Prologue — Hervé Nédellec

Hervé Nédellec - Prologue

Quaestio I

INCIPIT SCRIPTUM

SUPER PRIMO SENTENTIARUM

Doctoris acutissimi Magistri Hervei Britonis,

qui fuit Generalis Ordinis Praedicatorum :

 

 

PROLOGUS

Cupientes …

 

 

QUAESTIO PRIMA

Quaeritur utrum theologia sit scientia.

 

Et arguitur quod sic :

Quia plus potest intellectus viatoris adiutus lumine fidei,

quam intellectus damnati in puris naturalibus.

Sed intellectus damnati potest habere scientiam

quod ea quae pertinent ad theologiam sint dicta a Deo.

Ergo intellectus viatoris adiutus fide potest habere scientiam

de theologicis quod sint dicta a Deo.

Quod autem dictum est esse verum :

ergo etc.

Probatio assumpti,

quod scilicet intellectus damnati possit habere scientiam de theologicis :

quia Iacobi 2 dicitur

quod daemones credunt et contremiscunt ;

nec possunt credere nisi propter evidentiam.

Ergo habent evidentiam,

et per consequens scientiam quod theologica sint dicta a Deo.

 

Praeterea,

habitus ille potest haberi ex creditis,

cui non repugnat imperfecta cognitio.

Sed scientiae proprie dictae non repugnat imperfecta cognitio :

ergo etc.

Probario minoris :

quia subiectum inquantum est imperfecte cognitum,

habet rationem obiecti,

sed inquantum perfecte cognitum,

habet rationem finis :

et ideo scientiae de aliquo ut obiecto non repugnat imperfecta cognitio.

 

Praeterea,

nullus scit solvere rationes adductas contra aliquam rem,

nisi rem illam sciat.

Sed ut quibusdam videtur,

homo potest solvere rationes omnes contra dicta de quibus est fides,

et sciunt bene solvere.

Ergo, etc.

 

Praeterea,

theologia viae et theologia patriae sunt idem habitus specie,

cum habeant idem obiectum formale

a quo habitus habet speciem ;

sed theologia patriae est scientia proprie dicta.

Ergo etc.

 

Contra

Theologia non procedit ex per se notis,

sed ex creditis.

Ergo non est scientia.

 

Respondeo

Licet circa hoc sint multae opiniones,

tamen in generali possunt reduci ad tres modos dicendi.

Primus est,

quod theologia est scientia simpliciter dicta.

Secundus modus est,

quod est scientia subalterna proprie dicta,

quia dicunt subalternam non esse scientiam proprie dictam.

Tertius modus est,

quod theologia non est scientia proprie dicta et subalterna,

sed largo modo potest dici scientia subalterna.

 

Primus dividitur in tres,

quorum primus est :

Quod theologia scientia simpliciter dicta :

quia procedit ex principiis per se notis,

scilicet ex communis animi conceptionibus,

ita quod secundum eos principia theologiae non sunt articuli,

sed praedictas communes conceptiones ;

et ea quae a Metaphysico probantur per eas :

sicut est, Deum esse simplicem ;

et ex istis probantur ea quae sunt theologiae.

Quod ostendunt tripliciter.

 

Primo,

quia posteriora nata sunt probari per priora :

Sed theologica sunt posteriora secundum intellectum,

quam ea quae pertinent ad Metaphysicam :

quia cum ens sit commune,

prius est secundum rationem quam Deus.

Ergo, etc.

Secundo,

quia ex simplicitate Divina quam probat Metaphysicus

probat distinctionem personarum in divinis fieri per relationes,

supposito quod sit ibi distinctio :

ergo, etc.

 

Item,

ex lumine naturali potest haberi quod omnis operatio terminatur ad aliquid operatum.

Sed in divinis scimus esse duas operationes, scilicet intelligere et velle :

ergo oportet ponere in divinis duo producta ad quae terminentur intelligere et velle :

et illa sunt Verbum et Spiritus sanctus :

et sic ex principiis scilicet naturaliter notis possunt sciri tres personae.

Istud autem facillime improbari potest,

quia illud quod potest efficaciter probari per sola principia per se nota lumine natuali,

non transcendit virtutem luminis naturalis.

Sed ea quae sunt fidei transcendunt virtutem luminis naturalis,

videlicet, Deum esse trinum, vel Filium fuisse incarnatum.

Ergo, etc.

