Quaestiones praeviae libris Sententiarum — PROLOGUS — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - PROLOGUS

Quaestiones praeviae libris Sententiarum

QUAESTIONES PRAEVIAE LIBRIS SENTENTIARUM

 

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Quaeritur primo : An sacra doctrina seu theologia sit scientia.

 

Et arguitur primo quod non.

Theologia enim est sapientia ;

sed

sapientia et scientia sunt habitus intellectuales distincti,

ut sexto Ethicorum habetur.

 

Secundo,

quia ut ait Boetius,

scientia est eorum quae incommutabilem sui sortiuntur substantiam ;

atque, ut primo Posteriorum ac alibi docet Philosophus,

scientia est necessariorum et quae aliter se habere non possunt, non contingentium et variabilium rerum.

Sed sacra doctrina et theologia pro maxima parte est de rebus et gestis humanis.

 

Tertio,

quia scientia est universalium, non singularium.

Scriptura autem seu theologia pro maxima parte est historialis, de certis personis et particularibus eorum actibus tractans,

ut patet in Genesi et aliis libris Moysis, in libris Iosue et Iudicum, in libris Regum et Paralipomenon, in Esdra, in Evangeliis Apostolorumque Actibus.

 

Quarto,

quia scientia procedit ex principiis per se notis,

sicut in prologo de Maximis theologiae scribit Alanus :

Omnis scientia utitur regulis tanquam propriis fundamentis.

Hasque regulas Philosophus primo Posteriorum nominat

dignitates, quae ut asserit, sunt per se notae.

Sed theologia procedit ex articulis fidei,

qui non sunt per se noti :

imo nec comprehensibiles, saltem pro parte.

 

Quinto,

scientia est scibilium et comprehensibilium ;

theologia vero est incomprehensibilium et supernaturalium :

non est ergo scientia.

 

Sexto,

maior est certitudo principiorum quam conclusionum,

cum ex certitudine principiorum dependeat certitudo conclusionum.

Sed minor est certitudo articulorum fidei quam scientiae Scripturarum,

cum primo de Sacramentis asserat Hugo :

Fides est supra opinionem et infra scientiam.

Notitia ergo sacrae Scripturae non est scientia.

 

Septimo,

Augustinus libro LXXXIII Quaestionum :

Quaedam (inquit) creduntur quae nunquam intelliguntur, 

ut est omnis historia recitans humana et particularia gesta.

Cum ergo sacra Scriptura pro maxima parte sit talium recitativa,

non videtur esse scientia,

cum scientia sit eorum quae intelliguntur.

 

Octavo,

triplex est acceptio veritatis in doctrinis, videlicet opinio, fides, scientia.

Opinio autem est opinabilium, fides credibilium, scientia scibilium.

Sed haec doctrina est credibilium, puta eorum quae cadunt sub fide, non scibilium :

non est ergo scientia.

 

Nono,

omnis scientia resolvitur in principia per se nota :

quod theologiae non convenit.

 

Decimo,

haec doctrina est lex :

quia in legem novam veteremque dividitur.

Unde et Baruch ait :

Hic liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum.

Lex autem non est scientia, sed praeceptum,

ut super primam S. Ioannis Canonicam tangit Augustinus.

 

In contrarium est illud Osee :

Scientiam Dei volui plus quam holocausta ;

 et item illud Ieremiae :

In hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, dicit Dominus.

Isaias quoque ait :

Repleta est terra scientia Domini.

Et de hac in quartodecimo de Trinitate loquitur Augustinus :

Theologia est scientia rerum ad hominis salutem spectantium.

 

 

Ad hanc quaestionem Alexander respondet :

Quaedam est scientia causae, et quaedam causati.

Scientia autem causae causarum, est gratia sui.

Scientiae vero causatorum, sive sint causae et effectus, sive effectus tantum, non sunt gratia sui :

quia dependent a causa causarum, et referuntur ad eius notitiam.

Hinc nomen scientiae appropriatur scientiis causatorum ;

nomen vero sapientiae, scientiae seu notitiae causae causarum.

Hinc theologia proprie sapientia nuncupatur,

cum et Philosophus dicat,

quod prima philosophia, videlicet metaphysica, quae est gratia sui et de causa causarum,

sapientia est dicenda :

multo magis theologia, quae transcendit cunctas scientias alias.

Unde in Deuteronomio dicitur : 

Haec est vestra sapientia et intellectus coram populis.

 

Praeterea Thomas hanc quaestionem non movet hoc loco,

sed in prima parte Summae suae, quaestione prima ;

solvitque eam dicendo :

Duplex est scientia.

Quaedam procedit ex principiis in ipsa per se notis,

ut geometria.

Quaedam vero procedit ex principiis non nisi in lumine superioris scientiae cognitis,

ut perspectiva,

quae procedit ex principiis in geometria notificatis :

et hoc modo sacra doctrina est scientia.

Nam licet eius principia, scilicet articuli fidei, non sint homini per se nota ;

sunt tamen in altiori scientia,

utpote in cognitione Dei et Beatorum, per se cognita.

Idcirco quod dicitur : Omnis scientia procedit ex per se notis :

intelligendum est, immediate, vel per reductionem ad altiorem scientiam.

Haec Thomas.

 

Hanc responsionem sequitur et assignat Richardus,

et addit :

Sicut musica assentit principiis traditis ab arithmetica,

et perspectiva principiis traditis a geometria ;

ita theologus assentit principiis sibi traditis a Deo,

cui principia huius theologicae scientiae sunt per se nota :

quae sunt articuli fidei,

ex quibus procedit theologia in demonstrationibus suis.

Hinc Augustinus secundo de Civitate Dei : 

De invisibilibus, inquit, a nostro sensu et intellectu remotis, oportet nos credere his qui haec in illo incorporeo lumine constituta didicerunt (scilicet Apostolis et Prophetis) vel manentia contuentur (ut sunt comprehensores). 

Nec ex his sequitur tantum quod theologia sit scientia simpliciter ;

sed etiam aliquo modo quoad nos,

in quantum praesuppositis per fidem huius doctrinae principiis,

certitudinaliter cognoscere possumus necessariam connexionem conclusionum huius doctrinae ad sua principia.

Nec tamen tam plene habet rationem scientiae quoad nos in vita praesenti, de lege communi,

ut perspectiva ac musica,

de quarum principiis possumus hic certam cognitionem acquirere,

in quantum acquirere valemus certam cognitionem scientiarum illarum quibus subalternantur,

et ex quarum principiis procedunt.

Nec hoc est contra nobilitatem theologiae, sed magis pro ea :

quoniam ratione altitudinis materiae de qua tractat, nostram naturalem transcendit cognitionem.

Nam quae ex sua natura sunt maxime scibilia, actualia, perfecta et separata, sunt nobis minus scibilia : 

ad quae se habet noster intellectus sicut oculus noctuae ad lumen diurnum,

secundum Philosophum secundo Metaphysicae.

Unde Avicenna sexto Naturalium : 

Res subtilissimas non potest aliquando noster apprehendere intellectus, quia excedunt eum.

 Haec Richardus.

 

Concordat Aegidius, qui solvendo quamdam instantiam,

ait :

Scientia ista demonstrat non ut geometria, sed ut perspectiva,

suppositis scilicet articulis fidei,

qui ut dictum est, per se noti sunt in scientia altiori, utpote Beatorum :

et quoniam etiam artes quae sic procedunt, scientiae dici possunt,

theologia quoque scientia dicitur.

 

Porro Ioannes Scotus, qui vocatur Doctor subtilis,

de hac quaestione sic scribit :

Aliter est loquendum de theologia in se, et de theologia in nobis, et similiter de quocumque alio habitu :

quoniam licet geometria sit scientia in se,

tamen non cognoscenti principia geometriae,

sed ea tantum credenti, non est scientia, sed fides.

Unde cognitio quae est proportionabilis obiecto secundum se, est simpliciter scientia :

et sic cognitio de obiecto theologiae, quae nata est haberi secundum se, est theologia simpliciter ;

sed theologia nostra, non est nisi secundum capacitatem intellectus nostri.

 

Dicendum ergo quod theologia est scientia.

Nam, sicut patet ex definitione scire, scientia est certa cognitio de necessariis,

habita per causam evidentiamque obiecti, et per applicationem causae ad effectum.

Sed quod scientia sit per discursum et applicationem,

hoc est imperfectionis, sicque ex praecedenti cognitione dependet.

Theologia ergo, quantum ad conditiones illas quae sunt perfectionis,

videlicet quod sit cognitio certa et necessaria,

et per obiectum per se evidens, non per causam efficientem,

est scientia in intellectu divino.

Theologia autem Beatorum est vere scientia, etiam quoad hoc quod est ex causa efficiente, videlicet Deo.

Similiter theologia viatorum, scientia est, et ex discursu habetur.

Sed contra ista arguitur, quia pars theologiae est de contingentibus,

ut quod Filius Dei est incarnatus, quod Deus mundum creavit :

quae non videntur habere scientiam.

 

Respondetur, quod nullus intellectus potest intelligere contingens ut necessarium, nisi erret.

Ideo nihil est dicere, quod contingentia ut a Deo sunt cognita, sint necessaria ;

sed scientia Dei est contingentis ut contingentis.

Ideo aliter est de scientia nostra, et de scientia Dei.

Necessitas enim quae requiritur ad scientiam nostram, est necessitas obiecti, non habitus :

quia quod homo scit hodie, potest cras oblivisci quamvis sit de necessariis.

Necessitas autem scientiae Dei, est necessitas habitus, non obiecti, et ipse certitudinaliter contingentia noscit.

 Haec Scotus.

 

Cuius dicta in se obscura, ex suorum sequacium scriptis possent clarius enodari, nisi prolixitas esset vitanda.

Breviter autem tangendo, sicut unus asserit illorum, quaedam est theologia in se, et quaedam in nobis.

Theologia in se, est cognitio quae nata est haberi de obiecto theologico,

secundum quod obiectum illud natum est manifestare se intellectui proportionato :

quemadmodum, verbi gratia, Deus est obiectum theologicum, et intellectus divinus est sibi proportionatus :

ideo illa notitia quae habetur de isto obiecto in intellectu divino, est theologia in se.

Illa vero quae de eodem obiecto causatur in nobis,

vocatur theologia in nobis.

 

Praeterea advertendum

quod circa hanc quaestionem multa scribit Durandus de S. Portiano,

inter cetera dicens :

In omni disputatione oportet supponere quid designetur per nomen.

Ideo, antequam descendatur ad solutionem quaestionis istius, oportet videre quid importetur nomine theologiae.

Videtur autem theologia secundum nomen suum, tripliciter accipi.

 

Primo,

pro habitu quo assentimus his quae in sacra doctrina traduntur, et ut in ea traduntur :

sicut scire ea quae in libris continentur philosophorum, vocatur naturalis philosophia. 

Secundo,

pro habitu quo fides et ea quae in Scripturis traduntur,

ex quibusdam principiis nobis notioribus declarantur.

Sicque sumit eam Augustinus quartodecimo de Trinitate loquens :

« Huic scientiae illud tantum tribuitur, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur » :

qua scientia multi fideles non pollent, quamvis polleant ipsa fide. 

Tertio,

pro habitu eorum quae deducuntur ex articulis fidei et ex dictis Scripturae,

sicut conclusiones ex suis principiis.

 

Si itaque theologia primo modo accipiatur, non differt a fide :

quoniam quae in Scriptura traduntur, ut sic solum auctoritate divina tenentur.

Sic autem eis assentire, solius est fidei.

Ideo theologia sic sumpta, non differt a fide.

Hinc quaerere an theologia sic accepta sit scientia,

idem est ac si quaereretur an fides sit scientia.

Porro,

si theologia secundo modo accipiatur,

fides et theologia sunt de eodem,

nisi quod id quod tradit fides, sola tradit auctoritate, theologia ratione.

Ideo quaerere an theologia sic sumpta sit scientia,

est quaerere utrum de eodem simul possint haberi fides atque scientia.

Sumendo autem theologiam tertio modo,

quaerere an theologia sit scientia,

est quaerere utrum ex articulis fidei possit aliquid demonstrative concludi quod vere sit scitum.

 

His ultimis duobus modis tractat Durandus hanc quaestionem prolixe.

Et tenet in primis, quod de eodem possunt in homine simul esse fides et scientia,

dummodo illud sit scibile et demonstrabile homini viatori ; alias non.

 

Deinde, loquendo de theologia tertio modo sumpta,

tenet quod non sit vere nec proprie scientia :

et in hoc recedit a Thoma, Richardo, ceterisque praedictis.

Denique positionem suam sic probat :

Omni scienti potest constare de conclusione scita,

quod sit vera et quod impossibile sit aliter se habere ;

sed de conclusione deducta ex principiis tantum creditis, non potest constare deducenti

quod impossibile sit eam aliter se habere, neque quod sit vera.

Non enim plus constare potest de conclusione, quam de principiis,

cum notitia conclusionum dependeat ex notitia principiorum :

sed de principiis tantum creditis non potest constare

quod sint vera, nec quod impossibile sit ea aliter se habere.

Ille enim qui solum assentit alicui dicto propter hoc quod ab alio dicitur,

quantum est ex se, aequaliter assentiret cuilibet dicto ab illo, sive verum esset, sive falsum. 

 

Sed huic argumento obicit Durandus,

quia dum dicens mentiri non potest nec falli,

tunc credens auctoritati ipsius certus est de veritate dicti ipsius : talis autem est Deus.

Cum ergo auctoritate ipsius credamus veros esse articulos fidei,

certi sumus de veritate eorum.

 

Ad quod respondet,

quod quando constat de infallibili veritate dicentis,

constat de veritate dicti.

Sed quod Deus dixerit articulum fidei,

non potest, ut videtur, constare viatori.

Oporteret enim quod vel videret Verbum divinum in se :

et sic non esset viator, sed comprehensor ;

aut quod audiret sonum in substantia creata formatum,

sicut formantur in aere soni similes vocibus significativis.

Talia autem possunt formari a daemone.

Propter quod nullo modo potest constare evidenter,

quod articuli sint a Deo dicti.

Esto etiam quod evidens esset Deum dixisse articulos :

non tamen ob hoc articuli essent evidentes in speciali, sed tantum in generali.

Nec forte etiam in generali talis conclusio esset scita :

quia non concluditur per proprium, sed per extraneum medium.

Non ergo valet illa instantia.

Ideo patet

quod de conclusione deducta ex principio tantum credito, non potest constare deducenti,

quod necessaria sit et vera :

non [est] ergo proprie scita.

Haec Durandus.

 

Contra cuius dicta multa obici queunt.

Primo,

quoniam levitatis videretur credere his quae omnem rationem excedunt,

omnique sensui et experientiae contrariantur,

nisi certitudinaliter nosceremus

quod Deus verus sit eorum probator, doctor et testis.

Nec Deus sub aeternae damnationis comminatione requireret a nobis indubitatam talium credulitatem,

nisi sufficienter et manifeste ostendisset hominibus se talium esse testem atque auctorem.

Denique nihil tam certum est, quam Deum mentiri non posse :

idcirco, dum constat Deum esse assertorem dicti,

certissimum est illud esse verissimum,

nec ulla demonstratio certior est.

Idcirco dixit Apostolus :

Licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeter id quod evangelizavimus vobis, anathema sit.

 

Praeterea,

ad hoc quod certe noscamus articulum fidei dictum esse a Deo,

nequaquam oportet ut vel videamus Verbum divinum in se, sicut comprehensores ;

aut audiamus ipsum per sonos formatos in aere,

quales diabolus facere potest.

Potest enim hoc certissime sciri ex illustratione, apparitione et allocutione interna :

sive in vi imaginativa et intellectiva pariter facta,

sicut Prophetae communiter habuerunt suas revelationes ministerio angelorum,

ut divinus Dionysius protestatur ;

vel in sola vi intellectiva absque omni sensibili sono,

quemadmodum sanctus David revelationes suas sortitus est anagogica illustratione,

secundum quod secundo Regum fatetur :

Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam,

sicut lux aurorae absque nubibus oriente sole rutilat.

 Et hoc sancti Patres concorditer asserunt.

In revelationibus autem propheticis, sancti Prophetae certitudinaliter noverunt se divinitus inspiratos et doctos,

praesertim cum in Daniele scriptum sit :

Intelligentia opus est in visione.

Insuper,

Spiritus Sanctus potest mentem humanam sola interiori allocutione seu illustratione plenarie informare,

atque de sua supernaturali informatione certificare,

absque hoc quod ostendat ei Verbum aeternum aut se ipsum clare per speciem, et absque omni sensibili sono.

Imo sic plurimos erudivit,

et sic fit in visionibus mysticae theologiae, et in raptu et ecstasi.

 

Amplius veritas dupliciter potest evidenter probari, videlicet :

naturali ratione, sicque probantur philosophicae veritates ;

secundo, miraculosa et supernaturali operatione soli Deo possibili :

talia autem multa facta sunt tam a Christo quam ab eius discipulis ad declarandum fidei veritatem,

et quod auctorem ac testem habeat Deum,

qui falsitati et errori testimonium et approbationem nullatenus adhibet.

Ideo in Evangelio ait Salvator :

Si opera non fecissem in eis quae nullus alius fecit, peccatum non haberent.

 Denique David tempore veteris Testamenti locutus est Deo :

Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.

 Omnia autem mirabilia illa ad confirmationem Mosaicae legis peracta,

valent et conferunt ad evangelicae legis corroborationem,

cum illorum et nostrorum sit eadem fides.

Imo Iudaeorum finalis relictio, atque translatio miraculorum veteris Testamenti ad Ecclesiam Christi per Apostolos facta,

est certissimum christianae fidei argumentum.

