Livre IV — Gandulphe de Bologne
Gandulphe de Bologne - Livre IV
LIBER QUARTUS
- Humano generi in bonis naturalibus vulnerato gratuitis exspoliato Christus, qui fuit Samaritanus, id est custos noster, sacramentorum alligamenta in praesenti necessaria adhibuit ; in futuro autem, iuxta quod Augustinus ait, perfecta sanitas, erit, ubi corruptibile hoc induet incorruptionem. Modo alligat ut medicus fracturas ; alligamenta vero dei iuxta eundem sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus, quae tunc detrahentur, cum perfecta caritas erit. Unde quid sit sacramentum et quare sit institutum et in quibus consistat ac conficiatur et qualiter distent veteris et novi testamenti sacramenta est videndum.
- Quid sit sacramentum. Sacramenium ergo, ut Augustinus ait in libro decimo de civitate dei, est sacrae rei signum. Dicitur etiam sacrum secretum sacramentum, ut sacramentum deitatis. Signans ergo et signatum sacramenta dicuntur. Vel, ut idem ait, sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. Hoc autem secundum partem tantum assignatum videtur, cum hoc non omni conveniat sacramento. Est enim corpus Christi non solum sacrum secretum, sed etiam sacrae rei signum, et ita est sacramentum, non tamen est invisibilis gratiae forma visibilis.
- Quid sit signum. Signum autem, quod est visibilis forma gratiae invisibilis, est res praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cognitionem venire.
- Quibus de causis sint instituta sacramenta. Triplici antem ex causa instituta sunt sacramenta : propter humiliationem, eruditionem, exercitationem. Propter humiliationem, ut, dum homo rebus insensibilibus se inferioribus subicitur, deo ex oboedientia magis placeat et inde exaltetur. Propter eruditionem, ut cum illud, quod foris est, specie visibili cernitur, ad cognoscendam invisibilem virtutem, quae intus est, mens erudiatur. Propter exercitationem similiter sunt instituta, quia, cum homo otiosus esse non possit, proponitur ei utilis et salubris exercitatio in sacramentis, qua vanam et noxiam declinet occupationem.
- Duobus conficitur sacramentum. Duo autem sunt, in quibus sacramentum consistit, scilicet res et verba ; verba ut in invocatione trinitatis, res ut aqua, oleum.
- Qualiter sacramenta veteris et novi testamenti differant. Horum vero sacramentorum a veteribus sacramentis distantiam Augustinus super Psalmum ostendens dicit : Sacramenta vero non eadem sunt, subintelligitur veteris et novi testamenti, quia illa promittebant, haec dant salutem.
Item idem super epistulam ad Hebraeos : Hic prophetatur non perseveraturum vetus. Sed quaeritur, qualiter illa promittebant salutem et non dabant, et qualiter haec non promittant et dent, cum digna participatio illorum dignos faceret beatitudine sanctos patres veteris testamenti, sicut et caritas et caeterae virtutes, quas habebant.
Ad haec dici potest, quod sacramenta illa dicta sunt promittere salutem, quia significabant futuram veritatem, per quam danda erat salus, ad quam salutem non statim per dignam participationem sacramentorum perveniebant. Sacramenta autem novi testamenti futurae veritatis figurae non sunt, per quorum dignam participationem statim post mortem fideles ad vitam ingrediuntur, nisi pro aliquo peccato purgatoria poena digni inveniantur.
Forte dicetur : sic et caritas et fides antiquorum patrum a caritate modernorum et fide differre videntur, cum per illa non statim sancti patres ad vitam ingrediebantur et moderni patres per eadem statim ad vitam transeant.
Ad haec dicetur : etsi hoc recipiatur, non contra religionem recipi videtur. Quod autem dictum est : Illud vetus est, quia a vetustate peccati non liberat, hoc novum, quia innovat, si intelligatur vetus, quia remissionem peccatorum non dat, hoc novum, quia remissionem peccatorum confert, ita possunt dici omnia opera caritatis et tunc et nunc vetera fuisse, eum per ipsam nec tunc nec nunc peccata dimittantur.
Ad haec dici potest illud testamentum ideo vetus dictum esse, quia nec a vitio vetustatis sanabat nec dignos novitate, id est beatitudine faciebat, hoc autem novum, quia vel a vitio vetustatis liberat, id est a vitio peccati sanat, vel dignos vera novitate, id est beatitudine facit. Sed ne quis putet veteris testamenti nomine caerimonialia tantum veteris testamenti debere intelligi, audiat Augustinum dicentem super epistulam ad Hebraeos : Haec est distantia veteris testamenti, quod illud in lapide, hoc in corde, ibi merces terrena, hic visio dei. In lapide autem decalogus tantum scriptus fuit, ergo pro observatione decalogi terrena tantum consequebatur populus veteris testamenti, non merebatur visionem dei.
Et ne quis putet decalogum positum pro sacrificiorum lege, audiat eundem Augustinum in libro de littera et spiritu dicentem : Nec istam inscriptionem, quae iustificatio est, poterat efficere in Iudaeis lex in tabulis scripta, sed solum praevaricationem. Sed forte et per hoc legem sacrificiorum debere intelligi pertinaciter contradicendo affirmabit aliquis. Sed contra eum idem Augustinus in eodem libro subiungit : Doctrina quippe, qua mandatum accipimus continenter recteque vivendi, littera est occidens, nisi adsit spiritus vivificans ; et supponit : Dicit apostolus : Concupiscentiam nesciebam peccatum esse, nisi illa diceret : non concupisces ; et paulo post ait apostolus : Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me et per illud occidit. Ecce, quid est : Littera occidit. Et utique non ita figurate dicitur, quod accipiendum non sit secundum litterae sonum, cum dicitur : Non concupisces, sed apertissimum saluberrimumque praeceptum est, quod si quis impleverit, nullum habebit ominino peccatum.
