex revelatione :

sed potest cognoscere per aliqua probabilia signa.

Alio modo dicitur, amor multum appretians amatum :

sicque aliquis potest scire se caritatem habere.

Et ut addit Bonaventura :

Si caritas sumatur primo modo, videlicet pro virtute gratuita et infusa, 

Magister praetacta verba non protulit asserendo, sed coniciendo ;

si sumatur secundo modo, loquitur assertive.

Hinc ait Richardus :

Quamvis nesciatur in hac vita sub certitudine,

nisi ex revelatione,

scitur tamen aliquo modo per coniecturam ; 

sed hoc non est proprie scire, sed probabiliter opinari.

 

Consequenter ostendit propositi sui constantiam :

quoniam non obstante quod scivit sibi imminere pericula contradictionum et detractionum,

nihilo minus prosecutus est suum intentum.

 

 

Quamvis non ambigamus omnem humani eloquii sermonem, calumniae,

id est iniuriationi seu impugnationi,

atque contradictioni aemulorum semper fuisse obnoxium, 

id est expositum seu subiectum, quasi noxae aut poenae huic addictum.

Proprie autem calumniator dicitur falsus accusator.

Quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque fit animorum sensus,

id est,

sicut affectus voluntatum in bonis et perversis hominibus exstant contrarii,

sic et eorum iudicia sibi invicem repugnant.

Sicque « sensus » hic sumitur pro actu seu iudicio intellectus :

quemadmodum in prima Ioannis epistola :

Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus Deum verum ;

 et in libro Sapientiae :

Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam ? 

Ut cum omne dictum veri ratione perfectum sit,

id est,

ratione perficiatur quidquid vere profertur,

tamen dum aliud aliis aut videtur, aut complacet, veritati vel non intellectae, vel offendenti, impietatis error obnitatur,

 id est,

impius error resistat,

veritati vel non intellectae,

quoad illos qui ex ignorantia aut hebetudine renituntur et contradicunt,

vel offendenti

eos veritati,

in quantum eorum vitia aut errores pandit vel reprehendit.

 

Sed obici potest contra id quod dictum est :

veritati vel non intellectae, vel offendenti.

Nam sicut se habet visus corporalis ad lucem, sic veritas ad intellectum.

Sed visus lucem sensibilem sibi obiectam non potest non intueri :

ergo et intellectus veritatem non potest non intelligere.

Praeterea,

veritas est perfectio intellectus et naturaliter appetibilis :

ergo non potest odiri.

 

Respondendum ad primum,

quod sicut ex triplici causa contingit visibile non videri :

primo, quia homo non vult illud adspicere ;

secundo, ex organi indispositione ;

tertio, ex lucis absentia :

sic tripliciter accidit non intelligi veritatem :

primo, quoniam homo non vult eam considerare ;

secundo, ex hebetudine intellectus, indispositioneve organi, ut in phreneticis patet et fatuis ;

tertio, ex defectu supernae illuminationis, sicut in vitiosis, quorum obtenebrata sunt corda.

 

Ad secundum dicendum,

quod veritas secundum se considerata,

et quoad primum suum effectum,

quo illuminat intellectum,

non oditur, neque offendit :

imo delectat atque diligitur, quoniam omnes homines naturaliter scire desiderant.

Verumtamen veritas quoad secundarium suum effectum,

quo aliquem reprehendit aut punit,

saepe offendit, odioque habetur,

iuxta illud Ioannis :

Omnis qui male agit, odit lucem.

Hinc decimo Confessionum asserit Augustinus de impiis :

Amant veritatem docentem, lucem odiunt redarguentem ;

et alibi :

Odium peperit veritas ;

itemque in sermone de beatissimi Ioannis decollatione :

Feralis iussus crudelitatis propter odium veritatis.

 

 

Ac voluntatis invidia resultet,

id est,

oppositum sonet ;

quam deus saeculi huius operatur in illis diffidentiae filiis.

Hoc sumptum est ex verbis Apostoli.

Et primo exponitur de principe tenebrarum,

qui sua suggestione inducit impios ad perversa et falsa :

quorum princeps et deus perhibetur, non creatione, sed dominatione iniqua.

