Livre II — Burgundio de Pise

Burgundio de Pise - Livre II

Capitula XV-XLIV

CAPITULUM 15

DE SAECULO

 

  1. Ipse saecula fecit, qui existebat ante saecula. Ad quem divus ait David : A saeculo tu es, et divus Apostolus : Per quem et saecula fecit.
  2. Oportet igitur scire quoniam saeculi plura significat. Saeculum enim dicitur et uniuscuiusque eorum quae sunt vita. Dicitur rursus saeculum et mille annorum tempus. Rursus dicitur saeculum universa praesens vita ; et saeculum futura vita, quae post resurrectionem quae infinita. Dicitur rursus saeculum non tempus neque temporis aliqua pars, a solis motu et cursu mensuratum, scilicet per dies et noctes consistens, sed quod simul protenditur cum aeternis, velut quidam temporalis motus et spatium. Quod enim est hiis quae sub tempore sunt tempus, hoc aeternis est saeculum.
  3. Dicuntur igitur septem quidem saecula mundi huius, scilicet a caeli et terrae creatione usque ad communem hominum consummationem et resurrexionem. Est enim consummatio quidem particularis, quae uniuscuiusque mors ; est autem et communis et omnimoda consummatio, cum communis fiet hominum resurrexio. Octavum autem saeculum est quod futurum.
  4. Ante mundi vero consistentiam, cum neque sol erat dividens diem a nocte, non erat saeculum mensurabile, sed quod simul protenditur cum aeternis, velut temporalis motus et spatium. Et secundum hoc quidem imum eon (id est saeculum) est, secundum quod et dicitur Deus eonius (id est aeternus), sed et proeonios (id est praeaetemus) ; etenim, ipsum saeculum ipse fecit. Solus enim sine principio ens Deus, omnium ipse est factor et saeculorum et omnium quae sunt. Deus autem dicens, manifestum est quoniam Patrem dico, et unigenitum eius Filium, Dominum nostrum Iesum Christum, et Spiritum eius, omnifariam secundum unum Deum nostrum.
  5. Dicuntur autem saecula saeculorum, secundum quod et praesentis mundi septem saecula, multa saecula scilicet vitas continent hominum ; et secundum hoc quod unum omnium saeculorum est contentivum, et saeculum saeculi dicitur, quod nunc et quod futurum. Eonios autem (id est aeterna) vita et eonios (id est aeternum) supplicium infinitatem futuri saeculi significat. Neque enim post resurrexionem diebus et noctibus tempus numerabitur : erit autem magis una dies sine vespera, sole iustitiae splendide iustis superlucente ; peccatoribus autem nox profunda infinita. Qualiter igitur quod mille annorum Origeniasticae restitutionis numerabitur tempus ? Omnium igitur saeculorum unus factor est Deus, qui et universa condidit, qui existit ante saecula.

 

 

CAPITULUM 16

DE CONDITIONE

 

Quia igitur bonus et superbonus Deus, non contentus est qui ipsius contemplatione, sed superabundantia bonitatis acceptavit generari quaedam, quibus bene faceret, et participatura sua bonitate ex non ente ad esse deducit et condit universa, visibilia et invisibilia, et eum qui ex visibili et invisibili componitur, hominem. Creat autem excogitans, et excogitatio opus existit Verbo completum, et Spiritu perfectum.

 

 

CAPITULUM 17

DE ANGELIS

 

  1. Ipse angelorum est factor et conditor, ex non ente ad esse eos deducens, secundum propriam imaginem creans eos et naturam incorpoream, velut quemdam spiritum vel ignem immaterialem, ut ait divus David : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignis flammam, levitatem et ignitionem et calorem et incisionem et acuitionem circa divinum desiderium et ministerium describens, et ad superiora allationem eorum, et ab omni materiali intelligentia libertatem.
  2. Angelus igitur est substantia intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, incorporea, Deo ministrans, secundum gratiam, non natura, immortalitatem suscipiens ; cuius substantiae speciem et terminum solus creator noscit. Incorporeus autem et immaterialis dicitur, quantum ad nos. Omne enim comparatum ad Deum, qui solus incomparabilis, et grossum et materiale invenitur : solus enim essentialiter immaterialis et incorporeus Deus est.
  3. Est igitur natura rationahs et intellectualis et arbitrio libera, vertibilis secundum mentem, scilicet voluntate vertibilis. Omne enim creabile est et vertibile : solum enim quod increabile, est invertibile. Et omne rationale est arbitrio liberum. Igitur ut rationalis et intellectualis quidem, arbitrio libera est ; ut creabilis vero vertibilis est, habens facultatem et manendi et proficiendi in bono, et ad malum vertendi.
  4. Insusceptibilis paenitentiae, quoniam et incorporeus. Homo enim propter corporis infirmitatem paenitentia fungitur.
  5. Immortalis est, non natura, sed gratia. Omne enim quod incipit, et finitur secundum naturam. Solus autem Deus semper ens, magis autem et super semper : non sub tempore enim, sed super tempus qui temporum est factor.
  6. Lumina secunda intellectualia, ex primo et sine principio lumine ; illuminationem habentia, non lingua et auditu indigentia, sed sine semone voce prolato tradentia sibi invicem et consilia et intelligentias.
  7. Per Verbum igitur Dei creati sunt omnes angeli, et a Sancto Spiritu per sanctificationem perfecti facti sunt, secundum proportionem dignitatis et ordinis illuminationem et gratiam participantes.
  8. Circumscriptibiles : cum enim sunt in caelo, non sunt in terra ; et cum ad terram a Deo mittuntur, non remanent in caelo. Non circumterminantur autem a parietibus et ianuis et claustris et signaculis : indeterminabiles enim sunt. Indeterminabiles autem dico ; non enim secundum quod sunt apparent dignis, quibus Deus apparere eos vult, sed in transfiguratione sicut possunt qui vident videre. Indeterminatum enim est natura et principaliter solum quod increatum est. Omne enim creatum ab eo qui creavit, id Deo terminatur.
  9. Extra substantiam sanctificationem a Spiritu Sancto habentes, per divinam gratiam prophetantes, non nuptiis indigentes, quia non sunt mortales.
  10. Intellectus vero existentes, in intellectualibus locis sunt, non corporaliter circumscripti ; non enim corporaliter secundum naturam figurantur, neque tres habent dimensiones ; sed quia intellectualiter adsunt et operantur ubicumque iussi fuerint, et quia non possunt secundum idem hic et illic esse vel operari.
  11. Sive aequales secundum substantiam, sive differentes ab invicem, nescimus. Solus autem qui fecit eos Deus novit, qui et omnia scit. Differunt autem ab invicem illuminatione et statione, sive secundum illuminationem stationem habentes, sive secundum stationem illuminationem participantes, et se invicem illuminantes propter eminentiam ordinis vel naturae. Manifestum autem est, quod qui eminent, inferioribus tradunt illuminationem et cognitionem.
  12. Fortes sunt et parati ad Dei voluntatis expletionem, et ubique confestim inveniuntur ubicumque divinus iusserit nutus velocitate naturae, et custodientes partes terrae, et gentibus et locis praesistentes, sicut a conditore ordinati sunt, et ea quae sunt secundum nos dispensantes et auxiliantes nobis ; omnino autem quoniam secundum divinam voluntatem et iussionem super nos entes, semperque circa Deum existentes.
  13. Difficile mobiles sunt ad malum, sed non immobiles ; nunc autem et immobiles, non natura, sed gratia et solius boni Dei assessione.
  14. Videntes Deum secundum quod possibile est eis, et hunc cibum habentes.
  15. Super nos existentes ut incorporei, et ab omni corporea passione eruti, non tamen impassibiles : solus enim Deus impassibilis est.
  16. Transfigurantur autem ad quodcumque dominator iusserit Deus, et ita hominibus superapparent et divina eis revelant mysteria.
  17. In caelo conversantur, et unum opus habent : hymnis laudare Deum et ministrare divinae eius voluntati.
  18. Sicut autem sanctissimus et sacratissimus et theologissimus ait Dionysius Areopagita : Omnis theologia, scilicet divina Scriptura, caelestes substantias novem esse dixit. Has divinus hic sacer minister in tres determinat ternos ornatus. Et primum quidem esse ait eum, qui circa Deum est semper, et proxime et immediate unitum esse traditum est, eum qui sex alas habentium seraphim, et multos oculos habentium cherubim, et sanctissimorum thronorum. Secundum vero eum, qui dominationum et virtutum et potestatum. Tertium vero et ultimum, eum qui principatuum et archangelorum et angelorum est.
  19. Quidam igitur aiunt quod ante omnem creationem geniti sunt, ut theologus dicit Gregorius : Primum quidem excogitavit angelicas virtutes et caelestes, et excogitatio opus fuit ; alii vero, quoniam postquam genitum est primum caelum. Quoniam autem ante hominis plasmationem, omnes confitentur. Ego autem theologo Gregorio consentio. Decebat enim primum intellectualem substantiam creari, et ita sensibilem ; et tunc quod ex utroque, scilicet hominem.
  20. Quicumque vero aiunt angelos conditores cuiuscumque esse substantiae, hii os sunt patris sui diaboli. Creaturae enim existentes, non sunt conditores. Omnium autem factor et provisor et contentor Deus est, qui solus increabilis, qui in Patre et Filio et Spiritu Sancto hymnis laudatur et glorificatur.

 

 

CAPITULUM 18

DE DIABOLO ET DAEMONE

 

  1. Ex hiis angelicis virtutibus, qui praeerat terrestri ordini et cui terrae custodia commissa a Deo erat, non natura malus factus, sed bonus existens et in bono genitus, et nequaquam in seipso a s conditore malitiae semitam habens, non ferens illuminationem et honorem, quem ipsi conditor largitus fuerat, liberi sui arbitrii electione versus est ex eo quod secundum naturam, in id quod praeter naturam ; et elevatus est adversus eum qui fecit ipsum, Deum, rebellare ipsi volens ; et primus desistens a bono in malum devenit. Nihil enim aliud est malum nisi boni privatio, sicut et tenebrae luminis sunt discessio. Bonum enim lumen est intelligibile ; similiter et malum tenebrae est intelligibiles. Lumen igitur creatus a conditore, et bonus factus ; etenim vidit Deus omnia quaecumque fecerat, et ecce valde bona : liberi arbitrii voluntate tenebrae factus est. Simul autem cum eo evulsa et consecuta est eum et concidit multitudo infinita eorum, qui sub ipso ordinati erant, angelorum. Eiusdem ergo nimirum naturae cum angelis existentes, mali facti sunt electione, voluntarie ex bono ad malum declinantes.
  2. Non habent igitur potestatem neque virtutem adversus aliquem, nisi a Deo dispensative concedantur, sicut in Iob, et in porcis in evangelio, scriptum est. Permissione vero Dei facta, et fortitudinem habent, et transmutantur et transfigurantur in quamcumque volunt figuram, secundum imaginationem.
  3. Et futura quidem neque angeli neque daemones noverunt, tamen praedicunt : angeli quidem, Deo eis revelante et praedicere iubente ; unde quaecumque dicunt fiunt ; praedicunt autem et daemones, quandoque quidem ea quae longe fiunt videntes, quandoque vero conicientes ; unde et multum mentiuntur, quibus non oportet credere, etsi multoties vera dixerint, quomodo diximus. Noverunt autem et Scripturas.
  4. Omnis igitur malitia et immundae passiones ex ipsis excogitatae sunt. Et immittere quidem se homini concessi sunt, violentiam autem inferre alicui non valent : in nobis enim est suscipere vel non suscipere eorum immissionem. Idcirco diabolo et daemonibus eius paratus est ignis inextinguibilis, qui tormentatio aeterna, - et hiis qui sequuntur eos.
  5. Oportet autem scire quoniam quod est hominibus mors, hoc est angelis casus. Post casum enim non est eis poenitentia, quemadmodum neque hominibus post mortem.

 

 

CAPITULUM 19

DE CREATIONE VISIBILI

 

Ipse quidem Deus noster, qui in trinitate et unitate glorificatur, fecit caelum et terram, et omnia quae in eis sunt, ex non ente ad esse deducens universa : haec quidem non ex praeiacenti hyle (id est materia), puta caelum, terram, aerem, ignem, aquam ; illa vero ex hiis quae genita erant ab ipso, puta animalia, plantas, semina. Haec enim ex terra et aqua et aere et igne, conditoris praecepto, genita sunt.

