PROLOGUS — Jean Hus
Jean Hus - PROLOGUS
SUPER PRIMUM SENTENTIARUM
[A]
Inceptio
[1]. Pater et Filius et Spiritus Sanctus idem Deus, qui affuit in cursus mei principio, assit et in Sententiarum initio, in cuius nomine idem thema isti libro applico ita dicens : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo.
Et quia ego unus sum maxime sapientia indigens, igitur necesse est mihi secundum praeceptum Apostoli sapientiam postulare ; me etenim maxima praemit sapientiae indigentia, tum propter vitam indispositam, tum propter sapientiae penuriam, tum propter adgrediendae materiae altitudinem, tum etiam propter industriam audientium, qui me vitae meritis longe transcendunt.
[2]. Ideo iuxta dictum b. Gregorii in prologo Moralium fere idoneum me ad ista desperavi ; sed ipsa desperatione robustior, ad illum spem protinus erexi, per quem aperta est lingua mutorum, qui linguas infantium facit disertas, qui inmensos brutosque asinae ruditus per sensatos humani colloquii distinxit modos. Quid ergo mirum, si intellectum stulto homini praebeat, qui veritatem suam, cui voluerit, etiam per ora iumentorum narrat ? Quid miri, si per cannam fetidam vinum dulce defluit, et per limum profundum aqua scaturit munda, et per siliquas fulgens et dulcis stillat braxina ? Quid miri, quod per os asinae correptio iusta et per os pollutum Caiphae transiit veritas sancta ? Quid miri, si de candela obscura clara procedit illuminatio, et per daemonem malis iusta infligitur poena ? Ergo non mirum, si per me fetidum, lutosum, limosum et rudem, per osque meum pollutum et per me obscurum gratia Sancti Spiritus audientes scientiae et fidei lumine illustraret ? Certe non me, sed spiritum per me loquentem attenderent, et quid ille benignus spiritus in me diceret, gratuite acceptarent, pensantes illud verbum Salvatoris Matthei 10 : Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Quidquid enim veritatis dixero, suum est, quia ipse est Spiritus veritatis, qui a Patre procedens docet omnem veritatem. Unde illi Spiritui me in agendis committo, ipsius invoco auxilium, qui egentes sapientia invitat ad postulandum per thema propositum ita dicens : Si quid vestrum indiget sapientia, postulet a Deo.
[3]. Et quia necesse est agnoscere increatam sapientiam, quae est sacratissima Trinitas, unus Deus, a quo procedunt omnia, et necesse est ponere incarnatam sapientiam, quae est Unigenitus Filius Dei, per quem facta sunt omnia, et tertio superest dare sapientiam inspiratam, quae est scriptura sacra, qua disponuntur singula, quibus sapientiis quilibet purus viator indiget : igitur quilibet huiusmodi debet sapientiam a Domino postulare, dicente themate : Si quis vestrum indiget sapientia postulet a Deo.
Movent autem ad postulandum humiliter quatuor :
Primo invitantis dignitas : Spiritus namque Sanctus est, qui invitat ;
secundo donantis largitas, quia Deus est, qui dat omnibus affluenter ;
tertio indigentium necessitas, quia omnes peccaverunt et egent gratia Dei ;
quarto donandae rei fructuositas, quae est sapientia sanctis hominibus inspirata, ad quam incitans spiritus Domini dicit omnibus indigentibus : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo.
Postulet, inquam, vehementer admirans invitantis Dei Spiritus dignitatem, postulet cordialiter magnificans Dei donantis largitatem, postulet pensans propriam indigentiam et anhelans ad sapientiae fructum, ut Spiritus Sanctus dignum efficiat, Dominus omnipotens et sic tota Trinitas habundantem faciat, consideratio propriae indigentiae humiliet et fructus divinae sapientiae finem postulationis remuneret et laboris. Quem fructum insinuat Apostolus ad Rom. 6 dicens : Habetis fructum vestrum in sanctificacione, finem vero vitamaeternam. Fructus ergo sapientiae (i. scripturae sacrae) est sanctificatio et finis vita aeterna.
[4]. Pro quo notandum, quod res multipliciter dicuntur sanctae vel sacrae. Vel per se primo, ut Trinitas increata, vel secundo imitatorie, ut creaturae rationales, quae ex accidentali in formatione imaginis accipiunt sanctitatem. Unde Levitici 11 : Sancti eritis, quia ego sanctus sum. In creaturis autem triplex sanctitas invenitur, sc. subiective, ut in homine et in angelo, effective, ut in sacramento vel creatura, qua sanctus utitur, ut in eo efficiat sanctitatem, vel tertio significative, ut in Christi cruce vel alia imagine dandi sancti. Sic enim Aristoteles dicit tribus modis aequivoce urinam, medicinam et homines esse sanos ; urinam significative, medicinam effective, et homines subiective.
[5]. Scriptura ergo dicitur sacra : 1° significative, quia res sacras vel sanctas significat ; 2° effective, quia efficit in homine sanctitatem. Qui enim scriptura debite utitur, efficienter per ipsam sanctificatur. Sanctificat autem sacra scriptura hominem, docens eum timere divinam maiestatem, amare bonitatem, pietatem orare, fidei claritatem habere, tenere caritatem, scire veritatem, tranquilitatem pacis sitire, mundi adversitatem sentire, abhorrere omnem iniquitatem, frequentare bonorum societatem, prosperitatem mundi contemnere ; felicitatem caeli appetere, iubilare laudis amoenitatem, retinere cordis iocunditatem, damnationem finaliter effugere et vitam aeternam in gloria possidere. Ecce dum ista in homine sacra scriptura efficit, ipsum sanctificat et vere sapientem facit. Vere enim sapiens est, cui res, sicut sunt, sapiunt.
Et hinc dicit b. Bernardus : Invenisti sapientiam, si prioris vitae peccata defleas, si huius saeculi desideria parvipendas, si aeternam beatitudinem toto desiderio concupiscas. Invenisti sapientiam, si horum tibi singula sapiunt, prout sunt.
Haec Bernardus.
[6]. Pro istis etiam iam dictis dicitur Ecclesiastici 51 : Beatus, qui in istis versatur bonis, qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper (i. sine fine). Unde Ecclesiastici 6 dicitur : Quibus agnita est sapientia, permanet usque ad conspectum Dei ; propter quod hortando singulariter quemlibet, Sapiens dicit ibidem : In animo tuo accede ad illam, et manifestabitur tibi, et continens factus ne derelinquas eam ; in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem, et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriae. Decor enim vitae est illa... stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi, fili, si attenderis mihi, disces eam, et si accomodaveris animum tuum, sapiens eris.
Sapiens, inquit, eris, quia in sacra scriptura cognosces testimonium veritatis, quae sunt credenda.
Secundo cognosces Domini praecepta, quae cum sint honesta, sunt adimplenda.
Tertio cognosces iudicialia, quibus, quia sunt aequitatis, est parendum.
Quarto cognosces exemplaria, quae, cum sint sanctitatis, sunt imitanda.
Quinto cognosces promissiones praemiorum, quae praemia sunt speranda.
Sexto cognosces comminationes suppliciorum, quae supplicia sunt timenda.
Septimo cognosces caerimonias (i. honorificentias) divini cultus, quae caerimoniae sunt legaliter reverendae.
Haec enim iam dicta sacra scriptura, cum sit lex universalissima implicat, ad quae intelligenda sapientia est necessaria : igitur Si quis vestrum indiget sapientia postulet a Deo.
Audiat Augustinum super Ioannem Homelia 18 dicentem : Surge, quaere, suspira, anhela desiderio, et clausa pulsa, quia qui credit vera esse, quae in scriptura sunt, quamvis non intelligat, iam pulsat. Qui credit, et dignus est, cui apperiatur, si pulsare persistat ; quamvis tamen tardus sit, ut etiam exponentem non sequatur, non desperet, maneat in fide, ambulet in via (sc. imitando Dominum Iesum Christum). [Versus] Nam :
Qui Christum bene scit, satis est, si caetera nescit…,
et est plus nescire, sine Christo plurima scire.
[7]. Vive ergo Christum et bene scies Christum : si male vivis, Christum non noscis et forte in aeternum peribis. Egens es, sapientia prima carens : surge a peccato, quaere virtutem, suspira ad gratiam, anhela magno desiderio ; clausum est : pulsa, quia pulsanti aperitur, indigens ad postulandum incitatur, cum dicitur : Si quis vestrum indiget sapientia postulet a Deo.
Postulet, inquam, ut assidue sapientiam (i. sacram scripturam) audiat, audiendo clare intelligat, intelligendo dulciter amet, amando impleat et implendo doceat ignorantes. Nam dicitur 2 Timoth. 3 : Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum et ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit omnis homo ad omne opus bonum instructus ; ergo qui sacra scriptura instructus fecerit sic, et docuerit, magnus vocabitur in regno caelorum ait Salvator Matth. 5. Sed quia ad hoc quisque viantium indiget sapientia, igitur postulet a Deo, qui omnes vocat, omnesque reficit, dicens Matth. 11 : Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, qui etiam omnibus dat affluenter et ad recipiendum omnes incitat dicens : Si quis vestrum indiget sapientia postulet a Deo.