Sicque per « saeculum », intelliguntur homines mundani et vani,

qui diabolo magis quam Deo parent ac serviunt.

Secundo exponitur de vero Deo omnium creatore,

qui permissive operatur mala praetacta,

sicut dicitur Pharaonem indurasse.

Sicque ab Isaia dicitur Deo :

Quare nos errare fecisti de viis tuis ? indurasti cor nostrum ne timeremus te ? 

Qui non rationi voluntatem subiciunt,

sed passionibus et peccatis acquiescunt,

cum tamen, divino Dionysio teste, optimum hominis sit esse secundum rationem.

Imo ut ait Philosophus,

voluntas comparatur tyranno, ratio regi.

Nec doctrinae studium impendunt, 

id est,

non laborant intelligere veritatem doctrinae,

cum tamen ad Timotheum dicat Apostolus :

Attende lectioni, exhortationi, et doctrinae. Sed his quae somniarunt,

 id est,

instar somniantium stulte imaginati sunt,

sapientiae verba coaptare nituntur,

colorando suos errores per verba Scripturae,

non veri, sed placiti rationem sectantes,

id est,

non sincere quaerentes quod verum est,

sed quod eorum placet affectioni seu rationi perversae.

Et tales sunt haeretici et quidam philosophi,

qui Scripturas aut negant,

aut ad philosophica dicta retorquent.

 

 

Quos iniqua voluntas non ad intelligentiam veritatis, sed ad defensionem placentium incitat, 

iuxta illud Isaiae :

Loquimini nobis placentia, videte nobis errores

Non desiderantes doceri veritatem, sed ab ea ad fabulas convertentes auditum,

 iuxta illud ad Timotheum :

Discedent quidam a veritate, attendentes spiritibus daemoniorum ; 

et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

Porro fabula proprie dicta,

secundum Philosophum,

ex miris componitur, et isti volunt semper nova audire.

 

Quorum professio,

 id est firma intentio,

est magis placita quam docenda, 

id est digna doceri,

conquirere, nec docenda, 

utpote necessaria ad salulem,

desiderare, sed desideratis doctrinam coaptare, 

id est,

veritatis verba applicare ad colorandum et excusandum ea quae vitiose affectant.

 

 

Habent rationem sapientiae in superstitione,

id est non vere, sed simulate et apparenter, instar hypocritarum.

Et sumpta sunt haec ex verbis Apostoli ad Colossenses.

Quia fidei defectionem sequitur hypocrisis mendax,

 ut patuit in haereticis,

qui a fidei veritate labentes,

assumpserunt opera apparenter virtuosa,

ne eorum error deprehenderetur.

Ideo subditur :

ut sit vel in verbis pietas quam amiserit conscientia. 

Nam quamvis conscientiam impiam habeant,

tamen in verbis pietatem simulant seu praetendunt.

Ipsamque simulatam pietatem omni verborum mendacio impiam reddunt.

 Falsa namque doctrina apparenti pietati adiuncta, auget iniquitatem :

quemadmodum iuxta Augustinum,

simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas.

Falsae doctrinae institutis fidei sanctitatem corrumpere molientes.

Sic enim haeretici per superstitiosa statuta, caerimoniasque confictas, et apparentes iustitias, conati sunt fallere vere catholicos.

Auriumque pruriginem,

 id est,

inordinatam ac fervidam curiositatem audiendi nova,

sub novello sui desiderii dogmate aliis ingerentes, 

quos per deceptoria verba et gesta accenderunt ad audiendum nova documenta,

iuxta desiderium suum conficta,

et apta ad palliandum concupiscentias suas.

Prurigo autem causatur ex inordinato calore,

et ita transumitur hic ad designandum fervorem audiendi curiosa et nova.

Unde ad Timotheum ait Apostolus :

Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, 

sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus.

 

 

Qui contentioni studentes, contra veritatem sine foedere bellant,

quatenus suo clamore videantur praevalere,

cum praevalere nequeant ratione.

Est quippe contentio, secundum Ambrosium, impugnatio veritatis cum confidentia clamoris.

Tullius quoque secundo Rhetoricae :

Contentio, inquit, est oratio acris, ad defensionem vel impugnationem accommodata.