Probatio minoris :

Quia ad ea quae non transcendunt virtutem luminis naturalis

potuerunt Philosophi per investigationem naturalem attingere ;

nec ad talia indigemus revelatione supernaturali.

Sed ad ea quae sunt fidei,

nec Philosophi potuerunt per investigationem naturalem attingere,

nec fine revelatione possunt attingi :

ergo, etc.

 

Si dicatur quod articuli adiunguntur illis principiis per se notis, sed non sunt principia, nihil est dictu :

Quia ambae praemissae sunt causa conclusionis inferendae et innotescendae :

et ideo oportet ponere articulum assumptum conclusionis theologicae :

omnis enim processus syllogisticus stat necessario ad duas proporitiones indemontrabiles,

quarum una non probat alteram.

 

Ad primam ergo rationem,

dicendum quod si comparetur propositio ad propositionem

et una sit in terminis communibus, alia in specialibus,

et dicatur una prior respectu alterius,

sicut ista :

Omne ens est unum, et omnis homo est risibilis,

nullo modo una probati potest per aliam :

si autem accipiantur duo simplices termini,

puta ens et homo, quorum ens secundum rationem est prius,

et dicatur quod per prius natae sunt aliquae passionis probari de posteriori.

Dicendum quod verum est

quantum ad passiones quae sunt per se ipsius communioris, quod est prius,

nam per hoc quod homo est quoddam ens

potest probari de homine quod est unum et verum, et consimilia,

ea tamen quae sunt propria inferioris non possunt per superius probari.

Sicut quod homo sit risibilis non potest probari per ens :

quia superius aut accipietur indefinite, et sic non inferet inferius :

aut universaliter, et sic erit falsa propositio :

quia passio inferioris non probatur de superiori universaliter.

Unde nec per ens nec per ea quae sunt entis,

possunt probari de Deo ea quae sunt propria Dei ;

sed ea quae sunt communia omni enti

possunt probari de Deo per ens ;

ut quod sit bonum et verum, et sic de aliis :

sed per hoc non potest probari

quod fit trinus et unus.

Quando ergo dicitur

quod posteriora possunt probari per priora ;

verum est accipiendo propositiones,

quarum una virtualiter continet alteram, sicut praemissae conclusionem,

et quarum una quoad nos est notior altera :

per talem enim priorem propositionem posset probari posterior correspondens.

Sic autem non se habet ens et ea quae sunt entis ad theologica,

quia omnes propositiones formatae de ente in generali non possent concludere

quod Deus est trinus, vel quod homo sit risibilis :

licet per ens possint de Deo probari proprietates entis.

 

Alii autem dicunt ad rationem hanc,

quod ens non est prius secundum rationem, quam Deus :

quia licet Deus non sit commune per praedicationem, sicut ens,

est tamen commune per attributionem ad ipsum.

Sed hoc non valet,

quia illud quod est communius per praedicationem,

semper est prius secundum intellectum,

eo quod est minus commune isto modo :

ita quod primum potest cadere in conceptionem intellectus sine secundo ;

sed non est converso ;

quod patet in dictis terminis :

nam qui intelligit Deus, intelligit ens,

et non est converso.

Sequitur enim hoc est Deus, ergo ens ;

et non est converso :

non enim sequitur si hoc est ens, quod hoc sit Deus :

sed verum est quod quando duo adiacent,

mutuo se inferunt, propter universalem causalitatem.

Sequitur enim ens est, Deus est,

sicut e converso ;

quia nullum ens potest esse sine Deo conservante.

 

Ad secundum,

dicendum quod ex illo dicto non sequitur

quod sola principia naturaliter nota probent aliquam conclusionem theologicam :

sed bene sequitur

quod ex aliqua propositione naturaliter possibili sciri,

scilicet ex hoc quod Deus est simplex ;

et ex alia propositione sola fide tradita,

scilicet quod pluralitas personarum sit in Deo,

potest probari ista conclusio,

quod personae distinguantur relationibus.

 

Ad tertium,

dicendum quod illa ratio ita probat oppositum sicut propositum :

quia si secundum operationes sint producta,

cum intelligere et velle in Deo sint unum secundum rem,

erit tantum unum productum in divinis :

quod est manifeste falsum.

Et ideo dicendum est ad maiorem,

quod veritatem habet de operatione transeunte in aliquid realiter distinctum ab agente,

vel secundum essentiam, vel secundum suppositum :

Intelligere autem et velle non est necessario tale, saltem in divinis.

