Adriano Oliva Versio, Prologus et Quaestiones — PROLOGUS — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - PROLOGUS

Adriano Oliva Versio, Prologus et Quaestiones

SCRIPTUM SUPER PRIMUM LIBRUM SENTENTIARUM

< Prologus >

 

Ego sapientia effudi flumina ; ego quasi trames aquae immensae de fluvio ; ego quasi fluvius Dorix et sicut aquaeductus exivi de paradiso. Dixi : rigabo ortum plantationum et inebriabo partus mei fructum. Eccli. XXIV. 5

Inter multas sententias quae a diversis de sapientia prodierunt, quid scilicet esset vera sapientia, unam singulariter veram et firmam Apostolus protulit dicens Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, qui etiam nobis a Deo factus est sapientia, I Cor. I. Non autem hoc ita dictum est quasi solus Filius sit sapientia, cum Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint una sapientia sicut una essentia, set quia sapientia quodam speciali modo Filio appropriatur, eo quod sapientiae opera cum propriis Filii plurimum convenire videntur : per sapientiam enim Dei manifestantur divinorum abscondita, producuntur creaturarum opera, nec tantum producuntur set restaurantur et perficiuntur — illa dico perfectione qua unumquodque perfectum dicitur prout proprium finem attingit.

Quod autem manifestatio divinorum pertineat ad Dei sapientiam patet ex eo quod ipse Deus per suam sapientiam se ipsum plene et perfecte cognoscit. Unde si quid de ipso cognoscimus, oportet quod ex eo derivetur, quia omne imperfectum a perfecto trahit originem. Unde dicitur Sap. IX : Sensum tuum quis sciet nisi tu dederis sapientiam. Haec autem manifestatio specialiter per Filium facta invenitur : ipse enim est Verbum Patris, secundum quod dicitur Io. I. Unde sibi manifestatio dicentis Patris convenit et totius Trinitatis. Unde dicitur Mat. XI : Nemo Patrem novit nisi Filius et cui Filius volverit revelare. Et Io. I : Deum nemo vidit unquam, unigenitus etc.

Recte ergo dicitur ex persona Filii : Ego sapientia effudi flumina. Flumina ista intelligo fluxus aeternae processionis qua Filius a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque ineffabili modo procedit. Ista flumina olim occulta et quodam modo infusa erant tum in similitudinibus creaturarum, tum etiam in aenigmatibus scripturarum, ut vix aliqui sapientes Trinitatis misterium fide tenerent. Venit Filius Dei et infusa flumina quodam modo effudit, nomen Trinitatis publicando, Mat. 30 ult. : Docete omnes gentes, baptizantes etc. Unde Iob XXVIII : Profunda fluvorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem. Et in hoc tangitur materia primi libri.

Secundum quod pertinet ad Dei sapientiam est creaturarum productio. Ipse enim de rebus creatis non tantum speculativam, set etiam operatiuam sapientiam habet, sicut artifex de artificiatis. Unde Ps. : Omnia in sapientia fecisti. Et ipsa sapientia loquitur Prov. VIII : Cum eo eram cuncta componens. Hoc etiam specialiter Filio attributum invenitur, in quantum est imago Dei ad cuius formam omnia formata sunt. Unde Col. I : Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quoniam in ipso condita sunt universa ; et Io. I Omnia per ipsum facta sunt.

Recte ergo dicitur ex persona Filii : Ego quasi trames aque immensae de fluvio ; in quo notatur et ordo creationis et modus. — Ordo, quia sicut trames a fluvio derivatur, ita processus temporalis creaturarum ab aeterno processu personarum. Unde in Psalmo dicitur Dixit et facta sunt, idest Verbum genuit in quo erat ut fieret, secundum Augustinum ; semper enim illud quod est primum est causa eorum quae sunt post, secundum Philosophum. Unde primus processus est causa et ratio omnis sequentis processionis. — Modus autem significatur quantum ad duo : scilicet ex parte creantis qui, cum omnia impleat, nulli tamen se commetitur ; quod notatur in hoc quod dicitur immensae. Item ex parte creaturae, quia sicut trames procedit extra alveum fluminis, ita creatura procedit a Deo extra unitatem essentiae, in qua sicut in alveo fluxus personarum continetur. Et in hoc notatur materia secundi libri.

Tertium quod pertinet ad Dei sapientiam est operum restauratio. Per idem enim debet res reparari per quod facta est. Unde quae per sapientiam condita sunt, decet ut per sapientiam reparentur. Unde dicitur Sap. IX : Per sapientiam salvati sunt qui tibi placuerunt ab initio. Haec autem reparatio specialiter per Filium facta est in quantum ipse homo factus est qui, reparato hominis statu, quodam modo omnia reparauit quae propter hominem facta sunt. Unde Col. I : Per eum reconcilians omnia, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt.

Recte ergo ex ipsius Filii persona dicitur : Ego quasi fluvus Dorix et sicut aquaeductus exivi de paradiso. Paradisus iste gloria Patris de qua exivit in vallem nostrae miseriae, non quod eam amitteret, set quia occultavit. Unde Io. XIII : Exivi a Patre et veni in mundum. Et circa hunc exitum duo notantur, scilicet modus et fructus. — Dorix enim fluvius rapidissimus est, unde designat modum quo, quasi impetu quodam amoris, nostrae reparationis Christus complevit misterium. Unde Isa. LIX : Cum venerit quasi fluvus violentus quaem spiritus Domini cogit. — Fructus autem designatur ex hoc quod dicitur : sicut aquaeductus. Sicut enim aquaeductus ex uno fonte producuntur divisim ad fecundandam terram, ita de Christo profluxerunt diversarum graciarum genera ad plantandam Ecclesiam, secundum quod dicitur Eph. IV : Ipse dedit quosdam quidem apostolos etc. Et in hoc tangitur materia tertii libri, in cuius prima parte agitur de misteriis nostrae reparationis, in secunda de gratiis nobis collatis per Christum.

