Livre IV — Pierre Tarteret

Pierre Tarteret - Livre IV

Prooemium

PROOEMIUM

 

Samaritanus ille piissimus spoliatum hominem videns, et atrociter vulneratum, et sauciatum ;

miserationis affectu compatiens, medicinam attulit efficacem ;

qua curatis ipsius vulneribus, et reddita plena sanitate ;

in suum principium, a qua descendens ab Hierusalem deviaverat, finaliter reducitur.

 

Iste est Quartos Liber Sententiarum Magistri Ioannis, Doctoris subtilissimi,

qui prima sui divisione in duas dividitur partes.

 

In prima tractatur de saucii hominis vulnerum curatione.

Pro quo nota,

quod aliquis dicitur vulneratus dupliciter.

Uno modo corporaliter, quemadmodum est in cilio manus, et sic non capitur hic.

Alio modo spiritualiter, quando scilicet aliquis facit unum peccatum : et sic capitur hic.

Unde homo dicitur vulneratus per culpam,

quia fecit aliquid contra legem Dei,

vel quia omisit aliquid, quod lex divina praecepit :

ideo in prima parte huius Quarti, vult determinare de medicina,

quae requiritur ad sanationem huius vulneris,

et illa non videtur esse, nisi septem sacramenta, quae vocantur ianuae : q

uarum duae sunt principales, per quas homo vulneratus facile sanatur.

Prima est sacramentum baptismi ;

alia est sacramentum poenitentiae.

 

Unde pro maiori declaratione, circa ista sacramenta moventur aliquae quaestiones,

antequam veniamus ad textum.

 

Prima :

Utrum per quodlibet sacramentum conferatur gratia, et deleatur culpa ?

Verbi gratia :

Utrum per baptismum conferatur gratia, et deleatur culpa, et sic de quocunque alio sacramento.

Respondetur per aliquas propositiones.

 

Prima est haec.

Per sacramentum baptismi deletur omne peccatum, quodcunque sit illud, nisi sit obex in recipiente.

Unde obex dicitur esse in recipiente,

quando recipiens non intendit recipere illud, quod ecclesia intendit sibi dare :

quemadmodum est in adultis fictis (per hoc enim quod dicitur omne peccatum), est notandum,

quod triplex est peccatum, scilicet originale, actuale, et veniale.

Unde originale nihil aliud est, nisi carentia iustitia originalis debitae inesse.

Nam ex pacto divino Deus sic ordinavit,

quod ubi dat nobis nunc gratiam,

illis qui carentia in statu innocentia dabat originalem iustitiam,

per quam refrenabantur ab operationibus illicitis,

et istam dedit Adae, et Evae ;

et ideo gravius peccaverunt, quam si non habuissent iustitiam originalem :

nam si non habuisient eam, peccassent solum ex passione ;

sed quia habuerunt, et peccaverunt, gravius peccaverunt ;

quia non ex passione, sed ex libera deliberatione peccaverunt :

sed postquam peccaverunt,

Deus dixit eis : vos peccastis ;

ideo dico,

quod nunquam aliquis post vos, habebit iustitiam originalem ;

sed potius carentiam iustitiae originalis, quae non est nisi peccatum originale.

Et ideo nos omnes post Adam fuimus in peccato originali nati,

id est, quando homines nascuntur, habent peccatum originale,

dempta Virgine Maria, quae fuit praeservata,

demptis etiam illis, qui in uteris matrum sanctificaci fuerunt, ut tenet Ecclesia de Hieremia, et Ioanne Baptista.

Nisi forte auctor intelligat de nativitate intra uterum,

quia tunc sola Virgo sic nata est sine originali peccato ;

sed per baptismum deletur peccatum originale, id est iniustitia originalis,

et datur gratia suscipienti,

nisi in eo sit obex.

 

Aliud est peccatum actuale mortale, et istud est contra legem divinam,

scilicet omittendo, vel committendo,

ut quia omitto dicere horas, et teneor, ego pecco,

vel quia ego capio aliquid ab alio, quod non est meum, contra voluntatem eius, etiam pecco.

Sed est notandum,

quod aliquando quis dicitur peccare mortaliter,

ubi non facit contra legem divinam,

nec omittit aliquid, quod divina lex dicit faciendum,

ut quando quis agit contra conscientiam erroneam.

Exemplum,

ut quando quis habet talem conscientiam erroneam,

si tu transieris super panem, peccabis mortaliter, si talis transeat super panem :

dico, quod peccat mortaliter, et Deus non praecepit hoc ;

nec est contra legem divinam.