Et praeter ac ultra miracula in Testamento veteri facta,

postmodum in evangelica lege innumerabilia, praeclarissima et soli Deo possibilia miracula,

quasi incomparabiliter frequentius et excellentius in toto orbe terrarum, omnique populo, natione, tribu et lingua,

quam olim in lege et solo populo Iudaeorum, facta, fidem evangelicam adstruunt.

Unde de praedicatoribus evangelicae legis scriptum est apud Marcum :

Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.

 Hinc ad Hebraeos ait Apostolus :

Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem quae in nos confirmata est,

contestante Deo signis et prodigiis et virtutibus, et variis Spiritus Sancti distributionibus ?

 

Cumque Dei perfecta sint opera,

testificationes eius quibus ostendit fidem et legem christianam esse a se,

perfectae et sufficientes exsistunt,

certitudinaliterque pandentes quod dictum est et praetendunt.

Hinc et Salvator in Evangelio :

Opera, inquit, quae dedit mihi Pater ut faciam, testimonium perhibent de me.

 Itemque :

Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi ; si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite.

 Hinc Nicodemus peritus in lege, dixit ad Christum :

Scimus quia a Deo venisti magister ;

nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

 

Amplius,

quamvis sint innumerabilia Christi et Apostolorum Sanctorumque ceterorum evangelicae legis miracula,

quorum etiam unumquodque per se efficaciter demonstravit veram esse ipsorum doctrinam,

quam verus Deus tali prodigio roboravit ;

tamen dum omnia christianae fidei argumenta comportantur, conferuntur et simul considerantur,

supercertissime probant evangelicam legem divinitus promulgatam.

Quid enim mirabilius quam totius mundi conversio ad tam incomprehensibilem fidem et evangelicam arduissimam legem,

per paucos et simplices Christi discipulos, sine humana potentia, sine magica arte, sine violentia ?

Quod item inter tam immanissimas tyrannorum persecutiones, fides ista non solum mansit, imo et fortius crevit ?

Sanctitas quoque perfectorum Christianorum omnem magicam artem, simulationem et duplicitatem daemonumque conventionem vehementissime detestantium, prout nobis certissime constat,

veritatem et sanctitatem fidei legisque evangelicae manifestat :

praesertim quoniam illi qui in fide fuerunt constantiores et Evangelio obedientiores,

copiosius coruscaverunt miraculis, non solum in vita, sed et in morte atque post mortem,

ita quod non inconvenienter dixit Gregorius :

Quomodo vivunt ubi vivunt, qui in tot miraculis vivunt hic ubi mortui sunt ?

Insuper,

ex lege et Prophetis evidenter probatur Evangelii veritas.

Sunt autem et alia multa ex quibus istud possem probare,

quae in aliis opusculis plenius introduxi.

Ex scriptis quoque Guillelmi Parisiensis in libro de Fide et legibus, atque ex Summa virtutum et vitiorum, tractatu de fide,

conformiter ex dictis S. Thomae in Summa contra gentiles libro primo,

veritas horum potest ostendi :

quae brevitati studens, omitto.

 

Praeterea,

quamvis

Satanas in lucis angelum se transfigurat,

et sonos in aere ac verba possit proferre,

nihilo minus sancti viri per donum discretionis spirituum, advertunt

et noscunt quando angelus bonus eis apparet et loquitur.

Ideo certitudinaliter sciunt quando revelationes habent a Deo,

absque hoc quod videant Verbum aeternum clare sicut comprehensores.

Insuper,

ex eo quod constat articulos fidei esse inspiratos, revelatos et roboratos a Deo,

articuli ipsi sunt evidentes quod a Deo testimonium habent,

non solum in generali,

ut dicit Durandus,

sed etiam in speciali,

applicando argumentum illud commune, videlicet quod Deus est infallibilis veritas, ad singulos quosque articulos fidei :

quemadmodum ex argumento isto communi, totum est maius sua parte,

non solum probatur in generali quod pars est minor toto,

sed et de singulis partibus id probatur, per applicationem illius principii ad determinatas quasque materias.

 

Hinc secundo capitulo libri sui de Trinitate, subtiliter atque fideliter scripsit Richardus de S. Victore :

Quotquot veraciter fideles sumus, nihil certius, nihil constantius tenemus, quam quod fide apprehendimus. 

Sunt namque Patribus caelitus revelata, et tam multis, tam magnis et tam miris signis et prodigiis confirmata,

ut grandis videatur esse dementiae, in his vel aliquantulum dubitare.

Innumera itaque mirabilia et talia quae non nisi divinitus fieri possunt,

in huiusmodi credendis in nobis fidem faciunt, et dubitare non sinunt.

Utimur itaque in eorum attestatione seu etiam confirmatione signis pro argumentis, prodigiis pro experimentis.

Utinam attenderent Iudaei, utinam animadverterent pagani,

cum quanta conscientiae securitate ad divinum iudicium poterimus accedere.

Nonne cum omni fiducia dicere Deo poterimus : Domine, si error est, a te ipso sumus decepti ?

Nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt,

et talibus quae non nisi per te fieri possunt :

quae et a viris summae sanctitatis nobis sunt tradita,

et cum summa atque authentica attestatione probata,

te ipso cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.

Haec Richardus.

 

At vero quod Durandus affirmat,

theologiam primo modo acceptam,

puta pro habitu quo cognoscuntur ea quae in sacra Scriptura traduntur,

secundum quod in ea traduntur,

non differre a fide,

videtur erroneum :

cum multi idiotae et illitterati habeant fidem etiam illuminatam et fervidam,

qui tamen Scripturarum non habent cognitionem,

nec legere sciunt, nec cognoscunt contenta in eis,

nisi forte imperfecte et in communi, quantum ad credenda et praecepta.

Amplius,

scientia eorum quae in Scripturis dicuntur,

potest esse habitus acquisitus, et communiter ita est in credentibus ;

fides autem est habitus infusus.

Imo infidelis potest cognoscere quae in Scripturis traduntur,

secundum quod ibi traduntur, sicut Porphyrius, Avicenna, et multi haeretici,

sicut et nos cognoscimus contenta in Alcorano :

et tamen tales non habent fidem.

 

Item,

Scripturas cognoscere, et eis assentire ex voluntate (quod secundum Augustinum, spectat ad fidem), sunt actus distincti :

ideo ad diversos habitus pertinere videntur.

 

Amplius,

theologia secundo modo accepta,

pro habitu quo fides et ea quae fidei sunt, declarantur, persuadentur ac defenduntur,

non videtur a theologia primo modo sumpta differre.

Nulla enim scientia tam apta et fortis est ad declarandum, persuadendum ac defensandum credenda,

sicut ipsa divina Scriptura seu sacra doctrina, in qua fidei argumenta plene ac profundissime continentur.

Et quanto quis Scripturas utriusque Testamenti subtilius clariusque intelligit :

tanto, ceteris paribus, ad credendorum elucidationem, probationem, defensionem, est magis idoneus.

Philosophicae quoque veritates partim explicite et formaliter,

partim implicite ac virtualiter in Scripturis sanctis contentae sunt.

Hinc in prologo expositionis Isaiae ait Hieronymus :

Universa Domini sacramenta continet praesens scriptura, videlicet Isaiae volumen.

Quid loquar de physica, ethica, theorica ?

Quidquid sanctarum est Scripturarum,

quidquid potest humana lingua proferre et mortalium sensus accipere, isto volumine continetur.

 Si hoc de solo libro Isaiae vere dixit Hieronymus,

quanto magis de tota simul Scriptura dici id potest ?

Sed et una pars Scripturae declaratur per aliam,

sicut de hac re Bonaventura et Richardus de Mediavilla scribunt diffusius.

 

Similiter theologia tertio modo sumpta,

cum theologia praedictis modis accepta coincidere (vel in toto, aut pro maxima parte) videtur.

 

Deinde scribit Durandus :

Idcirco est alia opinio quae hoc concedit,

videlicet quod principia scientiae oportet non solum credita, sed etiam evidentia esse.

Et tamen tenet eamdem conclusionem,

scilicet quod theologia sit proprie scientia.

Dicit namque quod articuli fidei,

ex quibus tanquam ex principiis procedit theologia,

sunt vere intellecti,

non in lumine fidei, quia in illo solum sunt crediti,

sed in quodam lumine medio inter lumen fidei et lumen gloriae.

Sicque conclusiones ex articulis sic intellectis deductae, vere sunt scitae.

Dicit enim Augustinus super illud :

Erat lux vera : Aliud est lumen ad credendum, aliud ad intelligendum.

Et rursus ibidem :

Lux (inquit) increata illuminat hominem duplici lumine :

parvulos quidem, id est imperfectos, lumine fidei, quo nutriuntur ut lacte ;

maiores vero lumine sapientise, quo ut solido cibo vescuntur.

Quod habebat Apostolus :

Sapientiam, inquiens, loquimur inter perfectos.

 

Insuper probat hoc ratione.

Deus enim multo minus deficit in necessariis quam natura.

Sed necessarium est defendere fidem contra haereticorum infideliumque errores.

Ergo Deus providit Ecclesiae ita,

quod semper sunt in ea qui fidem defendere valeant.

Quod fieri nequit per solum fidei lumen,

qua simpliciter credimus :

ergo requiritur clarius lumen in viatoribus,

quo illuminati maiores possint fidem defendere.

Praeterea,

quod in tali lumine articuli esse valeant intellecti,

apparet per illud Isaiae :

Si non credideritis, non intelligetis ;

 atque ex eo quod in secunda ad Volusianum epistola loquitur Augustinus :

Ego catholicam fidem profiteor, et per illam ad certam scientiam me venturum praesumo.

Dicunt etiam isti quod duplex est evidentia, utputa visionis et intelligentiae.

Evidentia visionis est,

quando res nude et immediate cognoscitur seu videtur.

Evidentia intelligentiae est,

quando res non praesens, per distinctam rationem suam agnoscitur.

Primam evidentiam habet rusticus de eclipsi quam videt ;

secundam, astrologus de eclipsi quam non videt.

Hancque secundam evidentiam dicunt sufficere ad scientiam absque prima, nec tollere fidem.

 

Sed hanc quoque positionem reprobat Durandus,

quia ut ait, fictitium esse videtur ponere tale lumen :

quia aut infunditur omnibus aequaliter studentibus in theologia,

et qui sunt aequalis ingenii ;

aut non, sed solum quibusdam.

Primum non videtur, quia non omnes tales percipiunt in se talem evidentiam credendorum.

Irrationabile quoque est dicere,

quod infunditur non omnibus talibus, sed solum quibusdam, cum sint aequaliter ad illud dispositi.

Porro,

quod dicunt lumen illud non tollere fidem, improbatur :

quia secundum eos, obscuritas et inevidentia est de ratione fidei.

Non ergo stare potest fides cum huiusmodi evidentia intelligentiae.

Contraria quoque in nullo gradu quantumcumque remisso, compatiuntur se invicem.

 

Has obiectiones et alias quasdam prosequitur iste Durandus prolixe.

Cuius opinio videtur absurda et dictis Sanctorum contraria.

Est enim communis Sanctorum, imo et scholasticorum doctorum doctrina,

quod quicumque habet gratiam gratum facientem et caritatem,

habet et septem dona secundum aliquem gradum ;

et quanto plus crescit atque perficitur in caritate, tanto et in donis.

 

Horum autem donorum unum est donum intellectus,

quo ea quae fidei sunt, aliquo modo penetrantur, perspiciuntur et intelliguntur

per hoc quod rationes aliquae fidei agnoscuntur.

Hinc, sicut viri heroici in caritate perfecti,

per donum sapientiae quod habent secundum gradum perfectum,

sunt quasi consiliarii et secretarii Dei, et familiares eius amici,

a quo assidue illustrantur, stantes in contactu quodam solis Sapientiae increatae ;

qui et per gustum internum supernaturalem et copiosum sciunt et sapiunt divina credenda,

et bene ac certe iudicant de eisdem per conformitatem et connaturalitatem affectus sui ad illa :

ita per donum intellectus quo decorantur secundum gradum perfectum,

clarissime, certissime ac subtilissime intelligunt ea quae fidei sunt,

et nexum ac ordinem credendorum, ac supernaturalem rationabilitatem catholicae veritatis ;

habentque fidem cum rationibus credendorum et purificatae mentis intelligentia,

prout Alexander, et Antisiodorensis in Summa sua, et Guillelmus Parisiensis ac alii contestantur,

ita quod nihil videtur eis tam verum, tam rationabile, tam consonum sibi ipsi, ut assertio fidei,

et quod tradunt articuli.

Et communiter tales sunt omnes qui mysticam theologiam assidue experiuntur.

Hinc illuminatio ista non datur solis aut omnibus in theologia studentibus, seu seque ingeniosis,

sed eis qui in puritate cordis et caritate magis proficiunt.

Horum unus fuit sanctus frater Aegidius,

qui noluit dicere, Credo in Deum ; sed : Scio Deum.

Et maxime seraphicus ille Franciscus.

 

Denique ad istam intelligentiam et evidentiam credendorum hortatur fideles, praesertim maiores,

beatissimus princeps apostolici chori, in prima sua loquens Canonica :

Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe.

Unde et S. Leo Papa dixit in homilia :

Non ambigimus cordibus vestris ita radium resplenduisse divinum,

ut quod mentibus vestris fide est insitum, sit etiam intelligentia comprehensum ;

itemque :

Non solum (inquit) credatis, sed et sapienter intelligatis, atque intelligenter noscatis.

Hinc demum Richardus de S. Victore in prologo de Trinitate disseruit :

Sicut in fide totius boni est inchoatio,

sic in cognitione totius est boni consummatio atque perfectio.

Feramur ergo ad perfectionem,

et quibus possumus profectuum gradibus properemus ad fidei cognitionem.

Satagamus ut possumus, ut intelligamus quod credimus.

Insuper,

de lumine praedicto inter lumen fidei et lumen gloriae medio, subtiliter iuxta sublimem experientiam suam,

exponit S. Bernardus illud Iob :

In manibus Deus abscondit lucem,

et praecipit ei ut rursus adveniat ;

annuntiat de ea amico quod possessio eius sit,

et ad eam possit, ascendere.

Quocirca ad Fratres scribit Bernardus :

Electis etenim et dilectis aliquando, lumen quoddam vultus Dei ostenditur,

sicut lumen clausum in manibus, quodque latet et patet ad arbitrium tenentis,

ut per hoc quod in transcursu videre permittitur,

inardescat animus ad possessionem plenam luminis sempiterni :

cui ut aliquatenus innotescat id quod ei deest,

interdum quasi pertransiens gratia perstringit sensum amantis,

et eripit eum sibi,

et rapit in diem qui est a tumultu rerum ad gaudia silentii.

Haec Bernardus.

In hoc lumine veritates fidei evidenter et prorsus indubitanter cernuntur.

 

Praeterea,

quod ait Durandus,

contraria simul esse non posse secundum gradum quantumcumque remissum,

videtur auctoritati, rationi et experientiae obviare.

Ait namque Philosophus :

Unumquodque tanto plus tale est, quanto impermixtius suo contrario.

A distanti quoque in distans non pertingitur nisi per medium ;

et dum ab extremo contrario in extremum contrarium tenditur,

fit reductio quaedam in medium,

ut a calidissimo in frigidissimum, secundum naturalem processum :

quamvis in inferno eatur et perveniatur a calore nimio ad aquas nivium, sine temperamento et medio tali,

ut super Apocalypsim et Iob tangit Albertus.

Experimur quoque, dum vehementer frigentes accedimus ignem,

quod frigus in nobis paulatim remittitur, et calor successive inducitur :

sicque calor et frigus in eodem sunt simul secundum aliquem gradum, quemadmodum caligo et lux in aurora.

 

Deinde quoque obicit Durandus fidem non habere rationem cogentem, alioqui meritum fidei tolleretur.

Solvitur respondendo :

quod non habet rationem demonstrativam

qua veritas ipsa comprehendatur,

potest tamen habere certitudinem

qua sciatur esse a Deo ;

alioqui beatissima virgo Maria, qua certissime novit se concepisse Filium Dei,

et Apostoli, qui indubitantissime agnoverunt se recepisse Spiritum Sanctum et instructos ab ipso,

atque Prophetae, qui certe sciebant se divinitus inspiratos,

meritum fidei amisissent.

Quocirca sciendum,

quia

ut ait Thomas in secunda secundae, quaestione secunda,

ratio humana seu argumentatio dupliciter se potest habere ad id quod fides proponit.

Primo antecedenter,

ita quod homo sine tali ratione non crederet : et sic ratio minuit meritum fidei.

Secundo consequenter,

sic quod homo crederet propter Dei auctoritatem, etiam ratione cessante ;

tamen amore veritatis plenius cognoscendae quaerit fidei argumenta.

 

Cetera quae Durandus scribit in hac quaestione,

ut quod fides habitualiter manet in patria, et consimilia quaedam, pertranseo,

quia et alibi opportunius habent tractari.

 

Nunc solvendae sunt rationes ante oppositae.

Et dicendum ad primam,

quod sapientia et scientia stricte et proprie sumptae, sunt habitus intellectuales diversi.

Sic enim sapientia est notitia divinorum, scientia humanorum.

Extense vero acceptae, coincidunt,

et unum pro alio frequenter accipitur ;

et sicut philosophia,

sic suo modo theologia vocatur rerum divinarum et humanarum cognitio.

Hinc tertiodecimo de Trinitate loquitur Augustinus :

Nec ista duo, videlicet sapientiam et scientiam,

ita accipimus quasi non liceat notitiam quae est de divinis, nominari scientiam,

nec eam quae est de humanis, vocari sapientiam :

tamen cum dicat Apostolus : 

Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae ; 

ideo proprie loquendo distinguuntur.