Quartum quod ad sapientiam Dei pertinet est perfectio qua res conservantur in suo fine. Subtracto enim fine, vanitas relinquitur quam sapientia non patitur secum. Unde dicitur Sap. VIII quod sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Unumquodque dispositum est quando in suo fine quaem naturaliter desiderat collocatum est. Hoc etiam specialiter ad Filium pertinet, qui, cum sit verus et naturalis Dei Filius, nos in gloriam paternae haereditatis induxit. Unde Hebr. II : Decebat eum propter quaem et per quaem facta sunt omnia, qui multos filios etc.

Unde dicitur : Dixi : Rigabo ortum plantationum. Ad consecutionem enim finis exigitur preparatio, per quam omne quod fini non competit tollatur. Ita Christus etiam ut nos in finem aeternae gloriae induceret, sacramentorum medicamenta preparauit, quibus a nobis peccati vulnus abstergitur. Unde duo notantur in verbis praedictis, scilicet praeparatio quae est per sacramenta et inductio in gloriam. — Primum per hoc quod dicit : Rigabo ortum plantationum. Ortus enim iste Ecclesia est, de qua Cant. IV : Ortus conclusus etc., in qua sunt plantationes diversae, secundum diversos sanctorum ordines, quos omnes manus omnipotentis plantavit. Iste ortus irrigatur a Christo sacramentorum rivis, quae ex eius latere profluxerunt ; unde in commendationem pulcritudinis Ecclesiae dicitur Num. XXIV : Quam pulcra tabernacula etc., et post sequitur ut orti iuxta fluvios irrigui. Et ideo etiam ministri Ecclesiae, qui sacramenta dispensant, rigatores dicuntur I Cor. III : Ego plantavi, Apollo rigavit. — Inductio autem in gloriam notatur in hoc quod sequitur : et inebriabo partus mei fructus. Partus ipsius Christi fideles Ecclesiae, quos suo labore quasi mater parturivit, de quo partu Isa. ult. : Numquid ego qui alios parere facio etc. Fructus autem istius partus sunt sancti qui sunt in gloria, de quo fructu Cant. V : Veniet dilectus meus in ortum etc. Istos inebriat habundantissima sui fruitione, de qua ebrietate Ps. : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Et dicitur ebrietas quia omnem mensuram rationis et desiderii excedit, unde Isa. LXIV : Oculus non vidit etc. Et in hoc tangitur materia quarti libri, in cuius prima parte agitur de sacramentis, in secunda de gloria resurrectionis.

Et sic patet ex praedictis verbis intentio Libri sententiarum.

 

 

 

< Prologi quaestiones >

Ad evidentiam huius sacrae doctrinae quae in hoc Libro traditur, quaeruntur quinque. Primo de necessitate ipsius. Secundo, supposito quod sit necessaria, an sit una vel plures. Tertio si sit una, an practica vel speculativa ; et si speculativa, utrum sapientia vel scientia vel intellectus. Quarto de subiecto ipsius. Quinto de modo.

 

< Articulus primus >

Ad primum sic proceditur. Videtur quod praeter philosophicas disciplinas nulla doctrina sit homini necessaria. Sicut enim dicit Dyonisius in Epistola ad Policarpum : Philosophia est cognitio existentium. Et constat, inducendo in singulis, quod de quolibet genere existentium in philosophia determinatur, quia de creatore et creaturis, tam de hiis quae sunt ab opere naturae quam de hiis quae sunt ab opere nostro. Set nulla doctrina potest esse nisi de existentibus, quia non entis non est scientia. Ergo praeter philosophicas disciplinas nulla doctrina debet esse.

Item. Omnis doctrina est ad perfectionem, vel quantum ad intellectum sicut speculatiue, vel quantum ad affectum procedentem in opus sicut practice. Set utrumque completur per philosophiam quia per demonstrativas scientias perficitur intellectus, per morales affectus. Ergo non est necessaria alia doctrina.

Praeterea. quaecumque naturali intellectu possunt cognosci ex principiis rationis, vel sunt in philosophia tradita, vel per principia philosophiae inveniri possunt. Set ad perfectionem hominis sufficit illa cognitio quae ex naturali intellectu potest haberi. Ergo praeter philosophiam non est necessaria alia doctrina. — Probatio mediae. Illud quod per se suam perfectionem consequitur nobilius est eo quod per se consequi non potest. Set alia animalia et creature insensibiles ex puris naturalibus consecuntur finem suum, quamvis non sine Deo qui omnia in omnibus operatur. Ergo et homo, cum sit nobilior eis, per naturalem intellectum cognitionem sufficientem suae perfectionis habere potest.

Contra. Hebr. XI : Sine fide impossibile est placere Deo. Placere autem Deo est summe necessarium. Cum igitur ad ea quae sunt fidei philosophia non possit, oportet esse aliquam doctrinam quae ex fidei principiis procedat.

Item. Effectus non proportionatus causae imperfectae ducit in cognitionem suae causae. Talis autem effectus est omnis creatura respectu creatoris, a quo in infinitum distat. Ergo imperfecte ducit in ipsius cognitionem. Cum igitur philosophia non procedat nisi per rationes sumptas ex creaturis, insufficiens est ad Dei cognitionem faciendam. Ergo oportet esse aliquam doctrinam altiorem, quae per revelationem procedat et philosophiae defectum suppleat.