 

 

CAPITULUM 20

DE CAELO

 

  1. Caelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum. Infra ipsum enim et intellectuales angelorum virtutes, et omnia sensibilia concluduntur et circumterminantur. Solus autem Deus incircumscriptibilis est, omnia implens et omnia continens et omnia circumterminans, ut super omnia ens et omnia condens.
  2. Quia igitur caelum ait Scriptura, et caelum caeli et caelos caelorum, et usque ad tertium caelum beatus Paulus raptus est ait, dicimus quoniam in totius mundi generatione caeli facturam suscepimus ; quod qui foris sunt sapientes sine stellis sphaeram aiunt, ea quae Moysi sua facientes dogmata. Deinde et firmamentum vocavit Deus caelum, quod in medio aquae genitum esse iussit, ordinans id separare per medium aquae quae erat supra firmamentum et per medium aquae quae erat subter firmamentum. Cuius naturam divus Basilius subtilem esse ait velut fumum, ex divina edoctus Scriptura ; alii vero aquosam, ut in medio aquarum genitum ; alii ex quatuor elementis ; alii quintum corpus et aliud praeter quatuuor.
  3. Quidam igitur opinati sunt in circuitu quidem hoc totum continere caelum et sphaerice formae existere, et undique supremam partem ipsum esse ; medianissimum vero eius, qui ab ipso continetur, loci esse infimam partem ; levia vero corporum superiorem ordinem sortita esse a conditore ; gravia vero inferiorem regionem, quae est media. Est igitur levius elementum ignis, ideoque sursum prae omnibus fertur, quem utique post caelum confestim ordinatum esse aiunt ; hunc autem dicunt aethera. Post hunc inferius aerem. Terram autem et aquam, ut graviora et inferius habiliora, in medianissimo appensas esse, ut sint ex adverso, inferius quidem, terra et aqua. Aqua vero levior terra ; unde et mobilior ea existit. Desuper autem undique, sicut coopertorium, in circuitu aerem, et circa aerem undique aethera. Deforis autem omnium in circuitu caelum.
  4. Circulariter autem aiunt moveri caelum, et constringere quae infra se sunt, et ita manere omnia firma et non excidentia.
  5. Septem vero zonas aiunt esse caeli, aliam alia excelsiorem. Dicunt autem id subtilissimae naturae, velut fumum, et secundum unamquamque zonam esse unum planetarum. Septem enim planetas esse aiunt : solem, lunam, Iovem, Mercurium, Martem, Venerem, Saturnum. Venerem autem aiunt eum, qui quandoque quidem Eosforus (id est lucifer), quandoque vero Hesperus sit. Planetas autem hos vocarunt, quia adverse caelo faciunt motum, caelo enim et reliquis stellis ab oriente ad occasum motis, ipsi soli ab occasu ad orientem motum habent. Et hoc cognoscimus ex luna, parum secundum vesperam repedante.
  6. Quicumque igitur dixerunt sphaericum esse caelum, aequaliter dicunt distare illud et semotum esse a terra, et desuper et ex lateribus et desubtus. Desubtus autem et ex lateribus aio, quantum ad nostrum sensum, quia secundum consequentiae rationem undique superiorem locum caelum habet, et terra inferiorem. Et aiunt caelum sphaerice circumdare terram, et circumferre cum suo acutissimo motu solem et lunam et reliquos planetas ; et super terram quidem existente sole, diem hic fieri, sub terra vero noctem ; sub terra vero descendente sole, hic quidem noctem, illic vero diem.
  7. Alii vero hemisphaerium (id est semicirculum) caelum esse imaginati sunt, quia divinorum annunciator David dicit : Qui extendis caelum sicut pellem, quod ostendit tabernaculum ; et beatus Isaias : Qui statuit caelum velut camaram (id est arcum) ; et quoniam occidens sol et luna et astra circueunt terram ab occidente in aquilonem, et ita rursus in orientem deveniunt. Verum sive hoc sive illo modo, universa, divina iussione, facta et firmata sunt, et divinam voluntatem et consilium fundamentum inconcussibile habent : Ipse enim dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt ; statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi ; praeceptum posuit et non praeteribit.
  8. Igitur, est quidem caulum caeli, quod primum caelum supra firmamentum existens. Ecce duo caeli. Etenim firmamentum vocavit caelum. Assuetum autem est divinae Scripturae et aerem uranon (id est caelum) vocare, quia orasthai (id est videtur) sursum. Benedicite enim ait omnia volatilia uranu (id est caeli), scilicet aeris dicens ; aer vero volatilium est gressus, et non caelum. Ecce tres caeli, quos divinus ait Apostolus. Si vero et septem zonas septem caelos suscipere volueris, nil rationem veritatis nocetur. Assuetum autem est et hebraicae linguae caelum pluraliter vocare caelos. Caelum igitur caeli volens dicere, caelos caelorum dixit ; quod ostendit caelum caeli quod est supra firmamentum, sed et aquae quae sunt supra caelos ; vel aere vel firmamento vel septem zonis firmamenti vel firmamento, consuetudine hebraicae linguae pluraliter caelos nominat.
  9. Omnia igitur quae sunt secundum generationem subiciuntur corruptioni, secundum naturae consequentiam, sed et caeli : gratia Dei continentur et conservantur. Solus autem Deus sine principio est natura et sine fine. Ideoque dictum est : Ipsi peribunt, tu autem permanes. Verumtamen non omnimode destruentur caeli, nam inveterascent quidem et velut circumamictum involventur et alterabuntur, et erit caelum novum et terra nova.
  10. Multa autem mensura caelum maius existit terra. Substantiam nimirum caeli non oportet quaerere, ignotam nobis existentem.
  11. Nullus autem animatos caelos vel luminaria existimet : inanimati enim sunt et insensibiles. Quare, etsi dicat divina Scriptura : Laetentur caeli et exultet terra, eos qui in caelis sunt angelos et qui in terra homines ad laetitiam vocat. Novit autem Scriptura et prosopopoiein (id est personarum fictione uti), et, ut de animatis, et de inanimatis loqui, sicut illud : Mare vidit et fugit, Iordanis versus est ad quae retrorsum ; et : Quid tibi est mare quod fugisti, et tu Iordanis quia versus es retrorsum ? Et montes et colles interrogantur, sermones exultationis, sicut et nobis consuetum est dicere : congregata est civitas ; non aedificia significare volentibus, sed civitatis habitatores ; et : Caeli enarrant gloriam Dei, non vocem quae auribus sensibilibus auditur emittentes, sed ex propria magnitudine, conditoris virtutem nobis ostendentes. Quorum pulchritudinem excogitantes, factorem sicut optimum artificem admiramur et glorificamus.

 

 

CAPITULUM 21

DE LUMINE IGNIS, LUMINARIUM, SOLIS ET LUNAE ET ASTRORUM

 

