Distinctio II — Livre I — Paulus Cortesius

Paulus Cortesius - Livre I

Distinctio II

AN DEUS INTELLIGI POSSIT AB HOMINIBUS IN VITA.

 

 

DISTINCTIO SECUNDA

 

Sed cum universa theologiae contentio eo deducatur, ut parentis rerum dei agnitio eruatur, perquirendum quidem est, an ab hominum genere in vita intelligi possit deus.

Prisci enim illi philosophi quasi deus esset quiddam semiconspicuum, et opinabile, dum coniecturis varia imaginum genera effingebant, satis se explorata cognitione adeptos opinabantur, si quod simulacrum figulina craeta conficerent, quod ad veritaris similitudinem accederet.

Si quidem Anaximenes deum ab unguibus pingere exorsus, aerem putavit. Parmenides vero ad cirucli similitudinem lima et torno perpolivit.

At Pythagorae, anima commeans videtur naturae universae fusa.

Xenophon autem et Plato philosophorum tympana tornant deum, affirmantes ex his quae sub cernendi sensum cadant, nullum esse dei simulacrum sole similius.

Stoicis vero auctore Zenone deus Aether est visus, quamcumque ex his Cleantes solem, Chrysippus mundum dominari putet.

At in omni natura vaferrimus auctor Aristoteles, cum ad dei praehensionem consequendam claudicaret, conscientiae latibulo, dum non potest ingredi recta, flexu declinat, nihilo sane longius pusillis et argutis oculis prospiciens, cumque humani obtutus natura pateretur.

Epicurus autem quem ego Paridem philosophorum voco, deum atomorum nexu, quasi harenarum coagmentatione constituit, idque ex Democriti pixide deprompsit.

Reliquos autem philosophorum ante ambulones, qui tanquam statuam membratim funderent, mundum corpus, et deum mundi esse animam dixerunt, aut eos qui homines partes esse dei opinati sunt, nihil attinet vocare hostiatim, cum satis notum sit eos omnes in dei natura praenoscenda excubare somniantes.

 

Nos vero negamus interminatam magnitudinem, circumscripta intelligentia percipi posse, cum circumscripti ad interminatum, nulla esse possit decem pedatrix collatio. Atque etiam nihil quod est definitum, circumscribentis finibus exit. Si igitur hominum intelligentia dei naturam perciperet, tum dei natura, intelligentiae fines transilire non posset, quod fieri nullo modo potest ; ergo intelligi etiam potest, dei naturam ab intelligentia percipi non posse.

 

Praeterea omne specierum genus natura cognobile, quo alicuius rei natura pernoscitur, eam repraesentando perapit ; at cum fieri nullo modo possit, ut a quapiam genita similitudine referatur deus, cum omne genitarum similitudinum genus, aliquo praefinito genere circumscribatur, confitendum quidem est, fieri non posse, ut quapiam similitudine genita pernoscatur deus. Etenim mens humana, naturae notione, phantasmata tanquam obiecta contuetur ; ex quibus, ut ait Aristoteles, cognobilium simulacrorum genera evocat.

Ex quo quidem intelligi necesse est quodcumque in vitae curriculo percipitur, id specie a phantasmatum genere se vocata percipi. At cum nullum eiusmodi specieram genus, vim ad dei naturam referendam nanciscatur, cum natura sensilium rerum longissime a dei natura absit, perspicuum esse debet, naturae notione nullo modo in vita ab hominum genere intelligi posse deum. Siquidem quod est superioris naturae proprium, nunquam assequitur natura inferior, nisi superioris actio consequatur quemadmodum aqua nisi ignis actione non fervescit.

 

Praeterea quodcumque ad id effertur, quod terminis naturae suae egreditur necesse est, ut illius habitu informetur, quod fines naturae suae transit. Quando enim dei abdita abstrusaque natura, ab hominum intelligentia percipitur, tum sit ipsa natura intelligentiae forma cognobilis.

Ex quo praeclare intelligi potest informationem, supra intelligentiae complexum esse necessariam qua tanquam quodam aestu, supra mortalitatem intelligentia tollatur, quae quidem, gratia, non natura paratur. Sed deum esse, rationibus probari posse dicimus. Nam cum oculorum approbatione rerum motum fateamur, rectissimis possumus motuum rationibus indagare deum. Siquidem cum confirmemus quodcumque agitatur, alieno impulsu moveri, id ipsum quod primum movet, quoniam alterius non agitatur motu (neque enim princeps motus esset, si ab alio impelli videretur) fateri cogimur, ut consistere, aut se ipsum agitare dicatur ; nam si alieno impulsu moveretur, necesse esse dicimus, id quoque a quo impellitur, ab alio antegrediente moveri, et rursum aliud ab alio impelli, ex quo effici, ut in infinitum sit progressura excursio. Neque enim uncumque orsum primum inveniri posse affirmamus, si id quod putatur primum aliud semper antecedere dicatur.