Solutio. Ad huius evidentiam sciendum est quod omnes qui recte senserunt posuerunt finem humanae uitae Dei contemplationem. Contemplatio autem Dei est duplex. Una per creaturas, quae est imperfecta ratione iam dicta, in qua contemplatione Philosophus felicitatem contemplativam posuit, quae tamen felicitas est viae, et ad hanc ordinatur tota cognitio philosophica quae ex rationibus creaturarum procedit. Est alia contemplatio Dei, qua videtur immediate per suam essentiam, et haec perfecta est, quae erit in patria et est homini possibilis secundum fidei suppositionem. Unde oportet ut ea quae sunt ad finem proportionentur fini, quatenus homo manuducatur ad illam contemplationem in statu viae per cognitionem non a creaturis sumptam, set immediate ex divino lumine inspiratam. Et haec est doctrina theologiae.

Ex hoc possumus duas habere conclusiones. Una est quod ista scientia imperat omnibus tamquam principalis. Alia est quod ipsa utitur in obsequium sui omnibus aliis scientiis, quasi usualis, sicut patet in omnibus artibus ordinatis quarum finis unius est sub fine alterius, sicut finis pigmentariae artis, qui est confectio medicinarum, ordinatur ad finem medicinae qui est sanitas. Unde medicus imperat pigmentario et utitur pigmentis ab ipso factis ad suum finem. Ita cum finis totius philosophiae sit infra finem theologiae et ordinatus ad ipsum, theologiae debet omnibus aliis scientiis imperare et uti hiis quae in eis traduntur.

Ad primum ergo dicendum quod, quamvis philosophia determinet de existentibus secundum rationes a creaturis sumptas, oportet tamen esse aliam <doctrinam> quae existentia consideret secundum rationes ex inspiratione divini luminis acceptas.

Et per hoc patet solutio ad secundum, quod philosophia sufficit ad perfectionem intellectus secundum cognitionem naturalem et affectus secundum virtutem acquisitam. Et ideo oportet esse aliam scientiam per quam intellectus perficiatur quantum ad cognitionem infusam et affectus ad dilectionem gratuitam.

Ad tertium dicendum quod in hiis quae acquirunt aequalem bonitatem pro fine tenet propositio inducta, scilicet “nobilius est” etc. Set illud quod acquirit bonitatem perfectam pluribus auxiliis et motibus est nobilius eo quod imperfectam bonitatem acquirit paucioribus vel per se ipsum, sicut dicit Philosophus in secundo Caeli et mundi. Et hoc modo se habet homo respectu aliarum creaturarum, qui factus est ad ipsius divinae gloriae participationem.

 

 

< Articulus secundus >

Circa secundum sic proceditur. Videtur quod non una tantum doctrina debeat esse praeter philosophicas doctrinas, set plures. De omnibus enim de quibus instruitur homo per rationes creaturarum potest instrui per rationes divinas. Set scientiae procedentes per rationes creaturarum sunt plures, differentes genere et specie, sicut moralis, naturalis, etc. Ergo et scientiae procedentes per rationes divinas debent esse plures.

Item. Una scientia est unius generis, sicut dicit Philosophus in primo Posteriorum. Set Deus et creatura, de quibus in divina doctrina tractatur, non reducuntur in unum genus neque univoce neque analogice. Ergo divina Scientia non est una. — Probatio mediae. Quaecumque conveniunt in uno genere, univoce vel analogice, participant aliquid idem vel secundum prius et posterius, sicut substantia et accidens rationem entis, vel aequaliter, sicut equs et bos rationem animalis. Set Deus et creatura non participant aliquid idem, quia illud esset simplicius et prius utroque. Ergo nullo modo reducuntur in idem genus.

Item. Ea quae sunt ab opere nostro, sicut opera virtutum, et quae sunt ab opere naturae non reducuntur ad eandem scientiam, set unum pertinet ad moralem, alterum ad naturalem. Set divina scientia determinat de hiis quae sunt ab opere nostro, tractando de virtutibus et praeceptis ; tractat etiam de hiis quae non sunt ab opere nostro, sicut de angelis et aliis creaturis. Ergo videtur quod non sit una scientia.

Contra. Quaecumque conveniunt in ratione una possunt ad unam scientiam pertinere, unde etiam omnia, in quantum conveniunt in ratione entis, pertinent ad metaphisicam. Set divina scientia determinat de rebus per rationem divinam quae omnia complectitur : omnia enim et ab ipso et ad ipsum sunt. Ergo ipsa una existens potest de diversis esse.

Praeterea. Ea quae sunt diversarum scientiarum, distinctim et in diversis libris determinantur. Set in sacra Scriptura permixtim in eodem libro quandoque determinatur de moribus, quandoque de creaturis, quandoque de creatore, sicut patet fere in omnibus libris. Ergo ex hoc non diversificatur scientia.

Responsio. Ad hoc notandum est quod aliqua cognitio, quanto altior est, tanto est magis unita et ad plura se extendit. Unde intellectus Dei, qui est altissimus, per unum quod ipse est Deus, omnium rerum distincte cognitionem habet. Ita etiam cum ista scientia sit altissima et per ipsum lumen inspirationis divinae efficaciam habens, ipsa, unica manens, non multiplicata, diversarum rerum considerationem habet. Nec tantum in communi, sicut metaphisica quae considerat omnia in quantum entia, non descendens ad propriam cognitionem moralium vel naturalium : ratio enim entis, cum sit diversificata in diversis, non est sufficiens ad specialem rerum cognitionem, ad quarum manifestationem divinum lumen, in se unum manens — secundum beatum Dyonisium in principio Caelestis ierarchiae — efficaciam habet.

Ad primum ergo dicendum quod divinum lumen, ex cuius certitudine procedit haec scientia, est efficax ad manifestationem plurium quae in diversis scientiis in philosophia traduntur, ex eorum rationibus in eorum cognitionem procedentibus. Et ideo non oportet istam scientiam multiplicare.

