Livre II — Gilles de Rome

Gilles de Rome - Livre II

PROLOGUS

IN SECUNDUM LIBRUM SENTENTIARUM

 

PARS PRIMA

 

 

PROLOGUS

A magnitudine enim speciei, et creatura cognoscibiliter poterit Creator horum videri, Sap. 13. In verbis propositis designant quatuor, secundum quae possunt accipi quatuor causae Secundi Sententiarum : cuius nunc expositionem intendimus, Altissimo annuente.

Nam primo in auctoritate praefata : homo se et a Deo avertens rationabiliter increpatur : in quo Secundo libri, ut patebit, designatur causa formalis.

Secundo tota creatura universaliter describitur, in quo habetur causa materialis.

Tertio ipse Deus creator, omnium manifeste declaratur : in quo habetur huius Secundi libri, et totius Scripturae sanctae causa efficiens principalis.

Quarto, et ultimo cognitio Creatoris per creaturam nobis aperte proponitur, in quo habetur causa finalis.

 

Primo quidem in verbis propositis homo se et a Deo avertens rationabiliter increpatur : Nam si auctoritas proposita referatur ad intentionem Auctoris, et ad verba praecedentia : exponitor hoc modo : quod Auctor libri Sapientiae rationabiliter increpat omnes homines se a Deo avertentes, et idola colentes.

 Nam et in eodem cap. dicit : Ignem aut spirutum, idest, superiorem aerem : aut citatum aerem, idest, inferiorem aerem vento agitatum : aur gyrum stellarum, idest, caelum stellatura, sive octavam  sphaeram : aut nimiam aquam, idest, cangregationem aquarum : quae in scriptoris appellantur maria : aut solem, et lunam, idest primos planetas, sive stellas erraticas, rectores orbis terrarum : Deos putaverunt.

Hos ergo homines sic se Deo avertentes increpat praefatus Auctor rationabiliter dicens : A magnitudine speciei etc. quasi dicat : Rationabiliter increpantur quicunque alium Deum putant : nisi te Deum summum, et verum : quia hoc omnis creatura clamat : hoc ista sensibilia nos docent. Nam a magnitudine speciei, et creatura : quam sensibiliter videmus, videri poterit cognoscibiliter, idest patenter, et manifeste Creator horum, idest Deus verus, et summus.

Hoc etiam modo Paulus increpat se a Deo avertentes dicens : Quod notum est Dei, idest, quod de Deo scire possumus ductu naturalis rationis : manifestum est in illis, idest in ipsis hominibus. Cuilibet enim impressum est a Deo quodam intellectuale lumen, in quo potest videre, et scire quod notum est de Deo ductu rationis. In illis ergo, idest in ipsis cordibus hominum est hoc notum, et manifestum. Ideo in eadem auctoritate subditur : Invisibilia enim ipsius Dei, idest, Pater, qui specialiter dicitur invisibilis : quia non apparuit sic in natura visibili, sicut filius : qui apparuit in carne : et spiritus sanctus in speciei columbae, a creatura mundi, idest filius : qui est Dei virtus, et Dei sapientia : et divinitas, idest, spiritus sanctus, cui appropriatur bonitas.

Intelligimus enim per divinitatem ipsam summam bonitatem : ita ut sint inexcusabiles, quasi dicat : Rationabiliter increpantur avertentes se a Deo : et non cognoscentes ipsum, tales enim sunt inexcusabiles : quia invisibilia Dei : sempiterna quoque virtus et divinitas, idest pater, et filius, et spiritus sanctus : quantum ad eorum appropriata : per ea, quae facta sunt, idest, per istas creaturas visibiles intelligi, et conspici possunt. Bene ergo dictum est : quod in tota praefata auctoritate : homo se a Deo avertens rationabiliter increpatur.

