Prologue — Guillaume Estius
Guillaume Estius - Prologue
IN LIBRI PRIMI DISTINCTIONEM PRIMAM.
PARTITIO TOTIUS OPERIS
secundum Autorem
Doctrinam his quatuor libris tradendam divisit Magister, imitatus Augustinum lib. I de doct. Christiana cap. 2 in eam quae rerum est, et eam quae signorum.
Res appellamus, quae, ita existunt, ut non ad significandum aliquid adhibeantur : signa vero, quorum usus est in significando. Et in signis quidem, id est, Sacramentis, occupatur quartus liber usque ad tractatum de Resurrectione ; tamensi praeter Sacramenta sunt et alia signa, quorum consideratio ad Theologum pertinent : ut in universum Caeremoniae et Scripturae : In rebus autem, tres libri priores, et rursum extrema pars quarti.
Praeterea cum secundum eiusdem Augustini divisionem, quam tradit cap. 3 eiusdem libri, rerum aliae sunt, quibus fruendum est, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur, primo libro de ea re agit Magister, qua fruendum est.
Initio secundi de rebus quibus est utendum ; ac deinde de intellectuali creatura, angelica et humana ; quae nimirum et uti rebus potest et frui. Tum de libero arbitrio, et gratia, virtutibus ac vitiis, per quae homo rebus utitur aut fruitur, bene vel male.
Tertio demum libro, De mysterio Redemptionis humanae, per quam sublato peccato : (quod non aliud est, quam malus ac perversus rerum usus, aut perversa fruitio) in cum homo restituitur statum, in quo correcta voluntate, his tantum rebus, quibus et quomodo oportet, utatur vel fruatur.
Porro ex hac rerum utendarum et fruendarum partitione ; occasionem accepit disputatio, de utendo et fruendo; in qua tota haec prima distinctio confumitur.