Per baptismum ergo deletur omne peccatum mortale, si inveniatur ;

ut patet de Iudaeis adultis, qui baptizantur, et multum peccaverunt,

et tamen per baptismum remittuntur eis illa peccata.

Contra, si quis dicat.

Si hoc esset verum : sequeretur, bonum esset expectare susceptionem baptismi, usque ad mortem ?

Respondetur, negando sequelam, immo tenetur quilibet, quam citius poterit suscipere baptismum,

et hoc propter duo.

Primo, quia cui est in peccato mortali, caret gratia,

et tenetur habere eam ;

sed non baptizatus non habet gratiam,

nec tuto potest eam acquirere, nisi per baptismum ;

ideo debet baptizari, quam citius poterit.

Secundo propter incommodum, quia in illo tempore debet mereri :

peccatum autem mortale, quandiu est in nobis, non possumus mereri,

in eo autem semper sumus, antequam baptismum suscipiamus : ergo etc.

 

Peccatum vero veniale non est contrarium merito, vel gratiae,

quia per peccatum veniale non impeditur quis, quin facere possit, quod divina lex praecipit ;

sed est praeter legem divinam : et deletur per genuflexiones, vel per aquam benedictam.

Secunda conclusio : per poenitentiam delentur omnia peccata confessa, cum proposito tamen nunquam recidivandi,

et sic de aliis conditionibus.

Ex quo sequitur,

quod sunt tantum duo sacramenta,

quae sunt ianuae aliorum, scilicet baptismus, et poenitentia,

per quae deletur culpa, et confertur gratia.

 

Per alia autem non delentur peccata ;

sed si existens in peccato mortali recipiat illa, peccat de novo.

Ideo illa inquantum sacramenta, non dant primam gratiam ;

immo si suscipiens sit in peccato, sunt ei in detrimentum ;

si autem sit in gratia, per illa semper augetur gratia, vel datur,

nisi sit obex in recipiente :

non autem datur gratia prima, sed augetur gratia prius existens.

 

 

Quaeritur secundo :

Utrum si quis vellet confiteri de omnibus peccatis suis, et non esset baptizatus,

virtute illius confessionis deleantur omnia peccata ?

Et volo,

quod confiteatur de omnibus, et habeat omnia requisita ad confessionem ; sed non est baptizatus.

Respondetur quod non delentur, propter duo.

Primo,

propter ordinem sacramentorum, quia sacramenta non agunt, nisi ordinentur :

unde sacramentum poenitentiae non potest agere sine baptismo,

id est nisi sacramentum baptismi praecesserit.

Secundo,

quia talis non est de gremio catholicorum,

quia nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. Ioan. 3.

 

 

Quaeritur tertio, pro quo tempore debuerint institui sacramenta :

Utrum scilicet pro omni tempore fuerunt necessarias ?

 

Respondetur per aliquas propositiones.

Prima in statu innocentiae non oportuit esse aliquod sacramentum.

Pro quo nota,

quod duplex est status,

scilicet innocentiae, qui solum duravit per sex horas,

et in illo fuerunt tantum Adam, et Eva.

Probatur illa propositio,

quia sacramenta sunt instituta ad sanandum hominem vulneratum spiritualiter :

sed in illo statu non erat vulnus ; ergo non erat necessaria medicina.

Et quando arguitur,

quia in illis sex horis erat sacramentum matrimonii ; igitur.

Respondetur,

quod verum est, quoad officium, et quoad copulam carnalem ;

sed non quoad remedium.

Unde matrimonium duo dicit,

scilicet officium, et remedium, ut postea videbitur.

Vel secundum mentem Scoti dicitur, quod non erat sacramentum.

 

Secunda propositio in statu patriae, id est quando erimus in paradiso,

non erit necesse, quod sit aliquod sacramentum,

quia ubi non est vulnus, non est necesse, quod sit medicina ;

sed in paradiso non est vulnus,

ideo non est neccessaria medicina ;

ideo beati in paradiso non requirunt sacramenta,

quia sacramenta fuerunt instituta, ut sint remedia ad peccatum.

 

Tertia propositio est, pro quolibet statu naturae destitutae necesse est esse aliquod sacramentum :

unde status naturae lapsae, sive destitutae, dicitur a tempore in quo Adam peccavit, usque ad diem iudicii,

et in toto isto tempore necesse est esse aliquod sacramentum,

quia in illo tempore, homo fuit vulneratus peccato mortali, vel veniali.

