Livre I — Antonius Castellus
Antonius Castellus - Livre I
LITTERALIS PRIMI SENTENTIARUM LIBRI EXPOSITIO
DE RECONDITO TRINITATIS MYSTERIO
DISTINCTIONIS PRIMAE SYNOPSIS.
Res, et signa, libri prodit distinctio prima
Quibus uti liceat rite, quibusve frui.
Sic incipit : Veteris, ac move legis continentiam, etc.
Sic terminat : De sancta, atque individua Trinitate.
- Concinnam seriem super Sententiarum libri divisionem a politioribus Doctoribus hactenus exploratam eidemque praefixam volumini, ante litterae distinctionis explanationem lubenter suscepimus, servandamque propemodum duximus necessarium.
- Ordo namque tum ab illis valde acceptus, tum a nobis pro toto opere aemulandus, erit iste :
Primo distinctiones alternis connectere.
Secundo, eas in suas partes breviter dividere.
Tertio, partes divisas summatim, ac distincte expendere.
Quarto demum, nonnullas exagitare quaestiones in uniuscuiusque distinctionis calce, auctoresque de illis agentes, pro scholarum varietate, propriis in locis productos, fideliter recensere.
- Nunc ergo prima primi libri Sententiarum distinctio exorditur, in qua Magister, absoluto prooemio, incipit tractatum suum in quatuor libros partiri.
In quorum primo, secundo, et tertio agit de rebus ;
in quarto vero de signis.
Vel aliter expressius :
Primus liber Deum exhibet in ordine divinitatis subsistentem, operantem, et producentem.
Secundus eum demonstrat iuxta naturae ordinem creaturas producentem, moderantem, et ordinantem.
Tertius versatur circa Deum secundum supernum gratiae ordinem, hominum salutem in humanitate assumpta meditantem, et molientem.
Quartus tandem spectat Deum ad ordinem gratiae per Sacramenta, tanquam per media necessaria, et efficacia deducentem.
- Quantum igitur attinet ad primum librum, dicimus, illum in duas praecipuas dissecari partes.
In quarum prima Magister de re fruibili, sive de Deo secundum suam perfectionem in essendo, quippe de essentiae divinae Unitate, ac Personarum distinctione fuse, et diserte disputat.
In secunda autem de ipso Deo secundum suam perfectionem in causando, videlicet de attributis divinis, et appropriatis, scientia nempe, voluntate, potentia, bonitate, et aliis huiusmodi pulchre disserit.
- Haec etenim libri huius distinctio prima in tres dividitur partes.
In prima Magister ostendit, totam Sacram Scripturam circa res, et signa versari.
In secunda vero solo Deo esse fruendum, demonstrat.
In tertia tandem usus, et fruitionis, determinato discrimine, nonnullas agitat, et argute dissolvit quaestiones.
- Pro primae partis exacta declaratione, haec proponitur conclusio : Tota sacra Pagina circa res, et signa specialiter versatur. Quam primo suadere tentat Magister hoc satis perspicuo testimonio, quod M.P. Augustinus lib. I de Doctrin. Christ. cap. 2, his suppeditat verbis : Omnis doctrina, vel rerum est, vel signorum. Sed tota sacra Pagina proprie est vera, catholica, et divina doctrina : ergo tota sacra Pagina circa res, et signa specialiter versatur.
- Maior continet expressa Divi Augustini verba. Minor ultraquam est Divi Pauli II ad Timotheum cap. 3. dicentis : Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia : Sic passim a Doctoribus ipsa sacra ac divina Scriptura expenditur : Liber sacer dictatus, et revelatus a Spiritu SS. cum intentione aliquid significandi, et docendi, consequentia ex praemissis deducitur : ergo.
- Secundo, ut assumptum excelsse promoveat Magister, illico determinat, quid per signa, quid vero per res in sacra Pagina intelligatur. Per signa, hic revera non comprehendit Magister terminos significantes ad placitum instituentis, sed res quasdam exteriores ex divina ordinatione aliquid significantes ; cuiusmodi sunt Sacramenta cum suis materiis tam veteris, quam novae legis.
- Similiter, per res, duntaxat intelligit res absolutas per terminos significabiles, quae ita cadunt sub determinatione considerationis sacrae Scripturae, quod ulterius nihil aliud specialiter designent, ut Deum, Christum D. creaturam, et alia huiusmodi : ergo tota sacra Pagina circa res, et signa unice versatur.