Ubi thema.
[8]. In quibus verbis quilibet indigens postulet a Deo, qui omnibus dat affluenter et nulli rite petenti improperat ; postulet sapientiam (i. sacram scripturam), quae omnibus satisfacit, quia quidquid quaeritur ad salutem, totum iam adimpletum est in scripturis :
qui ignarus est, invenit ibi, quod discat ;
qui contumax est et peccator, invenit ibi futuri iudicii flagella, quae timeat ;
qui laborat, inveniet, ibi epulas promissionis vitae perpetuae, quas manducando amplius exercetur ad opus ;
qui pusillanimis est et infirmus, inveniet ibi mediocres iustitiae cibos, qui etsi pinguem animam non faciunt, tamen mori non permittunt ;
qui magnanimus est et fidelis, inveniet ibi spirituales escas continentiores vitae, quae perducunt eum ad angelorum naturam ;
qui percussus est a diabolo et vulneratus est in peccatis, inveniet ibi medicinales cibos, qui eum per poenitentiam reparent ad salutem.
Ut quid scriptus est Achor Iosuae 7, qui propter furtum laminae aureae lapidatus est, nisi ut timeant fures ? Ut quid filii Israel fornicati cum tiliabus Moabitarum percussi referuntur in Belphegor, nisi ut perhorrescant fornicatores ? Ut quid concupitores carnis castigati sunt in deserto, nisi ut nemo delicias concupiscat ? Ut quid David arguit Naathan et suscepit poenitentiam, nisi ut adulteri et homicidae penitentiae remedia non desperent ? Raab meretrix sanctificata est, ut meretricibus spes daretur. Nihil ergo minus est in hoc convivio, quam necessarium habet salus humana. Ut quid scriptus Ieroboam, qui vendebat sacerdocium, cuius domus est deleta de superficie terrae ? Ut quid scriptus est Gezi ? Postulavit munera pro sanitate Naaman facta, cui ipsius Naaman adhaesit lepra. Ut quid scriptus est Iudas Scarioth, qui inquiens quid vultis mihi dare vendidit sanctum, quem secuta est damnatio iusta ? Ut quid scriptus est Simon magus, qui donum Dei existimavit pecunia vendi, quem secuta est comminatio ista : Utique age poenitentiam ab hac nequitia tua, et roga Deum Patrem, Dominum nostrum, Iesum Christum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse sic dixit Petrus apostolus Actuum 8.
[9]. Revera hii scripti sunt, ut posteri pro sacramentis non pactent, non exigant, et si exigant, per iam dictos praemoniti damnationem accipiant graviorem. Ut quid scriptum est, quod dixit Salvator Matth. 10 : Gratis accepistis, gratis date ? Ut quid scriptum est Apoc. 22 : Et sponsus (sc. Christus) et sponsa (sc. sua ecclesia) dicunt Veni et qui audit (sc. Christum et ecclesiam suam ut verus minister) dicat veni... Qui vult, accipiat aquam vitae gratis. Certe scripta sunt haec ad nostram doctrinam, ut pie et gratis sacramenta Domini nostris fratribus ministremus. Ab hac doctrina discedentes filii ecclesiae degeneres, ut ignavi trutanni balbuciunt, ut ranae coaxant et ut cicadae ciccitant, velud Antichristi titinilli et nunccii volentes exactionem pro baptismo, confessione, sacra unctione et pro sacramentis caeteris defendere et damnatam consuetudinem tamquam laudabilem approbare ; sed iubente Domino deficiunt, quod non audent expresse dicere, quod pactatio praecedens vel exactio de post sequens sit laudabilis consuetudo. Decipiumtur autem ex hoc, quia legem mortis de longa invaluisse consuetudine laudabilem consuetudinem arbitrantur. Ego autem audenter assero, quod gratis dona Christi dispensare gratuite est laudabilis consuetudo, sed pactare ante, exigere post est prava et vituperabilis consuetudo. Prava exactio prohibiter et pia consuetudo praecipitur. Unde Extravag. De simonia cap. Ad Apostolicam dicitur : Ad apostolicam audientiam frequenti relatione pervenit, quod quidam clerici pro exequiis mortuorum et benedictionibus nubentium et similibus pecuniam exigunt et extorquent ; et si forte eorum cupiditati non fuerit satisfactum, impedimenta ; ficticia fraudulenter opponunt . Et sequitur ad propositum : Quapropter super his pravas exactiones fieri prohibemus et pias consuetudines praecipimus observari, statuentes, ut libere conferantur ecclesiastica sacramenta.
[10]. Ecce quam plana et sana est haec sancta Scripturae medicina, quam avari pensantes humiliter possunt ad sanitatem gratiae pervenire. Unde cuilibet etiam illorum dicitur : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo.
Si quis indiget sapientia, ut fide cognoscat clarius Trinitatem.
Si quis indiget sapientia, ut cognoscat potestatem Dei omnia producentis.
Si quis indiget sapientia ad cognoscendum incarnationem Filii Dei.
Si quis indiget sapientia ad discernendum ecclesiastica sacramenta, quare instituta sunt, quid operentur et quomodo gratis pro Deo ministrentur… postulet a Deo.
Quia ecce praeponitur nobis liber Sententiarum, liber involutus, scriptus intus et foris, de rebus et signis rerum (i. de sacramentis) ; de rebus quidem altis, immo altissimis : nam primus de adoranda Trinitate, secundus de omnium rerum potenti et libera productione, tertius de benedicta Filii Dei incarnatione, quartus de sacramentorum institutione ac operatione.
Et patet, quod liber Sententiarum quatuor secreta secretissima continet : sc. scientiam inaccessibilis Trinitatis, quoad primum, scientiam productionis rerum omnium et sic obscure praedestinationis quoad secundum, scientiam abscondite incarnationis, quoad tertium, et mysterium sacramenti venerabilis, sc. sacramenti corporis Christi et sanguinis, quoad quartum.
Unde, quantum ad primum, liber Sententiarum est campus latissimus, plenus frugibus ex sacratissima Trinitate, unde ibi agitur de uti et frui. Quantum ad secundum, est ortus plenus fructibus ex creaturarum multitudine. Quantum ad tertium, est fons redundans aquis dulcibus ex benedicta incarnatione. Quantum ad quartum, est apotheca sanissima ex sacramentorum redolentia.
Et quia sacra scriptura est cibus spiritum nutriens et est potus suavissime inebrians, ergo esurientes venite et comedite, siccientes venite et bibite. Si quis nescit comedere, quia durus est panis hic, et nescit bibere, non habens, quo hauriat et sic quis indiget sapientia postulet a Deo, ut sapienter posset hunc panem (sc. verbi Dei) comedere et utiliter bibere, ut in eo esset fons aquae vivae, salientis in vitam aeternam. Non horrescat accedere propter difficultatem hanc sacram sapientiam, ut quidam ignari faciunt, qui suam aedificacionem derelinquunt, de quibus dicit venerabilis Anselmus in De similitudinis cap. 158 : Sunt quidam sanctarum scripturarum ignari, qui dum aliquid audiunt, quod ad aedificacionem suam retinere possunt, contemnendo dicunt : ad quid illud tantillum tenebo ? dimittam, quiescam, vivam, ut potero, quia frustra sapientiae amplius studebo ; non enim omnes peribunt, qui sapientes non sunt. Haec et his similia piger insipiens sibimet proponit nec percipit, quia antiqus hostis ad interitum eius talia sibi suggerit, quatenus in omni vita sua nulli utilitati intendat, sed in negligentia et torpore miser semper vivat et ignarus pereat.
Haec Anselmus.
Sed vos, o carissimi, non sic, sed pro utilitate sua capiat, quantum quis poterit ; quaerat et dabitur sibi ; quaerat et inveniet ; pulset et aperietur sibi liber clausus, plenus divinis mysteriis. Nam omnis, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit et pulsanti aperietur. Luc. 11. Igitur : Si quis indiget sapientia postulet a Deo, ubi thema.
[11]. In quibus verbis sacra scriptura in libro Sententiarum tradita ex quatuor commendatur praerogativis, quae quatuor libris aliqualiter correspondent.
Primo commendatur ex firmissima veritate, quam habet ex suo esse formali, quia sapientia ;
secundo commendatur ex magna auctoritate, quam habet ex principio originali, quia a Deo ;
tertio commendatur ex nobilitate dignitatis, quam habet ex unione mirabili, quia est sapientia, qua quilibet viator indiget ;
quarto commendatur ex largiflua liberalitate, quia omnes indigentes invitat dicens : Si quis vestrum (i. e. quicunque) indiget sapientia postulet a Deo.