 

 

Secundus modus ponendi theologiam esse simpliciter scientiam est,

quod theologia procedit ex aliqua propositione per se nota universaliter,

et alia fide credita :

sicut si dicam :

Omnis homo habet carnem veram :

Filius Dei est homo :

ergo, etc.

Et ex hoc, ut dicunt, sequitur

quod theologia sit scientia :

quia virtus causae semper manet in effectu :

Sed causa sive principium conclusionis theologicae est non solum propositio credita,

immo etiam proposition naturaliter nota,

ut patet in dicto syllogismo :

ergo virtus propositionis naturaliter notae manet in conclusione theologica.

Sed non maneret virtus propositionis naturalier notae in conclusione theologica,

si solum esset credita :

ergo patet quod sit scita.

 

Hoc etiam faciliter improbatur duplici ratione.

Primo quia sicut in eo quod quid est in conclusione ;

ita evidentia praemissarum se habet ad causandum evidentiam conclusionis :

Sed ex quod quid est praemissarum non infertur in eo quod quid est in conclusione,

nisi in eo quod quid est accipiatur in utraque praemissarum :

ergo similite nisi utraque praemissarum sit evidens non faciet evidentiam in conclusione.

Secundo,

quia sicut necessitas causae se habet ad necessitate effectus,

ita evidentia praemissarum ad evidentiam conclusionis :

Sed quando aliqua causa necessaria applicatur ad aliquem effectum mediante causa contingente,

effectus est contingens :

ergo quando aliqua propositio evidens adiungitur inevidentia ad inferendum aliquam conclusionem,

conclusio erit evidens.

 

Unde notandum est,

quod quia praemissae sunt causa inferendi et notificandi conclusionem,

sed non sunt causa essendi,

nisi quando fit demonstratio per causam realem eius quod concluditur :

inde est

quod semper conclusio se tenet cum praemissa infirmiore

quantum ad illa quae pertinent ad inferendum et notificandum :

et quia praecipue quantitas et qualitas propositionum faciunt ad illationem ;

unde ad inferendum necessario requiritur una universalis et una affirmativa :

propter hoc si altera praemissarum est negativa, et conclusio est negativa :

et si altera particularis, conclusio est particularis :

Ita etiam quia praemissae per suam evidentiam sunt causa notificandi conclusionem,

inde est

quod si altera praemissarum est inevidens,

conclusio est inevidens, nisi sciatur aliter quam per illas praemissas :

In his autem in quibus non oportet praemissam esse causam conclusionis,

non oportet conclusionem sequi praemissam infirmiorem.

Unde quia veritas praemissae non est causa in inferendo ;

ideo bene potest conclusio vera sequi ex ambabus falsis, vel ex altera falsa.

Et sic dico,

impossibile est altera praemissarum existente inevidente conclusionem non esse inevidentem :

quia evidentia praemissae est causa evidentiae conclusionis.

 

Ad rationem eius,

dicendum quod virtus causae remanet in effectu

secundum quod causa applicatur ad effectum :

Et ideo quando propositio naturaliter nota applicatur

ad probandum conclusionem cum propositione credita et inevidente,

eius virtus manebit quantum ad hoc quod conclusio sequatur :

sed conclusio erit tantum credita :

quia mediante illa applicata fuit propositio nota :

sicut in prioribus altera propositionum existente de necessario et altera de contingenti ;

conclusio semper erit de contingenti.

 

 

Tertius modus ponendi, theologiam esse scientiam simpliciter, est

quia, ut dicunt,

quoddam lumen additur lumini fidei

quod facit ipsam esse scientiam.

Ad cuius evidentiam, quia iste modus magnos habet deffensores :

ideo primo ponetur positio cum sua probatione.

Est autem positio talis,

quod praeter lumen fidei infunditur quibusdam perfectis viris quoddam lumen supernaturale,

in quo fiunt articuli fidei evidentes,

quantum sufficit ad scientiam proprie dictam :

non tamen est ita clarum quod evacuet fidem.

 

Et hoc probant.

Primo,

quia Deus providit ecclesiae suae,

quod sint semper in ea aliqui viri perfecti, illuminati super communem statum fidelium,

ut possint fidem defendere.

Sed esse illuminatos super communem statum fidelium, non convenit

nisi illis qui habent aliquod lumen supernaturale,

ultra lumen fidei per quod habeant dictam evidentiam :

ergo, etc.

Secundo,

probant quod saltem tale lumen scientificum non repugnet fidei :

Quia non plus repugnat obscuritas fidei scientiae de credibilibus,

quam obscuritas phantasmatis scientia de sensibilibus.

