IN PROLOGUM MAGISTRI EXPOSITIO — PROLOGUS — Albert le Grand

Albert le Grand - PROLOGUS

IN PROLOGUM MAGISTRI EXPOSITIO

IN PROLOGUM MAGISTRI EXPOSITIO

 

Cupientes aliquid, etc.

Proœmium istud dividitur in tres partes,

quarum prima sumitur ex parte scripti sive operis,

cuius assignat causas moventes : finalem, materialem, et formalem.

 

Seconda autem sumitur ex parte scripti eius cui scribitur,

sive quibus fit opus istud,

quae incipit ibi :

Non igitur debet.

 

Tertia autem sumitur ex parte scribentis,

in qua Auctor determinat dispositionem suam in scribendo,

dicens se quaerere

pium lectorem et liberum correctorem

in hoc scripto,

et haec incipit ibi :

In hoc autem tractatu non solum etc.

 

Prima harum partium dividitur in duas,

in quarum prima tangit causas moventes ex parte Dei et proximi.

In secunda autem ex causis moventibus concludit etiam alias causas huius operis,

ibi :

Horum igitur et Deo odibilem etc.

 

Prima autem quae continet causas moventes ad scribendum,

dividitur in duas partes secundum duos ramos charitatis.

In prima enim dicit moventes ex parte dilectionis Dei.

In secunda autem dicit moventes ex parte dilectionis proximi :

et haec incipit ibi :

Non valentes studiosorum etc.

 

Adhuc,

prima quae continet causas moventes ex parte dilectionis Dei,

subdividitur in quatuor.

In prima,

tangit causam moventem ex parte mercedis promissae scribentibus.

In secunda,

miscet duas moventes :

unam per se, aliam per aliud, cum duabus retrahentibus,

ibi :

Delectat nos veritas pollicentis etc.

In tertia,

ponit unam vincentem, et duas retrahentes,

ibi :

Quam vincit zelus etc.

In quarta istarum,

ex causis istis sufficientibus ad movendum ex parte dilectionis Dei

tangit succincte quid scribere intendat :

iuxta quod infra post omnes alias causas hoc prolixius exsequi disposuit :

et haec incipit ibi :

Quo inardescentes fidem nostram etc.

 

 

Littera sic exponitur :

Cupientes aliquid etc.

Humilitatem offert, et difficultatem :

quia aliquid sonat parum.

Unde Iob, 26, 14 :

Cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?

Parva stilla est sermo de creaturis.

Tonitruum obruens et emicans de nube obscuritatis, est sermo de Trinitate et unitate.

Hoc autem contingit propter materiae difficultatem.

Sicut habetur, Eccl. 1, 8 :

Cunctae res difficiles : non potest eas homo explicare sermone.

 

 

In gazophylacium, etc.

Gazae divitias persice sonant, φμλάσσειν graece servare : 

unde gazophylacium servatorium sive theca divitiarum est.

Hoc autem in hoc Libro studium significat sanctae Ecclesiae,

in quo reposuerunt Doctores sancti suos libros.

 

Erat autem apud veteres triplex gazophylacium,

scilicet musach quod erat ad oblationes regum,

de quo habetur, IV Reg., 16, 18,

quod Achaz

musach sabbati, quod aedificaverat in templo, et ingressum regis exterius,

convertit in templum Domini, propter regem Assyriorum.

Corban autem vel corbona erat ad donaria sacerdotum,

de quo legitur, Matth. 27, 6 :

Non licet eos mittere in corbonam, etc.

Tertium communiter dicitur gazophylacium,

quod erat ad oblationes plebis,

de quo habetur, Lucae, 21, 1 :

Respiciens, scilicet Iesus, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites, etc.

Alii aliter dicunt :

eo enim quod legitur  musach sabbati,

dicunt quod in illo reponebantur oblationes festivae ;

quia vero corban hebraice idem est quod votum,

dicunt quod in illo reponebantur oblationes votivae, in gazophylacio autem spontaneae.

 

Et sequitur : 

De penuria etc.

Penuria dicit defectum bonorum acquisitorum,

et secundum translationem ad spiritualia,

dicit defectum habitus acquisiti in intellectu qui est scientia.

Tenuitas autem dicit diminutionem quantitatis debitae,

et translatum dicit exiguitatem ingenii ad actum inventionis scientiae.