  1. Ignis unum quatuor elementorum est, et levis et sursum ferri habilior reliquis ; et combustivus et illuminativus, prima die a conditore creatus. Ait enim divina Scriptura : Et dixit Deus : fiat lumen ; et factum est lumen. Non aliud enim est ignis nisi lumen, sicut quidam aiunt. Alii vero mundanum hunc ignem sub aere aiunt, quem vocant aethera. Igitur in principio quidem fecit Deus lumen, scilicet prima die, pulchritudinem et ornatum omnis visibilis creaturae. Aufer enim lumen, et omnia in tenebris ignota manebunt, proprium cum non possint demonstrare decorem. Vocavit autem Deus lumen quidem diem, tenebras vero vocavit noctem. Tenebrae autem non substantia quaedam sunt, sed is accidens : luminis enim est privatio. Aer enim non in substantia sui habet lumen : ipsum enim privari aerem lumine, tenebras vocavit Deus ; et non substantia aeris est tenebrae, sed luminis privatio, quod accidens magis ostendit quam substantiam. Non vocata est autem prima nox, sed dies. Quare prima est dies, et ultima nox. Sequitur igitur nox diem ; et a principio diei usque ad aliam diem una cum nocte, dies est. Dixit enim Scriptura : Et facta est vespera et factum est mane, dies unus.
  2. Igitur in tribus quidem diebus, refuso et contracto lumine divino praecepto, et dies et nox fiebat. Quarta vero die fecit Deus luminare magnum, scilicet solem, in principatum et potestatem diei ; per ipsum enim dies consistit : dies enim est in essendo super terram solem ; et spatium diei est qui ab oriente usque ad occidentem super terram est solis cursus ; et luminare minus, scilicet lunam et planetas reliquos et stellas, in principatum et potestatem noctis, ut illuminent eam. Nox autem est in essendo solem sub terra ; et spatium noctis est qui ab occidente usque ad orientem sub terra solis est cursus. Luna igitur et stellae ordinatae sunt noctem illuminare, non ut die semper sub terra sint : sunt enim et in die stellae in caelo super terram, sed sol, has simul et lunam vehementiori claritate occultans, non sinit apparere. ss
  3. Luminaribus igitur hiis primum creatum lumen conditor imposuit, non ut aporon alio lumine, sed ut non vacans illud maneret lumen. Luminare enim est, non ipsum lumen, sed luminis receptaculum.
  4. Ex hiis luminaribus septem planetas aiunt ; et dicunt eos contrario caeli moveri motu ; ideoque planetas (id est erraticos) eos vocarunt ; nam caelum quidem aiunt ex oriente in occidentem moveri, planetas autem ex occidente in orientem ; simul autem circumferre caelum sui ipsius motu, ut acutiori, septem planetas. Septem autem planetarum nomina sunt haec : sol, luna, Iupiter, Mercurius, Mars, Venus, Saturnus. Est autem, secundum unamquamque zonam caeli, unum septem planetarum. In prima quidem, scilicet superiori, Saturnum h ; in secunda vero Iovem z ; in tertia vero Martem d ; in quarta vero solem e ; in quinta vero Venerem g ; in sexta vero Mercurium q ; in septima vero et inferiori lunam c.
  5. Currunt autem cursum incessabilem, quem conditor statuit eis et quemadmodum fundavit eos, ut ait divinus David : Lunam et stellas, quae tu fundasti. Quia enim dixit fundasti, significavit stabilitatem et immutabilitatem a Deo, dati eis ordinis et constructionis. Statuit enim eos in tempora et dies et annos et signa. Nam per solem quidem quatuor visiones consistunt. Et prima quidem vernalis : in ipsa enim fecit Deus universa ; et ostendit hoc, quod usque nunc in ipsa florum germinatio fit, quae et aequinoctialis versio est : duodecim enim horarum et diem et noctem constituit. Ipsa vero ex medio oriente solis consistit eucraae (id eo est bene concreta existens), sanguinis augmentativa, calida et humida existens, et per se medians hiemem et aestatem : hieme quidem calidior et siccior, aestate vero frigidior et humidior. Protendit autem haec hora a Martii vicesima prima usque Iunii vicesimam quartam. Deinde, elevato solis ortu ad aquilonis proximiores partes, aestivalis versio succedit, medians ver et autumnum, ex vere quidem calidum habens, ex autumno vero siccum : calida enim est et sicca, et rubeam habet choleram. Ipsa maximam quidem habet diem, horarum quindecim ; noctem vero valde parvissimam, horarum novem spatium habentem. Sed et ipsa protendit a Iunii vicesima quarta usque Septembris vicesimam quintam. Deinde, rursus in medium orientem sole revertente, autumnalis versio aestivalem versionem transmutat, media quodammodo habens frigiditatis et caloris, siccitatis et humiditatis, et medians aestivalem et hiemalem versionem, ex aestivali quidem siccum, ex hiemali vero frigidum habens. Frigida enim et sicca, et cholerae nigrae augmentativa existit. Haec rursus aequinoxialis versio existit, duodecim horarum et diem et noctem habens. Protendit autem haec a vicesima quinta Septembris usque ad Decembris vicesimam quintam. Sole autem ad parviorem et humiliorem, scilicet meridianum orientem, descendente, hiemalis suscipitur versio, frigida et humida existens, et medians autumnalem et vernalem ; ex autumnali quidem frigidum habens, ex vernali vero humidum possidens. Ipsa autem parvissimam quidem diem habet, novem horarum existentem, noctem vero maximam, horarum existentem quindecim, flegmatis autem ipsa existit augmentativa. Protendit autem a vicesima quinta Decembris usque ad vicesimam quintam Martii. Sapienter enim conditor providit, ut non ex summa frigiditate vel caliditate, vel humiditate vel siccitate, in summam contrariam venientes qualitatem in difficiles incidamus aegritudines : fallaces enim repentinas transmutationes novit sermo.
  6. Ita igitur sol quidem versiones et per eas annum operatur, sed et dies et noctes : hos quidem, oriens et super terram veniens ; illas vero sub terra occidens. Et aliis luminaribus, et lunae et astris, luculentiam cedens constituit.
  7. Aiunt autem et duodecim zodia (id est animalia) ex astris esse in caelo, contrarium motum habentia soli et lunae et aliis quinque planetis, et per duodecim haec zodia (id est animalia) pertransire septem planetas. Nam sol quidem secundum unumquodque animal perficit mensem unum, et per duodecim menses duodecim animalia pertransit. Duodecim autem animalium nomina sunt haec et horum sunt menses : Aries, mense Martii, vicesima prima suscipit solem ; Taurus, mense Aprilis, vicesima tertia ; Gemini, mense Maii, visesima quarta ; Cancer, mense Iunii, vicesima quarta ; Leo, mense Iulii, vicesima quinta ; Virgo, mense. Augusti, vicesima quinta ; Libra, mense Septembris, vicesima quinta ; Scorpio, mense Octobris, vicesima quinta ; Sagittarius, mense Novembris, vicesima quinta ; Capricornus, mense Decembris, vicesima quinta ; Aquarius, mense Ianuarii, vicesima quinta ; Pisces, mense Februarii, vicesima quarta.
  8. Luna vero secundum unumquemque mensem haec duodecim animalia pertransit, inferius existens et citius haec pertransiens. Sicut enim, si feceris polum intra alium polum, interior polus minor invenietur, ita et cursus lunae, inferioris existentis, minor est et expletur citius.
  9. Igitur Graeci quidem, per astrorum horum, solis et lunae ortum et occasum et concursum, aiunt omnia dispensari quae secundum nos. Circa haec enim astrologia vagatur. Nos autem dicimus quoniam signa quidem ex ipsis fiunt imbris et serenitatis, frigiditatis et caliditatis, humiditatis et siccitatis, et ventorum et horum talium ; nostrorum autem actuum nequaquam. Nos enim liberi arbitrii a conditore facti, domini nostrorum existimus actuum. Si enim ex astrorum allatione omnia agimus, secundum necessitatem agimus quae agimus. Quod autem secundum necessitatem fit, neque virtus neque malitia est. Si autem neque virtutem neque malitiam habemus, neque laudibus et coronis, neque vituperationibus vel tormentis existimus digni ; invenietur autem et Deus iniustus, hiis quidem bona, illis vero tribulationes dans. Sed neque gubernationem, neque suarum creaturarum Deus faciet providentiam, si secundum necessitatem ducuntur omnia et feruntur. Sed et rationale superfluum in nobis erit : nullius enim existentes actus domini, superflue consiliamus. Rationale autem omnino consilii gratia nobis datum est. Unde, omne rationale et arbitrio liberum est.
  10. Nos autem dicimus quoniam non ipsa causa sunt alicuius eorum quae fiunt, neque corruptionis eorum quae corrumpuntur. Signa autem sunt magis imbrium et aeris transmutationis. Fortassis autem utique quis dixerit quoniam et praeliorum non sunt causa, sed signa ; sed et qualitas aeris, facta a sole et lima et astris, aliter et aliter diversas complexiones et habitus et dispositiones constituit. Habitus autem sunt eorum quae in nobis : aguntur enim ratione et ducuntur versi.
  11. Constituuntur autem multotiens et cometae signa quaedam, mortis significantes regum ; quae non sunt ex hiis quae a principio genita sunt astra, sed divina iusjsione secundum ipsum tempus constituuntur, et rursus dissolvuntur ; quia, et quod secundum Deum propter nos secundum carnem clementem et salutarem generationem visum est a magis astrum, non eorum quae in principio genita sunt astra, fuit. Et manifestum est hoc, ex eo quod quandoque quidem ex oriente in occidentem faciebat cursum, quandoque autem ex aquilone in austrum ; et quandoque quidem occultabatur, quandoque autem apparebat. Hoc enim non est astrorum ordinis vel naturae.
  12. Oportet autem scire quod ex sole illuminatur luna, non ut aporiante Deo dare ei proprium lumen, sed ut rhythmus et ordo imponatur creationi regentis et recti, et erudiamur et nos communicare et tradere sibi invicem et supponi : primum quidem factori et conditori et dominatori Deo ; deinde et hiis qui ab ipso constituti sunt principes, et non diiudicare propter quid hic principatur, ego autem non ; suscipere autem omnia a Deo cum gratiarum actione et devote.
  13. Deficit autem sol et luna eorum qui creaturas adorant praeter creatorem, insipientiam corripientia, et erudientia quod vertibilia sunt et alterabilia : omne enim vertibile non est Deus ; secundum propriam enim naturam omne corruptibile vertibile.
  14. Deficit autem sol quidem, corpore limae velut quidam m medius paries facto et obumbrante, et non sinente pertransire nobis lumen. In quantum igitur invenietur corpus lunae occultans solem, in tantum et eclipsis fit. Si autem minus est lunae corporis, ne mireris ; etenim sol a quibusdam quidem dicitur multiplex terrae, a patribus autem nostris aequalis terrae ; et multoties parva nubes velat eam, aut parvus collis vel paries.
  15. Lunae vero eclipsis ex obumbratione terrae fit, cum facta fuerit quindecima luna, et inventa fuerit ex adverso secundum summum centrum ; sol quidem sub terra, luna vero super terram. Obumbrationem enim facit terra, et non potest solare lumen illuminare lunam, et inde deficit.
  16. Oportet autem scire quoniam perfecte creata est luna a conditore, scilicet decima quinta : decebat enim completam generari. Quarta autem die, ut diximus, creatus est sol ; anticipavit igitur solem undecim diebus : a quarta enim die usque decimam quintam, dies undecim sunt. Ideoque et secundum unumquemque annum, duodecim menses lunae undecim diebus deficiunt a duodecim mensibus solis. Qui enim sunt solis, 365 dies habent. Quarto vero adiecto, secundum unosquosque quatuor annos, unus dies perficitur qui dicitur bissextus ; et annus ille habet 366 dies. Lunae autem annus habet dies 354. Luna enim, ex quo genita scilicet renovata fuerit, augetur, usquequo facta fuerit dierum quatuordecim et dimidium et quartum ; et incipit deficere usque dies viginti novem et dimidium, et finaliter fit sine lumine ; et rursus copulata soli regeneratur et renovatur, rememorationem ferens nostrae resurrexionis. Secundum unumquemque igitur annum, hos undecim dies tribuit soli Secundum tres igitur annos embolismus mensis fit Hebraeis, et annus ille tredecim mensium invenitur, ex adiectione undecim dierum.
  17. Manifestum autem est quod composita sunt sol et luna et astra, et corruptioni secundum propriam naturam supposita sunt. Horum autem naturam nescimus. Quidam igitur aiunt ignem sine aliqua materia inapparibilem esse, - unde et extinctum [evanescit ; alii vero illum extinctum] in aerem aiunt transmutari.
  18. Zodiacus circulus oblique, movetur, divisus in duodecim incisiones, quae vocantur zodia (id est animalia) ; zodium autem unumquodque habet decanos tres, particulas triginta ; particula vero habet minuta sexaginta. Habet igitur caelum particulas ; quod vero super terram est hemisphaerium particulas centum octoginta, et quod sub terra centum octoginta.
  19. Domus vero planetarum sunt : Scorpio et Aries, Mercurii ; Taurus et Libra, Veneris ; Gemini et Virgo, Martis ; Cancer, limae ; Leo, solis ; Sagittarius et Pisces, Io vis ; Capricornus et Aquarius, Saturni.
  20. Altitudines : Aries, solis ; Taurus, lunae ; Cancer, Iovis ; Virgo, Martis ; Libra, Saturni ; Capricornus, Mercurii ; Pisces, Veneris.
  21. Figurae lunae sunt : synodus (id est concilium), quando devenerit in particulam in qua est sol ; generatio, cum distiterit a sole particulis quindecim ; oriens, quando apparuerit menoides bis, cum distat particulis sexaginta ; dichotomi duo, cum distat particulis nonaginta ; amphikyrti duo, cum distat particulis centum viginti ; plena est luna lumine bis, cum distat [particulis centum quinquaginta ; omnino plena, cum distat] particulis centum octoginta. Duo autem diximus : primum augente et secundum deficiente. Per duos dies et dimidium pertransit luna singulum zodiaci animal.

 

 

CAPITULUM 22

DE AERE ET VENTIS

 

  1. Aer est elementum tenuissimum, humidum et calidum, igne quidem gravius, terra autem et aquis levius, respirationis et vocis causa ; incoloratum, scilicet ex natura colorem non habens, lucidum, transparabile : luminis enim est susceptivum ; et tribus sensibus nostris ministrans : per id enim videmus, audimus, olfacimus ; susceptivum fomitis et frigiditatis, siccitatis et humiditatis ; cuius omnes, qui secundum locum sunt, motus sunt : sursum, deorsum, intra, extra, dextrorsum, sinistrorsum, et circularis motus.
  2. Ex se non habens lumen, sed a sole et luna et stellis et igne illuminatus. Et hoc est quod dixit Scriptura, quoniam tenebrae erant super abyssum, volens ostendere quod non ex se aer lumen habet, sed alia quaedam est substantia luminis.
  3. Ventus autem est motus aeris. [Ventus est fluxus aeris a locorum permutatione ; unde fluit, denominationes alterans.]
  4. Sed et locus aeris est. Locus enim est uniuscuiusque corporis eius continentia. Quid autem continet corpora nisi aer ? Sunt autem loci diversi, unde hic aeris fit motus ; ex quibus et venti denominationes habent. Duodecim autem omnes sunt. Aiunt autem aerem vel extinctionem ignis, vel vaporem aquae calefactae. Est denique aer secundum propriam quidem naturam calidus : infrigidatur autem vicinitate quae est ad aquam et terram, ut inferiores quidem partes eius frigidae sint, superiores vero calidae.

 

 

CAPITULUM 23

DE AQUIS

 

  1. Sed et aqua unum quatuor elementorum est, factura Dei optima. Aqua est elementum humidum et frigidum, grave et deorsum ductile, facile effusibile. Huius vero meminit divina Scriptura, dicens : Et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei ferebatur super aquas. Abyssus autem nihil aliud est nisi aqua multa, cuius finis incomprehensibilis est hominibus. Igitur in principio quidem aqua super omnem terram superfacietenus redundabat. Et primum quidem fecit Deus firmamentum, separans per medium aquam quae erat supra firmamentum, et aquam quae sub firmamento. In medio enim abyssi aquarum firmamentum est, dominativa iussione. Unde et firmamentum dixit Deus fieri, et factum est. Cuius autem gratia supra firmamentum aquam Deus imposuit ? Propter solis et aetheris calidissimum fervorem. Mox enim post firmamentum aether expansus est. Sed et sol cum luna et stellis in firmamento sunt. Et nisi superiaceret aqua, inflammatum iam utique esset a calore firmamentum.
  2. Deinde iussit Deus congregari aquas in congregationem unam. Unam autem congregationem dicere, non significat in uno loco congregari eas ; ecce enim postea ait : Et consistentias aquarum vocavit maria ; sed simul et secundum se separatas a terra fieri aquas hic sermo significat. Congregatae igitur sunt aquae in congregationes suas, et visa est sicca. Hinc duo maria quae Egyptum circumfluunt : media enim haec duorum iacet marium. Constituti sunt diversi pelagi et montes, et portus et insulae, et sinus diversos habentes et littora et actas : littus enim arenosus dicitur, acte vero petrosus et de propinquo profundus locus, scilicet qui in principio mox profunditatem habet. Similiter autem et secundum orientem est mare, quod dicitur Indicum, et boreale quod dicitur Caspia. Sed et stagna hinc congregata sunt.
  3. Est igitur oceanus quidem velut fluvius quidam, circumiens omnem terram, de quo dixisse videtur mihi divina Scriptura, quoniam fluvius procedit ex paradiso, potabilem et dulcem aquam habens. Hic praebet aquam mari omni, quae in mari diu morans et stans immobilis, amara fit, sole semper et syphonibus quod in eis subtilissimum abstergentibus. Unde et nubes consistunt et imbres fiunt, per transcolationem dulcorata aqua.
  4. Hic et in quatuor principia, scilicet quatuor flumina, dividitur ; nomen uni Phison, hoc est Ganges Indicus ; et nomen secundo Geon, hic est Nilus ab Aethiopia in Egyptum descendens ; et nomen tertio Tigris, et nomen quarto Euphrates. Sunt et alia plurima et maxima flumina, quorum haec quidem in mare evacuantur, alia vero in terra consumuntur. Verum et omnis terra perforabilis est et cavernosa, velut quasdam venas habens ; per quas ex mari suscipiens aquas, fontes perficit. Secundum qualitatem igitur terrae et fontium aqua fit : excolatur enim per terram marina aqua, et ita dulcoratur ; si vero locus unde fons redditur contingitur amarus vel salsus, ad terram et aqua reducitur ; coarctata autem multotiens aqua et vi scissa, calefit ; et hinc per se natae calidae reducuntur aquae.
  5. Divina igitur iussione, cavernae in terra factae sunt, et sic in congregationes earum congregatae sunt aquae ; hinc et montes facti sunt. Primo igitur aquae praecepit Deus educere animam viventem, quia per aquam et eum qui in principio ferebatur super aquas Sanctum Spiritum innovaturus erat hominum. Ita enim divus ait Basilius. Eduxit autem animalia et parva et magna, cete, dracones, pisces in aquis reptantes, et volatilia pennata. Per volatilia igitur copulantur et aqua et terra et aer : ex aquis enim haec facta sunt, in terra vero conversantur, et in aere volant. Optimum igitur elementum est aqua et plurimo usu utilissimum, et sordis purgativum, non solum corporeae, sed et animalis, si assumpserit gratiam Spiritus.