Sed non obstante obscuritate phantasimatis habetur certa scientia de sensibilibus :

ergo non obstante obscuritate fidei potest haberi scientia de credibilibus.

Tertio,

probant idem cum ista secunda sic :

Quia non plus repugnat evidens quod pertinet ad scientiam,

et inevidens quod pertinet ad fidem, quam clarum et obscurum.

Sed idem potest habere claram et obscuram cognitionem de eodem ;

sicut beati qui habent claram cognitionem de rebus in Verbo,

et cognitionem obscuram de eisdem in propria natura,

quae est obscura respectu cognitionis in Verbo :

ergo idem et de eodem potest habere fidem et scientiam.

 

Secundo,

ponendae sunt quaedam deffensiones

quibus se deffendunt contra quasdam rationes factus contra eos sic.

Primo,

quia evidentia et inevidentia cum sint opposita,

non possunt inesse eidem de eodem.

Sed fides importat inevidentiam, scientia autem evidentiam :

ergo, etc.

Secundo sic :

quia non plus opponuntur fides et opinio, quam fides et scientia.

Sed secundum eos fides et opinio non stant simul :

ergo nec fides et scientia.

Ad primum ergo dicunt,

quod duplex est evidentia,

scilicet evidentia visionis,

scilicet quando res in se nude videtur ;

alia est evidentia intelligentiae, qua res non praesens est ;

sed per discussionem rationis cognoscitur.

Et haec secunda sufficit ad scientiam.

Tunc ergo dicunt ad rationem,

quod inevidentia fidei opponitur et repugnat primae evidentiae, sed non secundae.

Ad secundum dicunt,

quod maior est falsa :

quia fides et opinio opponuntur contradictorie,

scilicet secundum firmiter et non firmiter adhaerere.

Sed fides et scientia opponuntur contrarie, scilicet sicut clarum et obscurum ;

contraria autem remissa,

sicut est obscuritas fidei et evidentia scientiae,

possunt esse simul.

 

Tertio ponendi sunt rationes ad ostendendum istam opinionem non esse veram :

et hoc intendo ostendere tribus rationibus.

Ad quarum evidentia sciendum est,

quod dato quod habitus fidei possit manere cum scientia, et cum visione patriae,

sicut ponitur mansisse in Pauli raptu :

tamen impossibile est

quod necessitas habenti fidem ad assentiendum eis de quibus est scientia,

maneat cum scientia.

 

Et hoc probo tripliciter.

In prima suppono

quod id quod tollit necessitatem habendi autoritatem alicuius dicentis cui credatur,

tollit necessitatem habendi fidem de qua loquimur :

quod autem scientia proprie dicta tollat necessitatem habendi autoritatem vel fidem,

probo triplici ratione.

Quia ille habitus qui sic per se est veridicus,

quod habenti habitum ex natura sui habitus constat se verum cognoscere,

et non posse decipi

circa ea quae subsunt suo habitui,

non indiget autoritate alicuius dicentis

respectu illorum quae sunt illius habitus.

Sed scientia est talis habitus ;

ergo cum scientia non stat necessitas habendi autoritatem.

Consequentia patet.

Utramque assumptam probo.

Et primo maiorem.

Quia ille qui ex natura sui habitus habet ita evidentiam de re,

quod constat sibi se non posse decipi,

eodem modo se habet in assentiendo,

qualitercunque alius se habeat in dicendo.

Sed ille qui necessario indiget autoritate alterius ad assentiendum,

non eodem modo se habet in assentiendo,

qualitercunque alius se habeat in dicendo ;

quia non potest assentiri

nisi ei quod dicitur ab alio inquantum dicitur ab alio :

ergo iste qui habitum habet veridicum sic,

quod ex natura sui habitus constat sibi de evidentia rei,

et se non posse decipi,

non indiget autoritate cuiuscunque dicentis :

Quicunque enim non habet quod assentiatur

nisi autoritari alterius quantum est ex parte sua et modo cognoscendi suo,

non habet quod non possit decipi.

Sed si non potest decipi,

sicut ponimus de fide,

hoc est propter infallibilem veritatem dicentis.

Minor etiam patet per Philosophum sexto Ethicorum capite quarto,

ubi vult quod sapientia, scientia, et ars in hoc differunt ab opinione et fide,

quod scientia, etc. sunt semper verorum,

et ex natura ipsorum habituum non sit fides, quae est habitus acquisitus,

et opinio quae est habitus opinativus.