Dimissis tribus membris ultimis pro libris sequentibus dixi, quod in verbis thematis sacra scriptura in libro Sententiarum tradita commendatur ex firmissima veritate, quia est sapientia inmediate inspirata a Deo hominibus sanctis ; de quibus b. Petrus 2 Petri 1 dicit : Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Unde generaliter dicebant. Haec dicit Dominus.
Quapropter sicut summo bono, simpliciter propter se est per amorem adhaerendum, sic veritati, quam dicit summum bonum, est simpliciter propter se per intellectum acquiescendum ex eo, quod sicut summum bonum nullam potest in se maliciam includere, sic nec eius veritas ; quam dicit, potest includere falsitatem, cum impossibile sit Deum mentiri : Ad Hebraeos 6.
Ex isto patet, quod locus ab auctoritate sacrae scripturae est primus locus vel sedes prima argumentorum, ad quem omnia argumenta alia tamquam ad unum primum reducuntur. Homo enim, non-deus, non est proprie auctor, sed discipulus fallibilis ipsius auctoris (sc. Dei) ; ideo incertum est credere sibi, nisi prius credendo Deo. Unde recte propter hoc dicitur in themate : Si quis vestrum indiget sapientia postulet a Deo, sc. tamquam a primo auctore veritatis infallibiliter informante.
[12]. Sed dicet quis : ergo frustra magistri argumentis fidei articulos discuciunt et frustra studentes addiscunt, cum eis fides sufficiat, quae est firma adhaesio catholice veritatis. Item per rationes huiusmodi argumentorum fides privatur merito dicente b. Gregorio in homelia Paschali : Fides non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum, ergo magistri et subtiles theologi, astruentes fidem humanis rationibus merito fidei sunt privati.
Pro isto est notandum, quod fides est actus ipsius intellectus viatoris, fundatus spe et caritate, quem actum et sic fidem contingit augeri ; propter quod discipuli Iesu rogaverunt sibi adaugeri fidem dicentes Luce 17 : Domine, adauge nobis fidem ! Et Salvator sciens fidem in laico centurione augmentatam, dixit Matth. 8 : Non inveni tantam fidem in Israel ! Tunc autem fides augetur, dum fidelis exercitatus in theologia noscit rationem reddere de his, quae continentur in sacra scriptura et dum scit eos redarguere, qui veritati contradicunt. Pro prima parte istius dicti est illud 1 Petri 3 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea, quae in vobis est, fide ; pro secunda parte est illud Apostoli ad Titum 1 : Oportet episcopum et sic presbyterum amplecti eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. Unde et Hebreis improperat Apostolus Hebreorum 5, ex eo, quod non curarunt augmento fidei illustrari. Unde dicit : Cum deberetis esse magistri propter tempus, rursus indigetis, ut doceamini, quae sunt elementa exordii sermonum. Supponentes ergo fidem satagamus, quae sunt fidei, ratione astruere ac intelligere, ut possimus caeteris etiam in merito praepollere. Scire enim debemus, quod, sicut meritorium est discere bene facere et intendere meritum, ut sciens sit Deo obligatior ad non peccandum et amplius diligendum, sic meritorium est discere fidem discutere suam, in qua posset meritorie simplicibus praepollere iuxta illud Daniel 12 : Fulgebunt docti quasi splendor firmamenti et, qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Haec pensans venerabilis Anselmus libro I Cur Deus homo cap. 2 dicit : Sicut rectus ordo exigit, ut profunda Christianae fidei prius credamus, antequam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si postquam confirmati sumus in fide, non studemus, quod credimus, intelligere. Et Richardus dicit : Parum debet nobis esse, quae recta sunt et vera, de Deo credere, nisi satagamus, quae credimus, intelligere. Ubi patet, quod isti magni doctores non sunt opinati frustratorium, immo valde meritorium ratione tractare singulos fidei articulos, quousque intelligantur. Non enim est aliquis articulus Christianae fidei contrarius, sed consonus rationi ; quia si foret rationi contrarius, foret falsus et sic non articulus fidei Christianae ; cum summa Veritas non necessitat ad credendum falsum contrarium veritati. Et patet, quod non gratis, sed meritorie magistri articulos fidei discuciunt, praesupposito tamen illo, quod vivant in suis actibus virtuose. Quoad dictum b. Gregorii dicitur, quod fides non habet meritum, si solum humana ratio deduceret ad credendum, ita quod intendit b. Gregorius neminem quidquam mereri solum in credendo humanae rationi ; non tamen vult negare, quin fulciendo fidem humana ratione aut notitia experimentali contingit hominem meritorie diligere evidentias ad firmandum efficaciter fidem suam. Multa enim experimenta habebant Apostoli de operibus miraculosis et meritoriis Christi. Sic enim Christus probavit fidem suae resurreccionis ab experimento sensuum dicens : Palpate et videte (sc. solliditatem corporis) et Thomae praecepit manus mittere in latus et clavorum loca ad firmandum fidem. Et ideo argumentorum a sensibus Ioannes Evangelista habens memoriam confirmabat et ipse alios dicens 1 Ioannis 1 : Quod audivimus et vidimus, annuntiamus vobis, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae et vita manifestata est, et vidimus ; et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam. Ad quam nos perducere di[gnetur] etc.
[II] Quaestio
Utrum increata Trinitas sacram scripturam, quae est sapientia et scientia dignissima, donat solum ex gratia hominibus, ut perpetue sint salvati ?
[1] Arguitur primo contra primum suppositum quaestionis sic : Nulla doctrina, quae supponit sua principia aliunde, digna est nomine sapientiae, quia sapientis est ordinare et non ordinari, ut dicitur 1 Metaphysicae. Sed sacra scriptura est doctrina, quae supponit sua principia aliunde, quia a lumine superioris scientiae, quae (sc. est) Dei et beatorum. Igitur sacra scriptura non est digna nomine sapientiae et per consequens non est sapientia.
Item quod non sit scientia, arguitur sic : Omnis scientia procedit ex per se notis ; sed sacra scriptura non procedit ex per se notis, quia ex articulis fidei, qui non sunt per se noti : igitur sacra scriptura non est scientia : consequentia tenet in « baroco » ; maior est doctrina Philosophi et minor patet ex eo, quod sacra scriptura fundamentum recipit in articulis fidei, qui non ab omnibus conceduntur : non enim omnium est fides, 2 ad Thessal. 3.
- Contra tertium suppositum arguitur sic (sc. quod non sit dignissima de per se certitudo) : Pertinet ad dignitatem scientiae, ut, quae est certior, sit dignior. Sed aliae scientiae sunt, de quarum principiis dubitari non potest ; videntur esse certiores, quam sacra scriptura, cuius principia (sc. articuli) dubitationem recipiunt : ergo sacra scriptura non est doctrina dignissima.
- Contra quaestionem in se arguitur sic : Increata Trinitas donat sacram scripturam hominibus ad salutem ex merito, ergo non solum ex gratia ; consequentia videtur esse nota, sed antecedens probatur sic : Increata Trinitas donat hominibus beatitudinem ex merito : ergo et sacram scripturam, quae est medium ducens ad beatitudinem. Igitur argumentum verum.
[2] Quia in actibus meis frequenter a Patre et Filio et Spiritu Sancto capio initium, ut Pater donaret ex sua gratia potentiam, Filius sapientiam et Spiritus Sanctus benevolentiam ad complendum meritorie actus meos : ideo in praesenti actu recommendationem ab illis tribus personis sanctissimis inchoavi, et cum illae tres personae sint increata Trinitas, igitur ex ratione simili ab ipsa Trinitate Sacratissima orditus sum quaestionis titulum transiens per media versus finem ultimum, qui est salus perpetua salvandorum.