 

 

CAPITULUM 24

DE TERRA ET HIIS QUAE SUNT EX EA

 

 

  1. Terra unum est quatuor elementorum ; est siccum et frigidum, et grave et immobile, a Deo ex non ente ad esse prima die deductum. In principio enim, ait, fecit Deus caelum et terram. Cuius firmitatem et basem nullus hominum dicere potuit. Hii enim in aquis aiunt firmatam et fixam esse eam, ut ait divinus David : Qui firmavit terram in aquis. Alii vero super aerem. Alius vero ait : Qui firmavit terram in nihilo. Et rursus divinorum enarrator David, ut ex persona Dei conditoris : Ego, ait, firmavi columnas eius, contentivam eius virtutem columnas nominans. Quod autem ait super maria fundavit eam, ostendit undique circumfusam terrae aquae naturam. Etsi igitur in seipsa, etsi in aere, etsi in aquis, etsi in nihilo dabimus firmatam esse eam, oportet non resistere piae intelligentiae, sed omnia simul continere ; confiteri et contineri a virtute creantis.
  2. In principio igitur, sicut ait Scriptura, ab aquis velabatur, et instructilis, scilicet inornata, erat. Deo vero iubente, aquarum receptacula facta sunt, et tunc montes exstiterunt. Et divina iussione proprium suscepit ornatum, omnimodis herbis et plantis pulchra effecta ; quibus divina imposuit iussio virtutem augmentativam et nutritivam et seminativam, scilicet similis generativam. Eduxit vero, conditore iubente, omnia genera animalium et reptilium et ferarum et iumentorum, omnia quidem ad hominis oportunum usum ; sed horum haec quidem ad escam, puta cervos, oves, dorcades, et quae talia ; alia vero ad ministerium, puta camelos, boves, equos, asinos, et quae talia ; alia vero ad iucunditatem, puta simias, et volucrum psittacos, picas, et quae talia ; sed et plantarum et herbarum haec quidem fructiferae et comestibiles, aliae vero odoriferae et floridae ad iucunditatem nobis tributae, puta rosae et quae talia ; aliae vero ad aegritudinum sanationem. Non est enim neque animal neque planta, in quo non operationem quandam, hominum utilitati usum conferentem, conditor imposuerit. Qui enim omnia ante generationem eorum novit, sciens quod in libertate arbitrii transgressor homo esset et corruptioni traderetur, omnia ad oportunum usum eius, quae in aere et quae in terra et quae in aquis creavit.
  3. Ante transgressionem igitur omnia subiecta homini erant. Principem enim constituit eum Deus, omnium quae in terra et in aquis. Sed et serpens homini erat assuetus, magis aliis ei adhaerens, et delectabilibus ei adiunctus motibus. Unde per eum pessimam princeps malorum, diabolus, suppositionem primis parentibus inservit. Sed et terra sponte fructus ferebat, ad utilitatem subditorum ei animalium ; et neque imber erat neque hiems. Post transgressionem vero, cum comparatus est iumentis insipientibus et assimilatus est eis, principari in seipso irrationalem concupiscentiam rationalis intellectus praeparans, inobediens dominatoris mandati factus, insurrexit a conditore inthronizato principi subiecta creatura […].
  4. Sed et neque nunc inutilis est ferarum usus, terrens et ad cognitionem et invocationem Dei, qui nos fecit, ferens. Sed et spina post transgressionem germinata est ex terra, secundum Domini annuntiationem, postquam coniungata est et voluptati rosae spina, in submemorationem transgressionis nos ducens, propter quam spinas et tribulos terra emittere nobis condemnata est.
  5. Quoniam igitur haec ita se habent, credendum ex hoc quod et usque nunc horum permanentiam operatur Domini sermo. Dixit enim : Augmentamini et multiplicamini et replete terram.
  6. Sphaericam autem specie quidam aiunt esse terram ; alii vero pineae habere formam. Minor autem et valde brevior est a caelo, velut quidam punctus in medio huius dependens. Sed et ipsa transibit et alterabitur. Beatus autem est, qui mitium terram hereditabit. Quae enim sanctos susceptura est terra, immortalis est. Quis igitur digne infinitam et incomprehensibilem conditoris e sapientiam admirabitur ? Vel quis ad decentem gratiarum actionem deveniet datoris tantorum bonorum ?

 

 

CAPITULUM 25

DE PARADISO

 

  1. Quia vero ex visibili et invisibili creatura conditurus erat Deus hominem, secundum propriam imaginem et similitutinem, sicut quemdam regem et principem omnis terrae et eorum quae sunt in ipsa, constituit ante eum velut quandam regiam, in qua conversans beatam et omnium ditem habeat vitam. Et haec est divus paradisus, Dei manibus in Eden plantatus, gaudium et exultationis universae promptuarium. Eden enim voluptas interpretatur. In oriente quidem omni terra excelsior positus, temperato vero et tenuissimo et purissimo aere circumfulgens ; plantis semper floridis comatus, et bono odore plenus, lumine repletus, pulchritudinis universae et horae sensibilis superexcedens intelligentiam ; divina vere regio, et digna eius qui secundum imaginem erat Dei conversatio ; in quo nullum irrationabilium habitabat, solus vero homo, divinarum manuum plasma.
  2. In medio vero huius, lignum vitae Deus plantavit et lignum cognitionis. Lignum quidem cognitionis, experientiam quamdam et probationem et exercitium hominis obedientiae et inobedientiae ; ideoque lignum cognitionis boni et mali vocatur ; aut quia virtutem dabat cognitivam propriae naturae accipientibus quod bonum quidem erat perfectis, malum autem imperfectioribus adhuc et concupiscentia avidioribus, sicut solidus cibus mollibus adhuc et lacte indigentibus. Nolebat enim qui creavit nos, Deus, sollicitos esse et circa multa turbari, neque curiosos et provisores propriae vitae fieri ; quod utique et Adam passus est. Cum gustasset enim, cognovit quoniam nudus erat, et cingulum sibi ipsi confecit : folia enim ficus cum accepisset, circumcinctus est. Ante gustum autem et nudi erant uterque, et Adam et Eva, et non erubescebant. Tales autem impassibiles voluit nos esse Deus : impassibilitatis enim summae hoc est ; adhuc autem et non sollicitos, unum opus habentes, quod angelorum est : hymnis laudare incessabiliter et indeficienter creatorem, et eius voluptuari contemplatione, et ei suas iactare sollicitudines ; quod et per prophetam David ad nos enarravit : lacta in Dominum sollicitudinem tuam, et ipse te enutriet, dicens. Et in sacris evangeliis proprios discipulos docens, ait : Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, et corpori vestro quid induamini. Et rursus : Petite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. Et ad Martham : Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima ; uno vero est opus. Maria vero optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea, sedere scilicet secus pedes eius, et audire sermones eius.
  3. Vitae vero lignum, aut lignum operationem habens vitae tributivam, vel hiis vita dignis et morti non subiecti solis comestibile. Quidam igitur sensibilem paradisum imaginati sunt ; alii vero intelligibilem. Verumtamen, mihi videtur quoniam, sicut homo sensibilis simul et intelligibilis conditus, sic et quod huius sacratissimum templum sensibile simul et intelligibile, et duplicem habens ostensionem : corpore enim in divinissima regione et superpulchra, sicut historice diximus, dietatus ; anima vero in superiori et incorporaliter perpulchriori loco conversabatur, Deum habens inhabitantem et eum ferens gloriosum opertorium et eius circumamictus gratiam, et solo dulcissimo fructu eius contemplationis lasciviens, velut quidam angelus alius et hac nutritus ; quod utique et lignum vitae digne nominatum est. Vitam enim, morte non incisam, dulcedo divinae participationis assumentibus tradit ; quod utique et omne lignum Deus vocavit. De omni enim ligno, ait, quod est in paradiso, escam comedite. Ipse enim est hoc omne, in quo et per quem hoc omne consistit.
  4. Lignum autem boni et mali cognitionis est multiplicis contemplationis dignotio, ipsa autem est propriae naturae superdignotio, quae bona quidem est perfectis et in divina contemplatione ambulantibus, ex seipsa conditoris magnam operationem divulgans, hiis qui non timent casum, propterea quia ex tempore in habitum quemdam devenerunt talis contemplationis ; non bona autem est iunioribus adhuc et concupiscentia avidioribus, quos propter incertitudinem eius quae in meliori est permanendae, et propterea quia nondum firmiter sunt infixi in solius boni amore, proprii procuratio corporis ad seipsam retrahere et evellere apta nata est.
  5. Ita duplicem, ut estimo, divinum paradisum et vere sancti patres tradiderunt, et qui sic et qui illo modo tradiderunt. Possibile autem est intelligere omne lignum, eam quae ex omnibus creaturis divinae virtutis innascitur recognitionem, sicut ait divus Apostolus : Invisibilia enim eius a creatione mundi, hiis quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Omnium autem intelligentiarum et contemplationum harum, ea quae secundum nos est, quae nostrae scilicet constitutionis excelsior est, sicut ait divus David : Mirabilia facta est cognitio tua ex me, hoc est ex mea constructione. Fallax autem haec Adae exstiterat noviter plasmato, propter eas quas diximus causas.
  6. Aut lignum quidem vitae eam quae ex omnibus sensibilibus innascitur diviniorem intelligentiam, et eam quae per ipsa ad universorum conditorem et causam, et generationis operatorem fit anagogen (id est reductionem) ; quod et omne lignum nominavit quod plenum est et indivisibile, solam boni ferens participationem ; lignum autem cognitionis boni et mali, sensibilem et voluptuosum cibum, qui secundum quod apparet quidem dulcorat, in veritate autem in participationem malorum participantem constituit. Ait enim Dominus : Ab omni ligno quod est in paradiso escam comedas, per omnes ut estimo creaturas in me, factorem, anagogice reducaris, dicens, et unum fructum ex omnibus fructifica, me scilicet factorem et vere vitam : omnia tibi vitam fructificent, et meam participationem fac propriae existentiae permanentiam. Ita enim eris immortalis. A ligno vero cognoscendi bonum et malum, non comeditis ab eo. Quacumque autem die comedetis ab eo, morte moriemini. Naturaliter enim sensibilis cibus eius quod subeffluxit est repletio, et in anum secedit et corruptionem. Et impossibile est incorruptibilem permanere eum, qui in participatione sensibilis cibi fit.

 

 

CAPITULUM 26

DE HOMINE

 