Et sic patet quod cum scientia proprie dicta non stat necessitas habendi autoritatem :

nec per consequens necessitas habendi fidem.

Licet enim habens scientiam possi credere dictum alterius :

non tamen habet necessitatem credendi, vel assentiendi propter dictum alterius.

 

Secunda ratio est talis.

Istud lumen aut facit evidentiam talem de re, quod sufficit ad assentiendum sine aliqua autoritate, aut non :

si sic,

habetur propositum,

scilicet quod habens tale lumen non necessario indiget autoritate ;

quia res de se sufficit ad movendum intellectum ad assentiendum sine aliqua autoritate ;

si non ;

ergo istud lumen superfluit,

quia ad assentiendum autoritati sufficit lumen fidei ;

et sic istud lumen in nullo deserviet.

 

Tertia ratio talis est.

Istud lumen aut necessario supponit fidem, aut non ;

si non,

habetur propositum,

scilicet quod cum tali lumine non stat necessitas habendi fidem vel autoritatem ;

si sic,

aut dependet ex fide,

sicut habitus complexorum ex habitu simplicium ;

aut sicut habitus complexi, ab habitu alterius complexi.

Non primo modo,

quia habitus fidei est habitus complexorum,

ut quod Deus est trinus et unus,

et quod Filius Dei est incarnatus,

et sic de aliis :

quia scire quid est, quod dicitur per terminos simplices,

ita potest convenire infideli, sicut fideli.

Nec secundo modo,

quia unum complexum non dependet ab alio,

nisi quia unum est principium alterius ex quo sequitur, ut conclusio.

Et sic sequeretur

quod lumen illud esset habitus conclusionum,

et lumen fidei habitus principiorum :

quod est contra eos qui ponunt lumen illud esse habitum principiorum :

et contra rationem,

quia tunc conclusio esse evidentior quam praemissae,

cum illud lumen ponatur evidentius quam lumen fidei.

Sed sic videtur

quod necessitas habendi fidem vel autoritatem non potest stare cum dicto lumine ;

ita quod habens tale lumen indigeat fide ad assentiendum.

Si dicatur

quod indiget fide ad merendum, non valet :

quia hoc esset

aut propter difficultatem et obscuritatem, quam facit fides,

aut propter promptitudinem :

sed neutro modo hoc contingit :

quia habens scientiam,

sive habeat fidem, sive non,

non patitur difficultatem in assentiendo ;

habens etiam scientiam potest habere promptum animum ad assentiendum eis quae sunt fidei,

si scientiam non habeat :

sicut fidelis habens scientiam quod Deus sit unus,

habet promptum animum credendi hoc,

si scientiam non haberet.

 

Quarto,

restat ostendere

quod deffensiones adductae contra rationes aliorum non valent.

Et primo quod illa distindio de evidentia non valet :

quia aut intelligunt per evidentiam visionis visionem corporalem, aut visionem patriae, aut visionem apprehensionis ;

quia intellectus aliqua prima apprehendit absque discursu.

Primum non potest stare :

quia tunc visio patriae non excluderet fidem :

neque secundum potest stare,

quia tunc scientia quam philosophi habuerunt de rebus,

non excluderet fidem, vel etiam necessitatem habendi fidem ;

quod falsum est.

Si ponunt tertio modo,

sequitur quod impossibile est esse evidentiam intelligentiae sine evidentia visionis :

et sic evidentia intelligentiae excluderet fidem,

cuius oppositum dicunt.

 

Secunda etiam responsio, qua respondent ad secundam rationem, includit duo falsa.

Primum est quod fides et opinio opponantur contradictorie :

quia de quolibet ente vel non ente oportet verificari alterum contradictorium :

fidem autem vel opinionem non oportet verificari de quolibet ente vel non ente ;

quia est dare aliquod ens

quod nec fidem habet nec opinionem.

Nec est verum quod dicitur,

quod scilicet includunt affirmationem et negationem,

scilicet firmiter et non firmiter adhaerere ;

quia opinio dicit aliquid positivum, includens non firmiter adhaerere,

ratione cuius habet quod sit contrarium,

et non pura negatio opposita contradictorie :

nam includit adhaerere debiliter.

Et similiter etiam de scientia et fide :

quia opponumur secundum evidens, non evidens :

tamen semper in omni oppositione includitur contradictio,

quia album est non nigrum.