 

Quod autem sequitur :

Ardua scandere, etc.

respondet penuriae :

quia divina dicuntur ardua respectu scitorum de quibus est scientia.

Quod vero dicit :

Opus ultra vires,

respondet secundo quod est tenuitas :

quia hoc dicebat hebetudinem vis naturalis, quod est ingenium.

 

Ardua scandere, etc.

Notat,

quod ardua sunt alta quaedam, sed non elevata supra potentiam nostri intellectus.

Opus autem ultra vires est, quod est elevatum supra nostram potentiam.

Scanduntur autem ardua triplici gradu :

quaedam enim accedunt ad animam nostram sensu, imaginatione et intellectu ;

quaedam imaginatione et intellectu tantum ;

quaedam autem intellectu tantum.

Prima sunt alta tantum, secunda altiora, tertia altissima.

Unde Augustinus super Genesim :

Tria visionum genera occurrunt. Unum per oculos, quibus res corporales videntur ; alterum per spiritum, quo res absentes corporales cogitantur ; tertium per contuitum mentis, quo species rerum intellecta conspicitur.

Et haec respondent tribus in Prophetia,

scilicet :

coniunctis secundum rationem diffinitivam cum motu et materia,

quae sunt naturalia ;

et separatis secundum rationem a motu et materia, sed tamen per esse coniunctis,

et haec sunt mathematicalia ;

et separatis per esse et per diffinitionem a motu et materia,

et haec sunt divina a quibus trahuntur rationes naturales ad cognoscendum Creatorem,

sicut facit, infra, distinctione III et IV.

 

Opus autem ultra vires, etc.,

est cognitio Trinitatis et unitatis.

 

Sed videtur esse contra

quod dicit Ecclesiasticus, 3, 22 :

Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.

Item,

in Prov. 23, 5 :

Ne erigas oculos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae , et volabunt in caelum.

 

 

RESPONSIO

 

Quod ultra vires nostras est secundum se :

sed cum ratio fide iuvatur,

valet in id in quod ante non valuit.

Unde ad Hebr. XI, 1 :

Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

Et,

II ad Corinth. 3, 5 :

Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.

 

 

Quam vincit zelus domus Dei, etc.

Ps 68, 10 :

Zelus domus tuae comedit me.

Et hoc inducitur, Ioan. 2, 17,

et ibi dicit Glossa :

Zelus bonus est quo animus, abiecto timore humano, accenditur et eo comeditur, quod quaelibet prava quae viderit, corrigere satagit : si nequiverit, tolerat, et gemit.

 

 

Adversus errores carnalium, etc.

I ad Cor. 2, 14 :

Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur,

id est, fit examinatio spiritualium.

Et quos Magister hic distinguendo vocat carnales et animales,

Apostolus communiter animales vocat.

Unde Glossa ibidem :

Animalis homo dicitur vel vita, vel sensu : vita autem homo animalis dicitur, qui fertur dissoluta lascivia animae suae, quam infra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo se regenti non subicit : homo vero sensu dicitur animalis, qui de Deo iuxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem physicam iudicat.

 

 

Davidicae turris clypeis, etc.

Cant. 4, 4 :

Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

Collum autem est per quod corpus coniungitur capiti,

et in quo verba formantur,

et significat fidem quae Ecclesiam Deo iungit.

Clypei autem sunt auctoritates veritatis repertae a Sanctis,

habentes signa ducum nostrorum,

scilicet Augustini, Hieronymi, et aliorum Doctorum.

Armatura autem fortium est syllogismus et similitudo congrua

quibus progredimur in hac scientia.

 

Non valentes studiosorum, etc.

Hic tangit causam moventem ex parte dilectionis proximi,

et sicut prius miscet cum hac causa etiam causam retrahentem,

et sic sunt hic duo.

Primo, causa movens est amor proximi.

Secundo, causa retrahens, obtrectatio invidorum,

ibi :

Quamvis non ambigamus, etc.

 

Prima habet duo,

scilicet efflagitationem studiosorum, quia excitat auditorum studium ;

secundo etiam caritas Christi in membris.

 

Secunda autem dividitur in duas partes,

in quarum prima describit detrahentes.

Quia vero aperta malitia nocere non potest,

ideo in secunda tangit modum simulationis eorum, 

ibi :

Habent rationem sapientiae in superstitione, etc.

 

In prima tangit duo,

scilicet quod detrectatio aemulorum non valet eum retrahere,

et descriptionem aemulorum,

ibi :

Quia dissentientibus, etc.