  1. Ita igitur intelligibilem substantiam substituit Deus, angelos inquio et omnes qui secundum caelum sunt ordines. Haec enim manifeste intelligibilis et incorporalis sunt naturae ; incorporeae autem inquio, comparatae ad materiae grossitudinem : solus enim vere Deus immaterialis et incorporeus est. Amplius autem et sensibilem caelum et terram et quae horum sunt in medio ; et hanc quidem familiarem, - familiaris enim Deo est rationalis natura, et solo intellectu comprehensibilis ; - illam vero omnifariam a longe existentem, ut sub sensu scilicet cadentem. Oportebat autem ex utrisque mixtionem fieri, maioris sapientiae cognitionem et circa naturas glorificationis, ut ait divus Gregorius, velut quamdam copulam visibilis et invisibilis naturae. Hoc autem, id est oportebat dixi, conditoris ostendens consilium : hoc enim ius et lex est decentissima. Et nullus dicet plasmatori : quid me fecisti ita ? Potestatem enim habet figulus ex eodem luto diversa construere vasa, in ostensionem suae sapientiae.
  2. Quia vero haec ita se habebant, ex visibili et invisibili natura condit hominem, propriis manibus, secundum suam imaginem et similitudinem : ex terra quidem corpus plasmans, animam autem rationalem et intelligibilem per familiarem insufflationem, dans ei quod utique divinam imaginem dicimus. Nam quod quidem secundum imaginem, intellectuale significat et arbitrio liberum ; quod autem secundum similitudinem, virtutis secundum quod homini possibile est similitudinem.
  3. Simul autem corpus et anima plasmata sunt ; non hoc quidem prius, illa vero posterius, secundum Origenis delirationes.
  4. Fecit igitur Deus hominem innocentem, rectum, virtuosum, sine tristitia, sine sollicitudine, omni virtute decoratum, omnibus bonis ornatum, velut quemdam mundum secundum, in magno parvum ; angelum alium adoratorem, mixtum, consideratorem visibilis creationis, doctorem intelligibilis, regem eorum quae sunt super terram, rectum desuper ; terrestrem et caelestem, temporalem et immortalem, visibilem et intelligibilem, medium magnitudinis et humilitatis, eundem spiritum et carnem : spiritum propter gratiam, carnem propter elationem ; hoc quidem ut maneat et glorificet benefactorem, illud vero ut patiatur, et patiens submemoretur et castigetur, magnitudine largitionis honoratum ; animal hic dispenlsatum, hoc est in praesenti vita, et alio transituro in saeculo futuro ; et finis mysterii, eo quod ad Deum intuitu deificatum ; deificatum autem participatione divinae illuminationis, et non in divinam translatum substantiam.
  5. Fecit autem eum natura impeccabilem et arbitrio liberum. Impeccabilem autem inquio, non ut non suscipentem peccatum, - solus enim Deus peccati est insusceptibilis, - sed non in natura peccare habentem, in electione vero magis ; scilicet, potestatem habentem manere et proficere in bono, divinam cooperantem habentem gratiam ; similiter et verti ex bono et in malo fieri, Deo permittente, propter liberum arbitrium. Non virtus enim est, quod vi fit.
  6. Terminus animae. - Anima igitur est substantia vivens, simplex et incorporea, corporalibus oculis secundum propriam naturam invisibilis, immortalis, rationalis et intellectualis, infigurabilis, organico utens corpore, et huic vitae et augmentationis et sensus et generationis tributiva ; non aliud habens praeter seipsam intellectum, sed et partem sui ipsius purissima ; sicut enim oculus in corpore, ita in anima est intellectus ; arbitrio libera est, voluntativa et operativa, vertibilis, id est voluntate vertibilis, quoniam et creabilis. Omnia haec ex eius qui condidit eam gratia suscipiens, ex qua et esse et natura ita esse suscepit.
  7. Incorporalia autem et invisibilia et infigurabilia secundum duos modos intelligimus. Haec quidem secundum substantiam, haec vero secundum gratiam ; et haec quidem natura entia, haec vero ad materiae grossitudinem dicuntur. Ergo, in Deo quidem natura, in angelis autem et daemonibus et animabus gratia, et ut ad materiae grossitiem dicuntur.
  8. Corpus autem est quod tripliciter est dimensivum, secundum quod habet longitudinem et latitudinem et profundum, scilicet grossitiem. Omne vero corpus ex quatuor elementis consistit, animalium vero corpora ex quatuor humoribus.
  9. Oportet autem scire quoniam quatuor elementa sunt : terra, sicca et frigida ; aqua, frigida et humida ; aer, humidus et calidus ; ignis, calidus et siccus. Similiter et humores quatuor, proportionem habentes cum quatuor elementis : nigra cholera, quae habet proportionem cum terra : sicca enim est et frigida ; flegma proportionem habet cum aqua : frigidum enim est et humidum ; sanguis proportionem habet cum aere : humidus enim est et calidus ; rubea bilis proportionem habet cum igne : calida enim est et sicca. Fructus igitur ex elementis consistunt, humores vero ex fructibus, aniso nalium vero corpora ex humoribus et in eadem resolvuntur. Omne enim compositum in eadem resolvitur ex quibus compositum est.
  10. Oportet scire quoniam homo et inanimatis communicat, et irrationalium participat vita, et rationalium suscepit intellectum. Communicat enim inanimatis quidem secundum corpus et concretionem quae est ex quatuor elementis ; plantis vero et secundum haec, et secundum nutritivam et augmentativam et seminativam, scilicet generativam, virtutem ; irrationabilibus autem et in hiis quidem, et insuper secundum appetitum, scilicet iram et concupiscentiam, et secundum sensum et secundum impetum motum.
  11. Sensus igitur sunt quinque : visus, auditus, odoratus, gustus, tactus. Motus autem, qui secundum impetum, est a loco ad locum transibile, et mobile totius corporis et vocativum et respirativum. Haec enim in nobis sunt facere et non facere.
  12. Copulatur autem per rationale incorporeis et intellectualibus naturis, excogitans et intelligens et iudicans singula, et virtutes persequens, et virtutem arcem pietatem amplectens. Ideoque parvus mundus homo est.
  13. Oportet autem scire quod propria quidem corporis solius sunt incisio et fluxus et transmutatio. Transmutatio quidem, quae est secundum qualitatem, scilicet caliditatem et frigiditatem, et quaecumque sunt talia ; fluxus autem qui est secundum evacuationem. Evacuantur enim sicca et humida et spiritus ; quorum indiget repletione. Quare naturales sunt passiones et fames et sitis [...].
  14. Proprium vero animae est pietas et intelligentia. Communes vero animae et corporis sunt virtutes, habentibus et hiis ad animam relationem, velut anima co-utente corpore.
  15. Oportet cognoscere quoniam rationale natura principatur irrationali. Dividuntur enim virtutes animae in rationale et irrationonale. Irrationalis vero partes sunt duae ; haec quidem inobediens est rationi, scilicet non suadetur ratione ; illa vero obediens est et persuabilis ratione. Ergo inobediens quidem et quae non persuadetur ratione est zodicum (id est vitale), quod et pulsativum vocatur et seminativum, scilicet generativum, et plantativum quod et nutritivum vocatur ; huius autem est et augmentativum, quod et plasmat corpora : haec enim non ratione gubernantur, sed natura ; obediens vero et persuabile ratione, dividitur in concupiscentiam et iram. Vocatur autem communiter irrationalis pars animae, passiva et appetitiva. Oportet autem cognoscere quoniam persuabilis ratione est et qui secundum impetum motus.
  16. Oportet scire quoniam rerum hae quidem sunt bonae, hae vero sunt malae. Expectatum igitur bonum concupiscentiam constituit, praesens vero laetitiam ; similiter autem expectatum malum timorem, praesens vero tristitiam. Oportet scire quoniam bonum hic dicentes, vel quod vere bonum est, vel quod videtur bonum dicimus ; similiter vero et malum.

 

 

CAPITULUM 27

DE LAETITIIS

 

  1. Laetitiarum hae quidem sunt animales, hae vero corporales. Et animales quidem sunt quaecumque solius sunt animae, ipsius secundum seipsam, ut quaecumque sunt circa disciplinas et contemptationem. Corporales vero sunt quae cum communion animae et corporis fiunt, et propterea corporales vocantur quaecumque circa cibos et coitus, et talia sunt. Solius autem corporis nequaquam inveniet quis laetitias.
  2. Rursus, laetitiarum hae quidem sunt verae, hae vero mendaces ; et quae quidem mentis solius, secundum doctrinam et contemplationem ; quae vero cum corpore secundum sensum sunt. Et earum quae cum corpore sunt laetitiarum, hae quidem sunt naturales simul et necessariae, sine quibus vivere impossibile est, ut nutritivae, indigentiae repletivae et indumenta necessaria ; aliae vero naturales quidem sunt, non necessariae vero, ut quae secundum naturam et secundum legem mixtiones : hae enim in permanentiam quidem totius generis conferunt, possibile autem est et sine eis, in virginitate, vivere ; aliae vero neque necessariae neque naturales, ut ebrietas et luxuria et plenitudo utilitatem excedentes : neque enim in consistentiam vitae nostrae conferunt, neque in successionem generis, sed et nocent. Cum igitur qui secundum Deum vivit oportet necessarias simul et naturales pertransire, in secundo vero ordine naturales et non necessarias ponere, cum decenti tempore et modo et mensura fientes ; alias autem oportet omnino renuere.
  3. Bonas autem laetitias oportet estimare, eas quae non sunt complicatae cum tristitia, neque poenitudinem inferunt, neque alterius nocumenti sunt generativae, neque ultra mensuram excedunt, neque a studiosis operibus nos abstrahunt multum, vel servos constituunt.

 

 

CAPITULUM 28

DE TRISTITIA

 

Tristitiae vero species sunt quatuor : accidia, achos, invidia, misericordia. Accidia igitur est tristitia aggravans, achos vero est tristitia vocem auferens, invidia vero est tristitia in alienis bonis, misericordia vero tristitia in alienis malis.

 

 

CAPITULUM 29

DE TIMORE

 

Dividitur autem et timor in sex : in segnitiem, in erubescentiam, in verecundiam, in admirationem, in stuporem, in agoniam. Segnities igitur est timor futurae operationis. Erubescentia vero est timor in expectatione convicii : optima autem est haec passio. Verecundia vero est timor in turpi actu ; neque hoc vero insperabile ad salutem. Admiratio vero est timor ex magna imaginatione. Stupor vero est timor ex inassueta imaginatione. Agonia vero est timor per casum, scilicet per infortunium : timentes enim infortunari actionis agonizamur.

 

 

CAPITULUM 30

DE IRA

 

  1. Ira vero est fervor eius qui circa cor est sanguinis, ex evaporatione fellis vel returbatione fiens ; ideoque fel dicitur vel fellea. Est autem quando ira est et desiderium vindictae. Iniustitiam enim passi, vel estimantes iniustitiam pati, irascimur, et fit tunc mixta haec passio ex concupiscentia et ira.
  2. Species autem irae sunt tres : ira quae vocatur fel, et mania, et cotus (id est furor). Ira enim, principium et motum habens, ira et fel vocatur. Mania vero est fel permanens, scilicet memoria mali ; dicitur autem a manendo et a memoriae tradendo. Cotus autem (id est furor) est ira observans tempus ad vindictam ; dicitur autem cotus a kisthe (id est ab iniacendo).
  3. Est autem ira id quod audax est mentis, vindex concupiscentiae. Cum enim concupiscimus quid et prohibemur ab aliquo, irascimur adversus eum ut iniusta passi, mente scilicet iudicante dignum angustia quod factum est, in custodientibus secundum naturam proprium ordinem.
  4. Eius autem quod non suadetur ratione est augmentativum, nutritivum et generativum ; vitale, quod pulsuale. Vocatur autem vegetale augmentativum quidem et nutritivum et generativum ; zoticum autem pulsuale.
  5. Nutritivi igitur virtutes sunt quatuor : attractiva, quae attrahit cibum et non permittit illum confestim expelli ; contentiva, quae continet cibum ; alterativa, quae alterat cibum in humores ; expulsiva, quae superfluitates per anum expellit et emittit.
  6. Oportet vero scire quoniam earum quae secundum animal sunt virtutum, hae quidem sunt animales, aliae vero vegetales, aliae vero zoticae. Et animales quidem sunt quae sunt secundum electionem, scilicet is qui secundum impetum est motus et sensus. Motus autem qui secundum impetum est quae secundum locum est mutatio et mobilitas totius corporis, et vocis emissio et spiratio : in nobis enim est facere haec et non facere. Vegetales autem et zoticae sunt involuntariae ; et vegetales quidem sunt augmentativa se et nutritiva et spermatica ; zotica vero est quae pulsualis est : hae enim et volentes et nolentes operantur.

 

 

CAPITULUM 31

DE IMAGINATIVO

 

Imaginativum est virtus irrationalis animae, per sensus operans, quae dicitur sensus. Imaginabile vero et sensibile, quod imaginationi et sensui subiacet ; ut visus quidem est ipsa visibilis virtus, visibile vero quod subiacet visui, lapis forte vel quid talium. Imaginatio vero est passio irrationalis animae, quae ab imaginabili aliquo fit. Fantasma vero est passio inanis, quae in irrationabilibus animae a nullo imaginabili facta. Organum autem imaginativi est anterior venter cerebri.