 

 

Ad secundam Alexander et Richardus respondent,

quod de particularibus gestis actibusque humanis fit mentio in Scripturis,

non ut singularia sunt,

sed prout significativa sunt mysteriorum, et informativa actuum humanorum :

sicut fit sermo de occisione Abel,

quia fuit figura passionis Christi et martyrum ;

et de factis Abrahae, Iacob, David, atque similium.

Tractat quoque de talibus sacra Scriptura,

in quantum in eis relucet providentia, misericordia, iustitia, omnipotentia Dei.

Potest etiam dici,

quod singularia in quantum iam facta et praeterita, habent quamdam necessitatem et certam notitiam.

 

Ad tertiam respondetur,

quod scientia humana directe et proprie est universalium.

Sed universale est quadruplex :

primum in praedicando,

ut homo ;

secundum in exemplando,

ut forma sotularis ;

tertium in significando,

ut Iacob contrahens cum Rachele ac Lia, significat quemlibet iustum se occupantem in vita contemplativa et activa ;

quartum in causando,

ut Deus est universalis causa creationis,

Christus universalis est causa reparationis.

Et de quolibet horum universalium agitur in Scripturis.

 

Ad quartam dicendum,

quod Scriptura procedit ex principiis in altiori scientia per se notis,

sicut expositum est.

 

Ad quintam respondetur,

quod ea de quibus tractat Scriptura, et etiam ipsemet Deus,

sunt scibilia quoad quid est,

vel quantum ad quia est,

seu quantum in hac vita possibile est aut ex sua natura, aut intellectui proportionato.

 

Ad sextam,

quod maior est certitudo principiorum quam conclusionum,

vel simpliciter seu ex sua natura, vel in altiori scientia.

 

Ad septimam,

quod Augustinus loquitur de intelligere prout intellectus dicitur universalium, sensus vero particularium.

Singularia autem praeterita, aliquo modo sunt universalia et necessitatem quamdam habentia,

sicut iam dictum est.

 

Ad octavam,

quod de eodem potest haberi fides atque scientia,

secundum diversa quae ei conveniunt :

sicut de Deo scitur quod sit unus,

et creditur quod sit trinus.

Sicque opinabile, scibile, et credibile, non semper distinguuntur materialiter sive realiter, sed quandoque formaliter tantum.

 

Ad nonam,

quod iam patuit quod principia huius scientiae, scilicet articuli fidei reducuntur ad principia per se nota mentibus Beatorum.

 

Ad decimam,

quod sacra Scriptura dicitur lex,

vel quia continet leges divinas,

vel quoniam partim tractat de credendis et cognoscendis, partim de agendis.

Lex quoque interdum accipitur pro iure,

quod quandoque pro scientia iuris sumitur.

Unde Celsus iurisperitus :

Ius, inquit, est ars boni et aequi.

 

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur : An theologia sit scientia speculativa, an potius practica.

 

Videtur quod sit speculativa.

Primo,

quia Boetius libro de Trinitate, scientiam speculativam dividit in naturalem, mathematicam, et theologicam.

Secundo,

per illud Ioannis penultimo :

Haec scripta sunt ut credatis.

Credere autem est speculari,

iuxta illud Apostoli :

Videmus nunc per speculum in aenigmate ; per fidem enim ambulamus.

 

Tertio,

quia finis huius scientiae est cognoscere :

in praesenti quidem, per fidem illuminatam et sapientiae donum ;

in futuro, facie ad faciem,

iuxta illud Ioannis :

Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus Deum verum.

 

Quarto,

scientia illa non est practica,

cuius obiectum est necessarium, invariabile et aeternum :

et tale est scientiae huius obiectum, videlicet Deus.

Practica namque scientia est de operabilibus per nos,

cum finis eius sit πράξις, id est actio seu operatio per nos fienda vel facta,

ut patet de ethica.

 

Quinto,

habitus principiorum et conclusionum eiusdem sunt rationis,

et ad eamdem differentiam pertinent.

Sed habitus principiorum scientiae huius est speculativus,

scilicet fides, quae ordinatur ad cognitionem directe, et concernit divina.

 

Sexto,

scientia ista est nobilissima, et maxime gratia sui ;

non ordinata ad aliud.

Scientia vero practica non est gratia sui,

dicente Philosopho primo Metaphysicae :

Speculativa est gratia sui, practica gratia usus.

 

Septimo,

Philosophus probat et tenet metaphysicam esse speculativam.

Sed theologia est nobilior illa, et de maxime speculabilibus,

atque praecipue de his de quibus metaphysica in suo supremo,

puta de Deo et substantiis separatis.

 

Octavo,

quamvis scientia ista sit etiam de quibusdam operabilibus per nos, et rebus moralibus actibusque humanis ;

hoc tamen non est nisi per respectum et ordinem ad divina et ad ultimum finem,

qui est cognitio clara per speciem,

iuxta illud Ioannis :

Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum.

Denominatio autem a fine ultimo et principali est accipienda.

 

In contrarium arguitur :

primo,

per illud Apostoli :

Finis praecepti est caritas ;

et rursus :

Plenitudo legis est dilectio.

Et item :

In his duobus praeceptis (videlicet ut Deus et proximus diligatur) tota lex pendet et Prophetae.

Sicque finis huius scientiae, est dilectio actualis,

non ipsa cognitio.

Ergo est practica,

cum iuxta Philosophum primo Metaphysicae,

finis speculativae sit veritas, practicae actio.

 

Secundo,

theologia pro maxima sui parte, est recitativa actuum humanorum, morum informativa, directivaque actionum,

utpote de praeceptis, consiliis et doctrinis moralibus ;

et tam fides quam omnis scientia Scripturarum, sine caritate virtuosaque conversatione,

vocatur informis, reputatur inutilis, imo maioris damnationis occasio.

Totum ergo in ea ordinatur ad actus sine quibus nec ultimus finis valet acquiri.

 

Ad hanc quaestionem respondet Aegidius :

Non est inconveniens eiusdem rei esse diversos et plures fines,

dum unus ordinatur ad alium, et omnes fines inferiores, ad unum supremum in cuius virtute alii manent,

et ille per se intenditur :

quemadmodum in agentibus secunda agentia movent in virtute primi agentis ;

et quia videmus in Scripturis plures et diversos fines intendi

(videlicet : operationem boni, quoniam tractat de moribus ;

speculationem veri, cum tractat de multis speculabilibus ;

et dilectionem, sicut probatum est),

et quia dilectio Dei in ea ubique principaliterque intenditur,

iuxta illud Augustini : 

Si non vacat omnes sacras paginas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere, omnia Scripturarum abdita aperire aut penetrare, tene caritatem, in qua pendent omnia ; ita tenebis quod in Scripturis didicisti, tenebis quoque quod in eis non didicisti. Itaque tenet quod patet et quod latet in divinis sermonibus, qui tenet caritatem in moribus. 

Hinc scientia ista a caritate proprie dicitur affectiva, non proprie speculativa aut practica :

quia a fine dignum est omnia denominari, ut dicitur secundo de Anima ;

et ab eo quod potissime finis est, debet res potissime appellari.

Caritas autem est in affectu et voluntate ;

intellectus vero dividitur secundum speculativum et practicum.

 Haec Aegidius in Scripto primi, prima distinctione.

 

Quibus consonat Alexander,

dicendo :

Est scientia perficiens cognitionem secundum veritatem,

est etiam movens affectionem ad bonitatem.

Prima est ut cognitio secundum visum : ideo dici debet scientia absolute.

Secunda est ut cognitio secundum gustum : idcirco dicenda est sapientia, a sapore affectionis,

secundum quod dicitur in Ecclesiastico

Sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius. 

Theologia ergo quae perficit animam secundum affectionem,

movendo ad bonum secundum principia amoris et timoris,

proprie est sapientia.

Prima vero philosophia, seu metaphysica, quae est theologia philosophorum,

perficiens cognitionem secundum viam artis et ratiocinationis,

minus proprie sapientia nuncupatur.

Ceterae scientiae, quae sunt de causis consequentibus et causatis, scientiae, non sapientiae, sunt vocandae.

Hinc denuo :

Omnes (inquit) aliae scientiae traduntur secundum ordinem ratiocinationis a principiis ad conclusiones,

quibus doceatur intellectus, non moveatur affectus.

Sed sacra Scriptura traditur secundum ordinem informationis practicae principiorum ad operationes,

ut moveatur affectus secundum amorem et timorem ex fide iustitiae et misericordiae Dei.

Unde in Deuteronomio dicitur : 

Diliges Dominum Deum tuum ;

et infra : 

Dominum Deum tuum timebis.

Hinc theologia non est sicut scientiae ceterae,

nec eis connumeratur, ut alicui parti philosophiae supponatur.

 Haec Alexander.

 

His quoque concordat

quod ait Albertus :

Scientia ista ex fine suo determinanda est.

Cuius finis exprimitur illic ubi legitur :

In agnitionem veritatis quae secundum pietatem est, in spem vitae aeternae.

Et ibi dicit Glossa : Secundum pietatem, id est Christi religionem.

Quod ideo dicit, quia in liberalibus artibus veritas est, sed quae nihil pertinet ad christianam religionem.

Porro ad veritatem quae secundum pietalem est,

pertinent duo.

Unum videlicet secundum pietatem, cultus Dei in se et in membris :

ad quod pertinent omnia promoventia cultum illum.

Alterum est finis intentionis :

quod est intellectu, affectu, et subiecto coniungi ei qui colitur,

prout est finis beatificans.

Ideo ista scientia proprie est affectiva,

complectens in se speculationem et praxim, id est veritatem non sequestratam a ratione boni.

Ideo perficit intellectum et affectum.

Talis autem finis in rebus creatis non invenitur.

Hinc philosophi non tractaverunt huiusmodi scientiam.

 

Verum contra haec scribit Durandus :

Dicunt aliqui,

quod theologia non sit speculativa, nec practica, sed affectiva : quia finis eius est amor ;

et si affectiva, non est speculativa nec practica : 

quia speculativum et practicum spectant ad intellectum.

Deinde probat Durandus

quod

oporteat theologiam dici speculativam vel practicam,

cum omnis scientia sit speculativa aut practica.

Et etiam, quia theologia est scientia, ergo est in intellectu ;

idcirco non sequitur, si est affectiva, quod non sit intellectiva, seu speculativa aut practica.

Haec Durandus.

 

Verum ad haec verba Durandi dicendum,

quod nec Alexander, neque Aegidius negat theologiam aliquo modo speculativam aut practicam dici posse ;

sed quod improprie dicitur talis, magisque proprie affectiva.

Et iuxta hoc dici posset,

quod distinctio illa Philosophi distinguentis scientiam in speculativam et practicam,

proprie competit scientiis naturalibus acquisitis :

quae tamen et theologiae quodammodo competit.

Ait quippe Aegidius :

Si quaereretur utrum theologia sit magis speculativa quam practica : 

respondendum quod magis sit speculativa,

quoniam visio divina magis principaliter concernit beatitudinem

(ad quam ordinatur omnis nostra cognitio et potissime sacra pagina)

quam operatio.

Est ergo speculativa quantum ad proximum finem, sed principalius affectiva.

Et sicut est de maxime speculabilibus, ita de maxime amabilibus.

Imo, secundum quod concessa est vitae praesenti,

magis pertingit ac pertinet ad amorem, quam ad cognitionem,

prout super Angelicam hierarchiam loquitur Hugo : 

Dilectio supereminet scientiae, et maior est quam intelligentia.

 Haec Aegidius.

 

Insuper dicit Durandus,

quod

theologia sumpta pro habitu quo fides et ea quae fidei sunt,

persuadentur, declarantur ac defenduntur,

sit absolute speculativa, quoniam sistit in cognitione ;

nec eius obiectum, videlicet Deus, est a nobis agibile neque factibile.

 

Praeterea,

Thomas in prima parte, quaestione prima :

Sacra (inquit) doctrina,

cum sit principalius de Deo atque aeternis, quam de actibus humanis et operabilibus,

potius dicenda est speculativa quam practica : 

quamvis quodammodo practica sit,

in quantum agit de agendis ac moribus.

Et in hoc concordat Aegidius.

 

Porro Richardus circa haec scribit :

Scientia haec,

quamvis aliquo modo possit dici speculativa,

in quantum est de subiecto non operabili per nos, scilicet Deo ;

et etiam practica,

in quantum multa tractantur in ea de operabilibus per nos :

dico tamen, quod principalius est practica,

extendendo praxim non solum ad operationem exteriorem, sed etiam ad operationem voluntatis interiorem.

Scientia enim non debet dici speculativa simpliciter, quia est de rebus non operabilibus per nos tantum ;

nec scientia practica simpliciter, quia est de rebus operabilibus per nos tantum.

Hoc enim non faceret scientiam speculativam aut practicam, nisi secundum quid.

 

Sed ideo dicitur scientia simpliciter speculativa,

quoniam est eorum quae non sunt opera nostra, nec nostrae dispositiones :

et hoc, propter scire, non propter operari.

Hinc Avicenna primo Metaphysicae suae ait :

Speculativae sunt illae in quibus quaerit virtus animae speculativa perfici per acquisitionem intelligentiae in effectu, per adeptionem scientiae imaginativae et creditivae de rebus quae non sunt nostra opera nec nostrae dispositiones.

In his ergo finis, certitudo scientiae vel opinionis.

Et scientia simpliciter practica,

est eorum quae sunt nostra opera vel nostrae dispositiones :

et hoc, propter operationem.

Unde Avicenna primo Metaphysicae suae iterum dicit :

Practicae sunt illae in quibus primum quaerit perfici virtus animae speculativa per adeptionem scientiae imaginativae et creditivae de rebus quae sunt opera nostra, ad hoc ut secundario proveniat perfectio virtutis practicae in moribus.

Sic ergo duo considerantur in scientia pure speculativa, videlicet materia et finis ;

et similiter in scientia pure practica.

 

Nunc autem sic est,

quod quamvis Scriptura principalius tractet de rebus non operabilibus per nos, quam de operabilibus per nos :

tamen quia tam de illis quam de istis principalius tractat propter operationem

(extendendo nomen operationis ad actum voluntatis interiorem)

quam propter cognitionem ;

ideo, omnibus computatis, magis debet dici practica quam speculativa.

Non enim finis accidentalis, quem constituit intentio operantis,

sed finis essentialis, quem principalius respicit scientia ex parte sua,

magis est considerandus ad iudicandum scientiam speculativam vel practicam, quam materia.

Unde Philosophus speculativam a practica distinguit penes finem,

dicens quod theologicas seu speculativae finis, est veritas ; practicae, opus.

Quod autem doctrina Scripturae magis sit propter operationem quam propter cognitionem,

patet

et per ea quae in ea tractantur,

et ex modo tractandi.

Nam ea quae ibi tractantur, magis nata sunt inflammare affectum, quam illuminare intellectum,

quamvis agant utrumque : quoniam quae in ea tractantur, principaliter de Deo, sunt maxime amabilia.

Modus quoque procedendi est ut plurimum exhortativus :

quia ut plurimum procedit vel praecipiendo, vel prohibendo, vel comminando, vel promissionibus alliciendo.

 Haec Richardus.

 

Praeterea,

secundum Bonaventuram,

scientia ista habet se medio modo inter scientias pure speculativas pureque practicas.

Nam ait :

Perfectibilis a scientia est intellectus noster, quem contingit tripliciter considerari :

primo in se ; secundo, prout extenditur ad affectum ; tertio, prout extenditur ad opus.

Extenditur autem intellectus per modum dictantis et regulantis.

Et quia secundum hunc triplicem statum errare potest, habet triplicem habitum ductivum seu directivum :

quia secundum primam considerationem est pure speculativus,

et perficitur ab habitu qui est contemplationis gratia,

atque vocatur scientia speculativa.

Considerando autem intellectum ut natum extendi ad opus,

perficitur ab habitu qui est ut boni fiamus :

qui est scientia practica seu moralis.

Si vero consideretur ut natus extendi ad affectum,

sic perficitur ab habitu medio inter pure speculativum et practicum, qui utrumque complectitur :

et hic habitus nominatur sapientia, quae dicit cognitionem et affectum.

Idcirco est contemplationis gratia, et ut boni fiamus ; principaliter tamen, ut boni fiamus.

Et talis est scientia tradita in hoc libro Sententiarum.

Haec Bonaventura.

 

Idem Petrus.

Et addit :

Haec scientia est de ultimo fine omnium scientiarum,

quo solo perficitur tota anima intellectiva,

in quo aliarum scientiarum fines continentur.

In ipso enim (ut dicit Plato, et recitat Augustinus libro de Civitate Dei)

est ratio intelligendi, et causa subsistendi, et ordo vivendi.

Unde, ut ait Hieronymus ad Marcellam,

sicut philosophi solent disputationes suas in physicam, ethicam, logicamque partiri :

sic divina Eloquia aliquando agunt de natura, ut in Genesi ;

quandoque de moribus, ut in Proverbiis ;

interdum de logica, pro qua theologicum sibi vindicant terminum, ut in Evangeliis.

In Deo namque est prima potestas, quae est principium et finis omnis motus naturalis ;

et prima veritas, quae est terminus omnis speculationis ;

primaque bonitas, quae est finis et principium movens omnis actionis.

 Haec Petrus.

Quorum (videlicet Bonaventurae et Petri) positio concordat Richardo.

 

Insuper de hac re scribit Scotus,

quod

theologia est habitus simpliciter practicus.

Consideratio enim practica, est consideratio naturaliter prior praxi,

secundum quam nata est praxis recta elici.

Unde dicitur sexto Ethicorum : 

Finis practicae, est veritas conformiter se habens appetitui recto. 