- Quod autem Sacramenta tum veteris, tum novae legis, aliqui significent, liquet ; quia Sacramensa veteris legis significabant gratiam invisibilem ; (quam iuxta probatissimam sententiam conferebant) sed Sacramenta novae legis significant gratiam invisibilem, quam suscipientibus praestant, quantum se tenet ex parte ipsorum, ut in Quarto Sententiarum Libro ubertim constabit : ergo Sacramenta novae, et veteris legis aliquid significant.
- Ulterius subdit Magister, quod omne signum est res, non e contra omnis res est signum. Primam partem sic ostendit : quod res aliqua non est, revera omnino nihil est ; sed nullum signum est nihil ; ergo omne signum res aliqua est. Maior praeterquam habetur apud Divum Augustinum nuper allegatum, sicque alloquentem : Quamobrem omne signum etiam res aliqua est. Quod enim nulla res est, omnino nihil est. Etiam ex principiis metaphysicis claret ; quia inter esse, et non esse, quicquam mediare non valet : ergo nec inter esse aliquid, aut nihil ; sed nullum signum est nihil : ergo omne signum necessario res aliqua est.
- Minor pariformiter constat ; nam signum prout ad praesens attinet, non est terminus significans ad nutum ipsius instituentis, sed res quaedam exterior ex institutione divina aliquid significans ut supra ostendimus ; sed quod ex divino arbitrio aliquid significat, non est nihil, sed aliquid : ergo nullum signum est nihil. Consequentia legitime infertur : ergo omne signum, ex Magistro, res aliqua est.
- Secundam assertionis partem, nempe, quod omnis res non sit signum, sic apposite detegit Magister : non omnis res aliquid significat, sed omne signum aliquid significat, alioquin signum non foret : ergo omnis res signum non est. Minor est evidens, eo quod signi constitutivum sit aliquid significare. Maior tametsi clara sit Augustini mens in eodem libro, et capite non semel relato, his verbis : Non autem omnis res etiam signum est.
- Nihilominus ratione suadetur : illud solum significat in sacra Pagina, quo ad aliquid significandum utimur ; sed rebus omnibus non utitur in sacra Pagina ad aliquid significandum, ut fere ex innumeris constat : ergo non omnis res aliquid significat : ergo licet omne signum sit res, non tamen omnis res erit signum : ac proinde recte statuit Magister in littera, totam sacram Paginam circa res, et signa specialiter versari ?
- Sed oppones : signum est quod ducit in alicuius cognitionem ; sed res omnis ducit in alicuius cognitionem : ergo res omnis est signum. Maior apud dialecticos patet ex diffinitione signi. Minor probatur : omnis res est causa, aut effectus ; sed omnis causa ducit in cognitionem effectius, et e contra effectus in cognitionem causae : ergo omnis res ducit in alicuius cognitionem ; ac per consequens erit signum : ergo sicut omne signum est res, sic et omnis res erit signum.
- Respondet D. Bonaventura hic negando totum assumptum, eo quod argumentum laboret in aequivoco, ex prava quippe signi acceptione. Signum enim est duplex, scilicet naturale, et institutum. De primo non agit modo Magister, sed de secundo : Unde, etsi omnis res sit signum primo modo, non tamen in secunda acceptione, cum sic solum ex institutione divina sint signa, quod sane rebus omnibus non consonat.
- Demum sub insert Magister, quod primo sit agendum de rebus, ut in primis tribus libris ; postea vero de signis, ut in quarto.
- Sed oppones iterum : in disputationis serie a notioribus est incipiendum ; sed signa sunt notiora rebus ; ergo non a rebus, sed a signis debuit Magister suum Sententiarum exordiri volumen. Minor probatur : signum ducit in cognitionem rei, non res in cognitionem signi ; sed quod in cognitionem, alterius ducit, est notius illo : ergo signa sunt notiora rebus : ergo a signis, et non rebus debuit Magister incipere ; proindeque in illius compilatione non bene processit.
- Respondet Seraphicus Doctor hic negando primam, et ultimam consequentiam. Nam licet prior sit cognitio signi, quam rei respectu cuius est signum, non tamen oportet quod sit respectu cuiuscunque rei, eo quod respectu omnium non sint signa, Magister enim prius agit de rebus, quarum Sacramenta non sunt signa ; ideoque a signis, et non rebus exordiri non est opus. Et haec de prima parte litterae distinctionis sufficiant.