 

 

CAPITULUM 32

DE SENSU

 

  1. Sensus est virtus animae susceptiva materiarum, scilicet dignoscitiva. Sensus etiam dicuntur organa, id est membra per quae sentimus : sensibilia vero quae sensui subiacent ; sensitivum vero, animal quod habet sensus. Sunt autem sensus quinque, similiter et organa quinque.
  2. Primus sensus est visus. Organa vero visus sunt qui ex cerebro sunt nervi, et oculi. Sentit autem visus secundum primam quidem rationem colorem ; dignoscit autem cum colore et coloratum corpus, et magnitudinem eius et formam, et locum ubi est, et intervallum quod est in medio, et numerum et motum et stationem, et asperum et leve, et aequale et inaequale, et acutum et obtusum, et consistentiam sive aquosa sive terrestris, scilicet humida et sicce..
  3. Secundus sensus est auditus, vocum et sonituum existens sensibilis. Dignoscit autem eorum acumen, et gravitatem et levitatem, et asperitatem et magnitudinem. Organa vero eius sunt nervi qui ex cerebro, qui molles, et aurium contractio. Solus autem homo et simia non movent aures.
  4. Tertius autem sensus est odoratus, qui fit quidem per nares remittens vapores ad cerebrum ; finitur autem ad fines anteriorum et lenium ventriculorum cerebri. Est autem sensiva et susceptiva vaporam. Vaporam autem generalissima differentia est : bonus odor, et malus odor, et quod medium horam quod neque bene neque male est olens. Fit autem bonus odor ex humidis, qui in corporibus certissime digestis ; medium vero media dispositio ; indigentius vero vel nequaquam digestis, malus odor fit.
  5. Quartus sensus est gustus. Est autem saporum susceptivus, scilicet sensibilis. Organa autem eius : lingua, et eius plus quod summum, et palatum ; in quibus sunt hii qui a cerebro feruntur nervi dilatati, et enuntiantes principali eam facta est susceptionem, scilicet sensum. Quae vero vocantur gustivae qualitates saporum sunt hae : dulcedo, acror, ponticitas, stypticitas, amaritudo, salsitas, unctuositas, viscositas. Horum enim est gustus dignoscitivus. Aqua vero sine qualitate est, secundum has qualitates : nullam enim harum habet. Ponticitas vero intensio et superabundantia austeritatis.
  6. Quintus vero sensus est tactus, qui et communis est omnium animalium. Hic fit a cerebro, missis nervis ad totum corpus. Sed et alia sensus organa tactus habent sensum. Supponuntur autem tactui calidum et frigidum, molle et durum, viscosum et aridum, grave et leve : per solum enim tactum haec cognoscuntur ; communia vero tactus et visus sunt asperum et lene, et siccum et humidum, grossum et subtile, sursum et deorsum, et locus, et magnitudo cum fuerit tallis ut secundum unam circumimmissionem tactus comprehendatur ; et densum et rarum, et rotundum cum fuerit parvum, et aliae quaedam figurae. Similiter autem et appropians corpus sentit, cum memoria autem et mente ; similiter autem et numerum usque duo vel tria, cum haec parva sint et facile comprehendantur. Haec autem magis tactu visus suscipit.
  7. Oportet scire quod unumquemque aliorum sensuum duplicem conditor construxit, ut, uno laeso, alius repleat usum : duos enim oculos et duas aures et duo foramina naris, et duas linguas, scilicet in quibusdam animalium divisas, ut in serpentibus, in homine vero unitas ; tactum vero in toto corpore, praeter ossa et nervos et ungues, et cornua et pilos, et alia talia quaedam.
  8. Oportet scire quoniam visus quidem secundum rectas lineas videt ; odoratus vero et auditus, non secundum rectam eo solum, sed undique ; tactus autem et gustus non secundum rectam neque undique cognoscunt, sed tunc solum cum ipsis appropinquaverint propriis sensibilibus.

 

 

CAPITULUM 33

DE EXCOGITATIVO

 

Excogitativi vero sunt iudida et compositiones et incessiones ad actus et occasiones et fugae actionum ; proprie vero intelligentiae intelligibilium et virtutes, et doctrinae et artium rationes, et consiliativum et electivum. Hoc autem est id quod per somnia nobis futura oraculo denuntiat, quam solam veram divinationem Pythagorici dicunt esse, Hebraeos sequentes. Instrumentum autem et huius, medius venter cerebri et animalis spiritus qui est in ipso.

 

 

CAPITULUM 34

DE MEMORATIVO

 

  1. Memorativum autem est memoriae et rememorationis promptuarium et causa. Memoria enim est fantasia derelicta ab aliquo sensu secundum actum apparente, vel coacervatio sensus et intelligentiae. Anima eius sensibilia quidem per sensus suscipit, scilicet sentit, et fit opinio ; intelligibilia vero per intellectum, et fit intelligentia. Cum igitur typos eorum quae opinatus est, et eorum quae intellexit custodit, memorari dicitur.
  2. Oportet autem scire quoniam intelligibilium susceptio non fit, nisi ex disciplina vel naturali ingenio ; non enim ex sensu. Nam sensibilia quidem secundum seipsa memoriae commendantur, intelligibilia vero, si quid quidem didicimus, memoramur ; substantiae vero eorum memoriam non habemus.
  3. Rememoratio vero dicitur memoriae deperditae ab oblivion restitutio. Oblivio autem est memoriae ablatio. Igitur phantasticum quidem (id est imaginativum), per sensus suscipiens materias, tradit excogitativo vel discretivo, - idem enim sunt utraque, - quod suscipiens et diiudicans transmittit memorativo. Organum autem memorativi est posterior ventriculus cerebri, quem et parenkefalida vocant, et animalis spiritus quod est

 

 

CAPITULUM 35

DE INTERIUS DISPOSITO ET PROLATO SERMONE

 

Rursus autem dividitur rationale animae in interius dispositum sermonem et prolatum. Est autem interius dispositus quidem sermo motus animae, in excogitativo fiens sine aliqua enuntiatione. Unde multoties et silentes, sermonem totum apud nosmetipsos pertransimus, et in somnis disputamus. Secundum hoc maxime rationales omnes sumus. Etenim qui a nativitate sunt muti, vel qui propter aliquam aegritudinem vel passionem vocem amiserunt, nihilominus rationales sunt. Prolatus vero sermo in voce et in syllabis operationem habet, scilicet qui per linguam et os profertur sermo ; ideoque prolativus dicitur. Est autem annuntiativus intelligentiae. Secundum hunc et locutivi dicimur.

 

 

CAPITULUM 36

DE PASSIONE ET OPERATIONE

 

  1. Passio aequivoce dicitur. Dicitur enim passio et quae corporalis est, ut aegritudines et vulnera. Dicitur rursus passio et quae animalis est, concupiscentia et ira. Est autem communiter quidem et generaliter passio animalis, quam sequitur laetitia et tristitia. Sequitur enim passionem tristitia, et non ipsa passio est tristitia : insensibilia enim patientia non dolent. Non igitur passio est dolor, sed passionis sensus. Oportet autem hanc dignam rationem esse, scilicet magnam, ut sensui subiaceat.
  2. Animalium autem passionum terminus est hic : passio est motus appetitivae virtutis, sensibilis in imaginatione boni vel mali. Et aliter : passio est motus irrationalis animae, per suspicionem boni vel mali. Suspicio enim boni concupiscentiam movet ; suspicio vero mali iram. Generalem autem, scilicet communem, passionem ita determinant : passio est motus ex alio in aliud. Operatio vero est motus effectivus. Effectivum autem dicitur quod ex seipso movetur ; ita et ira operatio quidem est irascibilis partis animae ; passio vero est duarum partium animae, et adhuc totius corporis cum ab ira violenter ducatur ad operationes : ex alio enim in alio factus est motus, qui dicitur passio.
  3. Sed et secundum alium modum operatio passio dicitur. Nam operatio quidem est qui secundum naturam motus ; passio vero qui praeter naturam. Secundum hanc igitur rationem operatio passio dicitur, cum non secundum naturam movetur, sive ex seipso, sive ex alio. Cordis igitur, qui quidem secundum pulsus est, motus, naturalis existens, operatio est ; qui vero secundum saltus est, immoderatus existens, et non secundum naturam, passio est et non operatio.
  4. Non omnis autem motus passivi passio vocatur, sed qui sunt vehementiores et in sensum procedentes ; qui enim parvi sunt et insensibiles, nondum passiones sunt : oportet enim habere passionem et magnitudinem dignam ratione ; ideo adicitur termino passionis motus sensibilis ; parvi enim motus, latentes sensum, non faciunt passionem.
  5. Oportet scire quoniam nostra anima duplices habet virtutes, has quidem cognitivas, illas vero zoticas. Et cognitivae quidem sunt intellectus, mens, opinio, imaginatio, sensus ; zoticae vero, scilicet appetitivae, sunt consilium et electio. Ut autem apertius fiat quod dicitur, subtilius dicamus ea quae sunt de hiis. Et primum quidem de cognitivis dicamus.
  6. Igitur, de imaginatione quidem et sensu sufficienter iam in superioribus dictum est. Per sensum igitur animae constituitur passio, quae vocatur imaginatio ; ex imaginatione vero fit opinio. Deinde, mens diiudicans opinionem sive vera est, sive falsa, iudicat veritatem. Unde et mens dicitur, a metiendo et excogitando et diiudicando. Quod igitur iudicatum est et determinatum vere, intellectus dicitur.
  7. Aliter autem : oportet cognoscere quoniam primus quidem intelligentiae motus, intelligentia dicitur ; quae vero circa aliquid est intelligentia, intentio vocatur ; quae permanens et figurans animam ad id quod intelligitur, excogitatio vocatur. Excogitatio vero in eodem manens, et seipsam examinans et diiudicans, fronesis nominatur. Fronesis autem dilatata facit cogitationem, endiatheton (id est interius dispositum) sermonem nominatam ; quem determinantes dicimus motum animae plenissimum in excogitativo fientem, sine aliqua enuntiatione, ex quo prolatum sermonem aiunt provenire, per linguam enarratum. Cum dixerimus igitur de cognitivis virtutibus, dicamus et de zoticis, scilicet appetitivis.
  8. Oportet scire quoniam animae inserta est naturaliter virtus, appetitiva eius quod secundum naturam est, et omnium quae substantialiter naturae adsunt contentiva, quae vocatur voluntas. Nam substantia quidem esse et vivere et moveri secundum intellectum et sensum appetit, propriam concupiscens naturalem et plenam essentiam. Ideoque et sic determinant hanc naturalem voluntatem : thelima (id est voluntas) est appetitus rationalis et vitalis, ex solis dependens naturalibus. Quare thelisis (id est voluntas) quidem est ipse naturalis et vitalis et rationalis appetitus omnium naturae constitutivorum, simplex virtus. Qui aliorum enim appetitus, non existens rationalis, non dicitur thelisis (id est voluntas).
  9. Bulisis (id est voluntas) autem est qualitativa naturalis thelisis (id est voluntas), scilicet naturalis et rationalis appetitus alicuius rei. Nam iniacet quidem hominis animae virtus rationaliter appetendi. Cum igitur naturaliter motus fuerit ipse rationalis appetitus ad aliquam rem, dicitur bulisis (id est voluntas). Bulisis (id est voluntas) enim est appetitus et desiderium cuiusdam rei rationalis.
  10. Dicitur bulisis (id est voluntas) et in hiis quae sunt in nobis, et in hiis quae non in nobis sunt, hoc est et in possibilibus et in impossibilibus. Volumus enim multoties fornicari vel sobrii esse, vel dormire, vel quid talium ; et haec eorum quae sunt in nobis et possibilia. Vollumus autem et reges esse ; hoc non est eorum quae sunt in nobis. Volumus autem fortassis et numquam mori : hoc autem impossibilium est.
  11. Est autem bulisis (id est voluntas) finis, non eorum es quae sunt ad finem. Igitur finis quidem est voluntabile, ut regem esse, ut sanum esse ; ad finem autem est quod consiliabile est, scilicet modus per quem debemus sani esse, vel regnare ; deinde, post bulisim (id est voluntatem), inquisitio et scrutatio ; et post haec, si ex hiis quae in nobis sunt est, fit consilium, scilicet consiliatio. Consilium autem est appetitus inquisitivus, de hiis quae in nobis sunt rebus fiens. Consiliatur autem, si debet pertractare rem vel non. Deinde, iudicat quod melius, et dicitur iudicium ; deinde, disponit et amat quod ex consilio iudicatum est, et vocatur sententia. Si enim iudicet et non dispositus fuerit ad quod iudicatum est, scilicet non diligat id, non dicitur sententia. Deinde, post dispositionem, fit electio ; electio autem est duobus praeiacentibus eligere, et optare hoc prae altero. Deinde, impetum facit ad operationem, et dicitur impetus. Deinde, utitur et dicitur usus. Deinde, cessat ab appetitu post usum.
  12. Igitur in irrationabilibus quidem appetitus fit alicuius et confestim impetus ad operationem. Irrationalis enim est appetitus irrationalium, et aguntur a naturali appetitu ; ideo neque thelisis (id est voluntas) dicitur irrationalium appetitus, neque bulisis (id est voluntas). Voluntas enim est rationalis et libera arbitrio naturalis appetitus. In hominibus autem, rationabilibus entibus, ducitur magis rationalis appetitus quam ducit. Libere abritrio enim et cum ratione movetur, quia coniungatae sunt et cognosciti- vae et vitales virtutes in eodem. Libere arbitrio igitur appetit, et libere arbitrio vult, et libere arbitrio inquirit et scrutatur, et libere arbitrio iudicat, et libere arbitrio disponit, et libere arbitrio eligit, et libere arbitrio impetum facit, et libere arbitrio agit semper in hiis quae secundum naturam sunt.
  13. Oportet autem scire quoniam in Deo voluntatem quidem dicimus, electionem autem principaliter non dicimus. Non enim consiliatur Deus : ignorantiae enim est consiliari. De eo enim quod cognoscitur, nullus consiliatur. Si autem consilium est ignorantiae, omnino et electio. Deus autem, omnia noscens simpliciter, non consiliatur.
  14. Neque vero in Domini anima inquimus consilium vel electionem. Non enim habuit ignorantiam. Etsi enim ignorantia futura naturae erat, sed tamen secundum hypostasim unita Deo Verbo, omnium cognitionem habebat, non gratia, sed ut dictum est propter eam quae secundum hypostasim unionem. Idem enim erat et Deus et homo ; ideo neque sententialem voluntatem habebat : voluntatem enim habebat naturalem, simplicem, eam quae in omnibus hypostasibus hominum similiter consideratur ; sententiam autem, scilicet quod theliton (id est voluntabile), non habebat sancta eius anima contrarium divinae eius voluntati, neque aliud praeter divinam eius voluntatem. Sententia enim simul dividitur cum hypostasibus praeterquam in sancta et simplici et incomposita et indivisibili trinitate et deitate. Illic enim hypostasibus non in totum divisis et distantibus, neque quod voluntabile dividitur ; et illic quidem, quia una est natura, una et naturalis voluntas. Quia vero et hypostases indistabiles sunt, unum est et quod voluntabile, et unus motus trium hypostaseon. In hominibus autem, quia natura quidem ima est, una et naturalis voluntas ; quia vero hypostases separatae sunt, et distant ab invicem et secundum locum et tempus, et secundum eam quae ad res est dispositionem, et secundum alia plurima, huius gratia differentes sunt voluntates et sententiae. In Domino autem nostro Iesu Christo, quia quidem differentes sunt naturae, differentes sunt et voluntates naturales suae deitatis et suae humanitatis, scilicet voluntativae virtutes. Quia vero una hypostasis et unus volens, unum et quod voluntabile, scilicet gnomicon (id est sententiativa) voluntas, humana sua voluntate sequente scilicet divinam suam voluntatem, et haec volente, quae divina eius voluntas volebat velle eam.
  15. Oportet autem scire quod aliud quidem est thelisis, aliud vero bulisis ; aliud vero theliton et aliud theliticon, et aliud thelon. Nam thelisis quidem (id est voluntas) est ipsa simplex virtus volendi. Bulisis vero (id est voluntas) est quae circa quid thelisis. Theliton (id est voluntabile) autem est quae supposita est thelisi res, scilicet quod volumus, puta movetur appetitus ad cibum, - qui simpliciter quidem appetitus, qui rationalis thelisis (id est voluntas) est ; appetitus autem qui ad cibum, bulisis (id est voluntas) est, ipse autem cibus theliton (id est voluntabile) est.