Practica ergo consideratio duas habet conditiones ;

una est conformitas ad praxim,

et hanc habet ab obiecto quod directe apprehendit ;

et habet rationem prioritatis, quam habet ab intellectu.

Ideo intellectus comprehendens obiectum

secundum regulas ex quibus potest causari praxis per motionem voluntatis,

est practicus ;

sed intellectus perfectus habitu theologiae apprehendentis Deum ut amandum,

et secundum regulas ex quibus potest elici praxis,

est huiusmodi :

ergo theologia est habitus practicus.

Fides quoque est habitus practicus, et credere est actus practicus, et visio ei succedens est practica,

quia nata est esse conformis praxi,

et naturaliter eam praecedit.

Haec Scotus.

Cuius dicta in hac parte a multorum doctrinis dissentiunt.

 

Insuper circa haec quaerit hic doctor,

an scientia dicatur speculativa et practica ex fine.

Ad quod respondet :

Cognitio practica extenditur ad praxim,

quia cognitio stans solum in intellectu, est speculativa.

Praxis etiam est actus alterius potentiae quam ipsius intellectus :

quia cognitio practica extenditur ad aliud, puta ad praxim, et non in semetipsam.

Est quoque posterior naturaliter intellectione : oportet enim quod ordinem habeat ad actum intellectus.

Nata est etiam elici conformiter intellectis recte,

ad hoc quod praxis sit recta.

Unde sexto Ethicorum dicitur,

quod intellectus et appetitus sint recti oportet, ad hoc quod electio sit recta. 

Similiter Augustinus vult

quod intellectus comprehendat res et actus aliarum potentiarum, et iudicet de actibus earum.

Ex quibus sequitur,

quod nihil aliud est praxis formaliter, nisi actus voluntatis imperatus vel elicitus :

quoniam nullus actus sequitur actum intellectus qui conformiter elicitur, nisi actus voluntatis,

quoniam omnes aliarum actus potentiarum possunt praecedere actum intellectus, sed non actus voluntatis.

Ex quo ulterius sequitur,

cum actus imperatus non habeat rationem praxis, nisi quia actus elicitus habet qui eum praecedit :

sequitur quod actus voluntatis elicitus, sit primo praxis ;

et si forma et ratio praxis est primo in actu voluntatis,

omnes alii non erunt praxis, nisi ratione actus voluntatis.

Hinc dicendum,

quod habitus dicitur practicus vel speculativus ab obiecto :

quia non est alia causa prior habitu, nisi intellectus et obiectum.

Sed ab intellectu non potest dici practicus : quia intellectus de se non est practicus vel speculativus ;

nec ex fine : quia intellectus potest considerare obiectum habitus practici, non propter finem practicum :

et sic intellectus posset habere actum practicum, et non esse practicus.

Dico ergo,

quod ab eodem intellectus et actus et habitus dicuntur practici, scilicet ab obiecto.

Haec Scotus

 

Contra cuius scripta arguit Henricus de Gandavo tripliciter.

Primo sic :

Intellectus speculativus extensione sui fit practicus,

secundum Philosophum :

quod ita non esset, nisi diceretur practicus ex fine, non ab obiecto.

Secundo,

medicina dividitur in speculativam et practicam,

et tamen est de eodem obiecto, puta sanitate aut sanabili corpore :

ergo divisio illa ex fine accipitur.

Tertio,

finis est prior inter causas,

secundum Philosophum secundo Physicorum, et secundum Avicennam sexto Metaphysicae suae.

Ergo extensio talis, seu conformitas aptitudinalis, convenit considerationi ratione finis.

 

His addi potest ad probandum

quod theologia sit speculativa,

quod Philosophus primo Ethicorum et tertio de Anima, ponit scientiam practicam esse circa contingens.

Cum ergo theologia sit circa divina praecipue et aeterna, non erit practica.

Rursus,

secundum Philosophum primo Metaphysicae,

omni scientia practica est aliqua scientia speculativa nobilior, cum speculativa sit gratia sui.

Unde et metaphysicam dicit esse speculativam, utpote nobilissimam.

Sed theologia ista fidelium est nobilissima huius vitae scientia :

ergo est speculativa.

 

Insuper,

ad intelligendum haec plenius,

advertenda sunt verba Durandi,

qui dicit hic :

Distinctio scientiarum secundum practicum et speculativum,

est a fine formaliter,

et ab obiecto originaliter seu radicaliter.

 

Primum patet,

quia scientia dicitur speculativa ab actu speculandi, ut ipsum nomen insinuat ;

practica vero, ab operatione extra intellectum.

Speculatio autem et operatio sunt fines scientiarum,

quoniam omnis habitus est finaliter propter operationem quae est secundum habitum illum.

Unde et felicitas, quae habet rationem finis, non est habitus,

sed actus secundum habitum perfectissimum.

Operatio autem secundum habitum scientiae, est speculatio aut praxis :

quia scientia attingit suum obiectum per suam operationem.

Quae operatio est

vel sola veritatis cognitio, quae dicitur speculatio ;

vel cognitio dirigens in faciendo obiectum,

sicut ars domificativa praebet cognitionem dirigentem in faciendo domum,

et ars medicinalis in causando sanitatem.

Sicque speculatio et praxis sunt actiones scientiarum et fines earum,

secundum quorum differentiam formaliter distinguuntur scientiae per speculativum et practicum.

 

Secundum vero, videlicet quod ista distinctio sit radicaliter ab obiecto,

sic patet :

Ex hoc scientia radicaliter habet quod sit speculativa aut practica,

ex quo habet quod actio scientiae circa obiectum sistat in cognitione veritatis,

vel sit directiva ulterioris operis, ut patet ex praecedentibus.

Sed hoc habet scientia ex natura sui obiecti.

Ex hoc enim quod obiectum scientiae tale est,

quod nullo modo operabile est a nobis,

nec per actionem nostram contingit ipsum sic vel aliter se habere :

ex hoc provenit quod operatio scientiae circa ipsum sistit in sola cognitione veritatis.

Porro,

quando obiectum agibile aut factibile est a nobis,

atque per operationem nostram contingit ipsum sic vel aliter se habere :

tunc actio scientiae circa ipsum non sistit in sola cognitione veritatis, sed dirigit in prosecutione operis.

Et horum utrumque innuit Philosophus tertio de Anima :

ubi primo dicit quod intellectus speculativus differt a practico, ipso fine, puta quoad differentiam formalem ;

et postea tangens radicem et originem differentia huius,

subdit quod obiectum intellectus practici, est opus non omne, sed actuale.

Actuale autem est contingens aliter se habere.

Haec Durandus.

Cuius scripta in hac parte videntur intentioni Philosophi et communi doctrinae doctorum amplius consonare.

 

 

DUBITATIO CIRCA PRAESENTEM QUAESTIONEM

 

 

Praeterea, circa praehabita occurrit difficultas.

Ostensum est enim,

qualiter secundum Aegidium et Albertum,

theologia sit scientia affectiva ;

et quod secundum Alexandrum,

sit cognitio non solum illuminans intellectum, sed etiam accendens affectum ;

et quod secundum Bonaventuram ac Petrum,

includit notitiam et affectum.

Quibus videtur repugnare quod dictum est supra,

hanc sapientiam seu theologiam esse donum gratiae gratis datae,

ita quod bonis et malis potest inesse :

alioqui non nisi virtuosi essent theologi,

nec mali possent scientiam istam addiscere.

Est ergo theologia scientia informis in se, nec semper caritati aut amori coniuncta :

non ergo est inflammativa, nec affectum nec saporem internum includit.

Ex quo ultra videtur,

quod theologia ista Christianorum sit informis et nuda sicut theologia philosophorum ;

nec per hoc distinguatur ab illa, quod est inflammativa et affectiva scientia.

Imo apparet quod theologia philosophorum accendat affectum sicut et ista.

Philosophi enim docent et probant,

quod Deus sit summum, independens, purum et incircumscriptibile bonum :

ex quo directe consequitur quod sit summe incomparabiliterque amandus, etiam in se et propter se.

Docent quoque,

quod ab ipso cunctis communicatum et derivatum sit esse et vivere :

ergo et propter beneficia sua est potissime diligendus.

 

Insuper non apparet verum quod,

sicut praetactum est,

aliqui dicunt,

quod philosophi non retulerunt suam theologiam ad Dei amorem,

et quod ideo Aristoteles dixit metaphysicam esse pure speculativam,

quia non ordinavit eam ad divinam dilectionem.

Naturalis enim ratio docuit eos,

quod sicut Deus est prima veritas, ita et summa bonitas,

idcirco non minus amandus quam contemplandus ;

atque quod nuda et informis cognitio eius sit imperfecta, nec in ea felicitatem consistere,

quam solis virtuosis dicebant competere.

Denique Aristoteles scripsit hominem contemplativum heroicum, esse amantissimum Deo,

cum similitudo sit causa amoris.

Amicitia autem relationem includit,

ut asserunt in Metaphysica sua Avicenna et Algazel :

sicque inter hominem talem et Deum, est mutuus amor.

 

Praeterea,

quod philosophi retulerunt theologiam suam ad Dei amorem,

aperte testatur Augustinus octavo libro de Civitate Dei,

dicendo :

Summum, primum et verum bonum, dicit Plato Deum.

Unde vult philosophum esse Dei amatorem,

ut, quoniam philosophia tendit ad vitam beatam, fruens Deo beatus sit qui Deum amaverit.

Rursus, duodecimo de Civitate Dei,

asserit Augustinus :

Dixerunt Platonici, quod quanto quis plus amaverit Deum, tanto facilius ad felicitatem perveniet.

Hinc Plato in Phaedone et Timaeo ac alibi saepe fatetur,

scientiam sine virtutibus ad beatitudinem nequaquam perducere.

 

Ad ista reor dicendum,

quod utique theologia ista seu sacra doctrina,

in se est donum gratiae gratis datae, habitusque informis, bonis et pravis communis.

Dicitur tamen affectiva et inflammativa,

non sicut sapientia quae est unum septem donorum,

de cuius ratione est quod sit habitus formatus, gratificans, et a caritate inseparabilis ;

sed ideo, quia aperte et copiose docet ea de Deo et de eius effectibus,

quae sunt valde inflammativa divini amoris.

Evidenter quoque docet et iubet Deum super omnia toto corde amari,

et beneficia ac promissa Dei multipliciter recommendat ac nobis commemorat.

Et quamvis, ut tactum est, etiam philosophorum theologia sit aliquo modo ad Dei amorem inducens ac ordinata,

non tamen tam efficaciter et aperte, ut theologia ista fidelium :

imo comparative loquendo, est solum erudiens, non accendens.

Verumtamen verum non arbitror quod aliqui dicunt,

philosophos illos elegantiores non ordinasse suam theologiam ad Dei amorem,

sed in nuda cognitione stetisse.

 

Hinc quoque existimo,

ex hoc non posse sufficienter probari theologiam hanc nostram non esse speculativam,

sed simpliciter practicam, quoniam ordinatur ad dilectionem.

Dico enim in primis,

quod directe atque finaliter ordinatur ad claram et perfectam contemplationem,

in qua consistit felicitas, et ad theologiam civium supernorum :

ad quam quia non valet pertingere neque perducere nisi per dilectionem et actus virtutum,

ideo docet et iubet Deum amari, coli, et ei in omnibus obedire.

Sicque dilectio est aliquo modo finis ipsius,

directius tamen et consummatius visio clara :

imo et in hac vita ordinatur ad hoc, ut ea quae fidei sunt,

cognoscamus per donum sapientiae salutaris, et per eius saporem internum,

atque per rationes credendorum ac purificatae mentis intelligentiam,

sicque per talem divinorum notitiam, futurae beatificae visioni, quantum possibile est, propinquemus.

 

Insuper dico,

quod dilectio est forma et complementum theologiae, et quodammodo comprehensa in ea.

Nec per respectum ad theologiam est proprie praxis, sed immanens completio eius.

Hinc opinio Scoti dicentis idcirco theologiam simpliciter practicam esse,

eo quod consideratio practica est consideratio naturaliter prior praxi,

secundum quam nata est praxis recte elici,

non censetur idonea.

Si enim omnis consideratio talis practica esset,

sequeretur quod melaphysica consisteret practica.

Multa namque in Metaphysica Aristotelis asseruntur et probantur de Deo,

quorum consideratio naturaliler prior est praxi,

et ex quorum consideratione, seu secundum quorum considerationem, nata est recte elici praxis :

ut quod Deus est absolute perfectus, et quod ipse est honoratissimus intellectus, et purus actus,

ac omnium causa, universaque movens sicut desideratum movet desiderium, hoc est sicut causa finalis ;

et item, quod ipse est summus et unicus omnium princeps,

ad quem totum comparatur universum, sicut exercitus ad militiae principem.

Ex quorum consideratione unusquisque rite intelligens, potest et merito debet eligere multas praxes salubres,

videlicet quod Deum super omnia ultimate debet appetere,

et propter ipsum omnia ultimate peragere, eiusque comparatione se prorsus humiliare, et multa similia.

Sequeretur quoque simili ratione, quod et physica exsisteret practica.

Nam et in ea quaedam probantur de Deo,

ex quibus huiuscemodi praxis directe apta est elici,

ut quod ipse est primus motor et infinitae virtutis.

 

Denique fides,

cum sit quaedam inchoatio beatificae visionis, directe ordinata et tendens ad illam,

speculativa magis quam practica esse videtur.

Quod autem visio fidei succedens, sit speculativa, apparentiam mullam habere conspicitur :

praesertim cum visio illa, secundum Augustinum, sit tota merces et essentialiter ipsa felicitas,

quae non refertur ad praxim,

prout suo loco magis probabitur infra.

Denique donum sapientiae,

quod magis directe concernit dilectionem quam theologia seu sapientia ista, est speculativum magis quam practicum,

prout in secunda secundae, quaestione quadragesima quinta, probat et tenet Thomas :

ideo magis theologia, quamvis ad dilectionem ordinetur.

Imo,

secundum Gregorium,

dilectio Dei ad actus pertinet vitae contemplativae.

Non ergo ex hoc monstratur theologia practica esse,

quia ad dilectionem refertur,

cum et ipsa dilectio ad contemplationem potius quam ad praxim pertinere noscatur.

 

Ex praeinductis patet argumentorum solutio.

Illa quippe concedo,

quae probant theologiam esse praecipue speculativam,

prout Thomas Aegidiusque affirmant.

Alia vero id obtinent,

quod etiam aliquo modo practica dici queat.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur : An theologia sit una scientia.

 

Videtur quod non.

Primo,

quoniam diversorum scibilium seu obiectorum, sunt diversae scientiae,

cum tertio de Anima secentur scientiae sicut et res de quibus sunt.

Sed theologia est diversorum scibilium,

quia tractat de Creatore et creaturis.

Secundo,

aeternorum, divinorum et incorruptibilium, atque temporalium et corruptibilium,

non est una scientia :

quia secundum Philosophum in primo Posteriorum,

una scientia est unius generis scibilis.

Sed theologia est de divinis, aeternis, incorruptibilibus, et de rebus inferioribus actibusque humanis :

non ergo est una.

Tertio,

eorum quae in nullo univocantur,

non est una scientia :

sed Creator et creaturae non univocantur in aliquo,

cum Deus gloriosus et infinitus sit supra omne genus et ordinem rerum.

Quarto,

scientia qua scio historias veteris Testamenti, non est eadem cum scientia qua scio historias evangelicae legis :

imo una sine alia potest haberi.

Ergo totius Scripturae seu theologiae non est una scientia.

Quinto,

scientia rerum gestarum, non est eadem cum scientia qua scitur quod Deus est omnipotens et aeternus :

sed theologia est partim historica, id est rerum gestarum recitativa, partim omnino divina.

Sexto,

eadem scientia non est moralis, rationalis, et naturalis :

sed theologia est partim moralis, partim rationalis, partim naturalis,

ut patuit ex verbis Hieronymi in praecedentibus.

Septimo,

theologia est partim de his quae rationem naturalem non transcendunt,

videlicet quod Deus sit, et quod sit unus verus Deus ;

partim de his quae omnem naturalem superant rationem,

ut quod Deus sit trinus :

talium autem non videtur una scientia.

Octavo,

in hoc libro Sententiarum, in libris quoque sacrae paginae, traduntur diversae scientiae,

quae omnes ad theologicam spectant facultatem.

Ergo theologia non est una scientia :

imo nec una, nisi forsan aggregative et per reductionem ad unum.

Nono,

Scriptura habet intellectum quadruplicem,

videlicet litteralem, allegoricum, tropologicum, et anagogicum :

ergo theologia est scientia quadripartita,

non una et simplex.

Quilibet enim intellectus, seu unaquaeque expositio Scripturae, habet suam scientiam.

 

In contrarium est,

quod unum et ens convertuntur.

Si ergo theologia non est una scientia, ergo nec scientia.

Etenim ex eodem habet res esse et unum esse,

ut fertur quarto Metaphysicae.

Atque ut in libro dicitur Elenchorum, eadem est ratio hominis, et unius hominis :

ergo pari ratione, eadem est ratio scientiae, et unius scientiae.

Praeterea metaphysica est una scientia,

quae tamen tractat de prima causa, de intelligentiis, de praedicamentis et ceteris rerum generibus.

 

Ad hanc quaestionem S. Thomas in prima parte, quaestione prima, respondet :

Theologia seu sacra doctrina est una scientia.

Unitas namque habitus ac potentiae est pensanda secundum formalem unitatem obiecti,

id est secundum propriam rationem secundum quam habitus seu scientia, vel potentia, respicit ipsum obiectum.

Omnia autem quae in sacra doctrina traduntur,

considerantur in ea secundum eamdem rationem,

videlicet prout sunt divinitus revelata.