Et ut ait Isidorus :

Contentiosorum studium est, non pro inquirenda veritate, sed pro appetitu laudis certare.

 

Inter veri namque assertionem et placiti defensionem,

loquendo de placito veritati contrario,

pertinax pugna est.

Quae pugna dicitur pertinax, ex parte eius qui veritatem impugnat ;

sed constans et iusta est ex parte eius qui veritatem defensat.

Dum se et veritas tenet,

 id est,

in suo vigore consistit,

et ad resistendum falsitati vitioque inclinat ;

et se voluntas erroris,

 id est volunlas erronea,

 tuetur

per falsa, seu per vera male applicata.

Quamvis autem veritas secundum se considerata,

sit inexpugnabilis, omnique falsitate et vitio fortior ;

tamen in speciali accepta, et ex parte sui subiecti,

interdum per argumenta fallacia, per terrores et figmenta, deicitur, obfuscatur, prosternitur.

Hinc in apocryphis Esdrae habetur :

Magna est veritas, et fortior omnibus ; omnis terra invocat veritatem, et omnes tremunt eam.

 

 

Horum igitur Deo odibilem ecclesiam :

quae Deo odibilis est quantum ad vitia,

non quoad naturam,

iuxta illud libri Sapientiae :

Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti ;

 volentes

evertere,

 id est salubriter confutare,

et esse erroris ac vitii in ipsis destruere,

iuxta illud Proverbiorum :

Verte impios, et non erunt ;

 

atque ora oppilare,

id est comprimere,

ita ut veritati non valeant repugnare nec respondere,

ne virus nequitiae,

 id est falsam et inficientem doctrinam et impietatem,

in alios effundere queant, et lucernam veritatis in candelabro exaltare volentes,

id est doctrinam catholicam optime illustrantem,

in altitudine mentis locare, atque in cathedra magistrali statuere, ut publice doceatur ;

in labore multo,

interiori et exteriori,

ac sudore

laborem sequente,

hoc

volumen Deo praestante,

 sine quo nihil valemus,

compegimus.

Quo constat quod prologum istum, saltem pro maxima parte, fecit edito libro isto.

Et bene ait, « compegimus » :

quoniam ex diversis Sanctorum sententiis quasi compaginatum exsistit.

Ideo subditur :

ex testimoniis veritatis,

id est sacrae Scripturae,

in aeternum fundatis,

 iuxta illud Psalmi :

Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.

In Evangelio quoque increata veritas Christus testatur :

Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt ;

item :

Unus apex de lege non peribit.

 Quod autem ait Apostolus :

Scientia destruetur :

exponitur, quantum ad modum sciendi.

In quatuor libris distinctum. 

In quo maiorum exempla,

 

id est similitudines, figuras, seu exemplaria quaedam gesta,

doctrinam reperies.

 

In quo libro per dominicae fidei,

 id est fidei a Domino traditae,

sinceram professionem,

 id est protestationem,

vipereae doctrinae,

 id est haereticae ac perfidae falsitatis,

fraudulentiam prodidimus, aditum demonstrandae veritatis complexi,

 id est,

amplexati ordinatum accessum ad veritatem catholicam ostendendam ;

nec periculo impiae professionis inserti,

 id est,

nequaquam admixti periculosae affirmationi falsorum,

temperato inter utrumque moderamine utentes,

 id est,

medium verum servantes inter errores extremos.

Quemadmodum enim sanitas consistit in medio temperato humorum,

et

virtus inter duo vitiosa extrema, quaedam medietas est ;

sic doctrina catholica, seu veritas fidei christianae, inter errores extremos medium tenet :

sicut inter perfidiam Arii ponentis Trinitatem in personis et naturis esse diversam,

et haeresim Sabellii asserentis Trinitatem in personis atque essentia esse unam,

fides affirmat, quod differat in personis, et unum sit in essentia.

Sicubi vero parum vox nostra insonuit,

 id est,

si auribus mentis et corporis alicuius parum insonuit per consensum haec nostra doctrina,

non a paternis discessit limitibus,

 id est,

a Sanctorum doctrinis et Scripturarum tenore ac terminis non recessit,

sicut nec ego :

iuxta illud Proverbiorum :

Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui.