Ad secundum dicendum quod creator et creatura reducuntur in unum non communitate uniuocationis, set analogiae. Talis autem communitas potest esse duplex. — Aut ex eo quod aliqua participant aliquid unum secundum prius et posterius, sicut potentia et actus rationem entis et similiter substantia et accidens. — Aut ex eo quod unum esse et rationem ab altero recipit et talis est analogia creaturae ad creatorem : creatura enim non habet esse nisi secundum quod a primo ente descendit, nec nominatur ens nisi in quantum ens primum imitatur. Et similiter est de sapientia et de omnibus aliis quae de creatura dicuntur.

Ad tertium dicendum quod ea quae sunt ab opere nostro et ea quae sunt ab opere naturae, considerata secundum proprias rationes creatas, non cadunt in eandem doctrinam. Una tamen scientia utrumque potest considerare, quae per lumen divinum certitudinem habet, quod est efficax ad cognitionem utriusque. Potest tamen aliter dici, quod virtus quam theologus considerat non est ab opere nostro : immo eam « Deus in nobis sine nobis operator”, secundum Augustinum.

 

 

< Articulus tertius >

Circa tertium sic proceditur. Videtur quod ista doctrina sit practica. Finis enim practicae est opus, secundum Philosophum in secundo Metaphisicae. Set ista doctrina quae fidei est, principaliter est ad bene operandum, unde Iac. I : Fides sine operibus mortua est et Ps. : Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Ergo videtur quod sit practica.

Contra. In principio Metaphisicae dicit Philosophus quod nobilissima scientiarum est sui gratia. Practicae autem scientiae non sunt sui gratia, immo propter opus. Ergo cum ista sit nobilissima scientiarum, non erit practica.

Praeterea. Practica scientia determinat tantum ea quae sunt ab opere nostro. Haec autem doctrina considerat angelos et alias creaturas quae non sunt ab opere nostro. Ergo non est practica set speculativa.

Ulterius quaeritur utrum sit scientia et videtur quod non. Nulla enim scientia est de particularibus secundum Philosophum. Set in sacra Scriptura traduntur gesta particularium hominum sicut Abraham, Isaac, etc. Ergo non est scientia.

Praeterea. Omnis scientia procedit ex principiis per se notis quae cuilibet sunt manifesta. Haec autem scientia procedit ex credibilibus quae non ab omnibus conceduntur. Ergo non est scientia.

Praeterea. In omni scientia acquiritur aliquis habitus per rationes inductas. Set in hac doctrina non acquiritur aliquis habitus quia fides, cui tota haec doctrina innititur, non est habitus acquisitus set infusus. Ergo non est scientia.

Contra. Augustinus, De Trinitate : « Theologia est scientia de rebus quae ad salutem hominis pertinent ». Ergo est scientia.

Ulterius queritur utrum sit sapientia et videtur quod non. Sicut enim dicit Philosophus in principio Methaphisicae : « Sapiens debet esse certissimus causarum ». Set in ista doctrina non est aliquis certissimus, quia fides, cui haec doctrina innititur, est infra scientiam et supra opinionem. Ergo non est sapientia.

Contra. I Cor. II : Sapientiam loquimur inter perfectos etc. Cum ergo hanc doctrinam ipse docuerit et de ipsa loquatur, videtur quod ipsa sit sapientia.

Responsio. Dicendum quod ista scientia, quamvis sit una, tamen perfecta est et sufficiens ad omnem humanam perfectionem propter efficaciam divini luminis, ut ex praedictis patet. Unde perficit hominem et in operatione recta et quantum ad contemplationem veritatis, unde quantum ad quid practica est et etiam speculativa. Set quia scientia omnis principaliter pensanda est ex fine, finis autem ultimus istius doctrinae est contemplatio primae veritatis in patria, ideo principaliter speculativa est. Et cum habitus speculativi sint tres secundum Philosophum, scilicet sapientia, scientia, intellectus, dicimus quod est sapientia eo quod altissimas causas considerat, et est sicut caput et principalis et ordinatrix omnium scientiarum, et est etiam magis dicenda sapientia quam metaphisica, quia causas altissimas considerat per modum ipsarum causarum, quia per inspirationem a Deo immediate acceptam ; metaphisica autem considerat causas altissimas per rationes ex causatis assumptas. Unde et ista doctrina magis etiam divina dicenda est quia est divina quantum ad subiectum et quantum ad modum accipiendi ; metaphisica autem quantum ad subiectum tantum. Set sapientia, ut dicit Philosophus in VI Ethic., considerat conclusiones et principia et ideo sapientia est, scientia et intellectus, cum scientia sit de conclusionibus et intellectus de principiis.

Ad primum ergo dicendum quod opus non est ultimum intentum in hac scientia, immo potius contemplatio primae veritatis in patria, ad quam depurati ex bonis operibus pervenimus, sicut dicitur Matth. V : Beati mundo corde etc., et ideo principalius est speculativa quam practica.

Alia duo concedimus.

Ad id quod ulterius queritur dicendum quod ista doctrina scientia est, ut dictum est ; et quod obicitur de particularibus dicendum quod non est de particularibus in quantum particularia sunt set in quantum sunt exempla operandorum. Et hoc usitatur etiam in scientia morali quia operationes particularium et circa particularia sunt, unde per exempla particularia ea quae ad mores pertinent melius manifestantur.

Ad aliud dicendum quod ista doctrina habet pro principiis primis articulos fidei, qui per lumen fidei infusum per se noti sunt habenti fidem, sicut et principia naturaliter nobis insita per lumen intellectus agentis. Nec est mirum si infidelibus nota non sunt, qui lumen fidei non habent, quia nec etiam principia naturaliter insita nota essent sine lumine intellectus agentis. Et ex istis principiis, non respuens communia principia, procedit ista scientia ; nec habet viam ad ea probanda, set solum ad defendendum a contradicentibus, sicut nec aliquis artifex potest probare sua principia.