Ponitur ergo in quaestionis titulo « Increata Trinitas » : unde, quia ipsa est principium omnium rerum productarum, igitur dico in principio, quod « increata Trinitas est Pater et Filius et Spiritus Sanctus » unus Deus simplex, immensus, aeternus, inimitabilis, omnipotens, omnisciens, omnivolens, summe bonus et ineffabilis, de quo dicit Apostolus Romanorum 11, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Ubi haec praepositio « ex » dicit auctoritatem et esse a nullo, et Patri competit, qui est principium sine principio ; sed haec praepositio « per » notat medium et esse ab alio, per hoc intelligitur Filius, qui est principium de principio ; et haec praepositio « in » notat conservationem esse ab aliis et propter hoc competit Spiritui Sancto, qui est continenda omnis boni. Et patet, quod in unitate naturae divinae sunt tres personae, quarum prima est a nulla, 2a per generationem est a sola prima, et 3a per communem inspirationem est a prima et secunda. Istud tamen sic est, quod trinitas personarum non excludit ab essentia unitatem. Nam dicit divinitatis secretarius 1 Ioan. 5 : Tres sunt, qui testimonium dant in caelo : Pater, Verbum et Spiritus Sanctus : et hi Tres unum sunt. Ecce unitas essentiae. Immo et Deus met dicit Ioan. 10 : Ego et Pater unum sumus et potest haec immensa veritas sic suaderi : Quia qui crederet Deum non posse summe communicare se, negaret in eo potentiam ; qui vero crederet eum posse, sed nolle, negaret in eo clementiam ; qui vero crederet eum velle et posse, sed nescire, negaret in eo sapientiam ; cum autem potuerit, voluerit et sciverit se summe communicare, hoc fecit aeternaliter, sc. habendo dilectum, i. e. Filium, vel condilectum, i. e. Spiritum sanctum. Et rogo, quis dubitat, quin ex pura philosophia a posteriori demonstrari poterit esse unam primam essentiam vel naturam, quam Deum dicimus ? Et cum illa sit optima atque perfectissima, plenissime ac delectabilissime legit intus se ipsam cum omnibus suis proprietatibus, et per consequens cum quolibet adsignando. Et cum non potest interpellari in ista intellectione incipiendo vel desistendo, quia alias secundum philosophos vilesceret indigens ad suam beatitudinem causa extrinseca adiuvante, si igitur ista prima natura ita se habeat, quis dubitat, quin habet potentiam, secundum quam potest sic ad intra agere ? Et cum illa potentia non potest otiari, ex ratione eadem necesse est, ut ab illa potentia aequaliter et sapienter procedat actus intrinsecus. Et necesse est, quod ex illa potentia ac verbo et sapientia sibi aequali procedat res tertia, quae est quietatio vel complacentia in se ipso : et illa tria vel illas tres res vocat ecclesia Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Ergo, o gentilis, accepta ratione ista, accede propinquius, accipe signationem sanctae Ecclesiae et consentiens Christianae fidei aliqualiter percipies increatam Trinitatem, quae regit singula suaviter, a qua initium capit quaestio, qua quaeritur : utrum increata Trinitas sacram scripturam quae est sapientia et scientia dignissima, donat solum ex gratia hominibus, ut perpetue sint salvati ?
[3] Pro qua explananda, ut ipsa increata Trinitas donaverit, supponitur ex supra dicto duplici testimonio fore increatam infallibiliter Trinitatem. Et tunc noto, quod quaestio praesupponit tria et unum quaerit :
1° praesupponit, quod sacra scriptura sit sapientia,
2° quod sit scientia,
3° quod sit doctrina dignissima
et tunc 4° quaerit, an ipsam increata Trinitas donat hominibus solum ex gratia, ut perpetue sint salvati.
Et ita ponam breves quatuor conclusiones : tres de supposito et unicam de quaesito. Pro suppositis ergo quaestionis ego noto, quod scriptura sacra uno modo dicitur per modum obiecti seu materiae obiectivalis, sicut et fides catholica capitur per modum obiecti sive materiae obiectivalis iuxta illud in symbolo Athanasii : Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Et sic scriptura sacra est verbum Dei Christus cum his, quae per ipsum generi humano sunt dicta et revelata, ut sub obtentu aeternae beatitudinis ab hominibus teneantur firmiter et credantur. Ex quo sequitur, quod omnis veritas directiva hominis, ut debite serviat Deo suo, est scriptura sacra vel explicite vel implicite credenda ab hominibus et tenenda, cum omnis talis est lex necessario per fidem hominum adimplenda iuxta Salvatoris illud iuramentum Matth. 5 : Amen dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex (i. nulla veritas per os meum dicta) praeteribit, donec omnia fiant. Tales enim veritates sunt verba Christi, non praetereuncia, nisi tempore suo sint impleta.
Alio modo scriptura sacra dicitur per modum formae vel habitus vel actus formalis respectu obiective scripturae, descripte superius, et sic scriptura sacra est cognitio verbi Dei Christi et eorum, quae per ipsum humano generi sunt dicta et revelata, ut sub obtentu aeternae beatitudinis ab hominibus firmiter teneantur et credantur, sive sit talis cognitio, quae est simplex adhaesio veritatis, sive habitus ex principiis deductus, sive habitus, quo fides traditur, defenditur et per rationes declaratur ex principiis homini notioribus. Et secundum istam tripartitam distinctionem sunt diversificati theologi : primi sunt boni simplices homines, qui fide praesupposita adhaerent firmiter verbo Dei et cuilibet eius veritati. Alii sunt rationibus declarantes et defendentes catholicam veritatem, ut magistri laborantes vel scientifici sacerdotes legem [Dei] populo declarantes ; tertii sunt, qui habitis quaestionibus ex principiis fidei quiescunt in illis sine declaratione et defensione quoad alios.
Tertio modo scriptura sacra dicitur vox vel scriptum vel signum signans verbum Dei Christum vei veritatem aliquam, quae est per Christum tradita hominibus, ut sub obtentu beatitudinis teneatur et credatur ; et ista scriptura est variabilis secundum diversa idiomata, diversas voces vel diversos caracteres, imagines pictas sive sculptas, prima scriptura sacra, sc. obiectiva, sanctitate non variata. Ex quo patet quod imagines Christi passionem eius notificantes sunt scriptura sacra tam laicis intelligentibus quam etiam litteratis ; 2° patet, quod omnia idiomata, quibus passio Christi vel alia Christi veritas designatur, similiter scripturae talium idiomatum sunt scriptura sacra. Ex quo ulterius sequitur, quod non officit, sed proficit diversis idiomatibus exprimere et eorum propriis caracteribus describere veritates latino idiomate signatas vel eius caracteribus conscriptas ; sic enim ad profectum ecclesiae Matthaeus scripsit evangelium in hebraeo, Marcus in italico, Lucas in siro et Ioannes in greco idiomate, ut quadrifarie eadem veritas signaretur. Ex istis patet, quod triplex est sacra scriptura : prima obiectiva ex parte rei, alia informativa animae, 3a significativa, ut vox in aere vel signum in scripto. Prima in re, secunda in anima, tertia in aere, codice vel pariete, vel alio disposito scribi. Prima scriptura obiectiva dicitur aliqualiter formaliter sacra, quia ei inest formaliter sanctitas vel quia est ipsamet sanctitas : Christo namque formaliter inest sanctitas ; est etiam efficienter sacra, quia efficit in creaturis rationalibus sanctitatem. Reliquae vero duae scripturae non formaliter, sed quodammodo efficienter dicuntur sacrae, cum rationalem moveant creaturam, ut sit sacra ; et tertia dicitur significative sacra, ut supra dictum est ex eo, quia signat, scripturam sacram, quae formaliter subiective vel efficienter dicitur esse sacra, et patet ulterius, quod deficiente de facili in signo scriptura sacra prima scriptura non deficiet, iuxta illud verbum Salvatoris Matth. 24 et Luce 21 : Verba mea non praeteribunt (sc. quoad signata) quamvis voces prolatae deexistent, iuxta illud Philosophi in Praedicamentis : Dictum est, et amplius non potest sumi. Ex isto ulterius patet, quod sriptura sacra primo modo dicta secundum nullam partem potest falsificari, et per consequens nec sensus Spiritus sancti, quem praetendit in caracteribus designatus, quem vocat Ieronimus specialiter scripturam sacram, dicens in Epistolam ad Galatas : Non debemus putare in verbis scripturam esse evangelium, sed in sensu (i. in veritate designata), non in superficie, sed in medulla, non in sermonum foliis, sed in radice rationis. Et idem dicit in Originali super Matth. 14. Et sanctus Thomas 1a parte q.1 articulo ultimo in solutione tertii argumenti ostendens, quod sensus parabolicus sacrae scripturae sub litterali continetur, infert dicens : In quo patet, quod sensui litterali sacrae scripturae nunquam potest subesse falsum ; et idem patet per beatum Augustinum libro 11 Contra Faustum et saepe alibi. Unde et hoc praetendebat increata sapientia, quae dicit Proverbiorum 8 : Iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum ; recti sunt intelligentibus et equi invenientibus scientiam. Est enim scriptura sacra primo modo dicta principaliter ut speculum, in cuius qualibet parte continuata cum altera potest homo videre Trinitatem, se ipsum et viam, per quam in ipsam Trinitatem tenderet, et se a macula purgaret habita, et in posterum praecaveret sollicite de habenda. Et patet, quam stulti sunt, qui dicunt, quod scriptura sacra de virtute sermonis foret falsa. Sicut enim stulti sunt, qui solem bipedalem esse asserunt, quia ipsi sic concipiunt, et sicut stulti sunt, qui Trinitati increate corporeitatem formaliter inesse asserunt, quia sic ipsi concipiunt, sic stulti sunt, qui sacram scripturam falsam esse dicunt, quia sic ipsi false concipiunt. Non enim Trinitas est falsa vel corporea, nec sol bipedalis propterea, quia ipsi false concipiunt ; similiter nec scriptura sacra. Ergo desistant a tali sensu temerario et subiciant intellectum suum sensui litterali, quem Spiritus sanctus flagitat. Qui etiam dicit Ecclesiastici 41 : Comparate vobis sine argento sapientiam et collum vestrum (i. elatam intelligentiam) subicite iugo eius et suscipiat anima vestra disciplinam (i. ipsius informationem) ; in proximo enim est invenire eam. Et tantum quoad primum notabile.