Et quamvis talium quaedam spectent ad Deum, quaedam ad creaturas,

non tamen scientiae unitas impeditur :

quoniam sacra doctrina principaliter et directe ac per se, est de Deo ;

de creaturis autem, secundum quod ordinationem et comparationem habent ad Deum,

qui est omnium ultimus finis.

Hinc constat quod scientia ista est quaedam impressio divinae et increatae scientiae,

quae una et simplex exsistens, omnia intuetur :

sic et ista est proportionabiliter simplex et una, ac omnium suo modo cognoscitiva.

Haec Thomas.

 

Cui concordat Richardus :

Theologia, inquiens, est una scientia,

quia ut patet ex quarto Metaphysicae,

illa scientia est una,

in qua cuncta quae determinantur, considerantur secundum aliquam comparationem ad aliquid unum :

sed omnia quae determinantur in scientia,

aut sunt principia, aut habent habitudinem quamdam ad ea,

quoniam tota scientia in principiis virtualiter est consistens.

Ergo cum in principiis praedicatum referatur ad subiectum principiorum

(praedicatum enim comparationem habet ad subiectum),

sequitur quod omnia quae determinantur in scientia,

considerantur secundum aliquam habitudinem ad subiectum principiorum.

Illa ergo scientia in cuius principiis est unum et idem subiectum, est una.

Sed in principiis sacrae Scripturae, quae sunt articuli fidei, est unum et idem subiectum, videlicet Deus.

Quod patet,

quia si de quolibet articulo fidei formes enuntiationem, Deus erit subiectum in qualibet :

ut si de isto articulo : Carnis resurrectionem, formes enuntiationem,

dices sic : Deus resuscitabit homines ;

similiter, si de isto : Credo in Deum Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,

sic dices : Deus Pater omnipotens est creator, etc.

Haec Richardus.

 

Amplius,

qualiter sit unum theologiae genus scibile seu subiectum,

et qualiter theologia sit una scientia,

declarat Petrus,

dicendo :

Genus dicitur unum dupliciter.

Primo, unitate univocationis,

quando aequaliter pradicatur de pluribus, ut animal de equo et asino.

Secundo, analogice,

quando non aequaliter praedicatur, sed per reductionem ad aliquid unum.

Quod contingit dupliciter.

Primo, sicut ad subiectum,

ut sanum de urina et medicina per comparationem ad sanitatem animalis, quod est subiectum sanitatis susceptivum.

Secundo, sicut ad causam.

Et hoc dupliciter.

Primo sic,

quod illud dicitur de causa et causatis per participationem, tamen insequaliter, quia de causa prius ac principalius,

ut ens de substantia et accidente.

Secundo sic,

quod dicitur de causa per essentiam, et de causatis per participationem,

ut ens de Deo et creaturis.

Quoties autem genus dicitur unum, potest et scientia dici una.

Cum ergo theologia agat de rebus divinis,

divinitas vero in Deo sit per essentiam,

in aliis per quamdam participationem seu imitationem ;

scientia ista est una ultimo modo unitatis praetacto.

Nam primo modo, scientia naturalis de corpore mobili dicitur una ;

secundo modo, scientia medicinae, quae est scientia aegri et sani ;

tertio modo, metaphysica ;

quarto modo, theologia.

Haec Petrus.

 

Postremo,

de hac quaestione scribit Albertus,

concordans cum Petro :

Haec scientia una est,

non proportione ad unum quod sit subiectum aliorum,

sicut substantia est subiectum accidentium ;

sed proportione ad unum quod est finis beatificans :

quia sic beatificabile considerabitur ut participans unum illud ;

et dispositiones beatificantes, ut removentes a contrario ;

atque res huius mundi, ut adiuvantes et adminiculantes ad adipiscendum finem, 

ut patet in littera ex verbis Augustini.

 

Verum his obicit Aegidius,

quia illa scientia est una unitate analogiae, cuius subiectum est analogum ;

Deus autem analogum non est.

Arguit quoque Aegidius contra positionem Thomae,

quia ut sibi videtur, positio illa includit petitionem principii.

Hoc enim praesupponit,

quod incumbit probandum,

videlicet quod omnia considerantur in theologia sub una ratione formali.

Hinc ait Aegidius :

Species per quas cognoscit homo,

differunt a speciebus per quas cognoscunt substantiae separatae :

quia a sensibilibus et phantasmatibus sunt abstractae,

et ducunt solum in cognitionem rei universalis directe :

sicut per speciem intelligibilem hominis non cognoscimus ea quae conveniunt Socrati ut est certa persona ;

nec per speciem animalis cognoscimus ea quae competunt homini ut est homo.

Substantiae autem separatae, per species universales cognoscunt omnia quae sub illo universali continentur,

nec indigent formis intelligibilibus specierum ad cognoscendum eas distincte.

Et quia humana scientia sequitur modum humanum,

si habemus scientiam communem, non superfluunt scientiae speciales.

Et ideo,

quia per metaphysicam, quae considerat ens in eo quod ens,

non possumus cognoscere quae insunt corpori mobili in eo quod mobile,

non superfluit naturalis philosophia.

Si vero per scientiam metaphysicalem aut quamcumque aliam humanam,

possemus scire quae insunt subiectis singularium scientiarum secundum rationem propriam et communem,

non esset nisi scientia una humana et secundum unum genus ;

et quia ut habitum est,

per theologiam, quae sequitur modum divinae et increatae Sapientiae,

habens Deum pro principali obiecto,

possumus de singulis rebus considerare sub propria ratione in genere scientiarum innitentium lumini divino,

non debet esse nisi una scientia theologica, quia superfluerent aliae.

Sicque patet quod scientia ista est una ex unitate obiecti, et cur unitas subiecti sufficit tantae diversitati. 

Haec Aegidius.

 

Circa cuius verba videtur dicendum,

quod quamvis sint vera in se,

quantum ad hoc quod assignat idonae aliquem modum quo theologia est una scientia,

non tamen efficaciter reprobat aliorum positiones.

Nam et Deus in Scripturis valde diversimode et quadam analogia dicitur de diversis,

puta de Deo vero,

in quo est deitas per essentiam,

et de quibusdam magnis et electis,

in quantum divinae naturae proprietates aliquo modo participant.

Unde scriptum est in Exodo :

Dixit Dominus ad Moysen :

Ecce constitui te deum Pharaonis, et Aaron erit propheta tuus.

 

Praeterea,

S. Thomas assignando modum quo theologia est una ex ratione formali obiecti,

non petit quod probandum est,

cum addat modum quo est de Deo principaliter,

et de creaturis per habitudinem et comparationem ad Deum, atque ut sunt divinitus revelata.

Sic quippe et fides dicitur una, et etiam caritas :

quae tamen respiciunt Creatorem et creaturas, prout suo loco pandetur.

Videtur quoque Aegidius incidere ea quae reprobat.

Reprobat enim

quod aliqui dicunt theologiam esse unam ex unitate luminis supernaturalis divini, quo inspiratur ac revelatur :

quod et Thomas loco praeallegato sentire videtur.

Et tamen Aegidius ex hoc dicit theologiam esse unam scientiam,

quia sequitur divinam et increatam Sapientiam,

quae per unam speciem et per unum lumen multa revelat, et distincte cognosci facit.

Et hoc est quod sanctus Doctor affirmat,

qui ut tactum est, protestatur theologiam esse quamdam divinae et increatae scientiae impressionem :

quod verum censetur.

 

Ad primum ergo dicendum,

quod scientiae secantur seu dividuntur sicut et res, id est scibilia vel obiecta :

hoc est iuxta formalem distinctionem eorum, non secundum materialem diversitatem.

Sicque de multis sub una formali ratione acceptis, est una scientia.

Hinc primo Posteriorum ait Philosophus :

Una scientia est, quae ex principiis in unius subiecti natura unitis,

considerat partes et passiones subiecti illius.

Sicque theologia ex principiis,

puta articulis fidei, habentibus Deum pro obiecto,

considerat partes et passiones,

id est personas et proprietates divinas, effectus quoque operationesque Dei.

 

Ad secundum,

quod aeternorum et temporalium est una scientia, non ut taliter distinctorum,

sed prout unum sortitur habitudinem quamdam ad aliud.

Una quoque scientia est principaliter de uno genere scibili, et de aliis per comparationem ad illud,

seu ut sunt effectus illius, aut aliquo modo spectant ad ipsum.

 

Ad tertium,

quod inter Deum et creaturas non est aequivocatio proprie dicta, sed magis analogia.

Aequivocorum etiam, ut talium, non est una scientia,

nec prout sunt diversa obiecta, sed ut in aliquo communicant :

imo et contrariorum est una scientia,

in quantum unum est ratio cognoscendi aliud,

iuxta Philosophum.

 

Ad quartum,

quod notitia diversarum historiarum Scripturae ad unam pertinet theologicalem scientiam,

secundum quod in Scriptura narrantur illae historiae :

quia narrantur in ea per relationem ad Deum, et prout gesta illa sunt opera Dei,

vel in eis declarantur providentia, sapientia, omnipotentia, misericordia, et iustitia Dei.

 

Ad quintum,

quod illorum est una scientia habitualis theologica, propter habitudinem unius ad aliud.

 

Ad sextum,

quod theologia dicitur esse moralis, rationalis, et naturalis, per respectum ad diversas materias de quibus tractat :

quae tamen omnes ad unum theologiae subiectum habitudinem sortiuntur.

 

Ad septimum,

quod tam naturaliter de Deo scibilia, quam supernaturaliter agnoscibilia de eodem,

ad quamdam super librum Psalmorum,

Christus sponsus et eius sponsa,

seu ut alii dicunt,

totus Christus, id est caput et eius membra, sunt theologiae subiectum,

quod est ipsemet superdignissimus Deus,

de quo nihil certius quam quia est,

et nihil incertius quam quid est.

 

Ad octavum,

quod sicut liber Sententiarum est unus liber totalis,

et omnes libri Scripturae sunt unus integer liber, qui Biblia nuncupatur ;

sic in toto hoc libro una totalis et perfecta theologica scientia continetur ac traditur.

 

Ad nonum,

quod quatuor illi sensus Scripturae ad eamdem pertinent theologiam,

quemadmodum ad eumdem sensum pertinent, album, nigrum, aliique colores.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur : An Deus sit theologiae subiectum.

 

Videtur quod non.

Primo,

quia subiecti est subici :

quod Deo non competit, cum sit purus actus ;

atque ut ait Boetius,

forma simplex non potest esse subectum.

 

Secundo,

quia subiectum est materia circa quam ;

Deus autem non est materia.

 

Tertio,

quia theologia pro maiori parte est de rebus creatis.

 

Quarto,

quia secundum Augustinum, tota Scriptura est de rebus et signis ;

ergo res et signa sunt theologiae subiectum.

 

Quinto,

quia ut ait Hugo, opera restaurationis sunt theologiae materia.

Ait namque libro de Sacramentis :

Opera primae conditionis seu creationis, sunt aliarum scientiarum materiae ;

opera vero restaurationis, sunt materia theologiae.

Quin et secundum glossam quamdam super librum Psalmorum, Christus sponsus et eius sponsa,

seu ut alii dicunt, totus Christus, id est caput et eius membra, sunt theologiae subiectum.

 

Sexto,

de subiecto oportet praecognoscere quid est, et quia est,

ut dicitur primo Posteriorum.

Sed de Deo in hac vita cognoscere non valemus quid est,

ut divinus Dionysius quinto Mysticae theologiae capitulo, et Damascenus primo libro testantur.

 

Septimo,

quia singularium non est scientia :

Deus autem est maxime singularis.

 

Octavo,

subiecto scientiae competit habere principium, et partes et passiones :

quorum nullum competit simplicissimo et impassibili Deo.

 

In oppositum est communis doctrina.

 

De hac quaestione opiniones sunt variae,

quae partim concordantur per responsionem Thomae hoc loco dicentis :

Subiectum scientiae habet ad minus tres comparationes.

Prima est,

quod quaecumque traduntur in scientia, continentur sub subiecto.

Hanc conditionem subiecti quidam considerantes, posuerunt res et signa esse subiectum huius scientiae ;

quidam vero totum Christum, ut tactum est,

seu Sponsum et Sponsam, ut Cassiodorus :

quoniam quidquid in ista scientia traditur, ad ista reduci videtur.

 

Secunda comparatio seu conditio subiecti est,

quod eius cognitio in scientia principaliter intenditur :

et quia scientia haec principaliter tendit ad Dei cognitionem,

posuerunt aliqui Deum scientiae huius subiectum.

 

Tertia conditio est,

quod per subiectum suum distinguitur scientia a scientiis ceteris.

Atque ex hac consideratione dixerunt quidam,

credibile esse scientiae huius subiectum

(haec enim scientia per hoc ab aliis differt,

quod ex inspiratione habetur, et secundum fidei inspirationem procedit) ;

alii, opera restaurationis,

quoniam tota scientia ista ad consequendum restaurationis effectum ordinatur.

Porro,

si volumus invenire subiectum quod haec omnia comprehendat,

possumus dicere,

quod ens divinum cognoscibile per inspirationem, sit scientiae huius subiectum.

Omnia namque quae considerantur in ea,

sunt vel Deus, aut ea quae ex Deo et ad Deum sunt, in quantum huiusmodi :

sicut et medicus considerat signa et causas sanitatis, et multa huiusmodi,

in quantum sunt sana, id est ad sanitatem aliquo modo relata.

Hinc quanto quid magis ad veram Deitatis rationem accedit,

tanto principalius in scientia ista consideratur.

Haec Thomas in Scripto super primum.

 

Verumtamen in prima parte Summae, quaestione prima, ad quaestionem hanc ita respondet :

Subiectum huius doctrinae est Deus,

quoniam universa quae considerantur in ipsa, sunt Deus,

vel aliquo modo referuntur ad ipsum, tanquam ad primum principium ac ultimum finem.

Unde sicut se habet obiectum ad habitum sive potentiam,

sic se habet subiectum ad scientiam.

Ideo, sicut illud est obiectum potentiae,

sub cuius ratione omnia sub potentia cadunt

(ut homo, lignum, lapis, referuntur ad visum sub ratione colorati :

propter quod coloratum est visus obiectum) ;

sic, quoniam omnia quae in sacra considerantur Scriptura,

cadunt sub consideratione theologi in ordine ad Deum,

ideo Deus est theologiae subiectum.

Haec Thomas.

 

Praeterea,

Petrus circa huius quaestionis solutionem tres narrat opiniones :

Quidam (inquiens) dicunt,

quod de subiecto theologiae est loqui tripliciter,

secundum tria quae sunt in unoquoque ente completo,

videlicet quoad substantiam, virtutem, et operationem.

Primo modo, subiectum theologiae est Deus ;

secundo modo, Christus, qui est virtus Dei Patris ;

tertio modo, opera restaurationis facta per Christum.

De operibus vero creationis agitur in Scripturis per accidens,

ut manifestius pateant opera restaurationis.

 

Alii dicunt,

quod aliquid dicitur alicuius scientiae subiectum tripliciter.

Primo, id ad quod omnia reducuntur in illa scientia sicut ad principium radicale ;

secundo, id ad quod omnia reducuntur tanquam ad principium integrale ;

tertio, id ad quod referuntur ut ad principium universale.

Primo modo, subiectum in geometria potest dici punctus, a quo fluit tota natura quantitatis continuae ;

secundo modo, corpus quantitatis, in quo omne genus dimensionis includitur ;

tertio modo, quantitas continua immobilis, quae de qualibet figurarum specie praedicatur.

Primo modo, Deus est theologiae subiectum ;

secundo modo, Christus ;

tertio modo, ens divinum.

 

Tertii asserunt subiectum scientiae dici dupliciter.

Primo, stricte ac proprie :

quod dicitur subiectum intentionis ;

de quo in scientia principaliter agitur, et ad quod cetera reducuntur, et sub cuius ratione aliquo modo continentur ;

per quod et scientia ab aliis distinguitur, et de quo etiam intitulatur.

Secundo, large et communiter :

quod dicitur subiectum exsecutionis, scilicet omne illud de quo in scientia tractatur.

Verbi gratia, artis domificativae subiectum intentionis, est domus ;

subiectum vero exsecutionis, est materia circa quam operatur.

Primo modo, Deus est subiectum theologiae ;

secundo modo, omnes res divinae, secundum quod esse divinum participant.

 Haec Petrus,

qui et huic ultimae positioni seu distinctioni magis consentit.

 

Insuper,

Richardus circa haec scribit :

Subiectum in hac scientia est Deus,

quamvis scientia ista principalius consideret de Deo

id quod per naturalem rationem investigari et cognosci non valet de eo.

Ut enim patet primo Posteriorum,

illud est subiectum scientiae, cuius proprietates per se considerat ipsa scientia.

Sed Scriptura considerat Dei proprietates et operationes.

Agitur enim in Scriptura de Deo secundum rationem suae naturalis perfectionis,

et in quantum eius perfectio relucet in operibus conditionis,

et administrationis seu gubernationis,

et restaurationis, et sanctificationis, et retributionis.

Ad quae sex possunt reduci omnia quae considerantur in sacra Scriptura :

quia intra divinam perfectionem comprehenduntur attributa divinae essentiae,

personarumque emanationes et earum proprietates.

 

In operibus conditionis comprehenduntur creatio, creatorum distinctio, et distinctorum ordinatio.

In operibus restaurationis etiam multa comprehenduntur :

quia praefigurata fuit restauratio in institutione veteris legis ac veterum sacramentorum,

initiata in Filii Dei incarnatione, promota in novae legis datione, completa in Christi passione,

manifestata paucis hominibus in resurrectione, atque aliquibus angelis in ascensione,

et toti mundo in Evangelii per discipulos praedicatione.