Secundum etiam falsum est,

quod contraria remissa sunt simul :

quia

aut intelligunt quod contraria remissa sunt simul,

quia formae contrariae quoad suas essentias remaneant in eodem gradu remisso :

aut quod dicantur manere virtualiter,

sicut albedo et nigredo in rubeo.

Primo modo non potest esse :

quia contrarietas est oppositio secundum formam specificam ;

ergo duae formae manentes contrariae in natura speciei suae,

non possunt esse simul in eodem secundum quaecunque gradum ;

quia tunc opposita essent in eodem.

Et cum omnia opposita includant contradictionem,

affirmatio et negatio simul verificarentur de eodem.

Item,

si fides et scientia sunt in viatore, sicut contraria remissa ;

tunc unum ipsorum ita poterit intendi,

quod aliud totaliter excludat,

sic scientia posset intendi,

quod quandoque totaliter excluderet fidem.

Si autem ponantur manere in quodam medio resultante ex eis,

tunc ille in quo erit tale medium,

nec fidem nec scientiam habebit :

sicut rubeum nec album nec nigrum est.

 

Quinto,

respondendum est ad rationes eorum distinguendo de lumine :

quia uno modo potest accipi lumen proprie,

quia scilicet illustrat intellectu,

sicut dicimus lumen fidei, vel lumen intellectus agentis.

Alio modo potest dici lumen quicunque habitus manifestativus vel acquisivus per exercitium studii,

sive sit infusus, vel etiam quaecunque maior manifestatio.

Quando ergo dicitur

quod aliqui maiores sunt illuminati ultra communem statum fidelium ;

si intelligatur quod in ecclesia sint tales habentes lumen proprie dictum,

aliud a lumine fidei, et supra lumen fidei existens,

nego ;

si autem intelligatur, sunt magis illuminati,

quia lumen fidei habent copiosius :

cum lumen fidei intendi possit,

potest concedi.

Si etiam intelligatur

quod aliqui prae aliis habent excellentiorem notitiam et maiorem evidentiam cuiusdam manuductionis quam alii,

sive per exercitium studii, sive per infusionem,

absque tamen evidentia scientiae proprie dictae :

concedendum est.

Et sic possunt intelligi omnia quae dicuntur de illuminatione spirituali quorumdam.

Nec oportet propter hoc ponere lumen faciens scientiam proprie dictam.

 

Ad secundam rationem dicunt quidam,

quod non est simile quod accipitur pro simili :

quia si fides et scientia essent in eodem, essent in eadem potentia :

et sic in eadem potentia esset obscurum et evidens :

non sic est de phantasmate et scientia.

Sed quia ad hoc quod aliquis habeat certam scientiam,

oportet quod sibi certitudinaliter praesentetur obiectum in phantasmate.

(Unde incertitudo in phantasntate faceret incertitudine in intellectu.)

Ideo videtur dicendum aliter,

quod certitudo scientiae non potest stare cum incertitudine vel obscuritate phantasmatis,

quae faciat incertitudinem.

Unde omnem scientiam certam oportet reducere ad certa phantasmata.

Et si aliqua phantasmata incerte repraesentent,

sicut patet de phantasmate quantitatis solis,

oportet illa reducere ad alia phantasmata certa :

sicut quod pro certo vidit rem quando erat prope, maiorem,

et eandem quando erat longe, vidit minorem.

Sed verum est

quod certitudo phantasmatis non sufficeret sine virtute intellectus conferentis unum ad aliud.

 

Ad tertium,

dicendum quod in Beatis non est cognitio clara et obscura de eodem obiecto formali :

quia cognitio quae est in Verbo habet divinam essentiam pro obiecto formali :

cognitio autem quae est rerum in proprio genere habet res creatas pro obiecto formali.

Unde non est inconveniens

quod res aliqua videatur clare per unum habitum prout relucet in Deo,

et per alium habitum videatur minus clare prout est in seipsa per se obiectum illius alterius habitus.

Sed in proposito non est ita,

quia de eadem subiecto formali ponitur fides et scientia.

Item,

etiam dato quod non posset stare cum scientia de eodem obiecto :

tamen ex praedicta ratione non sequitur

quod necessitas habendi fidem stet cum scientia,

ad hoc quod assentiamur eis de quibus est scientia :

sicut ad hoc quod beatus assentiatur eis qui videt in verbo de rebus,

non necessario indiget alia cognitione ab illa qua cognoscit res in verbo.