- Pro secundae partis textus perspicua explanatione, haec alia praefigitur thesis : Sola Trinitate increata divinarum personarum proprie est fruendum. In asserti praesidium varias, ac genuinas Sanctorum Patrum missas facimus auctoritates. Satis superque sit modo egregium Augustini testimonium in ipsa distinctionis littera productum ex lib. I de Doctr. Christ. cap. 5 : Res igitur quibus fruendum est Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt : ergo nullo alio licet nobis proprie frui, nisi increata divinarum personarum Trinitate.
- Veruntamen ratione probatur : quod ex natura sua, omnique alio sine eliminato, est ultimo dignum dilectione, illo proprie, ac solitarie est fruendum ; sed sola Trinitas increata divinarum personarum ratione sui, et quocumque alio eliminato sine, est ultimo digna dilectione : ergo sola Trinitate increata divinarum personarum proprie est fruendum. Maior praefati discursus claret per descriptionem fruitionis in littera dicentem : Frui est rei alicui inhaerere propter seipsam : ergo duntaxat erit proprie fruendum illo, quod propter se, et nullum alium finem est ultimo dilectione dignum.
- Minor probatur : Illud solum propter se, et ultimo, dignum censetur amore, quod unice valet nos constituere beatos ; sed nihil aliud quam sola Trinitas increata divinarum personarum valet nos beatos constituere : ergo sola Trinitas increata divinarum personarum ratione sui, et quovis alio posthabito fine, est ultimo digna dilectione. Maior ab omnibus admittitur, eo quod beatitude nedum sit possessio ultimi finis, verum et maius inter cuncta dona creata beneficium. Minor pariformiter constat ; cum sola Trinitas increata divinarum personarum polleat iure ultimi finis, in quo a Theologis astruitur beatitudo : ergo sola Trinitate increata divinarum personarum proprie est fruendum.
- Consirmatur ex M. P. Augustino iampridem citato : ideo homo, neque seipso, neque aliis hominibus valet frui, quia nullus hominum est finis ultimus, sufficiens beare animam : ergo solum poterit homo frui illo, quod sit finis ultimus sufficiens animam beare. Nunc sic ; sed sola Trinitas increata divinarum personarum est finis ultimus sussiciens beare animam : ergo sola Trinitas divinarum personarum est fruitionis obiectum. Et haec de secunda parte litterae distinctionis sufficiant.
- Pro tertiae demum partis expositione, hoc ponitur lemma : Discrimen inter fruitionem et usum capimus penes relativam, et absolutam dilectionem. Cuius probatio solum innititur terminorum descriptioni, ut habetur ex littera, in qua dicitur, frui esse amore inhaerere alicui rei propter seipsam ; et uti esse amore inhaerere rei, non ultimo propter seipsam, sed in quantum ordinata est ad illam, qua fruendum est ; sed amore inhaerere rei propter seipsam,et amore inhaerere rei non propter seipsam, sed gratia, et sine alterius, revera est distinguere usum a fruitione penes absolutam, et relativam dilectionem : ergo inter usum, et fruitionem nullum aliud discrimen deprehendimus, nisi penes esse dilectionem absolutam, et relativam.
- Praemisso iam inter fruitionem, et usum dissidio, statim tria excitat dubia Magister, quorum primum est : An hominibus sit fruendum ? Et respondet Magister in littera, quod secundum Augustinum hominibus est utendum non fruendum. Patet ; quia homines non sunt propter se diligendi ; sic enim soli Deo aptatur amor, qui propter se, et nullum alium finem diligitur, ut in secunda litterae textus parte expendimus ; sed quod non diligitur propter se, fruitionis obicctum non est : ergo cum hominibus propter se non congruat dilecttio, nec illis erit fruendum.
- Modo accedit Divi Augustini gravissimum iudicium, ex integro dubii solutionem exambiens lib. I de Doctr. Christ. cap. 22: Itaque magna quaestio est, utrum frui se debeant homines, an uti, an utrumque ? Sed quaeritur, utrum propter se homo ab homine diligendus sit, an propter aliud ? Si enim propter se, fruimur eo ; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter aliud diligendus. Hactenus Augustinus : ergo hominibus est utendum, non fruendum.
- Sed dices contra ex Divo Paulo ad Philemonem : Itaque frater, ego te fruar in Domino : ergo hominibus non solum utendum, verum et fruendum erit.
- Respondet Magister iuxta Augustini sensum negando consequentiam ; nam sacra Pagina non dicit absolute : Ego fruar te, sed addit, in Domino. Unde homine sic in Deo frui, potius est Deo frui, quam homine. Non enim dici potest, homo fruitur homine, sed bene Deo fruitur in homine, ita ut vertat hunc sensum : Ego fruar Domino in te.
