Prologue — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Prologue
PETRI PICTAVIENSIS
SENTENTIARUM LIBRI QUINQUE
PROLOGUS
ad D. Guillelmum archiepiscopum Senonensem.
In deserto manna colligentes alius integrum gomor,
pro sua quisque aviditate colligebat.
Nobiscum bene agitur si post magnum laborem de eo quod aliis residuum est, medietatem gomor colligere datum fuerit.
In eo quippe
laboris nostri fiduciam
ponimus quod
Sic utique nos si ad altiora verbi Dei penetranda mysteria, gomor perficere nequimus, a Deo perficiendum exspectantes ;
non ideo desistimus quin saltem
iuxta id quod edere
possumus, colligamus ;
et quasi dimidium gomor dispersa,
et prae sui tenuitate manus colligentium subterfugientia pro captu intelligentiae congregantes,
velut qui colligit paucas spicas post messem, vel duas aut tres olivas superstites post excussionem,
ad acervum portamus.
Disputabilia igitur sacrae Scripturae ut rudimentis ad eam accedentium consulamus,
in seriem redigentes inordinata in ordinem redigimus ;
inveterata per modestam inquisitionem renovamus :
solutiones ubi de medio montium fluxerunt adhibemus.
Ubi vero Scriptura tacuerit, sumpto pleno pugillo de simila, quod reliquum est de sacrificio, filiis Aaron dimittimus.
Quod si nec illi edisseruerint donec
quod de agno comedere non poterimus, igni cremandum relinquimus.
Huius autem operis tibi, Pater inclyte Willielme, praesul Senonensis, limam reservavimus,
cui et scientia ad discernendum, et facundia ad erudiendum, et mores exuberant ad exemplum.
Tuae igitur bonitatis erit sicut tuus est mos humilibus favere,
opus humiliter elaboratum multisque vigiliis causa communis commodi elaboratum,
paterna manu suscipere ;
susceptum splendore correptionis illustrare, correptis auctoritatem praebere.
Ordinem quoque quinque partitionum distinximus.
In prima agendo de fide Trinitatis.
In secunda rationalis creaturae.
In tertia de reparatione quae facta est per virtutum restitutionem.
In quarta de ea quae semel facta est per Incarnationem.
In quinta de ea quae quotidie fit per sacramentorum participationem.