 

 

Secundus modus principalis est,

quod licet theologia non sit scientia proprie dicta,

est tamen scientia subalterna proprii dicta :

quia isti volebam quod scientia subalterna non sit simpliciter et proprie scientia.

Et hoc probant sic.

Quia ad scientiam subalternam sufficit arguere ex principiis creditis,

sed theologia est huiusmodi :

ergo, et minor supponitur :

quia theologia arguit ex creditis.

Maior probatur,

quia scientia subalternata

aut utitur principiis suis ut per se notis ;

aut  ut demonstratis in superiori scientia ;

aut ut creditis.

Non ut per se notis,

cum sint conclusiones superioris scientiae ;

nec ut demonstratis in superiori scientia,

quia tunc non essent diversae scientiae, subalternans et subalternata :

ergo relinquitur quod utitur eis ut creditis.

Et si dicatur

quod tunc scientia subalterna utitur syllogismo topico fundato super autoritate humana :

dicunt quod non ;

quia scientia subalterna non credit alicui ut homini, sed ut demonstratori.

Sed hoc non videtur verum.

 

Primo,

quia habitus quo habet aliquis credere tantum dicto alterius :

ita quod res est in se evidens,

non habet ex se

quod sibi non possit sub esse falsum,

talis autem habitus nullo modo est scientia subalterna :

ergo scientia subalterna nullo modo esset scientia aequivoce.

Secundo,

quia ille qui adinvenit aliquam scientiam,

non accipit principia credendo alteri :

sed scientiae subalternae, sicut et aliae scientiae humanae sunt habitae per inventionem ;

ergo scientia subalterna non habet credere alteri de principiis suis,

sed habet evidentiam de eis.

Dicere autem

quod scientiae subalternae,

quantum ad inventores, uterentur principiis evidentibus,

et quantum ad alios principiis ei editis, esset irrationabile ;

quia sequeretur

quod in doctore vel inventore et in discipulo ab eo edocto non esset similis scientia.

Et quod dicitur

quod credit non ut homini, sed ut demonstratori,

nisi videat rationem demonstrativam et habeat evidentiam,

non valet.

Nec valet etiam dicere

quod famae communi credit :

quia fama communis et dictum unius hominis non differunt, nisi secundum dictum unius et plurium :

et hoc non facit differre secundum scientiam et opinionem,

sed secundum opinionem magis et minus firmam.

 

Ad illud quod dicitur in oppositum,

dicendum quod scientia subalterna utitur principiis suis

ut per se notis quantum ad quia est :

licet non sint sibi nota quantum ad propter quid est :

sicut perspectivus utitur isto principio,

quando lineae rectae plus protrahuntur manente eadem basi,

tanto est angulus magis acutus,

ut per se noto quantum ad quia est,

quia hoc patet ad sensum ;

licet non sit per se notum quantum ad propter quid est :

ita quod non est inconveniens

quod principium subalternum sit conclusio probata in superiori scientia quantum ad propter quid est,

et per se notum quantum ad quia est.

 

 

Tertius modus principalis est quod theologia proprie non est scientia simpliciter dicta, nec scientia subalterna ;

sed large loquendo dicatur scientia, et magis dicitur scientia subalterna quam alia.

Cuius ratio est :

quia ut dictum est,

scientia proprie dicta sive subalterna sive non subalterna requirit evidentiam manifestam suorum principiorum.

Theologia non est huiusmodi :

ergo non est scientia proprie dicta.

Sed quia ille qui habet habitum theologiae ultra simplices fideles

scit quomodo exponendae sunt autoritates sacrae scripturae,

et quomodo ea quae videntur ibi repugnare non repugnant,

et habet scientiam certam de consequentiis

quae ibi fiunt sicut Filius Dei est homo, sequitur quod habet animam :

et habet etiam aliquam evidentiam non scientificam,

sed manuductivam ex aliqua similitudine creaturarum de antecedente et consequente quae sunt in theologia :

ideo large dictum scientia.

Dicitur autem magis scientia subalterna quam alia.

 

Ad cuius evidentiam sciendum est,

quod una scientia (ut large accipiamus scientiam) potest subalternari alteri dupliciter :

uno modo ex parte scibilis,

sicut subalternatur perspectiva geometriae,

et haec est proprie subalternatio scientiae ad scientiam ;

alio modo potest ista subalternatio esse ex parte scientis,

sicut quando aliquis nihil videt de re

nisi quantum ei dicitur ab alio :

et sic proprie subalternatur scientiae fides :

non autem scientia proprie dicta :

et sic theologia nostra subalternatur scientia beatorum :

quia de theologicis puris nil possumus scire,

nisi quantum nobis dicitur ab alio ;

quia non possunt inveniri per investigationem humanam,

et sic dicitur large theologia scientia subalternata :

quia magis convenit cum subalternis quam cum aliis.