- Instabis : sacra Pagina absolute loquitur de hominibus tanquam de proprio fruitionis obiecto : ergo. Antecedens deducitur expresse ex cap. 7 Eccles. : In die bona fruere bonis. Et cap. 28 Deuteronomii : Filios generabis, et filias, et non frueris eis. Ex quo insertur, quod si non peccarent, fruerentur eis : ergo absolute, et absque ad dito ullo loquitur sacer textus de hominibus tanquam de proprio, et formali fruitionis obiecto.
- Respondetur cum Seraphico Doctore negando antecedens una cum probationis consequentia ; quia sacer textus in his, aliisque similibus locis loquitur de fruitione lata, et impropria, non vero de stricta, et propria, quanquam absolute, et absque addito ullo loquatur, eo quod nullum ens extra Deum sit amabile propter se ultimo, nec potens beare animam ut supra expendimus, et infra numero 39, dicemus, quod necessario exigitur ad formale obiecti fruibilis constitutivum.
- Secundum dubium sic proponitur in littera : An Deus utatur nobis, an fruatur ? Et respondet Magister, quod Deus non fruitur nobis, sed utitur, tametsi aliter hominibus utatur, quam nos rebus utimur. Rationem subdit : Deus et nos utimur rebus sed nos illis utimur propter nostrum commodum ; Deus autem nobis utitur, non ad suam, sed ad nostram utilitatem : ergo quamvis Deus utatur nobis, non quemadmodum nos utimur rebus.
- Quod autem Deus non fruatur hominibus, pulcre hac forma evincit Magister : unum frui alio, est unum indigere illo ; sed Deo nulla re creata opus est : ergo Deus hominibus non fruitur. Minor non solum ex ipsis terminis constat, quia alias iam Deus non foret, si alio a se distincto indigeret ; verum ex Ps. XV expresse habetur : Deus meus est tu, quoniam bonorum meorum mon eges. Maior probatur : obiectum fruibile ita est amabile propter se, ut ultimo, et necessario quietet, et expleat appetitum fruentis ; sed obiectum fruibile ultimo, et necessario explere appetitum fruentis, est ipsum fruens indigere illo ad suae aeternae felicitatis assecutionem : ergo unum frui alio, est unum indigere illo ; sed Deus nullo bono creato indiget : ergo nullo bono creato, sive hominibus fruitur.
- Ex dictis duo recte infert Magister.
Primum, Deum uti nobis, quod brevi hoc comprobat discursu : Deus non fruitur nobis : ergo utitur nobis. Consequentia probatur : si Deus non frueretur, nec uteretur nobis, nulla meditaretur causa ad ipsius erga homines amorem dignoscendum ; sed Deus diligit homines : ergo dum negamus, Deum hominibus frui, revera affirmamus illis uti ; alioquin omnis praecluderetur via ad amorem Dei erga homines vestigandum.
- Secundum a Magistro deductum erat, quod rerum omnium, quae modo in distinctione sub examine veniunt, aliae sunt, quibus est fruendum, ut Deus ; aliae quibus utendum, ut mundus ; et demum aliae quaedam, quae fruuntur, et utuntur, ut homo et angelus. Fruimur Deo, quia est finis ultimus beans animam : utimur rebus, aut mundo, quia sunt media ad finem ultimum assequendum. Tandem fruuntur, et utuntur aliae, quia creaturae rationales fruuntur Deo, et rebus utuntur.
- Sed argues contra praecipuam dubii resolutionem : Deus non fruitur hominibus : ergo nec fruitur seipso, consequentia probatur : ideo non fruitur hominibus, ex Magistro in littera, quia ubi fruitio, ibi inhaerentia, et indigentia ; sed Deus est expers omnigenae inhaerentiae et dependentiae : ergo ex quo Deus hominibus non fruitur, nec seipso fruitur, quod penitus repugnat.
- Respondeo cum Magistro negando consequentiam, et causalem probationis. Fruitio enim ex suo generali conceptu dicit amoris vinculum, sive unionem fruibilis cum fruente : Cum ergo contingat aliquid uniri sibi, et alteri, convenit non tantum frui alio, sed etiam seipso. Ubi autem est unio ad alterum, ibi est dependentia,et inhaerentia ; ubi vero ad seipsum, si illud est summum bonum, non est inhaerentia, et dependentia, imo omnimoda independentia ; secus si ipsum bonum sit creatum, et deficiens, ut creatura. Unde solus Deus seipso perfecte fruitur : nihil vero aliud ab ipso potest perfecte seipso frui, eo quod nihil aliud sit ultimo propter se amabile ultra Deum : ergo esto Deus hominibus non fruatur, non exinde infertur, seipso non frui.