Notabile secundum.
[4] Secundo noto, quod sicut scire est rem noscere ex sensu, fide, ratione vel intuitive, sic scientia est notitia sensualis, fidei, rationis vel intuitiva in genere. Et sicut specialius scire est aliquid ratione percipere, ut dicit Augustinus libro De libero arbitrio, sic specialiter scientia est notitia in anima ex ratione vel rationibus causata, quam vocat Commentator super 2m Physicorum habitum veridicum conclusionum eductarum ex principiis manifestis ipsi deducenti. Et Aristoteles primo Posteriorum vocat scire simpliciter et non sophistico modo. Et quia ratio est duplex sc. superior, quae consulit leges aeternas divinarum dispositionum, et alia inferior, quae consulit leges inferiorum causarum et effectuum naturalium, inde est, quod notitia vel habitus perficiens rationem superiorem vocatur proprie sapientia, et notitia vel habitus perficiens rationem inferiorem vocatur scientia. Unde Augustinus De Trinitate 14 dicit, quod scientia est proprie cognitio humanarum rerum, sapientia vero divinarum, quamvis laxius loquendo utraque notitia vel habitus dicatur sapientia et scientia. Ex quo patet, quod sapientia et scientia uno modo distinguuntur et alio modo coincidunt ; 2° patet, quod sapientia dicta proprie est superior dignitate, quam scientia dicta proprie, intelligendo utramque illarum esse notitiam acquisitam humanitus vel homini divinitus inspiratam.
Tertio noto, quod sapientia proprie est cognitio divinarum rerum et causarum altissimarum, omnium scientiarum caput habens, ex 6° Ethicorum.
Quarto noto, quod scientia dicitur altera dignior ex 1° De anima, vel quia est de nobiliori subiecto vel quia est certior ; et ego addo, quod etiam una scientia est dignior altera ratione modi ipsam tradentis, et ratione finis, in quem tendit.
Ultimo noto, quod gratia, ut mihi ad propositum sufficit, primo est ex parte Dei, qua Deus habet creaturam sibi gratam ad bonum creaturae ; et illa gratia non est nisi bona voluntas Dei, qua diligit creaturam. Alia gratia est ex parte creaturae, qua creatura formaliter est grata Deo, et sic est formaliter gratificans Deo ipsam creaturam : et secundum istam duplicem gratiam potest primo sic titulus intelligi : Utrum increata Trinitas donat hominibus sacram scripturam solum ex sua propria gratia nullo merito hominum et sic nulla eorum gratia praecedente, vel : utrum donat solum ex gratia gratum faciente, ut (faciendo aliquod praemiabile) perpetue sint salvati ?
Prima conclusio.
[4] Conclusio la.
Sacra scriptura habens se per modum formae est sapientia proprie dicta.
Probatur. Omnis cognitio rationalis creaturae respectu divinarum rerum et causarum altissimarum est sapientia. Sed scriptura sacra, sc. secundo modo dicta, habens se per modum formae est cognitio rationalis creaturae respectu divinarum rerum et causarum altissimarum. Igitur scriptura sacra habens se per modum formae est sapientia.
Consequentia nota est, quia in Darii : maior patet ex notabili 3°, et in minori praedicatum et subiectum supponunt pro eodem. Igitur conclusio vera.
Corellarium. Scriptura sacra respectu obiecti est certissima ; patet, quia respectu causarum altissimarum aeternarum.
Corellarium. Scriptura sacra est sapientia de sapientia : patet, quia de causa altissima.
Corellarium. Scriptura sacra est profundissima scientia : patet, quia de rebus divinis.
Istam conclusionem offero reverendo magistro meo Stephano de Palecz, sacrae theologiae baccalario, ad corrigendum, tamquam sapientissimo methaphysico.
[Conclusio secunda.]
[5] Conclusio secunda.
Sacra scriptura est scientia.
Probatur : quocumque scitur Deus et quo scitus diligitur et per quod dilectus attingitur, hoc est scientia. Sed scriptura sacra est, quo scitur Deus et quo scitus diligitur et per quod dilectus attingitur : igitur scriptura sacra est scientia. Maior est nota ex « quid nominis » et ex 2° notabili, et minor evidet ex illo dicto Salvatoris Ioan. 5° dicentis : Scrutamini scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere ; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
Secunda conclusio specialior : scriptura sacra est proprie scientia.
Probatur. Omnis certa veritatis adhaesio, quae est terminus disciplinae, est proprie scientia. Sed scriptura sacra est huiusmodi : igitur conclusio vera. Minor patet eo, quod sacra scriptura est habitus ex necessariis et aliquibus principiis per se notis, propter quem habitum sunt disciplinae, cum omnia, quae sunt in scientia, ordinantur ad scire. Maior probatur : Omnis firma veritatis adhaesio per lumen naturale vel per lumen supernaturale est scientia. Sed omnis certa veritatis adhaesio, quae est terminus disciplinae, est huiusmodi. Igitur maior vera.
Corellarium : Scriptura sacra nec est opinio, nec error. Patet, quia est proprie scientia.
Corellarium : Scriptura sacra habet propria principia necessaria.
Corellarium : Scriptura sacra habet conclusiones proprias patet, quia est scientia proprie dicta.
Istam conclusionem cum subalternata conclusione et corellariis offero reverendo magistro Nicolao Stor, sacrae theologiae baccalario formato, tamquam scientifico theologo ad examinandum, an sint bene dicta vel melius corrigenda.
[Conclusio tertia.]
[6] Conclusio tertia.
Scriptura sacra est qualibet alia a se scientia dignior et sic dignissima.
Probatur. Scriptura sacra est de subiecto sive obiecto nobilissimo et est certior ratione docentis, quia Spiritus Sancti, et ratione modi et finis per se optimi. Igitur est scientia dignissima. Consequentia tenet ex notabili 4° et antecedens arguitur : nam scriptura sacra est de Deo, unde et nomen ab eo accepit, ut dicatur theologia, et docetur a Spiritu Sancto, qui est veritatis doctor infallibilis, et nec fallax, ut canit scriptura ; et docetur propter finem optimum, sc. Vitam aeternam, ut dicunt sanctorum testimonia : igitur argumentum verum. Et hanc conclusionem novit gentilis Aristoteles, qui dicit 1° Metaphysicae : Nulla scientia est nobilior et honorabilior, metaphysica, quoniam ipsa est maxime divina et quia de Deo est, et Deus eam habet maxime.
Corellarium : Scriptura sacra supra quamlibet aliam sciendam est appetenda.
Corellarium : Scriptura sacra est omnium aliarum scientiarum doctrix optima et magistra.
Istam conclusionem offero reverendo et religioso fratri Petro Mangolt, sacrae theologiae baccalario formato, tamquam ponderatori rerum acutissimo ad librandum, an sacrae theologiae dignitas sit plus aliis ponderanda.
[Conclusio quarta.]
[7] Conclusio quarta.
Increata Trinitas sacram scripturam donat ex gratia hominibus ; et non : increata Trinitas sacram scripturam donat solum ex gratia hominibus, ut perpetue sint salvati.
Conclusio ista habet duas partes ;
prima pars probatur sic : Quidquid increata Trinitas donat hominibus, donat ex sua bona voluntate, qua diligit homines, igitur ex gratia. Consequentia tenet ex notabili ultimo et antecedens patet eo, quod nihil potest cuiquam donare, nisi ex bona voluntate, qua vult cuilibet creaturae bonum. Et tunc subsumendo : Quidquid increata Trinitas donat hominibus, donat ex gratia. Sed sacram scripturam increata Trinitas donat hominibus, igitur donat ex gratia. Consequentia est bona et maior probata ; minor probatur : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum i. e. a Trinitate increata Iacobi 1. Sed sacra scriptura est datum optimum et donum perfectum, igitur est descendens a Patre luminum. Consequentia bona et minor patet ex eo, quia ipsam optimus pater dedit et donavit propter finem optimum attingendum ; et isto dicto eliditur instanda, qua vellet quis obicere, dicens, quod scriptura sacra, de qua in praesenti loquimur, non esset datum optimum atque donum.