 

 

In operibus quoque sanctificationis, intelligo virtutum infusionem, et sacramentorum novae legis susceptionem.

In operibus retributionis intelligitur tanquam praevia extremi iudicii examinatio,

et reproborum damnatio, et principaliter electorum glorificatio.

Sicque ostensum est, quomodo omnia quae in sacra continentur Scriptura,

aut spectant ad Dei intrinsecam perfectionem,

aut ad suae perfectionis refulgentiam per operationum eius multiplicitatem :

quia per quamdam appropriationem potentia maxime relucet in creatione,

sapientia in administratione, misericordia in restauratione et sanctificatione,

iustitia in reproborum damnatione, bonitatis affluentia in electorum glorificatione.

Idem sic probo :

Tota scientia virtualiter est in principiis ;

sed articuli fidei sunt principia huius scientiae :

ergo tota scientia ista virtualiter est in articulis fidei.

Quod ergo est subiectum articulorum, est subiectum huius scientiae :

Deus autem est subiectum articulorum, ut patuit in praecedentibus.

 Haec Richardus.

 

Porro Aegidius de his scribit prolixe,

inter cetera dicens :

Theologia et metaphysica sunt de Deo non sub eadem ratione.

Sed metaphysica cum sit communis scientia,

utpote habens pro obiecto ens secundum quod ens,

ideo tractat de Deo sub modo communi,

secundum quod ens et universalis entium causa.

Theologia autem, cum sit specialis scientia principaliter intendens de Deo,

habet pro obiecto Deum sub speciali aliqua ratione,

quae potest esse in quantum est principium nostrae restaurationis ac consummatio nostrae glorificationis.

 

Hinc positio dicentium quod Deus est subiectum in theologia,

magis accedit ad propriam rationem subiecti, non tamen sufficienter assignat subiectum :

quia nunquam assignatur subiectum aliquod in scientia, nisi sub aliqua ratione ;

aliter esset confusio in scientiis, cum plures scientiae determinent de eodem.

Ideo, quamvis Deus sit principaliter intentus in theologia, et sub ratione ipsius alia inducuntur in ea,

non tamen sufficit dicere quod Deus sit subiectum in ea,

nisi addatur ei aliqua specialis ratio,

ut principium nostrae restaurationis et consummatio nostrae glorificationis :

quia sub illa ratione subiectum principaliter consideratur in scientia,

sub qua eius cognitio principaliter intenditur in eadem :

sed in theologia principaliter intendimus Deum cognoscere ut nostrum restauratorem et glorificatorem.

Haec Aegidius.

Ex cuius verbis accipitur,

quod secundum eum Deus est subiectum in theologia, in quantum salvator et glorificator.

Quod ab aliquibus, ut tangetur inferius, improbatur.

 

Porro Doctor irrefragabilis, Alexander,

de his compendiosissime ait :

Theologia est scientia de divina substantia cognoscenda per Christum in opere reparationis,

sic quod materia de qua divinae Scripturae secundum rationem operationis, est opus reparationis humani generis ;

materia vero secundum rationem virtutis, est Christus ; 

materia autem secundum rationem essentiae, est Deus seu divina substantia,

prout istud supra in verbis Petri de Tarantasia dictum est plenius.

Materia vero circa quam ipsius Scripturae, est res et signa.

Haec Alexander.

 

At vero Scotus circa haec loquitur,

quod theologiae in se et secundum se consideratae, et prout est in mente divina,

obiectum est Deus sub ratione deitatis.

Obiectum vero theologiae prout in nobis est,

dicit esse Deum secundum rationem entis infiniti :

quia infinitas est prima ratio seu proprietas intrinseca quam de Deo (ut ait) concipimus.

Sic enim in sententia dicit :

Theologia nostra est de eisdem de quibus theologia in se ;

et quoad hoc, posset ei pro obiecto assignari Deus sub ratione deitatis.

Sed quia conceptus Dei proprius et perfectus non potest apprehendi a nobis in vita hac,

quoniam quidquid de ipso intelligimus, per phantasmata capimus ;

idcirco subiectum hoc, Deus,

licet contineat virtualiter in se omnes theologicas veritates, non tamen ut nobis notas ;

nec ipse ut sic, a nobis cognoscitur.

Quapropter, cum conceptus perfectissimus post conceptum deitatis, sit entis infiniti conceptus

(quia infinitas est modus intrinsecus deitatis),

et iste conceptus queat haberi a nobis in statu praesenti,

quoniam infinitatem Aristoteles probat

de primo motore, octavo Physicorum,

atque de prima causa, duodecimo Metaphysicae :

hinc attribuimus enti infinito, continere veritates huius scientiae ut nobis notas,

et ut est faciens evidentiam veritatis ut in nobis.

 

Insuper,

sicut Scotus tangit, et eius sequaces clarius dicunt, Deus cognosci quadrupliciter potest, sicut et homo.

Potest enim homo secundum quidditativam suam rationem cognosci, videlicet in quantum animal rationale ;

secundo, in communi, in quantum animal ;

tertio, per accidens, secundum quod animal mansuetum, sociale, civile ;

quarto, respectu aliorum, videlicet animal dignissimum.

 

Proportionabiliter potest Deus cognosci :

primo, secundum rationem deitatis, ut haec natura ;

secundo, in communi, ut ens divinum ;

tertio, quasi per accidens, in quantum iustus et sapiens ;

quarto, per respectum ad extra, in quantum causa et gubernator.

 

Quidam ergo dixerunt,

quod Deus primo modo est theologiae subiectum,

ut patuit.

Alii,

quod secundo modo, in quantum ens infinitum :

sicut Henricus de Gandavo in Summa ;

cui ut tactum est, videtur consentire Scotus.

Tertii, quod tertio modo, puta ut bonus :

quemadmodum Guerro.

Quarti, quod quarto modo, utpote ut salvator et glorificator :

sicut Aegidius.

 

Contra cuius positionem sic arguit Scotus :

Quia respectus est ens rationis,

cum ergo formalitas habitus sumatur a formalitate obiecti,

theologia hoc modo esset habitus atque scientia rationis, ut logica.

Secundo,

quia conceptus essentiae et respectus ad extra, non faciunt unum conceptum per se, sed per accidens :

sed nulla scientia prima seu non subalternata, habet conceptum per accidens pro primo obiecto,

quoniam sola scientia subalternata est talis.

Ergo essentia cum respectu non facit unum subiectum.

Tertio,

quia respectus absolutus, est prior respectivo respectu.

Si ergo theologia esset de Deo sub respectu, esset alia prior de Deo absolute.

 

Circa haec verba Scoti multa possent induci.

Et qui vellet tenere Aegidium,

dicere posset, quod quamvis respectus seu relatio Dei ad extra, sit ens rationis,

tamen in creaturis correspondet ei realis relatio, et in reali actione fundatur.

Salvator enim et glorificator reale quid dicunt, non ens rationis dumtaxat.

Idcirco de Deo ut salvatore et glorificatore, potest esse realis scientia.

 

Insuper mirum videtur,

quod Doctor ille subtilis affirmat Deum sub ratione entis infiniti potius esse obiectum nostrae theologiae,

quam sub ratione deitatis, cum prima facie, imo et cunctis communiter,

certius sit Deum esse, et quod ipse sit summa essentia seu natura, quam quod ipse sit infinitus.

Imo multi boni simplicesque fideles,

interrogati an Deus sit summa substantia, prima veritas, pura bonitas,

et utrum sit sapiens, omnipotens et perfectus, protinus indubie responderent quod imo ;

si vero interrogarentur an Deus sit infinitus,

forsan nescirent quid responderent :

quia ignorant qualiter Deus dicatur et sit infinitus.

Denique,

sicut Dei conceptus proprius et perfectus non potest a nobis haberi in statu isto,

quia per phantasmata intelligimus,

ita nec conceptus entis infiniti :

imo infinitum secundum quod tale, est incomprehensibile, praesertim infinitum perfectionaliter, actualiter atque formaliter.

Propter quod supergloriosissimus Deus sibi soli perfecte comprehensibilis perhibetur.

 

Hinc inter omnes positiones praehabitas de obiecto theologiae,

rationabilior esse videtur positio Thomae in prima parte Summae suae,

et Richardi hoc loco.

Verumtamen, absque eorum aliorumque derogatione,

apparet quod Deus sub ratione perfecti aptissime dicatur theologiae obiectum,

sumendo perfectum in Deo secundum quod ipse est in se ipso absolute perfectus in sua natura,

tam in emanatione et operatione ad intra,

quam in emanatione ad extra,

hoc est tam in operibus naturae, quam gratiae et gloriae.

Nempe de his tota tractat theologia.

Siquidem et effectus divinae providentiae atque iustitiae spectant seu reducuntur ad ista.

 

Ad praetactas autem opiniones de theologiae subiecto, possunt aliorum opiniones reduci.

Durandus quippe dicit Deum esse subiectum theologiae sub ratione salvatoris.

Et si intelligat Deum dici salvatorem, non solum quia liberavit a peccatis, et a iugo diaboli ac poenis inferni,

sed etiam quia gratiam gloriamque largitur,

coincidit ista opinio cum positione Aegidii.

 

Albertus vero ad hanc quaestionem respondet :

Subiectum scientiae multipliciter dicitur, scilicet generaliter et specialiter.

Generaliter,

sic omne illud dicitur esse subiectum vel pars subiecti, de quo tractatur in scientia :

et sic res et signa sunt subiectum huius scientiae ;

non tamen absolute ut res et signa,

sed in quantum aliquo modo faciunt ad beatitudinis participationem.

Quod notat Augustinus, dicendo : 

In rebus id considerandum est, quod aliae sunt quibus fruendum, etc. 

Alio modo dicitur subiectum specialiter,

circa quod negotiatur scientia probando de ipso proprietates et differentias per propria sibi principia.

Sicque quidam antiqui dixerunt, quod credibile generaliter acceptum, est subiectum theologiae.

Voco autem credibile generaliter acceptum, tam praeambulum articulo fidei

(sicut Deum esse veracem, Scripturam esse a Spiritu Sancto) quam ipsos articulos ;

et etiam illud quod sequitur ad duo illa ex parte bonorum morum, ut fornicationem esse peccatum mortale.

De istis enim probatur omne quod in sacra probatur Scriptura.

Specialissime vero id dicitur esse subiectum, quod est dignius inter considerata in ipsa scientia.

Sicque subiectum scientiae huius est Deus, a quo etiam denominatur :

non tamen prout Deus sumitur absolute,

sed secundum quod est Alpha et Omega, principium et finis.

Quia sic ea quae sunt ab ipso, considerantur in ista scientia ut principiata ab ipso :

quae repraesentant indicia sui factoris,

quoniam teste Augustino, omnia clamant : 

Ipse fecit nos, et non ipsi nos. 

Sed secundum quod ipse est finis, sic considerantur per ipsum ordinata ad illum finem ;

dispositiones quoque ordinantes ad finem, sicut virtutes, dona et sacramenta.

 

Ad argumenta dicendum.

Et primo ad primum,

quod Deo, qui est purus actus et simplicissima forma,

non competit realiter subici aut accidenti substerni ;

sed actibus considerationum subici dicitur,

in quantum de eo sunt vel circa ipsum versantur :

quod non ponit aliquam alterationem, impressionem aut mutationem in Deo.

 

Ad secundum,

quod Deus non est materia ex qua seu in qua, sed bene de qua et circa quam ;

et nec nomen nec ratio materiae convenit ei,

nisi per transumptionem et similitudinem quamdam.

 

Ad tertium,

quod theologia pro maiori parte quantitatis molis, non virtutis et principalitatis, est de rebus creatis,

totumque illud ad Creatoris notitiam ordinatur.

 

Ad quartum et quintum patet ex dictis responsio.

 

Ad sextum,

quod de subiecto oportet scire quid importetur per nomen,

non quid essentialiter sit, et quae sint proprietates ipsius.

 

Ad septimum,

quod de singularibus non est scientia, propter eorum variabilitatem.

Cum ergo Deus sit summae et infinitae invariabilitatis, sua singularitas non impedit de eo esse scientiam.

Ipse quoque est universale in causando et formando, et omnium generalis ultimus et invariabilis finis.

 

Ad octavum,

quod Deo non competit habere principium effectivum, nec passiones corporales,

sed bene principia cognoscendi,

et communiora quae sunt principia quoad nos.

 

 

QUAESTIO V

 

Quinto quaeritur :

An necessarium fuerit generi humano tradi hanc supernaturalem doctrinam praeter et ultra naturales scientias.

 

Videtur primo quod non,

quoniam sapientia Dei 

attingit a fine usque in finem fortiter, cuncta disponens suaviter.

Quocirca dicunt expositores,

quod increata Sapientia dicitur universa suaviter disponere,

quoniam regit omnia,

cunctisque influit secundum naturalem inclinationem et dispositionem eorum,

quod eis naturaliter appetibile est et suave.

Ergo et hominem dirigit ad salutem per naturalia,

non per supernaturalia media.

 

Secundo,

sapientis est unicuique dare et influere ac documenta proponere iuxta suam capacitatem,

ut Seneca Tulliusque testantur.

Non ergo expediens fuit homini supernaturalia et incomprehensibilia tradere ad cognoscendum et tenendum.

 

Tertio,

quia ex incomprehensibilitate talium,

multi retrahuntur ab evangelica lege et eam destruere moliuntur :

sicque impedit magis quam conferat ad salutem.

 

Quarto,

natura non deficit in necessariis,

secundum Philosophum.

Ergo naturae humanae per naturalia satis providit de necessariis ut salvetur :

praesertim quia et irrationabilibus satis providit de necessariis ad consequendum proprium finem.

Unde in libro de Caelo et mundo ait Philosophus :

Si astris inesset vis progressiva,

cum natura non dederit eis ad progrediendum organa apta, deficeret in necessariis.

 

Quinto,

philosophia, secundum Algazelem in libro de Quinque essentiis,

non est nisi ordo animae :

ergo sufficit animam ordinare atque dirigere ad salutem.

 

Sexto,

Plotinus Platonicus super Somnum Scipionis,

tractat de virtutibus excellentissimis, seu de virtutibus secundum gradum perfectum,

quas vocat virtutes purgati animi :

quas et Aristoteles in Ethicis appellat

heroicas.

Si ergo per naturalem rationem, studium et exercitium, potest homo fieri tam virtuosus, perfectus, divinus,

ut illi affirmant,

non videtur supernaturalibus donis egere.

 

Septimo,

secundum Senecam,

philosophia est rerum divinarum et humanarum cognitio.

Non ergo requiritur alia.

 

Octavo,

secundum Ciceronem secundo de Tusculanis quaestionibus libro,

philosophia medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, a cupiditatibus liberat, pellit timores :

ergo sufficit contra vitia universa,

praesertim cum secundum Augustinum super illud Psalmi :

Incensa igni et suffossa, 

omne peccatum sit ex amore male inflammante, aut ex timore male humiliante.

 

Nono,

quidquid continetur sub formali ratione obiecti,

potest a potentia apprehensiva obiecti illius cognosci :

sicut quidquid continetur sub colorato,

potest percipi visu.

Sed primum obiectum intellectus nostri,

secundum Avicennam primo Metaphysicae suae,

est ens.

Ergo quidquid continetur sub ente, et quod vere est ens,

potest ab intellectu nostro naturaliter apprehendi.

Sicque nulla alia quam naturali indigemus scientia.

 

In contrarium est

quod ad Hebraeos ait Apostolus :

Sine fide impossibile est Deo placere ;

 atque ad Timotheum :

Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum.

Et item

quod ait Baruch :

Non est qui possit scire viam eius.

 

 

Ad hanc quaestionem respondet diffuse Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus,

inter cetera dicens quod

Creator omnipotens requirit a rationali creatura,

ut ipsa se suo Creatori perfecte subiciat, mactet, sacrificet,

redigendo intellectum naturalem ac proprium in captivitatem, in obsequium Christi :

quod fit per hoc,

quod intuitu divinae auctoritatis praebet firmum assensum his quae nequaquam comprehendere valet ;

quod ei etiam valde meritorium est.

Haec Guillelmus.

 

Denique Thomas, primo libro Summae contra gentiles,

primo ostendit, quod etiam valde expediens sit,

ut ea quoque quae naturali ratione queunt cognosci,

credenda tradantur hominibus :

quia si talia solummodo relinquerentur hominibus inquirenda,

triplex inconveniens sequeretur.

Primum,

quod paucis hominibus inesset talium vera cognitio,

eo quod plurimi a talium studiosa inquisitione impediantur

vel hebetudine intellectus, vel occupatione externa circa necessaria vitae, vel pigritia, seu occupatione iniqua.

Secundum inconveniens est,

quod illi qui ad talium divinorum cognitionem propria inquisitione, vel aliorum informatione, pertingerent,

non nisi laboriose et tarde pervenirent ad eam,

cum multa praeexigantur ad talia intelligenda.

Tertium est,

quod eorum cognitioni frequenter errores et dubietas miscerentur, ex intellectus debilitate et phantasmatum admixtione,

sicut videmus philosophis contigisse.

Sicque simplices videntes inter maiores et doctiores esse opinionum diversitates,

ambigerent cui potius assentirent.

Inter multa quoque vera quae demonstrantur,

miscetur aliquando aliquid falsi,

quod non nisi probabiliter aut sophistica ratione asseritur, quae interdum demonstratio reputatur.

Idcirco oportuit per viam fidei,

fixam certitudinem et puram veritatem de huiusmodi rebus divinis, hominibus exhiberi.

Haec Thomas.