- Tertium et ultimum dubium est : An virtutibus sit fruendum ? Respondet Magister in littera negative. Quod eisdem probatur rationibus, ac dubium antecedens, ex eo quod virtutes non perquirantur propter se, sed propter beatitudinem, et Deum. Quod ergo propter se non indagatur, sed ob aliud, profecto illi ratio obiecti fruibilis non congruit : ergo virtutibus minime erit fruendum.
- Sed dices cum aliis oppositum in littera statuentibus, fultis enixe auctoritate Divi Ambrosii cap. 5. ad Gal. dicentis : Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, etc. Sed virtutes, sive fructus propter se appetendi sunt : igitur et propter se amandi ; sed quod appetitur, et amatur propter se, est fruitionis obiectum : ergo virtutibus erit fruendum.
- Respondet Magister, quodlicet virtutes propter se et appetendae, et amandae sint, quia valde suos possessores delectant, in eosque gaudium spirituale ingerunt, nihilominus non ultimo amandae, et appetendae sunt, sed propter solam beatitudinem, cum in ipsis non sit immorandum, fruendo illis, sed ultra gradiendum usque ad ultimi finis assecutionem, in quo sistit vera fruitio, et possessio.
- Huic tamen et aliis satisfit instantiis, duplicem distinguendo fruitionem ; alteram strictam, et propriam, videlicet fruitionem boni propter se ultimo, quae est totus huius distinctionis scopus ; alteram latam, et impropriam, quippe fruitionem boni propter se, abstrahentem ab ultimo, et non ultimo, Unde virtutibus nunquam proprie, et stricte est fruendum, nam licet valeant appeti, et amari propter se late, et improprie, sed non propter se ultimo, eo quod omnes in Trinitatem fruendam tanquam in ultimum finem reserantur.
- Sed contra ex Seraphico Doctore : sicut se habet per se ad per accidens, ita propter se ad propter aliud ; sed nihil quod convenit alicui per accidens, convenit per se : ergo nihil quod convenit alicui propter aliud, convenit propter se : ergo si virtutes sunt appetendae, et amandae propter aliud, non propter se.
- Respondeo negando instantiae assumptum, cuius solutio revera pendet ex terminorum captu, usu, et applicatione. Virtutes enim, ex Magistro in littera, amantur propter se, et propter aliud absque contraditione ulla. Amantur propter se, quia possessores suos recreant, ipsisque gaudium spirituale asserunt, eo quod propria polleant bonitate. Amantur propter aliud, quia non ultimo propter se amantur, neque in ipsis est morandum, fruendo illis, sed ultra pro grediendum usque ad ultimum finem ; sicque nulla apparet contra dictio in eo quod virtutes amentur propter se, et propter aliud, sive per se, et per accidens, ut lustranti patebit.
- Tandem Magister recapitulat ea, quae dicta sunt, ostendens secundum quem ordinem de eis sit agendum. Prius enim de rebus, quam de signis esse pertractandum constat ; et inter res fruibiles, et utibiles, prius de rebus fruibilibus, ut in hoc Primo libro ; postea de utibilibus, ut in Secundo ; deinde de utilibus ordinatis ad fruibilia, ut in Tertio ; et demum de signis, ut in Quarto disputat. Et haec de tertia, et ultima parte huius distinctionis dicta sint satis.
QUAESTIONES
- Quaestio 1. An notitia Sacrae Scripturae sive Theologiae sit utilis, et necessaria ad salutem ?
45.
46.
- Quaestio 2. An Sacramenta veteris legis causabant gratiam ex opere operato ?
48.
49.
- Quaestio 3. An detur in divinis amor strictus, et specialis ?
51.
52.
- Quaestio 4. An beatitudo nostra consistat in intellectu, an voluntate ?
54.
55.
- Quaestio 5. An beatitudo nostra formalis consistat in visione, an in amore ?
57.
58.
- Quaestio 6. An amor viae, et patriae distinguatur specie ?
60.
61.
- Quaestio 7. An amor beatificus sit liber, aut necessarius ?
63.
64.
- Quaestio 8. An peccans lethaliter fruatur seipso tanquam ultimo fine ?
66.
67.
68.
- Quaestio 9. An creatura possit operari propter duos fines ultimos, et adaequatos ?
70.
71.
- Quaestio 10. An possimus frui essentia divina, quin fruamur personis, aut una persona sine alia ? Vel cognoscere essentiam divinam non cognitis personis ?