 

Ad primum in oppositum,

dicendum est quod,

quidam dicunt

quod bene possumus habere scientiam

quod ea quae sunt in scriptura sacra sint dicta a Deo.

Sed non habetur scientia de iis quod ita sint ut dicunt.

Sed istud est impossibile,

quia certum est Deum non posse falsum dicere.

Et ideo si sciremus quod essent dicta a Deo,

sciremus ea esse vera :

Licet autem multa possent adduci contra hoc,

supersedeo propter prolixitatem.

 

Ad maiorem tantum dicendum est,

quod damnati licet non possint tantum

quantum viator fidelis quantum ad merendum vel quantum ad promptitudinem animi ad assentiendum non vitis :

tamen de aliquibus possunt habere evidentiam,

de quibus fidelis viator non potest ;

sicut de poenis damnatorum quas manifeste experiuntur praecipue daemones,

nam multa sciunt quae non potest viator fidelis secundum communem cursum attingere,

habendo de eis evidentiam :

et ideo non oportet si habent evidentiam de aliquibus quae pertinent ad fidem,

quod haec fidelis habeat.

Ad mirorem etiam potest dici

quod daemones credunt non propter scientificam evidentiam,

sed propter coniecturam ex aliquibus signis :

sicut et infideles possunt habere coniecturam de veritate fidei

propter signa quae quandoque vident.

 

Ad secundum,

dicendum quod subiectum scientiae et perfecte et imperfecte cognitum habet rationem obiecti :

et quando dicitur,

quod quando est perfecte cognitum habet rationem finis :

dico quod verum est,

et cum hoc habet rationem obiecti.

Unde sciendum est quod duplex est finis :

scilicet res quam quis assequitur, et ipsa assecutio rei ;

sicut finis avaritiae est pecunia ut res, et possessio ut assecutio rei.

Sic etiam obiectum est finis scientiae,

ut res quam quis assequitur per scientiam :

sed cognitio obiecti est finis ut assecutio rei.

Nec quando perfecte cognoscitur amittit rationem obiecti :

quia de ratione omnis cognitionis est habere obiectum.

 

Ad tertium,

dicendum quod rationes quae adducuntur contra ea quae sunt theologiae,

possunt peccare in forma vel in materia.

Si peccent in forma,

bene potest constare illi qui habet scientiam Libri Elenchorum :

quia potest videre quod non est ibi debita forma syllogilandi.

Si autem peccent in materia ;

et alius respondeat interimendo :

ut si quis dicat quod una essentia numero non potest esse tres personae sive tria supposita ;

et alius dicat quod hoc non habet veritatem in divinis :

talis non habet scientiam de hoc quod assumit in solvendo,

sed tantum fidem :

unde sicut sola fide tenet Deum esse trinum et unum,

ita sola fide tenet certitudinaliter id quod assumit in solvendo.

Et quando dicunt quidam Doctores,

quod constat

quod ea quae adducuntur contra fidem sunt solubilia :

dicendum quod verum est

quod hoc constat fide,

non autem scientia :

quia propter hoc dicunt

quod constat alia esse solubilia,

quia fidei non potest subesse falsum :

constat autem

quod sola fide constat nobis fidei non subesse falsum,

quia de hoc non habemus scientiam.

 

Ad quartum,

dicendum quod maior est falsa :

quia sicut lumen fidei et lumen gloriae non sunt idem lumen specie :

ita nec theologia viae et theologia patriae sunt habitus idem specie.

Ad probationem,

dicendum quod manente eodem obiecto formali,

et eodem lumine, et eodem medio cognoscendi,

est idem habitus specie :

sed manente eodem obiecto formali,

dummodo sit aliud lumen vel medium cognoscendi,

non oportet quod sit idem habitus specie.

Unde credo

quod sit idem obiectum formale visionis qua Deus se videt,

et visionis qua alii beati vident eum :

nec tamen illae visiones sunt eiusdem speciei,

cum una sit creata et alia increata.

Unde scientiae possunt disserre non solum penes obiecta formalia, sed etiam penes lumina et media.

 

De subiecto et subalternatione sufficit quod alibi dictum est.

Section 1 sur 1