Et haec secunda habet quatuor,

scilicet descriptionem eorum a causa proxima pertinaciae.

Secundo,

a causa extrinseca suggerente,

ibi :

Quam Deus huius saeculi.

Tertio,

a perversitate ordinis in anima,

ibi :

Quos iniqua voluntas.

Quarto,

a studio,

ibi :

Quorum professio est

 

lingua ac stylo :

quorum prima scientia docetur,

secundo perpetuatur.

Vel,

lingua dicit, quia alicubi, licet parum vox sua insonuit ;

stylo autem, propter hoc quod ponit scripta sub stylo Patrum.

 

Agitat Christi caritas, etc.

 

Contra

Eccl. 9, 1 :

Nescit homo utrum amore an odio dignus sit.

 

 

Solutio.

 

Caritas potest sumi secundum virtutem nominis,

scilicet, ut est amor appretians multum amatum,

et sic certi possumus esse de caritate per coniecturas experientire ;

vel potest sumi pro habitu distinguente inter filios regni et perditionis,

et sic nemo est certus in via.

 

Obicitur de hoc quod dicit :

Veritati non intellectae vel offendenti, etc.

Hoc enim videtur dicere Hieronymus,

dicens quod veritas odium parit.

 

Sed contra

III Esdrae, 4, 36 :

Omnis terra veritatem invocat, caelum, etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur, et tremunt eam.

Item,

ibidem, 39 et 40 :

Omnes benignantur in operibus eius, scilicet veritatis : et non est in iudicio eius iniquum.

Praeterea,

Philosopus dicit,

quod finis intelligentiae speculativae est veritas ;

nihil autem odit finem, sed potius desiderat.

 

Sed contra

Ioan. 3, 20 :

Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius.

 

 

SOLUTIO

 

Veritas per se delectabilis est omni homini, et omni naturae intellectivae et rationali.

Sed per accidens offendit,

aut habet contradictores.

Et hoc accidens est ut frequenter triplex,

scilicet,

quia est contraria volito, et sic loquitur hic Magister,

ut patet in Littera ;

vel quia ab aliquo cui invidetur, est inventa ;

vel quia arguit malitiam in audiente,

sicut habetur, III Reg., 22, 8 :

Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum, Michaeas, filius Iemla.

 

 

Quam Deus huius saeculi operatur, etc.

II ad Cor. 4, 4 :

Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei,

 scilicet invisibilis ;

et exponitur ibi a Glossa quatuor modis,

scilicet

pro Deo iusto qui regit bonos, et pro merito impietatis in infidelitatem permittit praecipitari malos.

Secundo,

pro diabolo qui Deus et princeps huius mundi est.

Ioan. 14, 30 :

Venit enim princeps mundi huius, etc.

Tertio,

de superbia quae est causa excaecationis.

Quarto,

de ventre.

Unde, ad Philip. 3, 19 :

Quorum Deus venter est.

 

Obicitur autem contra hoc

quod dicit :

Diffidentiae filiis, etc.

Quia dicit Hieronymus,

quod de nemine desperandum est,

dum est in via.

 

 

SOLUTIO

 

Quantum est de misericordia Dei et ratione viae non est desperandum.

Sed quantum est de ratione morbi,

quia peccatum incredulitatis vix deseritur,

eo quod alludere videtur rationi.

Non rationi voluntatem subiciunt, etc.

Hoc secundum Avicennam est principium mali ;

sicut etiam dicit versus :

Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas.

Haec enim est perversitas recti ordinis ;

de quibus, Eccl. 1, 15 :

Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.

 

 

Sed his quae somniarunt, etc.

vocat haeresim somnium :

quod in somnio simulacra ex imaginatione moventur ad organum sensus communis :

et fit conversio animae super simulacrum

sicut super rem.

Ita haeretici de corde suo phantastico proferunt simulacra

et convertuntur ad ea,

sicut ad rerum veritatem.

 

Ad fabulas, etc.

Mira dicere quaerunt.

Quia dicit Philosophus in primo Metaphysicae,

quod

fabula composita est ex miris.

II ad Tm. 4, 4 :

A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

 

Magis placita, etc.

Isa. 30, 10 :

Dicunt videntibus : Nolite videre :

et adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea quae recta sunt :

loquimini nobis placentia : videte nobis errores.

 

 

Habent rationem sapientiae, etc.