 In Deuteronomio quoque legitur :

Non transferes terminos quos fixerunt priores in possessione tua.

Unde et Dionysius primo de Divinis nominibus capitulo :

Non est, inquit, audendum aliquid dicere de superessentiali occulta Deitate,

praeter ea quae divinitus nobis in sacris Eloquiis sunt expressa.

 

Consequenter Magister amputat et quantum potest excludit temeraria quaeque iudicia.

Non igitur debet hic labor

 noster,

id est liber iste a nobis laboriose compositus,

seu labor quem librum componendo sponte assumpsimus, ac patienter et caritative pertulimus,

cuiquam pigro,

qui solet studiosorum conatus contemnere,

secundum quod Salomon loquitur :

Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias ;

 

vel multum docto,

 qui nostra instructione forsan non eget,

videri superfluus, cum multis impigris, 

id est studiosis, agilibus,

multisque indoctis,

 id est,

nondum satis eruditis et proficere in theologia optantibus,

inter quos etiam et mihi, sit necessarius

 necessitate conditionata,

si scilicet compendiose proficere debeant ;

vel, « necessarius », id est perutilis.

Sed quomodo fuit etiam Magistro necessarius ?

Et respondendum quod ideo,

quia alios instruendo exercitavit et instruxit se ipsum,

ac multum promeruit, ut creditur pie ;

et sicut dixit iam ante,

iure non potuit fratribus studiosis negare compilationem codicis huius.

 

 

Brevi volumine complicans Patrum sententias,

id est sententiosa dogmata Sanctorum et catholicorum doctorum.

Sed cum volumen istud sit grande, quomodo breve vocatur ?

Et respondendum,

quod comparatione sententiarum contentarum in eo, sit breve.

Porro,

ut asserit Avicenna :

Sententia est certissima ac definitiva conceptio sive prolatio.

 

Appositis eorum testimoniis,

id est auctoritatibus per quas probavi id fuisse de mente eorum quod dixi et eis adscripsi ;

ut non sit necesse quaerenti

 proficere,

librorum numerositatem evolvere,

id est multos percurrere libros,

cui brevitas

collecta,

id est compendiosa doctrina hic introducta,

quod quaeritur

ab eo,

offert,

id est praesentat,

sine labore

tali qualem haberet diversa evolvendo volumina.

 

 

In hoc autem tractatu, non solum pium lectorem,

 qui omnia, quantum rationabiliter potest, capit in melius,

et quaerit proficere, non calumniari,

sed etiam liberum correctorem desidero.

Liberum appellatur, secundum Philosophum, quod causa sui est.

Sic liber vocatur corrector,

qui emendat sincero correctionis intuitu,

non ad irridendum aut diffamandum, nec ex prava radice.

Maxime ubi profunda versatur veritatis quaestio, 

ubi periculosius est errare ;

et dummodo is qui corrigit, sit ad corrigendum vere idoneus.

Quae veritas utinam tot haberet inventores,

 id est studiosos amatores,

qui vel propria inquisitione, vel aliorum informatione, veritatem cupiunt invenire quam quaerunt,

quot habet contradictores. 

In his verbis pandit Magister se corrigibilem esse ac docilem, non pertinacem,

exemplo Augustini secundo de Trinitate dicentis :

Magis amabo inspici a rectis, quam timebo morderi a perversis.

Gratanter namque suscipit osculum columbinum pulcherrima ac modestissima caritas ;

dentem vero meum errorem ostenderit mihi.

Unde et caninum vel evitat cautissima humilitas, vel retundit solidissima veritas.

Magisque optabo a quolibet reprehendi, quam sive ab errante sive ab adulante laudari.

Hinc demum Gregorius :

Magnum, inquit, mihi beneficium ab eo reputo exhiberi, qui meum errorem ostenderit mihi.

Unde et quidam disseruit : Errorem meum libenter audio, sed ab eo qui recitat non libenter, utpote dolens de meo errore.

Amicus enim est, qui quaerit vitium abolere, non insultare erranti aut vitioso.

Section 1 sur 3
Section suivante