Unde a tempore in quo Adam peccavit, semper fuit aliquod vulnus.

Et quia ille piissimus Samaritanus Christus non vult mortem peccatoris ;

sed ut magis convertatur et vivat,

ideo dedit nobis aliqua medicamina contra illas infirmitates.

 

 

Quaeritur quarto :

Utrum ante legem Mosaicam, fuerint aliqua sacramenta ?

Respondetur,

quod fuit aliquod, vel aliqua.

Primo, fuit circuncisio,

de qua non est dubium, quod illud sacramentum fuit datum Abrahae :

unde tempore Abrahae feminae habebant aliquod remedium contra peccatum originale, loco circuncisionis,

quia scilicet dabant holocaustum, masculi autem circuncidebantur.

 

 

Quaeritur quinto, si postquam Adam peccavit, filii sui habuerunt aliquod sacramentum ?

Respondetur,

quod non formaliter, habuerunt tamen aequivalenter, quia dabant holocaustum.

Ideo semper habuerunt aliquod sacramentum : illis enim Deus familiarissimus erat.

Sed contra alia peccata mortalia actualia, habebantne Hebraei, sive Israelitae aliquod sacramentum ?

Dico, quod sic,

quia semel in anno sacerdos ibat in Sancta Sanctorum,

et offerebat ibi animalium sanguinem pro peccatis.

Unde isti ante legem Mosaicam habuerunt cerimonias.

 

Pro quo nota,

quod ista tria differunt, cerimonialia, iudicialia, et moralia.

Cerimonialia sunt,

quae fiebant, et adhuc sunt ad ornatum cultus divini,

ut sunt genuflexiones, et peccatorum percussiones, et sic de aliis,

et isti habuerunt bene sexcenta cerimonialia,

quae omnia conferebant ad delendum peccatum mortale actuale.

Sed iudicialia sunt,

quae secundum legem, et iudicium populi fiunt,

ut erat iudicium talionis,

unde secundum illud iudicium dabatur dens pro dente.

Et omnia illa nunc sunt sublata.

Sed moralia sunt omnia illa,

quae sunt conformia dictamini recto, et in omni lege illa servantur,

quia in qualibet lege tenemur nos conformare dictamini recto.

 

 

Quaeritur sexto.

Qui instituit ista sacramenta, aut quis potuit instituere ?

Respondetur,

quod solus Deus, vel Christus inquantum Deus, potuit instituere ista sacramenta.

Nam solus ille potuit instituere,

qui significatum sacramenti potest dare ;

sed solus Deus, vel Christus, inquantum Deus, potest dare significatum sacramenti, id est gratiam ; igitur.

Unde significatum sacramenti est gratia subsistens, ut corpus Christi, vel inhaerens, ut charitas.

Item,

per sacramenta datur gratia ;

sed nullus potuit dare gratiam, nisi Deus ;

ergo nullus potuit instituere sacramenta, nisi solus Deus.

Christus enim ut homo non potuit instituere ista sacramenta.

 

Ideo ad propositum, iste liber dividitur in duas partes.

In prima determinatur de curatione hominis vulnerati,

et dat septem remedia, quae sunt septem sacramenta.

In secunda parte determinatur de praemiis,

quae debemus habere postquam fecerimus, quod in nobis est.

Unde habemus praemium non temporale, sed spirituale :

puta fruitionem, et etiam determinatur de poenis inferni.

 

Prima pars dividitur in duas.

In prima parte loquitur de sacramentis in generali.

In secunda, quo ad praedicata, quae possunt convenire sacramentis,

et hoc erit diffiniendo sacramenta ;

postea in speciali.

 

Prima pars dividitur in prooemium, et tractatum.

Ex omnibus his sequuntur aliquae conclusiones omnia dicta continentes.

 

Prima conclusio est,

quamvis per baptismum, et etiam per sacramentum poenitentiae omnia peccata deleantur, conferaturque gratia,

non tamen per omnia sacramenta.

 

Secunda conclusio est,

quod in statu innocentiae, et etiam patriae nullum sacramentum est necessarium :

sed in quolibet statu naturae destitutae :

et per consequens videtur,

quod ante legem Mosaicam, aliquod sacramentum, vel aliqua sacramenta fuerint.

 

Tertia conclusio,

quia solus Deus, aut Christus inquantum Deus, ista sacramenta instituit ;

sequitur, quod illa sic instituit :

quod si quis ante baptismum confiteatur peccata sua, nullo modo delentur.

Section 1 sur 1