Theliticon (id est voluntativum) autem est quod habet voluntativam virtutem, puta homo. Thelon (id est volens) autem, ipse qui utitur thelisi (id est voluntate).

  1. Sciendum autem est quod thelima quandoque quidem thelisin ostendit, scilicet virtutem voluntativam, quae dicitur thelima (id est voluntas) naturalis ; quandoque autem theliton (id est voluntabile), et dicitur thelima (id est voluntas) sententialis.

 

 

CAPITULUM 37

DE OPERATIONE

 

  1. Oportet scire quod omnes praedictae virtutes cognoscitivae, et vitales, et naturales, et artificiales, operationes dicuntur. Operatio enim est naturalis uniuscuiusque substantiae virtus et motus. Et rursus, operatio est naturalis omnis substantiae innatus motus. Unde manifestum quoniam quorum substantiae eadem, horum et operatio eadem ; quorum autem naturae differentes, horum et operationes differentes. Impossibile enim substantiam expertem esse naturali operatione.
  2. Operatio rursus est naturalis manifestativa uniuscuiusque substantiae virtus. Et rursus, operatio est naturalis et prima, semper mobilis virtus animae intellectualis ; hoc est, semper mobilis eius ratio, naturaliter ab ipsa semper irrigata. Et rursus, operatio est naturalis uniuscuiusque substantiae virtus et motus, qua sine, solum quod est non ens.
  3. Dicuntur autem operationes et gestiones, ut loqui, ambulare, comedere, bibere, et quae talia. Sed et passiones naturales multoties operationes dicuntur, puta fames, sitis, et quae talia. Dicitur rursus operatio et operis perfectio (quod Graeci apotelesma dicunt).
  4. Dupliciter autem dicitur virtute et operatione. Dicimus enim puerum lactentem virtute grammaticum : habet enim aptitudinem per disciplinam fieri grammaticum. Dicimus rursus grammaticum et virtute grammaticum et operatione : operatione quidem, quoniam habet scientiam grammaticae ; virtute vero, quoniam potest exponere, non operatur autem expositionem ; dicimus rursus operatione grammaticum, quoniam operatur, scilicet exponit.
  5. Oportet igitur scire quoniam secundus modus communis est eius quod virtute, et eius quod operatione ; secundus quidem eius quod virtute, primus autem eius quod operatione.
  6. Operatio naturae est prima et sola, vera, quae per se eligibilis, scilicet rationalis et libera arbitrio, vita et eius quae secundum nos speciei constitutiva ; qua privantes Dominum, nescio qualiter eum Deum humanatum dicunt.
  7. Operatio est naturae motus effectivus. Effectivum autem dicitur quod ex seipso movetur.

 

 

CAPITULUM 38

DE VOLUNTARIO ET INVOLUNTARIO

 

  1. Quia vero voluntarium in actu aliquo est, sed et id quod non existimatur involuntarium in actu quodam est, multi autem et quod vere est involuntarium non solum in patiendo, sed in agendo ponunt ; oportet scire quoniam actus est operatio rationalis. Actus autem sequitur laus vel vituperatio. Et hii quidem eorum, cum delectatione, hii vero cum tristitia aguntur. Et hii quidem eorum sunt eligibiles agenti, hii autem fugibiles ; et eligibilium, hii quidem semper eligibiles, hii vero secundum quoddam tempus ; similiter et fugibilium. Et rursus, hii quidem actuum misericordia, hii autem indulgentia digni habentur, hii autem odio habentur et puniuntur. Igitur, voluntarium quidem omnino sequitur laus vel vituperatio ; et cum delectatione agi et eligibiles esse actus agentibus, vel semper, vel tunc cum aguntur ; involuntarium autem vel misericordia vel indulgentia dignum existimari, et cum tristitia agi, et non esse eligibiles, neque per seipsum perficere quod agitur, etsi vim patiatur.
  2. Involuntarii autem hoc quidem est secundum violentiam, hoc autem per ignorantiam ; secundum violentiam quidem, cum factivum principium, scilicet causa, de foris est, scilicet cum de alio vim patimur, nequaquam persuasi, neque committimus secundum proprium impetum, neque universaliter conficimus, vel per nos ipsos quod in violentiam deducitur facimus ; quod et determinantes inquimus : cuius principium de foris est, nil committente secundum proprium impetum vim passo. Principium autem aimus factivam causam. Quod autem per ignorantiam, involuntarium est, cum non ipsi tribuamus causam ignorantiae, sed ita contingit. Si enim ebrius quis homicidium faciet, ignorans quidem occidit, non tamen involuntarie : causam enim ignorantiae, scilicet ebrietatem, ipse egit. Si autem quis in assueto loco sagittans, patrem transeuntem interficit, per ignorantiam dicitur involuntarie hoc fecisse.
  3. Involuntario igitur dupliciter ente, hoc quidem secundum violentiam, hoc autem per ignorantiam, voluntarium utrisque opponitur. Est enim voluntarium quod neque secundum violentiam, neque per ignorantiam fit. Voluntarium igitur est cuius principium, hoc est causa, in seipso sciente singularia, per quae et in quibus est actus. Singularia autem sunt quae vocantur a rhetoribus constitutivae particulae, puta quis, scilicet qui fecit ; quem, scilicet eum qui passus est ; quid, scilicet id quod actum est, forsan occidit ; quo, scilicet organo ; ubi, scilicet loco ; quando, scilicet in quali tempore ; qualiter, modus actus ; propter quid, scilicet propter qualem causam.
  4. Sciendum quod sunt quaedam media involuntarii et voluntarii, quae, indelectabilia et tristitia entia, propter maius malum acceptamus, ut propter naufragium iactamus quae in navi.
  5. Sciendum quod infantes et irrationabilia volenter quidem faciunt, non tamen eligentia ; et quaecumque propter iram agimus non praeconsiliati, voluntarie facimus, non tamen et secundum electionem. Et amicus repente supervenit, nobis voluntarie quidem, non tamen et eligentibus. Et qui thesauro sine spe potitur, voluntarie potitus est, non tamen et eligens. Omnia haec voluntaria quidem, propterea quia in eis laetamur, non tamen secundum electionem, propterea quia non a consilio : oportet autem omnino consilium antecedere electionem, sicut dictum est.

 

 

CAPITULUM 39

DE EO QUOD IN NOBIS EST, HOC EST, DE LIBERO ARBITRIO

 

  1. Qui de libero arbitrio sermo, hoc est de eo quod in nobis, primam quidem habet quaestionem, si est quid in nobis. Multi enim sunt qui ad hoc obviant. Secundam autem quae sunt quae in nobis et quorum potestatem habemus ; tertiam, causam scrutari propter quam qui fecit nos, Deus, liberos arbitrio fecit. Resumentes igitur de primo, quid primum dicamus, demonstrantes quoniam sunt quaedam in nobis ex hiis, quae ab illis in confessionem deducuntur, et dicamus ita.
  2. Eorum quae fiunt omnium, aut Deum aiunt causam esse, vel necessitatem, vel imarmenin (id est fortunam), vel naturam vel eventum vel casum. Sed Dei quidem opus, substantia et providentia ; necessitas vero eorum quae semper similiter habent motus ; imarmenis (id est fortunae) vero ex necessitate ea quae propter eam sunt perfici : etenim et haec necessitas est ; naturae vero generatio, augmentatio, corruptio, plantae et animalia ; eventus autem, quae rara et inopinabilia. Determinant enim eventum : concisionem et concursum duarum causarum, ab electione principium habentium, aliud quid praeter id quod aptum natum est perficientium, ut sepulchrum fodientem thesaurum invenire. Neque enim is qui posuit thesaurum, ita posuit ut hic inveniret, neque qui invenit ita fodit, ut thesaurum inveniret ; sed hic quidem ut quando vellet auferret, hic autem ut sepulchrum foderet. Concidit autem aliud quid praeter id quod praeelegerit uterque. Casus inanimatorum et irrationalium symptomata, sine natura et arte. Ita ipsi aiunt. Cui igitur horum subicimus quae per homines, si equidem homo non est causa et principium activum ? Non enim Deo fas est inscribere turpes quandoque actus et iniustos ; neque necessitati : non enim eorum, quae semper similiter habent, sunt ; neque fortunae : non enim contingentium, sed necessariorum, quae fortunae dicunt ; neque naturae : naturae enim opera, animalia et plantae ; neque eventui : non enim rari et inopinabiles hominum sunt actus ; neque casui : inanimatorum enim dicunt vel irrationalium symptomata casus. Relinquitur utique ipsum agentem et facientem hominem principium esse propriarum operationum et arbitrio liberum.
  3. Amplius, si non ullius est principium actus homo, superflue habet consiliari. Ad quid enim utetur consilio, nullius ens dominus actus ? Omne enim consilium actus gratia. Quod autem optimum et praetiosissimum eorum quae in homine superfluum enuntiare, inconvenientissimorum utique erit. Si igitur consiliatur, actus gratia consiliatur : omne enim consilium actus gratia, et propter actum.

 

 

CAPITULUM 40

DE HIIS QUAE FIUNT

 

  1. Eorum quae fiunt, haec quidem sunt in nobis, haec autem non in nobis. Igitur in nobis quidem sunt, quae nos sumus liberi arbitrio facere et non facere ; hoc est, omnia quae per nos voluntarie aguntur : non enim voluntarie dicerentur agi, actu non ente in nobis ; et simpliciter quae sequitur laus vel vituperatio, et in quibus est conversio et lex. Principaliter autem in nobis sunt animalia omnia, et de quibus consiliamur ; consilium autem eorum quae pariter contingunt est. Pariter autem contingens est, quod et ipsum possumus et oppositum ei ; facit autem huius electionem intellectus noster, et hic est principium activum. Haec igitur sunt quae in nobis, quae pariter contingunt, puta moveri et non moveri, impetum facere et non facere, appetere necessaria et non appetere, mentiri et non mentiri, dare et non dare, laetari in quibus oportet et non laetari similiter et in quibus non oportet, et quaecumque talia, in quibus sunt virtutis et malitiae opera. Haec enim sumus liberi arbitrio facere. Eorum autem quae pariter contingunt sunt et artes. In nobis enim est percipere quamcumque voluerimus artem, et non percipere.
  2. Oportet scire quod electio quidem activum semper in nobis est ; actus autem multoties prohibetur secundum quendam modum providentiae.