Vel dicendum quod in scientia duo est considerare, scilicet certitudinem, quia non quaelibet cognitio set certitudinalis tantum dicitur scientia. Item quod ipsa est terminus disciplinae : omnia enim quae sunt in scientia ordinantur ad scire. Ex hiis autem duobus habet scientia duo. — Ex primo habet quod est ex necessariis : ex contingentibus enim non potest causari certitudo. — Ex secundo quod est ex aliquibus principiis ; set hoc est diversimode in diversis, quia superiores scientiae sunt ex principiis per se notis, sicut geometria et huiusmodi habentia principia per se nota, ut « si ab aequalibus aequalia demas » etc. Inferiores autem scientiae, quae superioribus subalternantur, non sunt ex principiis per se notis, set supponunt conclusiones probatas in superioribus scientiis et eis utuntur pro principiis, quae in veritate non sunt principia per se nota, set in superioribus scientiis per principia per se nota probantur. Sicut perspectiua quae est de linea uisuali et subalternatur geometriae, a qua etiam supponit quae probantur de linea in quantum linea, et per illa tamquam per principia probat conclusiones quae sunt de linea in quantum visualis. Potest autem aliqua scientia esse superior alia dupliciter : vel ratione subiecti, ut geometria quae est de magnitudine superior est ad perspectivam quae est de magnitudine visuali ; vel ratione modi cognoscendi, et sic theologia est inferior scientia quae in Deo est. Nos enim imperfecte cognoscimus illud quod ipse perfectissime cognoscit. Et sicut scientia subalternata a superiori supponit aliqua et per illa tamquam per principia procedit, sic theologia articulos fidei qui infallibiliter sunt probati in scientia Dei supponit et eis credit, et per istud procedit ad probandum ulterius illa quae ex articulis sequntur. Est ergo theologia scientia quasi subalternata divinae scientiae a qua accipit principia sua.

Ad aliud dicendum quod sicut habitus principiorum primorum non acqviritur per alias scientias set habetur a natura, set <acquiritur> habitus conclusionum a primis principiis deductarum ; ita etiam in hac doctrina non acquiritur habitus fidei, qui est quasi habitus principiorum, set acquiritur habitus eorum quae ex eis deducuntur et quae ad eorum defensionem valent.

Aliud concedimus.

Ad id quod ulterius quaeritur, an sit sapientia, dicendum quod propriissime sapientia est, sicut dictum est. Et quod obicitur quod non est certissimus, dicimus quod falsum est : magis enim fidelis et firmius assentit hiis quae sunt fidei quam etiam primis principiis rationis. Et quod dicitur quod fides est infra scientiam, non loquitur de fide infusa, set de fide quae est opinio fortificata rationibus. Habitus istorum principiorum, scilicet articulorum, ideo dicitur fides et non intellectus, quia ista principia supra rationem sunt et ideo humana ratio ipsa perfecte capere non valet. Et sic fit quaedam defectiva cognitio, non ex defectu certitudinis cognitorum, set ex defectu cognoscentis. Set tamen ratio, manuducta per fidem, excrescit in hoc ut ipsa credibilia plenius comprehendat et tunc ipsa quodam modo intelligit. Unde dicitur Isa. VII, secundum aliam litteram : Nisi credideritis, non intelligetis.

 

 

< Articulus quartus >

Videtur quod Deus sit subiectum istius scientiae. Omnis scientia debet intitulari et denominari a suo subiecto. Set ista scientia dicitur theologia, quasi sermo de Deo. Ergo videtur quod Deus sit subiectum. — Contra. Boetius, De Trinitate, <dicit> quod « simplex forma subiectum esse non potest ». Set Deus est huiusmodi. Ergo non potest esse subiectum.

Item. Videtur per Hugonem de S. Victore quod opera restaurationis sint subiectum : sic enim dicit libro De sacramentis, quod opera primae conditionis sunt materia aliarum scientiarum, opera autem restaurationis sunt materia theologiae. Ergo etc. — Contra. Quidquid determinatur in scientia debet contineri sub subiecto ipsius. Set in theologia determinatur de operibus creationis, ut patet Gen. I. Ergo videtur quod opera restaurationis non sunt subiectum.

Item. Videtur quod res et signa sunt subiectum. Illud enim est subiectum in scientia circa quod tota scientiae intentio versatur. Set tota intentio theologiae versatur circa res et signa, ut dicit Magister Sententiarum. Ergo res et signa sunt subiectum. — Contra. Per rationes subiecti debet scientia differre ab aliis scientiis, cum quaelibet scientia habeat proprium subiectum. Set de rebus et signis considerant etiam aliae scientiae. Ergo non sunt proprium subiectum huius scientiae.

Responsio. Dicendum quod subiectum ad scientiam habet ad minus tres comparationes. — Prima est quod quaecumque sunt in scientia debent contineri sub subiecto. Unde considerantes hanc conditionem posuerunt res et signa esse subiectum huius scientiae ; quidam autem totum Christum, idest caput et membra, eo quod quicquid in hac scientia traditur, ad hoc reduci videtur. — Secunda comparatio est quod subiecti cognitio principaliter intenditur in scientia. Unde, quia ista scientia principaliter est ad cognitionem Dei, posuerunt Deum esse subiectum eius.—Tertia comparatio est quod per subiectum distinguitur scientia ab omnibus aliis, quia secantur scientiae quaemadmodum et res, ut dicitur in III De anima. Et secundum hanc considerationem posuerunt quidam credibile esse subiectum huius scientiae : haec enim scientia in hoc ab omnibus aliis differt, quod per inspirationem fidei procedit ; quidam autem opera restaurationis, eo quod tota scientia ista ad consequendum restaurationis effectum ordinatur. Si autem volumus invenire subiectum quod haec omnia comprehendat, possumus dicere quod ens divinum cognoscibile per inspirationem est subiectum huius scientiae. Omnia enim quae in hac scientia considerantur, sunt aut Deus aut ea quae ex Deo et ad Deum sunt, in quantum huiusmodi — sicut etiam medicus considerat signa et causas et multa huiusmodi in quantum sunt sana, idest ad sanitatem aliquo modo relata. Unde quanto aliquid magis accedit ad veram rationem divinitatis, principalius consideratur in hac scientia.