 

In hac autem increpatione potest notari huius Secundi libri causa formalis, si consideretur per quod homo increpatur : et de quo : quia per creaturarum conditionem. Increpatur autem eius aversione. Nam quia per creaturas potest homo cognoscere suum Creatorem : Ideo si se avertas ab eo : per creaturarum conditionem rationabiliter increpari potest : in quo forma, et ordo huius secundi libri habetur.

Nam hoc modo ordinat Magister hunc suum secundum librum : quia primo agit de creaturarum conditione : per quam homo se avertens debet rationabiliter increpari; postea agit de hominis aversione : de quo homo se avertens est merito increpandus. In auctoritate ergo tota : homo se a Deo avertens rationabiliter increpatur : per quod, ut patuit, huius secundi libri potest haberi causa formalis, scilicet, forma, et ordo tractandi.

 

Sed in prima auctoritatis parte cum dicitur : A magnitudine enim speciei, et creaturae tota creatura universaliter describitur : per quod habetur huius libri causa materialis : in quo agitur de rebus creatis : quia sicut in primo libro agitur de ente divino per essentiam, idest, de Creatore : sic in hoc secundo agitur de ente divino per participationem, idest de creaturis. Huiusmodi autem universalitas rerum creatarum, de qua agitur in hoc Secundo : in duplici magnitudine consistit : videlicet in magnitudine creaturae, quantum ad res conditas : et in magnitudine speciei, quantum ad ordinem conditorum. Ipsa ergo magnitudo creaturae quantum ad res conditas : et ipsa magnitudo speciei, quantum ad ordinem conditorum nos manifeste docent Deum Creatorem, et conditorem omnium. Hoc enim universum, quod est quali unus principatus unius principis, idest unius Dei : ut declarari habet in fine 12 Met. consistit in magnitudine creaturae quantum ad res conditas. Nam quod sit totum, et quod sit magnum : hoc est ex magnitudine partium componentium : et maxime quantum ad partes principales : ut : ideo magna est domus, quia constat ex magno lecto, magno pariete, et magno fundamento. Sic totum universum est quasi quaedam magna domus Dei : ubi elementa tantam magnitudinem habent : et caelum tantum spatium continet, ut minima stella ibi existens visu perceptibilis, ut Auctores astrononmiae tradunt, maior sit tota terra : de qua non tota pars qrata habitatur : et tamen est sufficiens ad tantam hominum, et aliorum animalium multitudinem nutriendam.

 

De hac autem magnitudine creaturae quantum ad res conditas potest intelligi, quod dicitur Baruch : O Israel quam magna est domus Dei. Rursus in hoc universo non solum est magnitudo speciei quantum ad res conditas : sed etiam est magnitudo speciei quantum ad ordinem conditorum.

Nam magnitudo speciei, et pulchritudo ; universi potissime constistit in ordine conditorum. Inquit enim Augustinus : A bona trinitate creata sunt omnia : nec summe, nec aequaliter, nec immutabiliter bona : sed tamen bona etiam singula ; similiter vero universa valde bona quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo. Admirabilis ergo pulchritudo constat ex omnibus : supple ad invicem ordinatis : quia ubi non est ordo, ibi non est pulchritudo : sed horror, et confusio. Unde idem Augustinus ait : Nihil inordinatum est pulchrum. Magnitudo ergo speciei, et pulchritudinis potissime consistit in ordine. Sic ergo exponendo primum praefatae auctoritatis membrum, scilicet : A magnitudine speciei, et creaturae ; ibi magnitudo non dicit rem aliquam, sed dicit modum rei : dicit enim modum speciei, idest dicit quendam modum rerum conditarum, et ordinem conditorum. Alio autem modo non potest exponi : A magnitudine speciei, et creaturae : ut quod ly, horum, aliquam rem demonstret : ut per creaturas intelligamus ipsas res creatas : per speciem vero intelligamus creatorum distinctionem, et formas : per magnitudinem autem intelligamus ipsorum virtutem, et operationem. Haec autem tria, et si tempore non se praecesserint ; natura tamen, et origine se praecesserunt. Nam secundum Augustinum tam super Genesim ad litteram quam in libro Confess. semper informe natura, et origine praecedit formatum. Et Magister in distinctione 12 dicit, Deum in principio creasse materiam quatuor elementorum adhuc confusam, et informem : deinde elementa distinxit : et species proprias, atque distinctas singulis rebus secundum suum genus dedit, ergo saltem origine, et natura prius fuerunt res creatae in quadam informitate : deinde fuerunt per species distinctae, et ultimo fuit eis virtus ad operandum collata.

