PROLOGUS — Albert le Grand

Albert le Grand - PROLOGUS

Praefatio

IN PRIMUM LIBRUM SENTENTIARUM

 

 

PRAEFATIO

Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam :

ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.

Hic secundum ordinem tanguntur quatuor :

ex quibus secundum seriem Libri istius trahitur materia quatuor Librorum.

 

In primo enim notatur distinctio personarum, et processio unius ab alia,

cum dicit : Ego ex ore Altissimi prodivi.

Per ly Ego supponitur sapientia loquens ;

per ly Ore autem Pater secundum quod ipse per generationem principium Filii est ut est Verbum.

Nec os autem unde Verbum procedit, nec ipsum Verbum est sine Spiritu :

et ideo in ore et in Verbo significatur processio Spiritus sancti ab utroque.

 

Quod probatur

ex hoc quod dicit Damascenus in libro I de Fide orthodoxa :

In divina natura simplici et incomposita esse quidem Spiritum Dei pie confitendum est : propterea quod non est Dei Verbum deficientius nostro verbo.

Non est autem pium quippiam alienum spiritum extra Deum profusum existimare,

sicut fit in nobis compositis.

 

Hoc est etiam quod dicit Augustinus in libro IX de Trinitate :

Verbum quod insinuare contendimus, cum amore notitia est.

Per ly Altissimi autem supponitur Pater,

qui licet non sit altior Filio vel Spiritu sancto,

eo quod una sit altitudo trium, sicut una dignitas et unus honor,

tamen per appropriationem convenit Patri esse altissimum,

eo quod ipse

principium est totius divinitatis,

ut dicit Augustinus,

eo quod ipse principium est non de principio :

Filius autem principium de principio :

Spiritus sanctus autem non est principium respecta alicuius personae,

sed respectu creaturae tantum,

et est de utroque principio, scilicet Patre et Filio.

 

Secundum est quod dicit : Primogenita ante omnem creaturam

in quo notatur materia secundi Libri,

in quo de creaturis agitur.

Et per verbum illud significatur creatura duobus modis,

scilicet secundum exitum suum per creationem a prima causa quae Deus est,

cum dicit : Primogenita, etc.,

et secundum quod est in propria natura et universitate,

cum dicit : Omnem creaturam.

Sicut enim dicit, Psal. XXXII, 9 :

Ipse dixit, et facta sunt.

Et dicit Augustinus,

id est, Verbum genuit

in quo erat ut fieret.

Erat, inquam, in Verbo

secundum quod Verbum est

ars Patris plena rationum omnium viventium,

id est, qui omnes in ipso vivant et vita sunt.

 

Erat autem creatura in hoc Verbo dupliciter,

scilicet,

sicut in medio cognoscendi secundum rationem,

et sicut in causa operativa et productiva ;

et ideo, Ioan. 1, 3 et 4, dicitur :

Sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum.

Lux, inquam, irradians super omnia cognita ;

sicut dicit, Psal. CIX, 3 :

Ex utero ante luciferum genui te, in splendoribus sanctorum,

id est, sanctitatis et puritatis aeternae.

 

Vita autem erat secundum quod est operativum Verbum.

Quod enim respectu quorumdam a Philosophis attribuitur motui caeli,

dicendo quod est immortale et sine quiete in his quae sunt,

ut vita quaedam natura existentibus omnibus.

Hoc per prius convenit Verbo respectu omnium creaturarum :

quia omnia sunt in ipso ut in causa,

et portantur ab ipso ne intereant.

Unde, Apostolus ad Hebr. I, 3 :

Portans omnia Verbo virtutis suae.

 

Haec enim duo (ut dicit Augustinus et Anselmus) significant duplicem motum effluxus creaturae a Creatore :

secundum enim quod sunt vita in ipso,

effluunt a Verbo, ut subsistant in natura propria ;

et secundum quod sunt lux,

effluendo manifestantur in intelligentia angelica.

 

Et quod Verbum sit principium,

patet per Augustinum in libro I super Genesim,

sic :

Ante omnia meminerimus non temporalibus, quasi animi sui aut corporis motibus operari Deum, sicut operatur homo vel Angelus : sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi Verbi sui.

De secundo autem dicit idem, ibidem, libro III,

ubi sic dicit :

Primo creabatur lux in qua fieret cognitio Verbi Dei per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua converti ad formantem Deum.

 

Sed obicitur de hoc quod dicit : Primogenita, etc.

Quia hoc videtur ponere ordinem sui ad creaturam :

et cum omnis ordo sit secundum aliquod commune ipsis ordinatis,

videtur Creator aliquid commune habere cum creatura :

quod non est verum.

 

SOLUTIO

Dicendum quod notatur ibi ordo causae ad causatum,

ut aeternitatis ad tempus ;

et nihil prohibet aliquid esse commune, non univoce ens in utroque, sed per prius et posterius.

 

Quod autem hoc sit verum

patet per Basilium in quodam sermone de Fide divinitatis,

ubi sic dicit :

Accipere naturam Filio cum omni creatura commune est :

habere autem naturaliter proprium est eius,

quia ex natura est Patris.

Per aliam autem partem supponitur creatura in proprio genere,

scilicet,

in se per nomen creaturae,

et in universitate per signum distributionis

secundum quod habetur, Gen. 1, 31 :

Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona :

 ubi dicit Glossa

quod

in se quodlibet creatum bonum erat : sed universalitas erat optima.

 

Sequitur :

Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens.

Per hoc autem habetur materia materia tertii Libri.

Ortus enim luminis est ortus solis iustitiae Christi Dei nostri,

quando

per viscera misericordiae suae, in quibus visitavit nos oriens ex alto : illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :

 in quo accipitur sacramentum incarnationis et passionis.

Lumen autem indeficiens ex se,

licet ex nobis quandoque deficiat,

est gratia virtutum, donorum et praeceptorum,

de quibus agitur in secunda parte tertii Libri.

Unde Iacob. 1, 17 :

Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

 Hoc autem lumen fecit in caelis ad litteram,

quia

captivam duxit captivitatem, et dedit dona hominibus.

Vel, in caelis,

id est, in Sanctis.

 

Sequitur :

Sicut nebula, etc.

Per hoc habetur materia quarti Libri.

Nebula enim est obscura, et reliquiae pluviae, et signum serenitatis,

ut dicit Philosophus.

Et per obscuritatem significat gratiam sacramentorum elementis corporalibus obscuratam.

Reliquiae autem pluviae,

quia tempestas peccati et obnubilatio causat sacramenta,

ut habetur in libro IV,

ut homo per idem redeat, per quod recessit a Deo.

In quantum autem signum serenitatis est,

significat rem omnium sacramentorum significatam,

et non contentam quae est gloria resurgentium,

de quibus agitur in secunda parte quarti.

Haec est nebula de qua dicitur,

Eccli. XLIII, 24 :

Medicina omnium in festinatione nebulae :

quia

per sacramenta medetur culpae,

per gloriam resurrectionis medetur miseriae.

Section 1 sur 2
Section suivante