Haec pars quae est de modo simulationis eorum,

habet tres partes. 

Prima continet pietatis simulationes ; 

secunda, simulationis falsitatem et mendacium,

ibi :

Ipsamque simulatam pietatem.

Tertio,

ponit huius mendacii et falsitatis probationem,

ibi :

Falsae doctrinae institutis.

 

 

In superstitione, etc.

Augustinus :

Religio supra modum observata, superstitio est vocata.

 

Sequitur :

Quia fidei defectionem, etc.

I ad Tm. 4, 1 :

Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam.

 

Sequitur :

Ut sit in verbis pietas, etc.

II ad Tm. 3, 5 :

Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes : et hos devita.

 

Obicitur autem de hoc

quod dicit :

Omni verborum mendacio, etc.

 

 

CONTRA

 

Supra illud Luc. 17, 12 :

Occurrerunt ei decem viri leprosi,

ibi Glossa Bedae :

Leprosi sunt haeretici, qui quasi varios colores hahentes in eodem corpore, varias sectas nunc falsitatis, nunc veritatis permiscent in eadem praedicatione.

 

 

SOLUTIO

 

Licet non semper quoad dicta, tamen quoad finem semper mentiuntur :

et ita intelligit Magister.

 

Sequitur :

Falsae doctrinae institutis, etc.

In hac parte tres ponit rationes manifestantes mendacium haereticorum.

Prima,

sumitur ab institutis fallacibus, id est principiis et articulis.

Secunda,

sumitur a modo dictorum ab eis : quod novella dicunt.

Novum autem est quod quoad sui initium est propinquum,

ibi :

Sub novello, etc.

 

Contra quod dicitur,

ad Hebr. 11, 2 :

In hac, scilicet fide, testimonium consecuti sunt senes.

 Et,

Prov. 22, 28 :

Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui.

Tertia,

sumitur a modo disputandi,

qui est cum contentione et clamoribus,

ibi :

Qui contentioni studentes, etc.

 

 

Auriumque pruriginem, etc.

II ad Tm. 4, 3 :

Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt : sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus.

 Est autem prurigo ex evaporatione corrupta tangere organa sensibilia,

et est similis haeresis.

 

 

Sequitur :

Qui contentioni, etc.

Ambrosius in Glossa super Epistolam ad Roman. 1, 29 :

Contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris.

Et Tullius in II Rhetoricae dicit,

quod

contentio est oratio acris, et ad confirmandum et ad confutandum accommodata.

 

 

Dum et se veritas tenet, etc.

Ps. 116, 2 :

Veritas Domini manet in aeternum.

III Esdrae, 3, 12 :

Super omnia vincit veritas.

Et subdit, 4, 38 :

Veritas manet, et invalescit in aeternum, et obtinet in saecula saeculorum.

 

 

Horum igitur odibilem Deo, etc.

Ps. 25, 5 :

Odivi Ecclesiam malignantium.

In hac parte ex causis moventibus etiam alias huius operis causas concludit.

Et habet sex partes :

 

In quarum prima,

repetit breviter causas moventes duas,

scilicet eversionem haereticorum,

et exaltationem lucernae veritatis,

quae sumitur secundum duplex opus sapientis determinatum a Philosopho,

quod et non mentiri eum de quibus novit,

et mentientem manifestare posse.

 

In secunda tangit Auctorem,

ibi :

In labore multo, etc.

Et dicit tria,

scilicet laborem compilationis ut attentos reddat ;

modum compositionis per hoc quod dicit :

Compegimus, etc.

Compactum enim est quod est ex diversis coniunctum :

sicut diversae sunt quaestiones, et auctoritates in hoc opere.

Dicit etiam supponendo Auctorem,

cum dicit : « Compegimus »

quia in verbo primae personae determinata persona agens intelligitur.

 

In tertia,

tangit materiam,

cum dicit :

Ex testimoniis veritatis in aeternum fundatis, etc.,

id est in aeternitate :

quia fides quae in ipsis exprimitur,

est de veritate prima et aeterna.

Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus :

Fides est unicum credentium fundamentum, eos collocans in veritate, et in eis veritatem, incredibili incommutabilitate simplam veritatis scientiam habentibus credulis.

Et Apostolus,

I ad Cor. 3, 11 :

Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus,

id est, fides Iesu Christi.