Nam primo creavit Deus caelum, et terram, idest universam corporalium informem materiam : postea divisit lucem a tenebris : et fecit firmamentum, et luminaria in firmamento : et congregavit aquas, et apparuit arida, dando singulis rebus proprias species, et proprias formas : et postea dixit : Germinet terra herbam virentem, et facientiem semen : et lignum pomiferum faciens fructum : dando omnibus rebus virtutem ad operandum. In huiusmodi autem virtute, et operatione potissime consistit magnitudo, idest, fortitudo creaturae. Ipsa ergo creatura, et eius species, idest eius pulchritudo, et forma : eius magnitudo, idest eius virtus, et operatio clamant Deum Factorem suum. Reprehensibilis est itaque quilibet a Deo se avertens, et idola colens : quia a magnitudine, idest virtute, et operatione creaturae : et speciei, idest creaturae formosae, et speciosae : potest creaturarum Creator agnosci. Quod autem sic debeat intelligi : ut per creaturam intelligamus ipsas res creatas, sive opera condita : per speciem intelligamus creaturarum decorem, et formam : per magnitudinem autem intelligamus creaturae virtutem, et operationem : patet per verba praecedentia in eodem capite, ubi : Primo agitur de operibus conditis : Secundo de specie rerum conditatum : Tertio de virtute, et operatione earum : Quarto, et ultimo infertur in illo capite : quod a magnitudine, id est virtute, et operatione speciei, et creatura debet eorum Creator agnosci.

In prima enim parte illius capituli dicitur, quod neque operibus attendentes agnoverunt, quis esset Artifex. Ipsa ergo opera condita, et ipsae res creatae suum actorem, et Creatorem ostendunt. Secundo in eodem cap. dicitur : quorum, idest, quarum creaturarum : et si specie delectati Deos putaverunt : sciant, quanto speciosior est his dominator eorum. Tertio in eodem capite habetur : quod si virtutem, et opera eorum mirati sunt : intelligant ab illis : quoniam qui haec fecit, fortior est illis. Postea subdit : quid a magnitudine speciei, et creatura poterit eorum creator videri. Ipsa ergo creatura, sive ipsa opera creata, et eorum species, et magnitudo clamant Deum factorem suum.

 

Viso ergo, quomodo in tota auctoritate homo se a Deo avertens rationabiliter increpetur : per quod potest haberi huius Secundi libri ordo tractandi et causa formalis : et ostenso quomodo in prima auctoritatis parte cum dicitur : A magnitudine speciei, et creaturae : universalis creatura describitur : per quod habetur huius Secundi libri, ubi de creaturis agitur, causa materialis. Restat tertio declarare : quomodo in secunda parte auctoritatis cum subditur : cognoscibiliter poterit creator horum videri, declaratur ipse Deus, et ipse creator omnium : per quod habetur huius libri, et totius scripturae sacrae causa efficiens principalis. Nam verum a quocunque dicatur a Spiritu sancto est, vt vult Ambr. super illo verbo primae ad Corinthios 12 : Nemo potest dicere dominus Iesus : nisi in spiritu sancto : specialiter tamen veritas tradita in scriptura sacra : dicitur esse a Deo : sive a spiritu sancto : quia huius veritatem non possumus investigare per naturalem causam, sed oportet ut habeamus eam per divinam inspirationem. Ideo vult Augustinus secundo super Gen. ad litteram : quod maior sit huius scripturae auctoritas, quam totius humani ingenii perspicacitas : quia firmior veritas est, quae innititur iudicio divino : cui non potest subesse falsitas : quam quae innititur humano, cui falsitas subesse potest.

