Livre II — Joseph Valentin Anglès

Joseph Valentin Anglès - Livre II

Distinctio I, Difficultas 1

FLORES TRACTATUS DE CREATIONE

 

In Primo Libro Sententiarum disputavit Magister de productionibus ad intra.

In Secundo Libro, de creatione mundi, quae productio ad extra nominatur, verba facit.

 

 

Magister Sentent. Distinct. I

 

QUAESTIO UNICA

De creatione in genere

 

Circa hanc quaest. legendum sunt Doct. Alex. Alens. In II part. suae Summae q.5, 6 et 9 ; S. Thomas in I p. q.45 ; S. Bonav., Richard. Et reliqui Scholastici dist. I huius 2 lib.

Quaestio haec, nonnullis difficultatibus expositis, erit perspicua.

 

 

Prima difficultas : Quid nam est creare…

Nota primum sequentes propositiones.

 

Prima propositio

Creare multis modis dicitur, quemadmodum et ex nihilo aliquid facere dicitur differenter.

Primo modo, et proprie in hac quaestione sumitur creare, pro omnino de nihilo aliquid facere. Ut in Genes. : In principio creavit Deus caelum et terram.

Secundo modo, creare est idem, quod recreare, id est, de non esse culpae reducere ad esse gratiae. Psal. : Ipse dixit et facta sunt ; ipse madavit et create sunt. Ibi enim dicitur creatae, quae per gratiam sunt creatae.

Tertio, creare est illud, quod deficit, in bonum convertere, id est malum ad bonum ordinare : quomodo intelligitur locus Esai. 45 : Ego Dominus, et non est alter formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum.

Ibidem Adae dicit, nihilum trifariam dici.

Primo pro omnino nihil.

Secundo pro nihil ratione culpae.

Et tertio pro nihil ratione poenae. Lege S. Bon. art.1 in fine, quaest. 1 ubi tripliciter differenter sumit fieri ex nihilo.

 

Secunda propositio

Creare, ut aliis placet, sumitur 4 modis.

Primo accipitur creare pro eligere, et hoc eleganter apud Latinos. Ita enim olim consules, et caeteri magistratus apud Romanos dicebantur creari, quando publicis comiciis eligebantur. Ita qui in Episcopos, etc. eliguntur, creari dicuntur :

et modo Romae Cardinales appellantur creaturae illius Pontificis summi, qui eos ad Cardinalatus dignitatem elegit.

Secundo modo dicitur creationis action divina ad extra, quamvis fiat concurrentibus causis secundis. Ita D. Paul. I ad Timoth. 4 dicit a Deo creatos cibos. Et D. Aug. super Ioannem affirmat segetes creari : et homo accipit esse a Deo, et non dicitur creatura alterius hominis, scilicet patris, sed Dei. Et vulgus nunquam nomine creationes utitur, nisi respectu Dei : quamvis improprie dicat res quae sunt per generationem, et productionem secundarum causarum, creari.

Tertio modo idem, est creare quod producere. Atque ita filius dicitur creari. Eccles. 24 : Inquit enim Sapientia : Ab initio, et ante saecula creata sum.

Quarto stricte, et maxime proprie sumitur in praesentia creare, pro eo quod sequens conclusio indicat.

 

 

Conclusio

Creare est facere aliquid ex nihilo, idest, nullo subiecto praesupposito, a quo creatum naturaliter in fieri, et esse dependeat : quae quidem dependentia nihil aliud est, quam educi de potentia materiae. Et quod creatur, non debet educi de porentia materiae : aliter enim non fieret ex nihilo. Descriptio creationis, quae in prima parte conclusionis continetur, est glossae in principio Geneseos super locum. In principio creavit Deus caelum et terram : ab omnibus recepta : etsi a variis Doctoribus varie exposita, quorum expositiones consulto missas facio : quoniam quid tenendum sit, expositio descriptionis in 2 par. conclusionis posita declarat.

Primum conclusio probatur, apposito discrimine inter generare, et facere, et creare : quia cum generare, et facere praesupponant materiam, et creare nullam : ideo erit aliquid ex nihilo facere.

Secundo probatur cum D. Thom. artic. 1 ubi supra. Nam, sicut emanatio alicuius entis particularis, sive productio, quae sit ab aliquo agente in particulari, ut productio huius hominis ab hoc homine, praesupponit ipsum productum non esse, ut quando producitur, homo fit ex non homine. Ita emanatio totius entis, scilicet materialis et formalis, quae fit a causa universali, (nempe productio universi, quae fit ab ipso Deo) fit quoque ex nullo ente praesupposito. Et cum nullum ens fit nihil, fieri ex nihilo, nempe, ex nullo ente praesupposito, scilicet materali, neque formali.

 

Hinc homo, et Angelus aliquid efficiant : non tamen creant quia semper praesupponunt materiam, ex qua aliquid efficiunt : At vero Deus, et creat, et efficit : quia ex materia, et sine materia operatur.

 

Hinc forma naturalis non creatur, nec concreatur : quia concreatio praesupponit creationem : et forma naturalis quando producitur, non praesupponit creationem. Quare non concreatur, sed dicendum est comproduci, seu congenerari.

Ex hac etiam conclusione sequitur, quod licet anima rationalis praesupponat corpus organicum, nihilominus creatur : si quidem non educitur de potentia materiae. Naturaliter enim conservatur sine corpore, quod nulli alii formae contingit. Caeterae namque formae secundum aliquid sui praeerant in potentia materiae. At vero anima rationalis creatur, et producitur in se : saltem prius natura, quam in subiecto fit, idest, quam animae et actu et corpus : quia ex nihilo, idest, post nihil sui, fit.

 

Hinc anima equi non producitur : sed comproducitur, sive eorum generatur ad generationem equi : nec est prius in se, quam in ipsa materia. Et animadverte, ne fatearis formam equi produci : sed debes concedere comproducti. Nam si produceretur in se, recte sequeretur creari est : quemadmodum animam nostram confitemur.

 

Hinc filius Dei non est creatus a Patre : quia fuit genitus ex substantia patris, et in patre praefuit essentia, quae est in filio secundum nostrum modum intelligendi. Et similiter transsubstantiatio, non dicitur creatio : quia est de aliquo.

Section 1 sur 1