Ad primum ergo dicendum quod Deus non est subiectum nisi sicut principaliter intentum et sub cuius ratione omnia quae sunt in scientia considerantur. Quod autem obicitur in contrarium quod forma simplex non potest esse subiectum, dicimus quod verum est accidentis. Nihilominus tamen potest esse subiectum praedicati in propositione, et omne tale potest esse subiectum in scientia, dummodo illud predicatum de eo probari possit.

Ad aliud dicendum quod opera restaurationis non sunt proprie subiectum huius scientiae, nisi in quantum omnia quae in hac scientia dicuntur ad restaurationem nostram quodammodo ordinantur.

Ad aliud dicendum quod res et signa communiter accepta non sunt proprie subiectum huius scientiae, set in quantum sunt quaedam divina.

 

 

< Articulus quintus >

Ad quintum sic proceditur. Nobilissime scientiae debet esse nobilissimus modus. Set quanto modus est magis artificialis, nobilior est. Ergo cum haec scientia sit nobilissima, modus eius debet esse artificialissimus.

Praeterea. Modus scientiae debet ipsi scientiae proportionari. Set ista scientia maxime est una, ut probatum est. Ergo et modus eius debet esse maxime unicus. Cuius contrarium videtur cum quandoque comminando, quandoque praecipiendo, quandoque aliis modis procedat.

Praeterea. Scientiarum maxime differentium non debet esse unus modus. Set poetica, quae minimum continet veritatis, maxime differt ab ista scientia quae est verissima. Ergo, cum illa procedat per metaphoricas locutiones, modus huius scientiae non debet esse talis.

Praeterea. Ambr. : “Tolle argumenta ubi fides quaeritur”. Set in sacra scientia praecipue quaeritur fides. Ergo modus eius nullo modo debet esse argumentativus.

Contra. I Petr. III : Parati etc. Hoc autem sine argumentis fieri non valet. Ergo debet quandoque argumentis uti. — Idem habetur ex hoc quod dicitur <Ad> Titum Titum I : Ut potens sit etc.

Responsio. Dicendum quod modus cuiusque scientiae debet inquiri secundum considerationem materiae, ut dicit Boetius De Trinitate et Philosophus in principio Ethicae. Principia autem huius scientiae sunt per revelationem accepta et ideo modus accipiendi ipsa principia debet esse revelativus ex parte infundentis, ut in visionibus prophetarum, et orativus ex parte recipientis, ut patet in Psalmis.

Set quia praeter lumen infusum oportet quod habitus fidei distinguatur ad determinata credibilia ex doctrina praedicatoris, secundum quod dicitur Rom. X : Quomodo credent etc. — sicut etiam intellectus principiorum naturaliter insitorum determinatur per sensibilia accepta — ; veritas autem praedicantis per miracula confirmatur, ut dicitur Marc. ult. : Illi autem profecti etc. ; oportet etiam quod modus istius scientiae sit narrativus signorum quae ad confirmationem fidei faciunt.

Quia etiam ista principia non sunt proportionata humanae rationi secundum statum viae, quae ex sensibilibus convenit accipere, ideo oportet ut ad eorum cognitionem per sensibilium similitudines manuducatur. Unde oportet modum huius scientiae esse metaphoricum sive symbolicum vel parabolicum.

Ex istis autem principiis ad tria proceditur in sacra Scriptura, scilicet : ad destructionem errorum, quod sine argumentis fieri non potest. Et ideo oportet modum huius scientiae quandoque esse argumentativum, tum per auctoritates, tum etiam per rationes et similitudines naturales.

Proceditur etiam ad instructionem morum. Unde, quantum ad hoc, modus eius debet esse praeceptivus, sicut in Lege ; comminatorius et promissivus, ut in prophetis ; et narrativus exemplorum, sicut in hystorialibus.

Proceditur tertio ad contemplationem veritatis in quaestionibus sacrae Scripturae. Et ad hoc etiam oportet esse modum argumentativum, quod praecipue observatur in originalibus sanctorum et in isto libro qui quasi ex eis conflatur.

Et secundum hoc etiam potest accipi quadruplex modus exponendi sacram scripturam : quia secundum quod accipitur ipsa veritas fidei est sensus hystoricus ; secundum autem quod ex eis proceditur ad instructionem morum est sensus moralis ; secundum autem quod proceditur ad contemplationem veritatis eorum quae sunt viae est sensus allegoricus ; eorum quae sunt patriae est sensus anagogicus.

Ad destructionem autem errorum non proceditur nisi per sensum litteralem, eo quod alii sensus sunt per similitudines accepti, et ex similitudinariis locutionibus non potest sumi argumentatio. Unde etiam Dionysius dicit in Epistola ad Titum quod “symbolica theologia non est argumentatiua”.

Ad primum ergo dicendum quod modus artificialis dicitur qui competit materiae. Unde modus qui est artificialis in geometria, non est artificialis in ethica. Et secundum hoc, modus huius scientiae maxime artificialis est quia maxime congruus materiae.

Ad secundum dicendum quod quamvis ista scientia una sit, tamen de multis est et ad multa valet secundum quae oportet modos eius multiplicari, ut iam patuit.

Ad tertium dicendum quod poetica scientia est de hiis quae propter defectum veritatis non possunt a ratione capi, unde oportet quod quasi quibusdam similitudinibus ratio seducatur. Theologia autem est de hiis quae sunt supra rationem. Et ideo modus symbolicus utrique communis est, cum neutra rationi proportionetur.

Ad quartum dicendum quod argumenta tolluntur ad probationem articulorum fidei. Set ad defensionem fidei et inventionem veritatis in quaestionibus ex principiis fidei, oportet argumentis uti, sicut Apostolus facit I Cor. XV : Si Christus resurrexit, ergo et mortui resurgent.