 

In quarta,

tangit formam duplicem,

scilicet distinctionis materiae secundum illum actum formae,

quo distinguit formatum ab aliis,

cum dicit :

In quatuor libris, etc.

Et modum probationum suarum quibus utitur secundum actum formae quo agit,

et est principium actionum,

cum dicit :

In quo maiorum exempla, etc.

Et exempla referuntur ad similitudines quibus utitur ;

doctrina autem ad auctoritates, et rationes alias.

 

In quinta,

tangit finem,

cum dicit :

In quo per Dominicae, etc.

Et sincera professio fidei est finis per se :

proditio autem haeresis est finis per accidens ;

et hos fines consequi contingit uno et eodem actu :

quia manifestatio veritatis est destructio falsitatis.

Unde,

Dionysius in Epistola ad Polycarpum Episc. :

Hoc quodcumque est secundum legem veritatis recte demonstrato et puro existente, omne quod aliter habet, et veritatem similat, reprehendetur, etc.

 

In sexta et ultima,

tangit modum agendi triplicem,

scilicet,

pertingentiae ad veritatis aditum per rationes fidei, et excludendo errores,

et hoc ibi :

Aditum demonstrandae.

Secundo,

tangit modum inter subtile et grossum,

cum dicit :

Temperato inter utrumque.

Tertio,

tangit modum inter proprium inventum et alienum,

ibi :

Sicubi vero parum, etc.

 

 

Et lucernam veritatis etc.

Matth. 5, 15 :

Neque accendunt lucemam, et ponunt eam sub modio, etc.

Lucerna autem est lux in testa ;

et hic ponitur pro intellectu rationis in littera :

quia sicut dicit Commentator super primum caput de De divini nominibus :

Nihil aliud est auctoritas quam rationis reperta veritas, ob posteritatis utilitatem scripto commendata.

 

 

Sequitur :

Non a paternis discessit limitibus.

Fecit Magister

sicut docet Dionysius, in libro de Divinis nominibus :

Universaliter non audendum est dicere, nec etiam cogitare aliud de supersubstantiali et occulta divinitate, praeter ea quae divinitus nobis ex sacris eloquiis sunt expressa.

 

 

Non igitur debet hic labor, etc.

Haec est pars secunda totius proœmii,

in qua determinantur huius voluminis utilitates ex parte auditoris vel lectoris.

 

Et tangit tria,

scilicet cui utile est, scilicet impigro indocto :

et primo notat studium,

quod innuit operis aliquam difficultatem ;

secundo autem notat scientiae indigentiam,

quod facit inquisitionem,

quia non quaeritur nisi quod non habetur.

 

Secundo,

tangit rationem utilitatis ex brevitate,

cum dicit :

Brevi volumine, etc.

 

Tertio,

tangit rationem utilitatis ex materia,

cum dicit :

Patrum sententias.

Et nota

quod Avicenna dicit

quod

sententia est conceptio definita et certissima.

Isaac autem in libro Diffinitionum fere idem dicit sic :

Sententia est conceptio alterius partis contradictionis.

Et a certitudine harum sententiarum quae hic collectae sunt,

vocatur Liber Sententiarum.

 

 

In hoc autem tractatu, etc.

Hic tangitur ultima pars totius proœmii,

in qua Auctor tangit habitudinem sui ad legentes.

 

Et tangit tria,

scilicet, qualem desiderat lectorem,

quia pium, fidelem, et benevolum ex caritate.

Unde Bernardus super Cantica :

Ante carnem disciplinae studiis edomitam, et mancipatam spiritui, ante spretam et abiectam saeculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur.

 

Secundo,

tangit qualem, et ubi vult habere correctorem,

quia liberum.

Est autem corrector liber, sicut et homo liber.

Dicit autem Philosophus,

quod

dicimus hominem liberum cum sui tantum causa est, et non alterius :

ita etiam corrector est liber,

quando tantum corrigit causa correctionis, et non causa subsannationis vel invidiae ;

et de hoc bene dicit Augustinus,

sic :

Magis amabo inspici a rectis, quam timebo morderi a perversis : gratanter enim suscipit osculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas ; dentem autem caninum vel evitat cautissima humilitas, vel retundit solidissima veritas ; magisque optabo a quolibet reprehendi, quam sive ab errante sive ab adulante laudari.

 

Tertio,

terminat prooemium in hoc quod titulos ad faciliorem adiungit inventionem.

Section précédente
Section 2 sur 2