Secunda pars conclusionis, puta ista : non increata Trinitas sacram scripturam donat solum ex gratia hominibus, ut perpetue sint salvati, probatur sic : Increata Trinitas donat sacram scripturam ex merito, ergo non solum ex gratia. Tenet consequentia eo, quod meritum et gratia, de qua in notabili dictum est, realiter distinguuntur. Sed antecedens patet de multis ex scriptura : primo de matre Christi, cui data est prophetia ex merito fidei. Nam Luce 1 dicitur : Beata, quae credidisti, (ecce meritum fidei) 4° et sequitur : quoniam perficientur in te ea, quae dicta sunt tibi a Domino. Et ait Maria (quid ait ? Ea sc., quae dicta sunt ei a Domino) : Magnificat anima mea Dominum etc. Patet idem de David Ecclesiastici 47 ubi dicitur, quod propter merita exaltavit eum Dominus in verbo gloriae. Patet etiam de Moise, Ecclesiastici 45, et de Salomone, 3 Reg. 3, et de Apostolis Matth. 10. Et cum his hominibus donaverit sacram scripturam, ut perpetue sint salvati, sequitur pari ratione, quod aliis hominibus donat illam sciendam propter vitam gloriae consequendam, et hinc Luce 1 dicitur : Ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum.
Corellarium : Omnis homo sciens sacram scripturam habet eam ex gratia.
Corellarium : Scriptura sacra debet legi, audiri et praedicari propter vitam aeternam.
Corellarium : Quaestio quoad supposita est vera, sed quoad quaesitum falsa.
Istam ultimam conclusionem cum adiunctis offero reverendo et religioso fratri Ioanni, sacrae theologiae baccalario, tamquam gratioso meo magistro, ut cum sit Ioannes, i. e. in quo est gratia, me Ioannem, in quo debet esse gratia, de increatae Trinitatis gratia, si quid male dixerim, corrigat et informet.
Et totam quaestionem omnibus mecum in sententiis concurrentibus offero, cupiens ab eis plenius informari. Rationes autem adductas in oppositum suppositi nunc obmitto causa brevitatis.
[III]
[1] Iam restat cum venerandis magistris meis et dominis supra dictis conferre et contra eorum dicta secundum consuetudinem replicare. Et primo contra reverendum magistrum meum Stephanum de Palecz, qui dicit in corellario quinti notabilis, quod nulla creatura creative potest aliam creaturam producere, et probat, quia nulla talis, sed solus Deus possit esse cuiuscumque fontale principium.
Contra : Christus Iesus est creatura et Christus Iesus creative aliam creaturam produxit : igitur alia creatura potest aliquam creative producere.
Consequentia tenet per similem concludentem plura, minor nota est, quia Christus Iesus est creator mundi. Si concedit maiorem, sc. Christus est creatura, tunc contradicit fratri Petro Mangolt, qui dicit in 3° corellario 3e conclusionis : « Christus est creatura », haec est propositio simpliciter falsa. Si concordat cum reverendo fratre Petro, tunc arguitur ambobus sic : Haec est veritas Christi propria, quam dicit : Deus creavit me vel ab initio creata sum, Ecclesiastici 24, ut patet per b. Ieronimum super Epistolam ad Galatas. Qua concessa arguitur sic : Christus dicit vere : Deus creavit me, ergo vere Christo inest vel infuit creatio passiva. Consequentia nota est.
Tunc sic : Cuicumque inest formaliter creatio passiva, illud est creatura. Sed Christus est, cui inest vel infuit formaliter creatio passiva, igitur Christus est creatura ; maior nota est ex « quid nominis » creatura, et minor est consequens prioris bonae consequentiae, cuius antecedens est verum et consequentia est in Darii : igitur etc.
Et confirmatur per dictum Ieronimi ubi supra qui dicit : Multi timore, ne Christum creaturam dicere compellantur, totum Christi mysterium negant, ut dicant non Christum in hac sapientia, sed mundum per sapientiam signari ; nos libere proclamamus, non esse periculum eum esse creaturam, quem verum esse hominem et crucifixum et maledictionem tota spei nostra reverentia profitemur.
Confirmatur per Apostolum ad Galatas 4, qui dicit : Deus misit filium suum, factum ex muliere, ex quo dicto summe catholico arguitur sic : Christus missus est, factus ex muliere, ergo vere factus et creatus ; sicut simpliciter vere fuit homo.
Nec aestimo, quod magister meus Stephanus vel etiam frater Petrus vellet esse de numero illorum, qui corrumpentes textum Apostoli dicunt : « non debet dici factus, sed natus », quos ven. Beda reprehendit, nec secundo, aestimo, quod vellent negare istam consequentiam : « Christus factus est ex muliere, igitur realiter fuit factus » ; ac si vellent dicere, quod iste terminus « ex muliere » sit distrahens, sicut iste terminus « mortuus ». Nam beata Virgo, immo totum, quod Deus in ipsa exercuit in Christi nativitate, fuit sine ficticia positum, ut docet Augustinus cum caeteris sanctis.
Confirmatur 3° : Quidquid realiter paciebatur, moriebatur, hoc erat creatura ; sed Christus Iesus realiter paciebatur, moriebatur : igitur Christus Iesus erat creatura. Consequentia tenet sine defectu signabili ; maior patet exeo, quia Deitas non potest pati, nec Deus, nisi esset creatura. Sed minorem canit tota Ecclesia : ergo argumentum est probatum.
Item arguitur sic : Iesus Christus per assumptam humanitatem vel est aliquid, vel nihil. Si nihil, ergo nec homo. Consequens haereticum. Si aliquid, et non accidens : ergo substantia facta, ergo Christus est facta substantia. Tunc sic : Christus est facta substantia Sed omnis facta substantia est creatura : igitur Christus est creatura. Consequentia tenet in quarta figura per reductionem in Darii, minore posita pro maiori, et e contra. Haec simul contra reverendos magistrum Stephanum Palecz et fratrem Petrum Mangolt, et specialiter contra ipsum, qui mihi istam propositionem : Christus est creatura » simpliciter falsam asserens deputavit.
[2] Contra conclusionem primam reverendi magistri mei Stephani, quae dicit : « Mundus archetypus est, quia multitudo omnium rationum idealium possibilium in mente divina est ».
Contra sequitur : multitudo omnium rationum idealium possibilium in mente divina est, igitur multiplicitas omnium rationum possibilium in mente divina est.
Consequentia tenet, quia sicut in numeris datur multiplicitas, sic in multitudine omnium numerorum. Sed consequens videtur esse impossibile ; nam sequitur : multiplicitas in mente divina omnium rationum idealium possibilium est. Sed illa multiplicitas est ratio idealis, igitur illa multiplicitas in Deo est. Sed cum ratio idealis non aliud, sed penitus idem essentialiter cum mente divina est, ut met magister meus dicit in corpore eiusdem quaestionis, ergo multiplicitas non aliud, sed penitus idem essentialiter cum mente divina est. Ex quo sequitur, quod mens divina est multiplex, nam sequitur : Quaecumque sunt idem essentialiter et unum non est alterum a reliquo, illa de se mutuo vere is affirmative praedicantur. Sed per datum multiplicitas et mens divina sunt huiusmodi : igitur de se mutuo praedicantur ; ergo mens divina est multiplex ; et cum illa sit Deus, pari argumento sequitur, quod Deus sit multiplex. Consequens est contra philosophiam et contra sacram scripturam : ergo et illud, ex quo videtur istud sequi.
Praeterea sic : mundus archetypus est, qui est de facto exemplar mundi corporei perfectissimi, summe possibilis, ut magister ponit.
Sequitur 1°, quod mundus archetypus et mundus corporeus sunt facta ;
2° sequitur, quod illi duo mundi simul aeternaliter sunt ;
3° sequitur, quod duo contradictoria invicem contradicentia ex parte rei sunt ; sed ista sunt falsa, ergo et conclusiones, ex quibus ista secuntur.
Prima consequentia probatur sic : mundus archetypus et mundus corporeus sunt, ut magister dicit, et non sunt Deus ; ergo sunt aliqua non-deus.
Tunc sic : Omnia per ipsum facta sunt. Sed mundus archetypus et mundus corporeus sunt aliqua : igitur mundus archetypus et mundus corporeus facta sunt.
Consequens videtur esse contra magistrum, nam mundus archetypus per ipsum aeternaliter est ; et consequentia bona, quia in Darii : maior canitur a tota ecclesia, quia « omnia per ipsum facta sunt » et minor patet : nam mundus archetypus est, et mundus corporeus est, et non penitus unum singulare ambo mundi sunt : igitur oportet, ut quidem mundus archetypus et mundus corporeus aliqua sint.
2a consequentia probatur sic : mundus archetypus est et mundus corporeus est : igitur simul aeternaliter sunt ; nam, si non, da, quod mundus corporeus incepit existere : quo dato arguitur sic : Mundus corporeus incepit existere, et nihil praeter Deum existebat ante eius inceptionem ; igitur mundus corporeus potuit passive esse ante primum instans creationis, et sic priusquam factus est.