 

 

 

< Prologi Sententiarum divisio et expositio litterae >

Huic operi Magister prohemium praemittit in quo tria facit. Primo reddit auditorem benivolum. Secundo docilem, ibi horum igitur. Tertio attentum, ibi non ergo debet etc.

Benivolum autem reddit assignando causas moventes ipsum ad compilationem huius operis, ex quibus ostenditur affectus ipsius in Deum et proximum. Sunt autem tres causae moventes. Prima sumitur ex parte sui, scilicet desiderium proficiendi in Ecclesia. Secunda ex parte Dei, scilicet promissio mercedis et auxilii. Tertia ex parte proximi. — E contra sunt tres causae retrahentes. Prima ex parte sui : defectus ingenii et scientiae. Secunda ex parte operis : altitudo materiae et magnitudo laboris. Tertia ex parte proximi : invidorum contradictio.

Harum autem causarum moventium duae primae insinuant caritatem in Deum, tertia in proximum. Unde dividitur in duas. In prima ponit causas moventes quae ostendunt caritatem in Deum. In secunda, causam quae ostendit caritatem in proximum, ibi non valentes.

Causis autem moventibus adiungit etiam retrahentes. Unde primo ponit quasi quandam controversiam causarum moventium et retrahentium. Secundo victoriam, quam vincit.

Cupientes : in hoc notatur prima causa movens, scilicet desiderium proficiendi ; aliquid sonat in modicitatem.

De penuria etc. Hic tangitur prima causa retrahens, scilicet defectus scientiae. Et dicitur penuria proprie defectus exterioris substantiae, unde transfertur ad defectum scientiae acquisitae. Tenuitate, quae proprie est defectus substantiae interioris, unde transfertur ad defectum ingenii. Cum paupercula, de qua Marc. XII, Luc. XXI. Gazophilacium : gazophilacium repositorium dicitur divitiarum, gaze enim persice, divitiae latine dicuntur et philaxe grece, latine servare. Et quandoque sumitur pro archa in qua reponitur thesaurus, sicut IV Reg. XII ‘Tulit Ioada pontifex gazophilacium unum’ etc., quandoque pro loco in quo archa reponitur, sicut Io. VIII ‘Haec locutus est Ihesus in gazophilacio’. Hic autem significatur studium sacrae Scripturae in quo sancti sua opera reposuerunt.

Ardua scandere. Hic secunda causa retrahens ex parte operis. Et dicuntur ardua divina quantum in se. Scanduntur autem quasi triplici gradu. Primus est in derelinquendo sensus. Secundo in derelinquendo fantasias corporum. Tertius in derelinquendo rationem naturalem.

Opus ultra uires. Hic ostenditur altitudo materiae per comparationem ad nos. — Contra. Eccli. III ‘Altiora’ etc. — Responsio. Verum est ex consideratione propriarum virium. Set ex consideratione divini auxilii possumus elevata supra nostrum posse speculari. Praesumpsimus : Eccli. XXXVII ‘O praesumptio nequis’. — Ergo videtur quod peccaverit. — Respondeo. Expone ‘praesumpsimus’, idest prae aliis sumpsimus, vel dic quod esset praesumptio per comparationem ad vires humanas, set per comparationem ad Dei auxilium, quo omnia possumus — sicut dicitur Phil. ult. ‘Omnia possum’ etc. —, non est praesumptio.

Consumationis fiduciam. Hic ponit secundam causam moventem ex parte Dei. In Samaritano sumitur de parabola quae est Luce X, per quem significatur Deus in Ps. ‘Ecce non dormitabit’ etc. — samaritanus enim interpretatur custos. Semivivi hominis per peccatum spoliati gratia et vulnerati in naturalibus. Duobus denariis : duobus testamentis quasi regis ymagine insignitis, dum veritatem continent a prima veritate exemplatam. Supereroganti, idest superaddenti — sicut sancti patres suis studiis fecerunt.—Contra. Apoc. ult. ‘Si quis apposuerit’ etc. — Responsio. Est apponere dupliciter, vel aliquid quod est contrarium vel diversum, et hoc est erroneum vel praesumptuosum, vel quod continetur implicite exponendo, et hoc est laudabile.

Delectat. Hic colligit quatuor causas enumeratas. Quam vincit. Hic ponit victoriam. Zelus secundum Dyonisium est amor intensus, unde non patitur aliquid contrarium amato. Domus Dei, idest Ecclesia. Quo inardescentes, scilicet dum non patimur Ecclesiam ab infidelibus impugnari. Carnalium, quantum ad illos qui inveniunt sibi errores, ut carnis curam faciant in desideriis, sicut qui negant providentiam divinam de rebus humanis et animae perpetuitatem, ut impune possint peccare. Animalium, quantum ad errantes, ex eo quod non elevantur super sensibilia, set secundum rationes corporales volunt de divinis iudicare. Dauidice turris : hic sumitur Cant. IV ‘Sicut turris Dauid’ etc. — per Dauid significatur Christus, turris eius est fides vel Ecclesia, clypei sunt rationes et auctoritates sanctorum.

Vel potius munitam ostendere, quia ipse non invenit rationes, set potius ab aliis inventas compilavit. Et in hoc tangit unam utilitatem, scilicet exclusionem erroris. Ac theologicarum : hic tangit aliam, quantum ad manifestationem veritatis ; et hoc in tribus primis libris. Nec non et sacramentorum : et hoc quantum ad quartum.

Non valere. Hic ponit causam moventem quae ostendit caritatem in proximum. Et primo ponit causam moventem. Secundo retrahentem, ibi quamvis non ambigamus.