Quia ergo Magister in hoc secundo tractat de creaturis modo theologico : secundum quod de eis tradat scriptura sacra : quae habita est non per humanam investigationem : sed per diurnam inspirationem. Ideo benedictum est : quod huius secundi libri, et totius scriptura sacra, quae divinae inspirationi innititur : Deus creator omnium est causa efficiens principalis. Huiusmodi autem causa manifeste declaratur, cum dicitur : Cognoscibiliter poterit creator horum videri. Deus enim, et est creator : et est creator horum : et est creator horum cognoscibiliter. Haec ergo tria, scilicet quid Deus sit creator : et quod ut creator horum : et quod sit creator horum cognoscibiliter : referri possunt ad praedicta tria, cum dicitur : A magnitudine speciei, et creaturae. Nam in omni re creata sunt tria. Est enim ibi suppositum : est ibi forma, per quam est suppositum : et est ibi magnitudo, idest fortitudo, et virtus, per quam operatur suppositum. Est enim suppositum illud, quod per se producitur. Alia autem producunt, et creantur in supposito : ideo per antonomasiam suppositum ipsum creatum potest dici creatura : secundum ergo hanc adaptationem dicemus, quod Deus est causa creatura, et omnium, quae sunt in creatura. Erit ergo causa suppositi, et speciei, idest formae, et magnitudinis, idest virtutum existentium in supposito. Per comparationem itaque ad suppositum est creator : quia quod per se producitur, et creatur, est ipsum suppositum : per comparationem autem ad speciem, sive ad formam, ut creator horum, quia quod res sint hae : et quod quaelibet res sit haec : et quod habeat esse distinctum : hoc est per speciem, et per formam : quod patet per Aug. 12 Confess. c.4. Tomo 1 dicentem : Ubi nulla species : nusquam est hoc, et illud.

Tertio per comparationem ad magnitudinem, idest, ad virtutem, sive operationem : Deus est creator horum cognoscibiliter : quia naturae, et substantiae rerum, per quas sumus apti devenire in cognitionem primae causae : potissime innotescunt nobis per virtutes, et operationes ipsarum. Deus ergo est creator, et est creator horum, et est creator horum cognoscibiliter. Est enim creator ratione creaturae, idest suppositi : est creator horum ratione speciei, et formae. Est tertio creator horum cognoscibiliter : ratione magnitudinis, et virtutis, et operationis. Bene ergo Deus, qui est causa efficiens principalis huius Secundi libri, et totius sacrae Scripturae : manifeste declaratur nobis, ex eo quod est creator horum cognoscibiliter.

Quarto ergo, et ultimo cognitio ipsa Creatatoris omnium per creaturam in auctoritate proposita nobis aperte proponitur : cum ultimo dicitur : Videri, in quo describitur huius operis causa finalis. Nam hac intentione, et hoc sine, in secundo libro de creaturis agitur, ut per eas ascendamus ad contemplationis Creatoris : et per eas doceamur cognoscere Deum Restauratorem, et Glorificatorem nostrum. Et quia illud dicimur videte, quod manifeste cognoscimus : ex eo ergo, quod a magnitudine speciei, et creaturae potest cognoscibiliter horum creator videri : manifeste nobis proponit cognitio creatoris per creaturam, quae est causa finalis huius libri. Ad quam cognitionem apertam, et manifestam : quae per excellentiam erit in patria, respectu cuius cognitio viae dicta est imperfecta : nos perducat ipse Deus trinus, et unus benedictus in saecula saeculorum. Amen.

Section 1 of 1