 

Qui eodem libro consequenter declarat,

quod

et ea quae naturalem rationem prorsus excedunt,

oportuit hominibus ad credendum proponi,

quoniam homo ad supernaturalia ordinatur, et ad supernaturalem beatitudinem est creatus :

ad quam nec pertingere, nec eam appetere, neque ad eam conari posset,

nisi aliquot modo innotesceret ei.

Et istud praecipue religioni competit christianae, quae singulariter bona spiritualia et aeterna promittit.

Porro lex vetus, quae temporalia promissa habebat, pauca rationem excedentia proponebat.

Sic et philosophis cura fuit,

ut homines a sensibilium delectationibus ad honestatem perducerent,

ostendendo esse alia bona his meliora,

quorum gustu multo suavius, qui vacant activis vel contemplativis virtutibus, delectantur.

Expedit etiam istud ad repressionem praesumptionis quorumdam,

qui tantum de suo praesumunt ingenio,

ut totam rerum naturam se reputent suo intellectu posse metiri,

putantes verum esse quidquid eis videtur, et falsum quidquid eis non videtur.

Iterum expedit istud ad reprobandum eorum errorem

qui dixerunt hominem mortalem non nisi mortalia et humana debere sapere et curare :

quorum unus fuit Simonides, contra quem decimo Ethicorum docet Philosophus,

quod homo debet se pro viribus ad immortalia et divina erigere. 

Undecimo quoque de Animalibus, ait : 

Quod quamvis parum sit quod de substantiis superioribus percipimus, magis tamen hoc modicum est amatum et optatum omni cognitione quam de inferioribus habemus substantiis. 

Sic et in secundo de Caelo et mundo, testatur,

quod cum de corporibus caelestibus quaestiones poterunt solvi parva ac topica solutione, contingit auditori ut vehemens sit gaudium eius. 

Ex quibus omnibus constat,

quod de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta cognitio,

magnam perfectionem animae confert.

Ideo, quamvis ea quae supra rationem sunt, ratio humana pleno capere nequeat,

tamen multum perfectionis ei acquiritur,

si ea saltem qualitercumque teneat fide.

 Haec Thomas.

 

Qui et in prima parte Summae suae et in Scripto primi, super his tractat,

dicens in Scripto :

Omnes qui recte senserunt, posuerunt finem vitae humanae Dei contemplationem. 

Contemplatio autem Dei est duplex.

Una per creaturas : quae est imperfecta,

quoniam creatura est effectus non proportionatus Creatori, sed distans ab eo in infinitum.

Idcirco ducit in cognitionem Dei imperfecte :

in qua Philosophus felicitatem contemplativam constituit, quae tamen felicitas est viae ;

atque ad hanc ordinatur tota cognitio philosophica, ex rationibus et considerationibus creaturarum procedens.

 

Alia est contemplatio Dei qua immediate videtur per suam essentiam :

quae contemplatio est perfecta, et habetur in patria, estque possibilis homini secundum fidei suppositionem.

Unde oportet ut ea quae sunt ad finem, proportionentur fini ;

sicque homo in statu viae ad illam beatitudinem manuducatur per cognitionem non ex creaturis sumptam,

sed ex divino lumine inspiratam.

Et haec est doctrina theologiae,

cuius est omnibus aliis scientiis imperare, et eis in suum obsequium uti.

Haec Thomas.

 

Et idem Richardus,

addens quod

theologica ista supernaturalis cognitio, 

efficacius accendit affectum nostrum divino amore :

quoniam plenius docet nos de caritate, pietate et liberalitate Dei ad nos, et de beneficiis ac promissis ipsius ;

et quod philosophi quantumcumque excellentis ingenii,

qui non fuerunt supernaturaliter illuminati,

nunquam cognoverunt nec posuerunt beatitudinem veram et plenam.

Quo signo constat,

quod cognitio illius beatitudinis est homini supernaturalis.

 

Porro Aegidius tangit tres causas utilitatis seu necessitatis huius supernaturalis theologiae,

quas Thomas assignat.

Dicit tamen,

quod

in istis causis tribus solum consideratur id quod est per accidens,

et dimittitur quod est per se.

Nam quaestio est de ipsa theologia in se, an superflua sit, vel necessaria ;

et non est quaestio de ipsa per comparationem ad nos, vel ad tradentes scientiam.

Idcirco (inquit) dicendum,

quod theologia ista necessaria est, non superflua,

quoniam docet ea ad quae cognoscenda aliae scientiae se non valent extendere.

 

Ad quae verba Aegidii est dicendum,

quod S. Thomas de hac quaestione optime scripsit,

nec dimisit quod est per se :

quia ut patuit iam ex verbis ipsius,

ipse ideo scripsit, theologiam hanc nobis necessariam esse,

quia de supernaturali fine et vera beatitudine, et de Deo, ipsa sufficienter nos instruit in hac vita,

quod aliae scientiae facere nequiverunt.

Insuper,

in moralibus ac naturalibus necessarium dicitur uno etiam praecipuo modo per respectum ad finem :

quemadmodum necesse est hominem habere fidem et caritatem, si consequetur salutem.

Et hoc modo necessaria est homini theologia.

 

Alio modo simpliciter :

ut hominem esse animal.

Causa demum quam assignat Aegidius, non videtur nisi unum et idem assignare causam sui ipsius.

Cum enim theologia ista dicatur supernaturalis scientia,

et supernaturalis scientia nuncupetur quae docet quod naturalis ratio non attingit :

dicere quod ista scientia sit praeter naturales scientias necessaria,

quoniam docet ea ad quae illae non extendunt se,

est idem exponere per se ipsum.

Ideoque adhuc remanet quaestio, cur necessaria sit homini talis scientia.

Ad quod sanctus Doctor sapienter respondit.

 

Praeterea,

de his scribit Scotus :

Omnes Catholici conveniunt in hoc,

quod aliqua supernaturalis cognitio nobis necessaria sit in via.

Sed controversia est inter philosophos et theologos :

primo in hoc,

quod philosophi negant omnem supernaturalem cognitionem,

dicentes quod dignitas sit naturae,

quod possit ex se perfectionem suam acquirere.

Sed intellectus potest acquirere omnem cognitionem necessariam sibi ex naturalibus.

Et quod hoc sit intentio Philosophi,

primo apparet ex hoc quod ait tertio de Anima :

Intellectus agens est, qui est omnia intelligibilia facere ;

et intellectus possibilis, qui est omnia intelligibilia fieri.

Praeterea, sexto Metaphysicae ait,

quod tres sunt partes philosophiae, metaphysica, physica, et mathematica :

quae secundum ipsum, dividunt omnem speculativam scientiam in via possibilem.

Insuper,

ratio quae potest intelligere principium,

potest naturaliter intelligere omnem conclusionem intentam et contentam in illo principio :

quia cognitio conclusionis non dependet nisi ex cognitione principii et deductione conclusionis a principio ;

et ista deductio est evidens per dici de omni vel de nullo.

Sed nos naturaliter cognoscimus prima principia,

in quibus virtualiter continentur omnes conclusiones : ergo, etc.

 

In contrarium est,

quod necessaria nobis est cognitio ultimi finis nostri supernaturalis,

quem per nullum actum nostrum naturalem intelligere possumus.

Unde philosophi qui habuerunt intellectum acutum,

quando descenderunt in singulari ad finem,

vel fuerunt dubii de fine, vel erraverunt.

Philosophus namque dixit

cognitionem substantiarum separatarum acquisitam esse felicitatem.

Et si intellexit

quod fuit finis huius vitae, tamen dubius fuit an esset alia vita,

ut patet ex primo Ethicorum.

Praeterea,

nostra naturalis cognitio quam habemus de substantiis separatis ac divinis,

procedit ex sensibilium agnitione effectuum.

Et talis probatio vel inducit errorem, vel relinquit dubietatem.

Nullus enim effectus sensibilis probat Trinitatem :

quia probare per simile, est causa erroris, cum sit maior diversitas.

Deus quoque omnia libere causat :

ideo arguens ex effectibus, vel errabit, vel dubius erit,

ut patet de Philosopho,

qui dixit Deum semper causare.

Et sic ex motu caeli concludit angelos movere perpetuo,

et quod esse non possent plures angeli quam orbes,

nec caelum posse esse maius propter laborem angeli moventis, ut si apponatur una stella.

Sed ista sunt sophismata, idcirco solvuntur.

 

Sciendum quoque quod potentia passiva seu receptiva, potest uno modo comparari ad formam quam recipit :

et sic non cadit circa eam distinctio naturalitatis et supernaturalitatis,

sed distinctio quae est per naturale et violentum ac neutrum.

Si enim inclinetur ad recipiendum formam vel actionem, recipit naturaliter eam ;

si autem inclinetur ad oppositum, recipit violenter ;

si vero nec inclinetur ad formam, nec ad eius oppositum, habet se neutro modo et indifferenter.

Sed si comparelur ad formam quam recipit, ut recipit eam ab agente

(et ita comparetur ad agens aliquo modo),

locum habet ista distinctio, naturale et supernaturale.

Ideo,

si potentia nata est recipere actionem ab agente aut formam,

recipit formam seu actionem illam naturaliter ab eo ;

et si non nata est potentia illam recipere,

non naturaliter sed supernaturaliter recipit eam.

Itaque primo modo non est cognitio aliqua supernaturalis nec visio Dei,

comparando videlicet potenliam tantum ad formam.

Unde comparando intellectum ad movens naturaliter natum movere ipsum,

in via solum est cognitio naturalis,

quae causatur a phantasmate et intellectu agente.

Haec Scotus.

 

In cuius verbis sunt duo contra quas obici potest.

Primum est,

quod dicit secundum Philosophum

non esse plures angelos seu substantias separatas quam orbes.

Philosophus namque duodecimo Metaphysicae,

accipit numerum substantiarum illarum secundum numerum caelestium motuum, non orbium :

quamvis Avicenna, Algazel, et alii quidam, computant illas

secundum orbium numerum.

 

Secundum est,

quod dicit circa potentiam passivam et receptivam per comparationem ad formam seu actionem quam recipit,

non habere locum distinctionem naturalitatis et supernaturalitatis.

Quemadmodum enim potentia illa naturaliter recipit formam et actionem pure naturalem,

in qua consistit sua naturalis perfectio :

sic formam et actionem supernaturalem, per quam perficitur supra gradum,

conditionem et modum suae naturae, supernaturaliter recipit ;

nec idem est modus recipiendi formam et habitum naturalem et acquisitum, atque formam et habitum supernaturalem infusum.

Nec inclinatio mentis creatae ad supernaturalem formam et habitum, naturalis, sed potius supernaturalis censetur,

hoc est, conveniens potentiae ultra et supra gradum ac modum et limitem suae naturalis conditionis,

utpote per respectum ad finem supernaturalem.

Imo, si naturalis consisteret, posset a causa naturali compleri et actuari.

Hinc visio Dei per speciem, est omnino super naturam omnis mentis creatae.

 

Postremo,

Henricus in Summa sic arguit :

Agens per instrumentum, non potest habere actionem per illud quae instrumento illi repugnet ;

sed anima humana utitur intellectu agente ut instrumento :

ergo non potest habere aliquam cognitionem illi instrumento repugnantem.

Sed per illud instrumentum nihil cognoscimus nisi quod a sensibilibus abstrahitur :

ergo per illud non possumus perfecte cognoscere nisi sensibilia tantum, non immaterialia.

Ideo necessaria est alia scientia supernaturalis. 

 

Ad obiecta dicendum.

Et primo ad primum,

quod Deus disponit cuncta suaviter, quantum in se est, et iuxta congruentem finem omnia gubernando ;

habet tamen specialem providentiam actuum humanorum,

quos dum supernaturaliter dirigit,

etiam convenienter ac dulciter agit hoc,

quoniam per supernaturalia dona gratiae perficit dona naturae.

 

Ad secundum,

dicendum quod sicut sapientis est dona praestare et informare iuxta recipientium audientiumque capacitatem ;

sic liberalissimi Dei est, gratiose, miraculose et supernaturaliter se communicare et suos instruere,

in quibus et naturalem capacitatem potest augere,

et naturam creatam supernaturalium capacem efficere.

 

Ad tertium,

quod hoc contingit ex impiorum perversitate atque abusu,

nec propter illorum pravitatem omittit Omnipotens facere quod ad suam pertinet bonitatem :

qui etiam supernaturalia fidei documenta tam clare, copiose et miraculose monstravit,

quod ab eorum credulitate nullus se potest rationabiliter excusare.

 

Ad quartum,

quod Deus providit homini per dona naturae de naturali perfectione,

et per charismata gratiae de necessariis ad supernaturalem felicitatem.

Hoc quoque pertinet ad maximam hominis dignitatem,

quod ad tam sublimem finem a Deo est institutus,

quod naturalia non sufficiunt ipsum ad finem illum perducere,

sed supernaturalibus donis desuper decoratur ac gubernatur, et supernaturali sapientia informatur.

Inferiora vero ad naturalem tantummodo finem sunt instituta.

 

Ad quintum,

quod philosophia est ordo animae, valens ad naturalem dirigere finem.

 

Ad sextum,

quod magni illi philosophi loquuntur de virtutibus naturalibus acquisitis, secundum gradum earum perfectum ;

non tamen de virtutibus gratuitis et infusis, sine quibus illae non sufficiunt ad salutem,

nec fecerunt quemquam a privato amore sincere purgatum, et fide ac caritate fulcitum.

 

Ad septimum,

quod philosophia est naturalis, non supernaturalis agnitio divinorum ac humanorum.

 

Ad octavum,

quod philosophia medetur suo modo passionibus et peccatis, prout impediunt a virtutibus acquisitis et fine earum :

non tamen simpliciter, prout a caritate et vera salute impediunt ;

nec sine theologia et gratia docet in quo sit plena felicitas, nec eam attingit.

 

Ad nonum,

quod ex principiis per se notis naturaliter non sequuntur

nisi quae per naturales subsumptiones et syllogisticas deductiones elici queunt.

 

 

 

QUAESTIUNCULARUM SOLUTIO BREVIS 

ABSQUE ARGUMENTIS

 

Ut vitetur prolixitas,

movendae et solvendae sunt aliquae quaestiones minus principales sine argumentis compendiose.

 

 

[QUAESTIO I]

 

Quaeritur ergo : An theologia subalternetur alicui scientiae,

et an supponatur alicui parti philosophiae.

 

Circa hoc Scotus ait :

Theologia nulli alteri scientiae subalternatur,

quia principia eius non accipiuntur ab aliqua alia scientia,

sed immediate ab essentia divina, quae ut haec, est primum subiectum in ea.

Nec etiam subalternat sibi scientiam aliam,

quia est omnis scientia, quae non includit imperfectionem,

et nihil subalternatur sibi ipsi.

Similiter nulla scientia subalternatur theologiae Beatorum :

quoniam nulla scientia habens principia immediata, quae non resolvuntur in priora in illo genere,

subalternatur alteri.

Haec Scotus.

 

Verumtamen Aegidius videtur sentire,

quod theologia viatorum subalternetur theologiae Beatorum :

quia principia theologiae nostrae, puta articuli fidei,

sunt nota in se et per se in luce scientiae Beatorum.

Et hoc consonare videtur dictis Thomae et Richardi inductis,

dicentium theologiam esse scientiam :

quoniam quamvis principia eius non sunt nota in ea per se,

attamen per se nota sunt in altiori scientia, utpote Beatorum.

 

Porro

quod Scotus affirmat,

principia theologiae non accipi ab alia scientia, sed immediate a divina essentia,

videtur obscurum.

Siquidem certum est quod non sunt accepta ab alia scientia naturali humana ;

sed non apparet quod sint accepta immediate a divina essentia.

Scriptura quippe canonica pro magna parte revelata est Moysi et Prophetis ministerio angelorum,

quorum obsequio factae sunt revelationes propheticae,

ut in libro de Angelica hierarchia divinus Dionysius protestatur,

et doctores allegant ac tenent communiter.

Sicque a scientia angelorum revelatio illa immediate profluxit, et mediate principaliterque a Deo.

Unde B. Stephanus legitur improperasse Iudaeis incredulis :

Accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.

 

Omnia quoque quae in Evangelio credimus, praenuntiata sunt in lege et Prophetis,

ut in prologo super Isaiam fatetur Hieronymus,

et super illud EzechielisEcce rota in medio rotae,

scribit Gregorius.

Insuper,

obscurum censetur quod asserit Scotus, theologiam esse omnem scientiam,

cum a ceteris scientiis sit distincta et specialis scientia :

nisi forsitan dicere velit,

quod virtualiter ceteras includat scientias,

ut supra expositum est.

Hoc tamen non impediret aliarum scientiarum subalternationem sub ea,

nec sequeretur quod subalternaretur sibimetipsi,

ut arguit Scotus.

 

Praeterea de hac quaestione Alexander de Hales dicit :

Omnes aliae scientiae traduntur secundum ordinem ratiocinationis a principiis ad conclusiones,

ad erudiendum intellectum, non ad inflammandum affectum ;

theologia vero proponitur secundum ordinem informationis practicae principiorum agibilium,

ad bene agendum secundum impulsum timoris atque amoris.

Hinc theologia non est sicut scientia alia, nec inter alias numeratur,

ut alicui parti philosophiae supponatur.

Dicitur quoque divina, non solum quia a Deo, vel de Deo,

sed quia a Deo et de Deo, et reductiva ad Deum.

Sed et aliter convenit ei esse a Deo quam scientiis ceteris.

Est namque aliquod verum ut verum, et est verum ut bonum : et utrumque est a Spiritu Sancto.

Sed cum accipitur verum ut bonum,

illud bonum aut est ut bonum morale, aut ut bonum gratuitum.