Consequentia tenet, cum in omni facto esse praecedit posse esse ; tunc sic : mundus factus potuit esse, priusquam factus est ; igitur factus est post suum passivum posse esse. Sed suum posse esse passivum est aliquod eius esse : igitur mundus corporeus prius habuit esse praeter mundum archetypum et praeter suum factum esse ; ergo fuit vel est dare esse post Deum, post mundum archetypum et ante mundum, factum : et per consequens mundus factus ex alio praeter Deum habet esse consequens contra creationem mundi et contra magistri mei positionem. Ergo videtur suum dictum non posse stare.
3° inferebatur, quod duo contradictoria sibi contradicentia ex parte rei sunt. Probatur. Si multitudo omnium rationum idealium possibilium in mente divina est, contradictoria ad invicem ex parte rei sunt. Si non, da oppositum consequentis sc. nulla contradictoria ad invicem contradicentia ex parte rei sunt.
Contra : me sedere ex parte rei est, igitur habet rationem idealem aeternam, secundum quam aeternaliter est ; et me non sedere est possibile : igitur habet rationem idealem aeternam, secundum quam aeternaliter est.
Consequentiae istae patent expositione magistri mei et prima pars est vera, quia sedeo, et secunda pars si negetur, detur oppositum : quod me non sedere est impossibile ; et hoc dato pari ratione nullum erit possibile consequentis. Sed concessis consequentiis sequitur, quod illa duo sunt, sc. me sedere et me non sedere.
Probatur : quaecumque habent rationes aeternas in mente divina : illa sunt. Sed me sedere et me non sedere habent rationes huiusmodi, ut dictum est : igitur me sedere et me non sedere sunt, et illa sunt contradicentia, invicem, : igitur consequentia probata. Item contra mundi productionem arguitur sic : Idem, in quantum idem, semper agit idem ; ergo cum ex voluntate Dei antiqua non provenit actio nova, sequitur, quod iste mundus corporeus non incepit esse, sed cum voluntate Dei antiqua aeternaliter manet ; nam alias ad novitatem mundi daretur voluntas Dei nova et per consequens foret Deus novus, quod est contra illud Psalmi : Non erit in te Deus recens.
Reverende magister ! dignemini accipere ista exilia et me in eis benigniter informare.
[3] Iam restat replicare contra reverendum fratrem Petrum Mangolt, sacrae theologiae baccalarium formatum, qui in sua positione obtulit specialiter pro 3a conclusione : sicut haec propositio : « Christus est homo dominicus » simpliciter est neganda, ita ista « Deus factus est homo » vel « homo factus est Deus » est catholice affirmanda.
Contra : Omnis homo vel est homo dominicus, vel diabolicus. Sed Christus est homo, ergo Christus est homo dominicus vel diabolicus. Consequentia nota est et minor est fides Sed maior probatur : Omnis homo vel obedit virtuose Deo vel viciose diabolo, cum nemo possit illis duobus dominis simul servire, ut dicit Christus Matth. 6. Sed omnis homo obediens Deo est homo dominicus et omnis homo obediens diabolo est homo diabolicus ; et Christus est homo obediens Deo Patri, Ad Phil. 2. Ergo Christus est homo dominicus. Iste consequentiae sunt bonae et antecedentia simpliciter concedenda, ergo et consequens. Et consequens est ista propositio : Christus est homo dominicus, igitur illa est simpliciter concedenda. Et argumentum, quo probat reverendus frater, non valet. Unde arguit sic : Hoc, quod praedicatur de aliquo essentialiter, hoc non potest praedicari denominative de ipso ; sed « Deus » et « Dominus » praedicatur de Christo essentialiter.
1° : maior est falsa, cum omnis praedicatio essentialis sit denominativa praedicatio, qua nominatur subiectum esse illud, quod de eo praedicatur ; et videtur ex isto sequi, quod reverendus frater non sit is qualitative rationalis.
Probatur per suum argumentum : Hoc, quod praedicatur de aliquo essentialiter, non praedicatur de eo denominative ; sed rationale praedicatur, de reverendo fratre essentialiter, ergo non praedicatur de eo denominative et per consequens non est qualitative rationalis. Consequens verum, cum rationalitas sit qualitas inexistens ipsi fratri reverendo, ut videtur. Ergo argumentum suum non valuit.
2° videtur minor falsa, quae dicit, quod Dominus praedicatur essentialiter de Christo.
Contra : nulla relatio incipiens esse praedicatur essentialiter de substantia aeterna ; ergo nec esse Dominum, de Christo, cum esse Dominum est relatio incipiens esse et Christus est substancia aeterna.
Item pono reverendo fratri istam propositionem : « tu concedis : Christus est homo dominicus » qua admissa, quia possibilis, propono sibi eamdem. Si negat, tunc negat positum sub forma positi propositum scitum esse tale : ergo male respondet. Si concedit, habeo quod ipse concedit « Christus est homo dominicus » et ipse concedit, nisi « quia est concedenda », igitur ipsa est concedenda et per conclusionem est simpliciter neganda ; ergo ipsa est concedenda et non concedenda, quod claudit formaliter contradictionem.
Et iterum dicit : Omne, quod est, quod non fuit prius, dicitur factum.
Contra : nihil est, quod non fuit prius, nam quocumque dato, quod est, ipsum vel est factum vel non factum. Si secundum, est Deus, qui fuit prius quam factum ; si vero est factum, ergo erat vita in Deo, cum omne, quod factum est, in ipso vita erat, Ioan. 1.
Praeterea : Omne, quod factum est, cepit existere ; sed Deum esse hominem est factum, igitur Deum esse hominem cepit existere. Maior patet ex dicto reverendi fratris in probatione et minor arguitur sic : Deum esse hominem est et non aeternaliter est Deum esse hominem, sicut non aeternaliter Deus est homo ; igitur Deum esse hominem est factum.
Consequentia nota est etiam ex probatione eius et ultra Deum esse hominem est factum : igitur Deum esse hominem incepit esse ; sed idem est Deum esse hominem et Deus homo : igitur Deus homo incepit esse, quod est contra corellarium 1m 1e conclusionis 3ii articuli, quod dicit : « Quamvis Deus sit factus homo, nunquam tamen Deus homo incepit esse ».
Et tantum breviter sit contra positionem reverendi fratris Petri Mangolt, cuius solutione cupio informari.
[4] Iam contra rev. magistrum Nicolaum Stor, sacrae theologiae baccalarium formatum, est breviter arguendum, qui in conclusione 1a 2i articuli dicit : « Loquendo de potentia absoluta quaelibet persona divina potuit incarnari ».
Contra : illa potentia absoluta non est diminuta, igitur adhuc post incarnationem Filii quaelibet persona potest incarnari. Ponatur ergo, quod persona Patris est incarnata ; quo dato verum erit, quod Pater est incarnatus et verum similiter erit « Filius est incarnatus » et verum erit verbum Christi Ioan. 14 : « Pater maior me est » cum omne verum vero consonat. Sed dato illo primo, non Pater maior erit Christo, cum ex parte personalitatis in divinis sint aequales et ex parte assumptae naturae similiter aequales, vel oportet dare inaequalitatem dignitatis in naturis assumptis. Primum non, quia tunc Christus et per consequens Deus foret mendax, et in secundo non est assignanda ratio, nisi magister meus illam explicare lucide dignaretur. Et posset hic adduci, quod frustra est omnis potentia, cuius nunquam erit actus. Sed quamlibet personam incarnari est potentia, cuius nunquam erit actus : igitur etc. Maior est Philosophi et consequentia est bona ; minorem autem aestimo magister non negabit.
Item dicit in corellario de potentia ordinata « non quaelibet persona potuit incarnari ».
Contra : quaelibet potentia Dei absoluta est potentia ordinata, cum quaelibet illarum sit unica Dei et simplicissima divina essentia, nec una prior aut minor reliqua, cum utraque sit aeterna et infinita.
Ergo si de potentia ordinata potuit persona Filii incarnari, potuit et quaelibet alia persona divina ; et similiter : si de potentia absoluta potuit incarnari, potuit et de ordinata : et sic conclusio 2a interimit primam et e contra, et corellarium erit similiter falsum.
Item, contra conclusionem 2am arguitur sic : Deus est homo, igitur omnis Deus est homo ;
consequentia tenet ab indefinita in materia naturali ad suam universalem, cum praedicatum sit de substantia subiecti, sicut in ista : Christus est homo, quae est illius singularis ; nec potest dici, quod sit in materia remota, cum sit affirmativa vera, in qua praedicatum est idem cum subiecto, nec in materia contingenti, cum nec accidens nec proprium praedicatur de subiecto. Sed dato consequente sequitur : Omnis Deus est homo ; et persona Patris est Deus : igitur persona Patris est homo, et non nisi per incarnationem nisi magister vellet extraneare a materia volens concedere parabolice, quod Deus Pater est homo.