 

 

CAPITULUM 41

PROPTER QUAM CAUSAM LIBERI ARBITRIO FACTI SUMUS

 

  1. Inquimus igitur rationali confestim cointrari liberum arbitrium. Omne enim generabile et vertibile est. Quorum enim principium generationis a versione incepit, necesse haec vertibilia esse. Versio autem est non entia ad esse deduci, et ex subiecta materia aliud quid generari. Igitur inanimata quidem et irrationalia vertuntur secundum praedictas corporales alterationes ; rationalia vero secundum electionem. Rationalis enim hoc quidem est contemplativum, hoc autem activum. Contemplativum quidem quod excogitat ut habent entia ; activum autem, quod est con- siliativum, quod determinat actibilibus rectam rationem ; et vocant contemplativum quidem intellectum, activum autem rationem ; et contemplativum quidem sapientiam, activum autem prudentiam. Omnis igitur consilians, ut in seipso ente, electione actibilium consiliatur, ut quod praeiudicatum est ex consilio eligat, et eligens agat. Si vero hoc ex necessitate exsistit rationali liberum arbitrium ; aut enim non erit rationale aut rationale ens, dominus erit actuum et liber arbitrio. Unde et irrationalia non sunt libera arbitrio : aguntur enim magis a natura quam agant. Ideo non contradicunt naturali appetitui, sed simul appetunt quid, impetum faciunt ad actum. Homo autem, rationalis ens, agit magis naturam quam agatur ; ideoque appetens, si equidem velit, potestatem habet refrenare appetitum vel sequi eum. Unde irrationalia quidem neque laudantur neque vituperantur ; homo autem et laudatur et vituperatur.
  2. Oportet scire quoniam angeli, rationales entes, arbitrio liberi existunt, et ut creabiles et vertibiles. Et ostendit quidem diabolus, bonus a conditore factus, libertate vero arbitrii malitiae inventor effectus, et quae cum ipso apostaticae virtutes, scilicet daemones ; reliqui vero ordines angelorum in bono permanentes.

 

 

CAPITULUM 42

DE HIIS QUAE NON IN NOBIS SUNT

 

Eorum autem quae non in nobis, haec quidem ex hiis quae in nobis habent principia, scilicet causas, hoc est renumerationes actuum nostrorum et in praesenti et in futuro saeculo ; reliqua vero omnia a divina voluntate dependent. Nam generatio quidem omnium ex Deo, corruptio autem propter nostram malitiam inducta est ad supplicium et utilitatem : Deus enim mortem non fecit, neque iucundatur in perditione viventium. Per hominem autem magis mors, hoc est per Adae praevaricationem ; similiter autem et reliqua supplicia. Reliqua vero omnia Deo reponenda. Etenim generatio nostra conditricis eius virtutis est ; et permanentia contentivae eius est virtutis, et gubernatio et salus provisivae eius est virtutis ; et bonorum aeterna lascivia bonitatis eius, custodientibus ea quae sunt secundum naturam ; in quo et creati sumus. Quia vero quidam contradicunt providentiae, dicamus pauca et de providentia.

 

 

CAPITULUM 43

DE PROVIDENTIA

 

  1. Providentia igitur est quae ex Deo ad existentia fit cura. Et rursus providentia est voluntas Dei, propter quam omnia quae sunt convenientem ductionem suscipiunt. Si autem Dei voluntas est providentia, omnino necesse est omnia quae providentia fiunt, secundum rectam rationem et optima et Deo decentissima fieri, et ut non est melius fieri. Necesse est enim eundem esse factorem eorum quae sunt, et provisorem ; neque enim decens neque consequens alium quidem factorem esse universorum, alium autem provisorem. Ita enim in inbecillitate omnino sunt uterque : hic quidem faciendi, hic autem providendi. Deus igitur est et factor et provisor, sed et factiva eius virtus et contentiva et provisiva bona eius voluntas est. Omnia enim quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, et voluntati eius nullus resistit. Voluit generari omnia et generata sunt ; vult consistere mundum et consistit, et omnia quaecumque vult fiunt.
  2. Quoniam autem providet bene et rectissime intelliget utique quis ita. Solus Deus bonus est natura et sapiens ; ut igitur bonus, providet : qui enim non providet, non est bonus. Etenim et homines et irrationalia propriis filiis provident naturaliter, et qui non providet, exprobratur ; ut autem sapiens, optime eorum quae sunt curam habet.
  3. Oportet igitur hiis accedentes omnia admirari, omnia laudare, omnia inperscrutare, acceptare quae providentiae sunt opera, etsi appareant multis iniusta, propterea incognoscibilis et incomprehensibilis est Dei providentia et cogitationes nostrae, et actiones, et quae futura ei soli cognita. Omnia autem dico quae non in nobis : quae enim in nobis, non providentiae sunt, sed nostri liberi arbitrii.
  4. Providentiae autem haec quidem secundum acceptationem sunt ; haec autem secundum concessionem. Secundum acceptationem quidem quaecumque incontradictorie sunt bona : secundum concessionem autem : concedit enim multoties et iustum cadere in calamitatibus, ut eam quae in ipso latet virtutem aliis manifestam faciat, ut in Iob. Aliquando concedit inconvenientium quid agi, ut per operationem estimatam inconvenientem, magnum quid et mirabile dirigatur, ut per crucem salutem hominum. Secundum alium modum concedit pati sanctum male, ut non ex recta conscientia excidat, vel ex data ei virtute et gratia in superbiam incidat, ut in Paulo.
  5. Derelinquitur quis ad tempus in directionem aliorum, ut quod secundum ipsum intuentes alii erudiantur, ut in Lazaro et divite. Naturaliter enim videntes quosdam patientes, contrahimur. Derelinquitur quis et in alterius gloriam, non per proprium vel parentum peccatum, ut qui a nativitate caecus in gloriam Filii hominis. Rursus conceditur quis pati in alterius zelum, ut gloria eius qui passus est magnificata, impigra aliis passio fiat, spe futurae gloriae et desiderio aeternorum bonorum, ut in martyribus. Conceditur quis et in nefariam incidere operationem quandoque, in directionem alterius deterioris passionis, ut puta est quis elatus in virtutibus et directionibus eius, concedit hunc Deus in fornicationem incidere, ut ex casu in sensum veniens propriae infirmitatis, humilietur et procidens confiteatur Domino.
  6. Oportet autem scire quoniam electio quidem operationum in nobis est ; finis autem bonarum quidem Dei cooperationis, iuste cooperantis praeeligentibus bonum recta conscientia secundum praecognitionem eius ; malarum autem derelictionis Dei rursus secundum praecognitionem eius iuste derelinquentis.
  7. Derelictionis autem sunt species duae. Est enim derelictio dispensativa et eruditiva, et est derelictio finalis desperativa : dispensativa quidem et eruditiva, quae ad directionem et salutem et gloriam patientis fit, et ad alterius zelum et imitationem, vel et ad gloriam Dei ; finalis autem derelictio, quando Deo omnia quae ad salutem faciente, insensibilis et immedicabilis, magis autem incurabilis, ex proprio proposito permanet homo, tunc traditur in finalem perditionem, ut ludas. Parcat nobis Deus et eruat a tali derelictione.
  8. Oportet autem scire quod multi sunt modi Dei providentiae, et neque sermone interpretari, neque intellectu comprehendi potentes.
  9. Oportet noscere quod omnes tristes superventiones hiis, qui cum gratiarum actione suscipiunt, ad salutem inducuntur et omnino utilitatis fiunt datrices.
  10. Oportet scire quod Deus antecedenter vult omnes salvari et regno eius potiri. Non enim in puniendo plasmavit nos, sed ad participandum bonitatem eius ut bonus. Peccantes autem vult puniri ut iustus.
  11. Dicitur igitur prima quidem antecedens voluntas, et acceptatio ex ipso existens ; secunda autem sequens voluntas, et eo concessio ex nostra causa. Et ipsa duplex ; haec quidem dispensativa et eruditiva ad salutem ; haec autem desperativa ad finalem punitionem, ut diximus. Haec autem in hiis quae non in nobis.
  12. Eorum autem quae in nobis, quae quidem bona antecedenter vult, et acceptat ; quae perniciosa autem et vere mala, neque antecedenter neque consequenter vult : concedit autem libero arbitrio. Quod enim secundum vim fit, non rationale neque virtus. Providet autem Deus omni creaturae, et per omnem creationem benefaciens et erudiens, et per ipsos multoties daemones ut in Iob et porcis.

 

 

CAPITULUM 44

DE PRAECOGNITIONE ET PRAEDETERMINATIONE

 

  1. Oportet noscere quod omnia quidem praenoscit Deus, non omnia autem praedeterminat. Praenoscit enim et quae in nobis, non praedeterminat autem ea. Non enim vult malitiam fieri, neque compellit virtutem. Quare divinae praecognitivae iussionis opus est praedeterminatio. Praedeterminat autem quae non in nobis secundum praecognitionem eius. Iam enim secundum praecognitionem eius, praeiudicavit omnia Deus secundum bonitatem et iustitiam eius.
  2. Oportet autem cognoscere quoniam virtus quidem ex Deo data est naturae, et ipse est omnis boni principium et causa, et sine eius cooperatione et auxilio impossibile bonum velle vel facere nos. In nobis autem est vel permanere in virtute et sequi Deum, ad hanc vocantem, vel secedere a virtute quod est in malitia fieri et sequi diabolum, ad hanc vocantem inviolenter. Malitia enim nihil aliud est, nisi recessio boni, queadmodum et tenebrae luminis est recessio. Manentes igitur in eo quod secundum naturam, et in virtute sumus ; declinantes autem ex eo quod secundum naturam, scilicet ex virtute, ad id quod praeter naturam devenimus et in malitia sumus.
  3. Poenitentia est ex eo quod praeter naturam ad quod secundum naturam, et ex diabolo ad Deum reversio per compunctionem et labores.
  4. Hunc igitur hominem conditor masculum constituit et tribuit ei sui ipsius divinam gratiam, et in communione eius per hanc ipsum fecit. Unde et animalium nominationem prophetice, ut servorum sibi datorum, dominative fecit. Secundum imaginem enim Dei et rationalis et intellectualis et liber arbitrio factus, decenter terrestrium principatus suscepit a communi universorum conditore et dominatore.
  5. Sciens autem praecognitor Deus, quod in transgressione fiet et sub corruptione cadet, fecit ex ipso feminam, auxiliatricem ipsi secundum ipsum ; auxiliatricem autem ad eam quae per gennisin (id est nativitatem) post transgressionem generis ex successione consistentiam. Prima enim plasmatio genesis (id est generatio) dicitur, et non gennisis (id est nativitas). Genesis quidem dicitur quae ex Deo prima plasmatio ; gennisis autem quae ex condemnatione mortis, propter transgressionem, ex adinvicem successio.
  6. Hunc posuit in paradiso et intelligibili et sensibili ; in sensibili enim super terram dietabatur corporaliter, animaliter cum angelis conversabatur, et divinas colebat intelligentias et hiis nutriebatur ; nudus simplicitate, et inartificiali vita ad solum conditorem per creaturas inducebatur, et eius contemplatione voluptabatur et laetabatur.
  7. Quoniam igitur ipsum libera arbitrio voluntate naturaliter subornavit, dat legem ei non gustare de ligno cognitionis. De quo ligno sufficienter in eo qui de paradiso sermone secundum demum nostram diximus virtutem. Hoc mandatum ipsi dat, annuncians quod si quidem custodiet animae dignitatem, rationi victoriam tribuens, recognoscens eum qui creavit et huius custodiens praeceptum, aeterna participabit puritate et vivet in aeternum, melior morte fiens ; si autem animam subiciet corpori et corporis praehonorabit delectabilia, proprium honorem ignorans, et insipientibus assimilabitur iumentis, eius qui fecit iugum excutiens et divinum eius despiciens praeceptum, morti erit obnoxius et corruptioni, et labori submittetur, miseram trahens vitam. Non enim erat utile, inexpertum existentem et inprobatum, incorruptione frui, ut non in superbiam incidat et iudicium diaboli. Ille enim propter incorruptibile, post eum qui ex electione casum, eam qui in malo inpoenitibilem habuit et invertibilem fixionem, sicut rursus et angeli, post eam quae ex optione virtutis electionem, eam quae in bono per gratiam intransmutabilem confirmationem.
  8. Oportebat igitur primum probatum hominem et experientia per observationem mandati perfectum, ita incorruptionem virtutis ferre bravium. Medius enim Dei et hyles factus, per observationem quidem mandati, post ereptionem eius quae ad entia naturalis habitudinis, unitus Deo secundum habitum, eam quae circa bonum infixionem, suscipere intransmutabile futurus erat ; per transgressionem autem ad hylem magis motus, et eius causae, Dei inquio, evellens intellectum, corruptioni familiaris existere, et passibilis pro impassibili et mortalis pro immortali fieri, et concubitus et fluxibilis genniseos (id est geniturae) indigere, et desiderio vitae a voluptuosis quidem quasi hanc constituentibus possideri ; ad eos autem qui horum praedicunt privationem intrepide inimicari ; et desiderium quidem ex Deo ad hylem, furorem autem ex salutis vere inimico transferre ad id quod eiusdem est tribus (homoiylon). Invidia igitur diaboli victus est homo ; non enim ferebat invidiosus et oditor bonorum daemon, ipse per elationem inferius factus, nos superioribus potiri. Unde et deitatis spe, mendax muscipula decepit miserum hominem ; et ad propriam elationis altitudinem reducens, ad simile infert casus barathrum.
Section 1 sur 1