Lingua : ad praesentes vel quantum ad communicationem doctrinae ; stilo : propter absentes vel ad perpetuandum memoriam. Bigas, id est lingua et stilum, quibus quasi duobus rotis vehitur a magistro in discipulum. Agitat caritas Christi : hoc sumitur II Cor. V ‘Caritas Christi urget nos’. — Contra. Eccl. IX ‘Nemo scit’ etc. Ergo etc. — Responsio. Caritas uno modo dicitur habitus infusus, et hunc nullus potest scire se habere certitudinaliter (set potest cognoscere per aliqua signa probabilia) nisi per revelationem. Alio modo dicitur caritas ‘amor multum appretians amatum’ et sic aliquis potest scire se habere caritatem.

Quamuis non ambigamus. Hic ponit tertiam causam retrahentem, scilicet contradictionem invidorum. Et circa hoc tria facit. Primo ponit contradictionis evidentiam per simile in aliis. Secundo contradictionis causam ex inordinatione voluntatis, ex qua error, ex quo invidia, ex qua contradictio oritur, ibi quod dissentientibus. Tertio contradicentium nequitiam, ibi qui non rationi.

Calumpnie, quae est occulta et particularis impugnatio. Contradictionem, quae est aperta in toto et universalis. Obnoxium, quasi pene vel noxe addictum. Veri ratione perfectum, idest perfici debeat secundum rationem veritatis. Videtur, quantum ad illos qui male intelligunt et tamen malum nullum pertinaci voluntate defendunt. Complacet, quantum ad illos quorum uoluntas inordinate post se trahit iudicium rationis, ut illud iudicetur verum quod placet. Offendenti, idest quae displicet. — Contra. III Esdre IV ‘Omnes benignantur in operibus eius’. Ergo etc. — Responsio. Veritas secundum se semper amatur, set per accidens potest haberi odio ; et hoc accidens est infinitum, quia causae per accidens secundum Philosophum infinitae sunt. Deus huius saeculi sumitur II Cor. IV et exponitur vel de Deo vero, qui operatur invidiam permittendo, vel de dyabolo, cui seculum obedit, qui operatur suggerendo. Diffidentiae, vel quia diffidunt de Deo, vel quia de eis diffidendum est ex ratione morbi, quamvis non ex potestate medici.

Qui non rationi. Hic ostendit contradicentium nequitiam. Et primo ex inordinata professione. Secundo ex simulata religione, ibi habent rationem sapientie. Tertio ex pertinaci contentione, ibi qui contentioni. Ostendit autem in primo ex duobus eos esse inordinatos, scilicet quia uoluntas non sequitur rationem set e converso ; quod tangit ubi dicit qui non rationi. Et quia rationem suam non subiciunt sacre doctrine, quod ibi nec doctrine etc. Sompniarunt. Quasi fantasiando sicut homo in sompnis. Set ad fabulas sumitur de II Tim. IV ; fabula enim composita est ex miris, secundum Philosophum, et isti semper uolunt noua audire : professio est etc. Docenda, idest digna doceri. Rationem, idest argumentum ad ostendendum sapientiam, in superstitione, superflua religione exterius simulata. Quia fidei defectionem sumitur I Tim. IV ‘Discedent quidem a fide’ etc. Omni verborum. — Contra. Beda ‘Nulla falsa doctrina est quae non aliqua vera intermisceat.’ — Responsio. Illa vera quae dicunt, quamuis in se vera sint, tamen quantum ad usum eorum falsa sunt, quia falso utuntur eis. Pruriginem, idest inordinatum desiderium noua audiendi, sicut pruritus concitatur ex calore inordinato ; sumitur II Tim. IV ‘Erit tempus’ etc. Dogmate, propter hoc quod ratio uoluntatem sequitur. Contentioni quae secundum Ambrosium ad Romanos ‘est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris’. Veritas tenet, III Esdre IV ‘Veritas manet et inualescit’ etc.

Horum igitur. Hic reddit auditorem docilem praelibando causas operis. — Et primo ponit causam finalem quantum ad duas utilitates, scilicet destructionem erroris, unde dicit odibilem ecclesiam. Ps. ‘Odivi ecclesiam malignantium’, ne virus, idest venenum ; et manifestationem veritatis, unde dicitur lucernam etc. : sumitur de Luca VIII ‘Nemo accendit lucernam’. In candelabro, idest in aperto. — Secundo tangit causam efficientem, scilicet principalem : Deo praestante ; instrumentalem : compegimus, quia hoc opus est quasi compaginatum ex diversis auctoritatibus. Sudore : quocumque defectu corporali qui sequitur laborem spiritualem. — Tertio ostendit causam materialem, ibi ex testimoniis veritatis, Ps. ‘Initio cognoui’ etc. — Quarto causam formalem, quantum ad distinctionem librorum : in quatuor libris ; et quantum ad modum operis : in quo maiorum exempla ; quantum ad similitudines : doctrinam ; quantum ad rationes : vipereae, idest haereticae : haeretici enim pariendo alios in sua haeresi pereunt sicut vipera. Prodidimus, manifestavimus. Aditum, viam. Complexi, amplexantes. Impie, infidelis. Inter utrumque, scilicet nimis altum et nimis humile, vel inter duos contrarios errores, sicut Sabellii et Arrii. Non a paternis, secundum illud Prov. XXII ‘Non transferes terminos’ etc.

Non igitur debet. Hic reddit auditorem attentum. Et primo ex utilitate operis. Sententias. Sententia secundum Avicennam est ‘diffinitiua et certissima conceptio’. Secundo ex profunditate materiae, ibi in hoc autem tractatu, pium lectorem, qui secundum fidem intelligat. Liberum correctorem, qui solum propter correctionem corrigat — liber enim secundum Philosophum dicitur ’qui causa sui est’ — et non propter odium vel invidiam. Tertio ex ordinatione modi procedendi, ibi ut autem quod quaeritur.

Section précédente
Section 3 sur 3