Item ponit conclusionem 2am 3ii articuli istam : « Tempus immediatum post peccatum hominis non fuit conveniens pro incarnatione Verbi ».
Contra : totum tempus inclusum inter primum instans post peccatum hominis et ultimum instans incarnationis, quae instantia claudunt vel clauserunt tempus illud, fuit conveniens pro incarnatione, cum illo tempore fuerit incarnatus. Sed illud tempus fuit inmediatum post peccatum hominis, ut notum est, cum nullum aliud tempus mediabat inter peccatum primi hominis et illud tempus. Ergo conclusio falsa.
Item ponit conclusionem 1am 4i articuli istam : Non erat necesse simpliciter naturam humanam reparari.
Contra : simpliciter necessario Deus potuit naturam humanam reparare et simpliciter necessario voluit ipsam reparare ; igitur simpliciter necesse erat naturam humanam reparari. Maior nota est, minor arguitur : ab aeterno voluit ipsam reparare, et non incepit velle ; ergo simpliciter necessario voluit. Et quia ad simpliciter necessariam potestatem Dei et simpliciter necessariam volitionem sequitur necessario effectus : igitur ad praemissas iam expositas sequitur ista, quod simpliciter necesse erat naturam humanam reparari : igitur conclusio falsa.
Contra 2am conclusionem 4i articuli et eius tria corellaria, quae dicit, quod per nullam creaturam natura humana poterat reparari, contra : Deus potuit concedere puro homini Adae, qui deiecit naturam humanam, quod pro illa satisfaceret, cum hoc non implicat contradictionem, vel si implicat, explicet magister meus et deducat, quia alias conclusio cum adiunctis corellariis remanebit impossibilis vel minime dubiosa.
Item : humanitas Christi et non deitas sufficienter meruit reparationem humani generis ; et humanitas Christi est pura creatura, ergo pura creatura fuit sufficiens remedium generis humani. Consequentia nota est, similiter et minor ; maior probatur : Nam humanitas Christi cum praedicatione, passione et caeteris sibi inexistentibus servienter meruit et non divinitas, cum illa non servivit, nec paciebatur. Ergo maior vera et per consequens per aliquam creaturam natura humana poterat reparari. Et pro assumpto probatorum est illud verbum Salvatoris Matth. 20 : Venit filius hominis ministrare et dare animam suam in redemptionem pro multis.
Haec sint dicta breviter contra conclusiones magistri reverendi cum informatione grato animo acceptanda.
[5] Iam contra rev. fratrem Ioannem, sacrae theologiae baccalarium, est instandum, qui ponit le conclusionis corellarium lm istud : « Ex firma intellectus adhaesione non potest argui certitudo scientiae ».
Contra : ex firma intellectus Christi adhaesione arguitur certitudo Christi scientiae ; igitur ex firma intellectus adhaesione arguitur certitudo scientiae : igitur potest argui.
Utraque consequentia tenet ab inferiori ad suum superius sine impedimento. Antecedens probatur ex illo 2 Corinth. 6 : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est et tunc subsumendo : Sed Christus adhaeret Deo, igitur unus spiritus est. Sed data minore patet, quod datur intellectus Christi adhaesio : igitur certitudo scientiae Christi ex Dei adhaesione.
Item ex firma intellectus adhaesione datur certitudo istius conclusionis : « Omnis homo est risibilis », similiter istius : « Omnis homo perseverando finaliter in gratia est praemiabilis » : igitur et scientiae.
Tenet consequentia, cum omnis conclusio demonstrata ex primis veris immediatis causis est scientia « ex posteriorum » ; antecedens probatur ex firma intellectus adhaesione istarum praemissarum : « Omne rationale est risibile » et « omnis homo est rationalis », datur certitudinaliter ista scientia « omnis homo est risibilis : igitur...
Similiter ex firma adhaesione istarum praemissarum « omnis homo bonus est praemiabilis », « sed omnis homo finaliter perseverans in gratia est homo bonus » arguitur ista scientia, quod omnis homo finaliter perseverans in gratia est praemiabilis. Maiorem dictat omnis philosophia et omnis lex vera, et minorem ponit Magister optimus et sic Deus, Matth. 10 et 24. Sed illis ambabus adhaeret et debet adhaerere intellectus. Igitur etc.
Item ponit conclusionem 2am istam : « Licet habitus fidei sit habitus firmus et certus certitudine immutabilitatis, tamen habitus fidei tolletur in regno aeternae claritatis ».
Contra : quidquid est, fuit, vel erit, hoc non tolletur a Deo, qui est regnum aeternae claritatis, igitur nec habitus fidei, cum ipse est, fuit, vel erit.
Consequentia nota est et minor ; sed maior probatur : Omne, quod est, fuit, vel erit, est Deo praesens, ut dicunt concorditer sancti et philosophi, ex eo, quod Deus est simpliciter primum, ergo ante omne aliud a se ; et quia est simpliciter ultimum, ergo est post omne aliud a se, et non potest sibi inesse praeteritio vel futuritio, cum non potest languere expectando rem futuram vel afficiendo se circa rem praeteritam.
Sequitur probandum et per consequens corellarium fore falsum dicens « habitus fidei nullo modo manebit in patria », nam manebit Deo praesens in patria, ergo aliquo modo manebit. Item manebit in causa sua finali, sc. in praemio, ergo aliquo modo. Item manebit in notitia clare intuitionis, cum cognoscet beatus, quod propter illum habitum fidei taliter praemiatur.
Corellarium 1m 3e conclusionis dicit : Ista consequentia non valet « fidei discreditur, scientiae autem non discreditur », ergo scientia est certior fide.
Contra : consequens iam dictae consequentiae est necessarium ; igitur sequitur ad quodlibet per communem regulam.
Item, oppositum contradictorium consequentis illius consequentiae est impossibile, et antecedens verum ; igitur repugnant et[c]. Item impossibile est ita esse, sicut sequitur per antecedens illius consequentiae, quin ita sit, sicut signatur per consequens ; igitur consequentia bona, quod consequens sit necessarium. Patet, quia necessario scientia Dei est certior fide : ergo scientia est certior fide.
Alias deductiones causa brevitatis praetermitto.
Contra conclusionem lam 3ii articuli, quae dicit : « Licet perfectus theologus et vetula stolidissima caeteris paribus disparem habeant cognitionem hic in via, tamen ipsa vetula ita perfecte cognoscet divinam essentiam, sicut ipse theologus in patria.
Contra : ista conclusio primo est dubia, quia pro nulla vetula stolidissima verificata ; igitur ista conclusio non est scita et per consequens non est de ea ipsi fratri scientia.
Item ponatur ista in esse sic : vetula stolidissima ita cognoscit divinam essentiam, sicut theologus ; quo dato vetula stolidissima est sapiens et per consequens non stolidissima, cum nemo sapiens est stolidissimus. Et e contra : non stolidissimum est sapiens.
Item si liceret puerilibus uti, vellem, quod reverendus frater descenderet sub hoc nomine theologus in ista propositione, vetula stolidissima ita cognosceret divinam essentiam, sicut theologus, et pateret in descensu, quod vetula stolidissima ita clare cognosceret divinam essentiam, sicut Christus, et per consequens ita diligeret : consequens videtur falsam, ergo et conclusio.
Et argumentum, quo frater reverendus nititur probare suum propositum, videtur non valere. Nam arguitur sic : Ista vetula habebit tantum in patria de lumine gloriae, sicut iste theologus ; ergo eius intellectus tantum elevatur et perficitur a Deo, sicut intellectus istius theologi. 1° non valet, quia ex futuro impertinenter infert praesens, dicens « habebit », ergo « elevatur » et « perficitur ». Similiter dato illo, quod sic argueret, « habebit tantum lumen » ergo « tantum elevabitur » « et perficietur » eius intellectus a Deo sicut theologi, adhuc argumentum non valet, quia tunc iterum vetula stolidissima perficeretur et elevaretur tantum, sicut Christus, quod est impossibile. Unde sicut non sequitur : vetula stolidissima tantum habebit de pecuniis, sicut mulier prudens, ergo tantum gaudebit, sicut mulier prudens. Et sicut non sequitur : tantum lumen solis habet oculis caligans ad illustrandum, quantum habet oculis clarus, ergo ita perficitur in visione oculis caligans, sicut oculis clarus, sic in proposito...
Corellarium 3ii articuli dicit « licet voluntas ultimum finem clare visum possit non diligere, non tamen posset ipsum nolle vel odire ».
Contra ponatur in esse, quod voluntas ultimum finem clare visum a se non diligit, et sequitur, quod non est beata et non odit ultimum finem, nec non vult : ergo totaliter ab ultimo fine et sic a summo bono est per velle amota. Si vero non tunc vult illum finem et non displicenter, ergo placenter, et per consequens diligibiliter : igitur diligit ultimum finem, quod est contra antecedens.
Haec sint dicta cum reverentia et informatione reverendi fratris Ioannis etc.