Si gratuitum, sic est assimilatio ad Spiritum Sanctum, qui appropriate est bonitas.

Idcirco huius veri acceptio, est a Spiritu Sancto per modum ipsius.

Hinc doctrina haec antonomastice dicitur inspirata et edita a Spiritu Sancto.

In aliis vero scientiis, speculativis videlicet, est acceptio veri ut veri, imo et boni ut veri.

In practicis autem moralibus, etsi sit acceptio veri ut boni,

non tamen ut boni gratuiti, sed moralis.

Propter quod non dicuntur editae a Spiritu Sancto.

Est etiam theologia de Deo,

non sicut metaphysica aut aliae scientiae :

quia non agunt de Deo secundum mysterium Trinitatis, neque secundum sacramentum humanae reparationis.

Est item reductiva ad Deum per principia timoris et amoris divini, ex fide misericordiae et iustitiae Dei :

quod nulli ex aliis scientiis convenit.

Haec Alexander.

 

 

[QUAESTIO II]

 

Insuper quaeritur : An theologia subalternet sibi alias scientias, naturales videlicet et humanas.

 

Circa hoc scribit Aegidius :

Modus subalternationis scientiarum est triplex.

Unus est,

quando una alteri tanquam principaliori ancillatur, et ordinatur ab illa ut eminentiori.

Sicque primo Metaphysicae dicitur,

quod omnes aliae scientiae ipsi metaphysicae famulantur.

Unde scientia quae considerat optimum in aliquo genere,

habet alias regulare et ordinare, et aliae habent ei ancillari.

 

Secundus modus subalternationis est,

quando una scientia dicit propter quid, et dat principia alteri ;

alia vero dicit quia, accipitque sua principia a subalternante scientia.

 

Tertius modus est,

dum una scientia procedit per causam, et modo subtili ;

alia, modo grosso :

qui duo modi primo Posteriorum tanguntur.

Itaque theologia secundum primum modum dici potest sibi subalternare naturales scientias ;

non autem secundo modo, quia aliae scientiae non accipiunt a theologia sua principia ;

nec tertio modo,

quoniam aliae scientiae non tractant de restauratione et glorificatione, et mysterio Trinitatis,

de quibus principaliter est theologia.

 

Haec Aegidius.

 

 

[QUAESTIO III]

 

Praeterea quaeritur :

An modus procedendi theologiae ac libri Sententiarum, 

sit perscrutativus et disputatorius, uniformis aut multiformis, poeticus, artificialis, aut certitudinalis.

 

Circa haec scribit Bonaventura :

Modus perscrutatorius seu inquisitivus convenit huic doctrinae et libro Sententiarum.

Finis enim imponit necessitatem his quae sunt ad finem :

sicut iuxta Philosophum,

serra est dentata, quoniam ordinatur ad secandum.

Sic liber iste, qui est ad fidei promotionem, habet modum inquisitivum.

Modus enim ratiocinativus seu inquisitivus valet ad fidei promotionem tripliciter,

secundum tria genera hominum.

Quidam enim sunt adversarii fidei, quidam in fide infirmi, quidam perfecti.

Modus itaque inquisitivus valet primo ad confundendum fidei inimicos.

Unde Augustinus primo de Trinitate : 

Adversus garrulos ratiocinatores, elatiores quam capaciores, rationibus catholicis et similitudinibus congruis ad defensionem assertionemque fidei est utendum.

Secundo valet ad fovendos infirmos in fide.

Quemadmodum enim Deus caritatem infirmorum per temporalia beneficia fovet,

sic fidem infirmorum per probabilia argumenta corroborat.

Si enim infirmi viderent rationes ad fidei probabilitatem deficere, et ad oppositum abundare,

nullus eorum persisteret.

Tertio valet ad delectandum perfectos.

Miro enim modo anima delectatur intelligendo quod credit fide perfecta.

Unde Bernardus : 

Nihil libentius intelligimus, quam quod iam fide tenemus.

 

 Haec Bonaventura.

Qui etiam ait :

Dum assentitur rationi propter se,

aufertur locus et meritum fidei,

quia in anima hominis dominatur violentia rationis.

Sed quando fides non assentit propter rationem,

sed amore eius cui fide assentit,

desiderat rationes habere ;

tunc non evacuat humana ratio fidei meritum,

sed auget solatium.

Et primo modo intelligitur illud Hieronymi : 

Tolle argumenta cum de fide agitur ; piscatoribus, non dialecticis creditur.

 

Hinc asserit Alexander :

Modus sacrae Scripturae non est modus artis aut scientiae naturalis,

secundum comprehensionem rationis humanae,

sed per dispositionem sapientiae divinae ad informationem animae in pertinentibus ad salutem.

Quemadmodum autem B. Dionysius in libro de Angelica hierarchia testatur,

decentissimum est Scripturam partim poetice artificialiterque procedere,

ut et divina celentur indignis,

et per parabolicas ac metaphoricas locutiones intellectus iuvetur,

bonae quoque exercitationis occasio detur.

Itaque alius est modus scientiae naturalis, quae est secundum rationem,

et alius theologiae, quae est scientia secundum affectum pietatis, per traditionem divinam.

Naturalis namque scientiae modus debet esse et est definitivus, divisivus et collectivus :

sic enim aptius explicatur apprehensio veritatis secundum humanam rationem.

Porro modus theologiae debet esse praeceptivus, exemplificativus, exhortativus, revelativus in Prophetis,

orativus in Psalmis.

Modus demum praeceptivus est in lege et Evangelio,

exemplificativus in historiographis, exhortativus in libris Salomonis atque Apostolorum epistolis.

Iterum, proprium est sacrae doctrinae aliquando tradi per sermones occultos,

cum sit sapientia in mysterio.

 Haec Alexander.

 

His consonat quod scribit Richardus :

Modus procedendi in Scriptura, propter amplitudinem suam est multiplex.

Quandoque enim procedit praecipiendo, aliquando prohibendo,

interdum comminando, nonnunquam promissionibus alliciendo, etc.,

 

ut supra.

 

Amplius,

de hac re pulchre scribit hic Thomas :

Modus, inquiens, cuiuscumque scientiae debet inquiri secundum considerationem et qualitatem materiae,

ut dicit Boetius libro de Trinitate.

Principia autem huius scientiae sunt per revelationem accepta.

Ideo modus accipiendi ea, est revelativus ex parte infundentis in visionibus Prophetarum,

et orativus ex parte recipientis.

Sed quia, praeter lumen infusum,

oportet ut habitus fidei distinguatur et determinetur ad diversa credibilia ex doctrina praedicantis

(iuxta illud Apostoli : Quomodo credent sine praedicante ?),

quemadmodum etiam habitus principiorum naturaliter insitorum determinatur per sensibilia accepta ;

veritas autem praedicantis per miracula confirmatur

(sicuti scriptum est :

Illi autem profecti, praedicaverunt ubique,

Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis) :

hinc modus Scripturae est etiam narrativus signorum.

Sed quia principia fidei non sunt proportionata humanae rationi,

quae ex sensibilibus consuevit accipere,

oportet ut ad eorum cognitionem per sensibilium similitudines manuducatur.

Hinc modum huius scientiae oportet etiam metaphoricum seu symbolicum vel parabolicum esse.

Denique, ex istis principiis ad tria proceditur in Scripturis.

Primo,

ad destructionem errorum :

quod sine argumentis fieri nequit.

Idcirco oportet modum huius scientiae esse interdum argumentativum,

tum per auctorilates, tum per rationes et similitudines naturales.

Secundo,

ad instructionem morum : et quoad hoc,

modus eius est praeceptivus, sicut in lege ;

comminatorius et promissivus, ut in Prophetis ;

et narrativus exemplorum, sicut in historialibus.

Tertio,

ad contemplationem veritatis in quaestionibus Scripturarum :

et quantum ad hoc, etiam oportet modum Scripturae esse argumentativum.

Quod praecipue observatur in originalibus Sanctorum,

atque in hoc libro Sententiarum, qui ex illis quasi conflatur.

Hinc modus Scripturae est maxime artificialis, quia potissime congruens suae materiae.

 

Si autem his obiciatur, quod scientiarum maxime differentium non debet esse unus modus ;

sed poetica, quae minimum continet veri talis,

maxime differt ab ista scientia prorsus verissima :

ergo, cum illa procedat per metaphoricas locutiones, modus huius scientiae talis non debet esse.

Respondendum,

quod poetica scientia est de his quae propter defectum veritatis capi non possunt a ratione :

idcirco quibusdam similitudinibus ratio in eis seducitur.

Theologia vero est de his quae sunt supra rationem :

ideo modus symbolicus utrique communis est,

cum neutra rationi proportionetur.

Haec Thomas.

 

Praeterea Petrus affirmat theologiam quoque per definitiones, divisiones, et ratiocinationes procedere.

Nam et Apostolus ad Hebraeos definit fidem ;

et in epistola ad Corinthios ponit divisionem gratiarum et ministrationum ac statuum.

Itaque Petrus ait :

Alius est modus scientiae in quantum est scientia,

scilicet per divisiones, definitiones, et ratiocinationes :

et hunc habet theologia in quantum scientia.

Alius est modus scientiae in quantum est sapientia,

hoc est, in quantum habet movere affectum.

Et hoc non fit argumentatione,

sed praeceptis in lege et Evangeliis, exhortationibus in Epistolis et sapientialibus libris,

exemplis quoque, revelationibus et orationibus,

ut supra.

Haec Petrus.

 

Cui consonat quod scribit Richardus :

Dum Scriptura procedit argumentando,

non procedit ad probandum sua principia,

quae sunt articuli fidei,

nisi cum interdum probat articulum unum per alium :

sicut ad Corinthios probat Apostolus ex Christi resurrectione resurrectionem communem.

In hoc autem libro Sententiarum, articuli fidei ponuntur in conclusione,

et probantur per auctoritates et persuasiones,

atque per validas rationes a posteriori sumptas.

Porro

ubi sacra Scriptura argumentando procedit,

facit argumenta subtiliora, efficaciora et profundiora,

quam sint argumenta huius libri Sententiarum.

Unde propter argumentorum profunditatem non aestimamus sacram Scripturam quandoque arguere,

ubi arguit.

Hinc Hieronymus ad Paulinum in epistola de Omnibus divinae Scripturae libris,

ait de libro Iob 

quod omnes leges dialecticae, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione contineat.

 

 

[QUAESTIO IV]

 

Quaeritur quoque : An modus procedendi Scripturae sit certitudinalis.

 

Ad quod Alexander respondet :

Est certitudo speculalionis, et est certitudo experientiae.

Item,

est certitudo secundum intellectum, et est certitudo secundum affectum.

Praeterea,

est certitudo quoad animum spiritualem, et est certitudo quantum ad animum animalem.

Dico ergo,

quod modus et processus theologicus, est certior certitudine experientis,

et certitudine quantum ad affectum, qui est per gustum,

iuxta illud Psalmi

Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ? 

quamvis non sit certior quantum ad speculationem intellectus, qui est per modum visus.

Rursus certior est homini spirituali, quamvis non animali,

iuxta illud Apostoli : 

Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei ; spiritualis autem omnia dijudicat.

Et idem dicendum est de certitudine fidei.

 

Haec Alexander.

 

Alii dicunt,

quod Scriptura seu fides habet certitudinem adhaerentiae, non evidentiae ;

alii,

quod habet certitudinem ex parte obiecti, non subiecti,

prout suo loco, Deo praestante, dicetur diffusius.

 

 

[QUAESTIO V]

 

Aegidius vero hic quaerit :

An theologia sit certior scientiis aliis.

Et respondet :

Certitudo scientiae tripliciter accipi potest :

primo, ex rebus de quibus considerat ;

secundo, ex parte luminis cui innititur ;

tertio, ex proportione scientiae ad scientem.

Primo modo theologia certior est scientiis ceteris,

cum sit principaliter ac directe de primis causis atque principiis,

et de rebus maxime invariabilibus et abstractis.

Item,

secundo modo est certior, cum supernaturali lumini innitatur.

Tertio autem modo non est certior,

loquendo de certitudine speculationis seu evidentiae,

cum sit de incomprehensibilibus,

de quibus est fides, quae est de non visis.

Attamen certior est certitudine adhaesionis :

quia pro nulla veritate tradita in alia scientia, homo subiret capitalem sententiam,

sicut pro ista.

Haec Aegidius.

 

 

[QUAESTIO VI]

 

Quaeritur ultra : An theologia sit specialis scientia.

 

Videtur quod non,

cum tractet de Deo et creaturis, de hominibus et angelis, omnique genere entis.

Circa huius solutionem ponit Aegidius quatuor differentias inter theologiam et ceteras scientias :

Prima,

quod illae habentur per humanam inventionem,

ista per divinam inspirationem, nec naturaliter poterat inveniri.

 

Secunda,

quod theologia est principaliter et directe de insensibilibus,

nec est de his quae in sensibilibus sunt,

nec sensibilia habet partem sui subiecti :

quod nulli naturali scientiae competit,

cum naturalis nostra cognitio a sensu et sensibilibus sumat exordium. 

Unde physica est de sensibilibus,

mathematica de his quae sunt in sensibilibus,

metaphysica habet sensibilia partem sui subiecti.

Theologia vero sequitur modum Sapientiae increatae.

Ideo, sicut illa habet se ipsam pro obiecto,

sic ista principaliter circa Deum versatur,

et eius solius cognitio in ea exquiritur,

aliorum vero propter illam finaliter.

 

Tertia differentia est,

quod aliae omnes scientiae habent aliquid universale pro principali obiecto.

Haec autem nec universale nec particulare, sed Deum, qui est maxime unus et singularis.

 

Quarta est,

quod nulla scientia potest tot et tanta cognoscere sub propria forma et ratione,

sicut theologia,

prout supra ostensum est.

Itaque habendo respectum ad primum et principale obiectum theologiae,

nulla scientia est tam specialis ut ista,

cum habeat pro obiecto Deum maxime unum.

Respiciendo autem ad materias ad quas secundario se extendit,

communissima est censenda.

Absolute tamen est specialis scientia, ratione sui principalis primariique obiecti :

quia in omni scientia magis pensandum est id quod est per se ac principale.

Haec Aegidius.

 

 

[QUAESTIO VII]

 

Quaeritur adhuc : Qualiter liber iste Sententiarum ad totam sacram Scripturam se habeat.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Liber iste ad sacram Scripturam reducitur per modum cuiusdam subalternationis,

non partis principalis ;

similiter libri doctorum qui sunt ad fidei defensionem :

quia non quaelibet determinatio trahens in partem, facit subalternationem scientiae,

sed determinatio quodammodo distrahens.

Scientia namque de linea recta, non dicitur subalternari geometriae,

sed scientia de linea visuali :

quia determinatio ista trahit quodammodo ad principia alia.

Quoniam ergo sacra Scriptura est de credibili

ut credibili,

scientia vero huius libri est de credibili

ut facto intelligibili,

et haec determinatio distrahit

(nempe quod credimus, debetur auctoritati ;

quod intelligimus, rationi) :

hinc,

sicut alius modus certitudinis est in scientia superiori,

alius in inferiori ;

sic alius modus certitudinis est in sacra Scriptura,

et alius in hoc libro.

Idcirco et alius modus est procedendi.

Et sicut scientia subalternata, ubi deficit,

recurrit ad certitudinem scientiae subalternantis ;

sic et cum Magistro deficit rationis certitudo,

confugit ad auctoritates certitudinemque Scripturae,

quae certitudinem omnem rationis excedit.

Sciendum quoque,

quod quamvis credibile sit supra rationem,

quantum ad scientiam naturalem et acquisitam,

non tamen penitus supra rationem per fidem ac donum sapientiae atque per donum intellectus elevatam.

Fides enim elevat ad assentiendum,

sapientia et intellectus ad intelligendum quae credita sunt.

Haec Bonaventura.

 

De hoc scribit Richardus :

Uno modo se habet liber ad scientiam aliquam,

sicut continens ordinatam expositionem litterae et sententiae libri illius

in quo ipsa scientia principaliter continetur :

et sic se habet totum commentum metaphysicae ad metaphysicam,

et postillae super Bibliam ad sacram Scripturam.

 

Alio modo,

tanquam continens expositionem sententiae,

non seriatim exponendo litteram libri illius aut librorum,

in quo vel quibus principaliter traditur scientia :

sicque habent se originalia multa Sanctorum ad scientiam theologiae.

 

Tertio modo,

sicut continens scientiam subalternatam illi scientiae :

ut liber musicae ad arithmeticam ;

aut sicut continens scientiam subalternantem sibi scientiam aliam :

et ita se habet liber arithmeticae ad scientiam musicae.

 

Alio modo,

sicut continens ordinatam excerptionem quarumdam auctoritatum magis utilium libri aut librorum,

in quo vel quibus principaliter traditur ipsa scientia :

et sic se habet liber concordantiarum de Biblia extractarum, ad scientiam theologiae.

 

Alio modo,

ut continens excerptionem auctoritatum utiliorum illorum librorum

qui facti sunt ad explanationem alicuius scientiae :

et sic se habet liber Sententiarum ad originalia Sanctorum.

 

Alio modo,

sicut ordinata congregatio multarum quaestionum utilium ad maiorem intelligentiam et explanationem sententiae,

quarum solutiones rationibus et auctoritatibus confirmatae sunt :

sicque liber Sententiarum se habet ad theologiae scientiam.

Idcirco in ea assignari non debet aliud subiectum,

sicut nec est aliud subiectum libri Physicorum,

et quaestionum quae factae sunt super librum illum,

ad intelligentiam eorum quae in libro illo tractantur :

nisi forte velles ibi assignare aliquam differentiam secundum rationem,

iuxta proportionem ad modos tractandi.