 

Praeterea scientius, exquisitiusque rationes colligimus, quicquid agitatur, alieno concitum impulsu moveri, et in impellentibus et pulsis in interminatum excurri nullo modo posse quod quidem hoc modo connectimus. Si quicumque suapte vi agitatur, necesse est aut habeat motionis suae orsum, aut alio impellente agitetur, necesse est etiam ut suapte vi, non nutum partis impellatur, quemadmodum animantia pedum ingressu moventur, quod si ita esset, facile sequi posset, non integritate suapte vi, sed partem aliquam moveri, quod etiam confitendum est sectile esse et dividuum, partibusque contineri cum sectile sit, quodcumque movetur. Quo constituto illud arripimus, quicquid ex se agitari dicatur, id intelligi debere primo esse motum, itaque ut pars una feriata consistat, totius quies et otium insequitur ; nam si una torpescente agitaretur altera, tum minime putandum videretur, totum primum esse impulsum, sed partem eius fuisse agitatam, quae altera consistente, moveretur ; nihil autem consistens deside et torpescente altero, suopte nutu agitatur ex quo connecti potest, ab alio impelli quodcumque movetur. Deinde etiam adiungimus, quod in impellentibus et pulsis, in infinitum nullo modo indagatio decurrat ; nam si in infinitum cursus manaret, necesse esset ut impellentia et pulsa, innumerabilia corpora putarentur, quando quidem quodamcumque movetur, sectile sit, et corpus, omne autem corpus impellens, pariter dum movet agitatur ; igitur omnia infinita impulso uno moverentur ; at cum unum eorum sit circumscriptione definitum, praeclare patet id circumscripto tempore moveri ; ex quo sciri potest, caetera etiam tempore definito impelli quod fieri nullo modo potest ; ergo fieri etiam non potest ut in impellentibus et pulsis, in infinitum progressio dimanet.

 

Eodemque modo rationes inducimus de iis quas aut adventicio, aut vi, aut instrumento moventur ; infinitaque argumentationum genera colligimus, quibus rectissime probatur, aliena impulsione moveri, quaecumque moventur cum autem sub cernendi sensum cadat, sidera moveri, fatendum esse dicimus ea alieno impulsu moveri. Si vero molitor et auctor motus non movetur, necessario probamus, aliquem constituendum esse agitatorem immobilem, si movetur, aliquo impellente moveri, aut in infinitum emanaturam indagationem putamus, aut aliquem statorem impulsorem exquirendum. Sed quoniam per absurda est in infinitum inquisitio, necessario affirmamus aliquem agitatorem immobilem, initium et fontem esse motus, quem deum esse homines coacti fateantur.

 

Eodemque modo cum fieri non posse videamus ut quicumque ex se omnino gignatur, multaque cernamus eodem concurrere, et alia ab aliis superari, necessario nobis existimandum dicimus, ut aut in infinitum emanaturam progressionem, aut aliquam principem causam exquirendam arbitremur, quam sit universitatis generatrix. Quin etiam cum agnoscamus ratione vacantia, constantissimo, et certo quodam ordine progredi, quod quidem casu fieri non posse scimus, cum continuata, eademque semper fere constantia progrediantur, ad ultimum statuere cogimur, id ab aliqua mente oriri, quae sit moderatrix, et rectrix rari ordinis naturae, quam deum esse concedendum sit. Itaque quamcumque sensilium rerum notione nullo modo percipi dei natura possit, eo tamen effectuum ab eo manantium agnitione progredimur, ut illa naturae ratione pernoscamus, quae ei congruere necessario videantur. Siquidem perfacile negemus parentem rerum deum corporea natura constare, nam omne corpus, nullo modo movetur, nisi externo agitatu impellatur cum autem deum statorem, esse impulsorem supra sit probatum a nobis in promtu videri debet asomaton esse eum ut Graeci dicunt, et corporea natura vacare. Nec item eum ulla coagmentatione concretum esse dicimus cum quodcumque connectitur, necesse sit aliquo omnino coagmentatore egere, atque etiam quicquid est coagmentatum et structum, everti et labefactari potest ; deus autem labefactari nullo modo potest. Nam quiquid gignitur, naturam habet patibilem, commutationis et motus ; cum autem deus nullo modo movetur, intelligi maxime potest, eum esse aeternum, orsu et fine vacantem.

 

Ex quo etiam ratione certa colligitur deum nullo potentiae nexu devinciri, cum quodcumque potentia continetur, alicui sit herili naturae subiectum, at cum deus princeps causa dicatur, nullum nancisci potest praesidentem herum ; igitur nec ulla potentia continetur, sed simplex est, et puritate pollens actus. Nec est item eius naturae ullum materiae genus admixtum, quando quidem materia initium agendi nullo modo dicatur. Rectissime quoque probatur minime eum adventicia pati ; siquidem sui pollens, et existens natura per se, nullius est participes, quod non sit suapte naturae proprium, quae suicumque similis existit. Quod cum ita sit, necesse est nullius quoque corporis esse formam, propterea quod nullius esse naturae potest, quae non eius esse naturae dicatur. Ergo nec fieri ullo  modo potest, ut alterius corporis forma videatur ; nam omnis existens natura per se, omnino ea praestantior videri debet, cuius natura in altero consistit ; at cum omnis alterius corporis esse formam nullo modo posse.

In quo quidem facile superiorum Philosophorum veternum agnoscitur, qui dum princeps initium materia praeditum volunt, non intelligunt se deo absolutionem expletam adimere, cum princeps inittium materia praeditum, longissime ab absolutione absit. Sed nos cum deum maxime in actu versari dicamus, intelligi etiam volumus, cumulata eum absolutione expleri. Nec minus est eorum philolophorum minuendus adeps, qui quamcumque quod esset interminatum, deum esse censerent, non tamen videbant aeque se m infinitate, ac in principis initii natura labi. Nam cum id materia praeditum efficerent, ei infinitatem quoque materiae compotem annecti volebant, affirmantes aliquod omnino corporis interminati genus initium et fontem esse rerum. At nos cum dei naturam in altero nullo modo niti, sed existentem per se, suique pollentem videamus, facile intellectu esse dicimus, eum interminatum debere credi.

Section précédente
Section 2 sur 2