Super Ioannem etiam idem ait : Velle, inquit apostolus, adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non dixit : non mihi adiacet bonum facere. Si hoc dixisset, spes nulla esset. Non ait : non mihi adiacet facere. sed : non mihi adiacet perficere. Quae est enim ista perfectio boni nisi consumptio et finis mali ? Quae est antem consumptio mali, nisi quod lex dicit : Non concupisces ? Omnino enim non concupiscere perfectio boni est, quia consumptio mali est. Hoc, dicebat ille, perficere bonum non mihi adiacet, quia non poterat facere, ut non concupisceret. Cum ergo dictum sit : Haec distantia veteris et novi testamenti, quod illud in lapide, hoc in corde, ibi merces terrena, hic visio dei, cum idem Augustinus agat : Non istam inscriptionem, quae iustificatio est, poterat efficere in Iudaeis lex in tabulis scripta, et cum lex in tabulis scripta nonnisi decalogus intelligatur, quod eiusdem auctoritate patet, pro decalogi observatione in veteri testamento ipsius observatores non aeterna promerebantur, sed terrena tantum consequebantur. Sed si dicatur, quia pro observatione ipsius decalogi sine spiritu vivificante, id est sine caritate habita tantum temporalia observatores ipsius consequebantur, non aeterna merebantur, ita et modo dici potest decalogus, vetus testamentum, cum a multis sine spiritu vivificante, id est sine caritate observetur. Et si novum modo dicitur testamentum decalogus, quia a quibusdam ex caritate adimpletur, et tunc novum testamentum dicendus erat, cum a sanctis ex caritate adimpleretur. Item falsum videtur : Nec istam inscriptionem, quae iustificatio est, poterat efficere in Iudaeis lex in tabulis scripta, sed solum praevaricationem. Decalogus ergo iustificationem in Iudaeis bonis vel malis efficere non potuit, sed solum praevaricationem. Omnes ergo sancti patres transgressores erant praeceptorum decalogi.
Dicendum ergo videtur, qualiter praedicta verba Augustini sint intelligenda scilicet : Haec distantia veteris et novi testamenti, id est observationis non innovantis et novi testamenti innovantis, id est a vetustate peccati liberantis vel novitate vera dignos facientis, quod illud in lapide, id est observatio illa erat tantum illorum praeceptorum ad litteram, secundum quam erant scripta in lapide, hoc scilicet observatio novi testamenti, id est observatio innovans vel novitate vera dignos faciens, est in corde, id est procedit ex caritate, quae est in mente, ibi merces terrena, id est pro observatione veteri tantum merces terrena debebatur, hic id est pro novi testamenti observatione visio dei debetur. Quod autem ait : Nec istam inscriptionem etc., intelligitur ita, id est : Nec istam iustificationem, quae est scripta in corde, id est quae fit ex hoc, quod est in corde, id est ex caritate poterat efficere lex in tabulis scripta, id est observatio legis in tabulis scriptae sine spiritu vivificante, sed solum praevaricationem efficiebat, id est observatio huiusmodi sine spiritu vivificante nonnisi cum praevaricatione esse poterat. Sed cum etiam observatio, quae est ex caritate, iustificationem in aliquo efficere non possit, non videtur per hoc inter novam et veterem observationem differentia monstrari. Unde per iustificationem intelligimus meritum praemii, quod pro iustitia vel pro iustificatione debetur, ut sit sensus : Nec istam iustificationem, quae est in corde poterat efficere lex in tabulis scripta, id est observatio legis in tabulis scriptae sine spiritu vivificante dignum praemium iustitiae efficere non poterat, quod efficit novi testamenti observatio.
- Quid sit testamentum, et quid vetus testamentum et quid novum testamentum dicatur. Sed quaeritur, quid testamentum et quid novum et quid vetus testamentum dicatur. Testamentum namque promissio dicitur.
Dicitur ergo testamentum vetus, id est promissio, quae pro observatione veteri veteribus debebatur. Novum vero testamentum dicitur nova promissio, quae pro observatione novi debetur testamenti, id est beatitudo nobis promissa, qua perfecte novi erimus, id est carne et anima innovati.
Dicitur etiam observatio veterum praeceptorum vel ipsa vetera praecepta vetus testamentum, eo quod dignos novatione non facit, sed pro his tantum vetera, id est transitoria promittantur. Sic et novum testamentum observatio praeceptorum novi testamenti vel ipsa praecepta novi testamenti dicuntur ideo, quia pro eis novitas aeterna is promittitur. Potest etiam dici novum testamentum id est gratia fidelibus promissa, qua hic innovamur, ut est fides, caritas et caeterarum virtutum dona.
Sed attendendum videtur, quod in eodem libro Augustinus ait : Ita doctrina quippe illa, qua mandatum accipimus continenter recteque vivendi, littera est occidens, nisi adsit spiritus vivificans. Si doctrina verba docentia intelligantur, ipsa quidem neque vivificant neque occidunt. Si observatio illorum praeceptorum, qua continenter recteque vivitur, nomine doctrinae intelligitur, ipsa utique potius vivificans est, quam littera occidens. Unde hoc ita intelligendum videtur scilicet : Doctrina quippe illa, qua mandatum accipimus, id est observatio illa decalogi, qua continenter, id est non faciendi opera prohibita recteque vivendi, id est faciendi bona opera, de qua mandatum accipimus, littera occidens est, id est, cum ad litteram praecipiatur, ab occisione non liberat, id est dignos vita non facit, nisi adsit spiritus vivificans. Quod autem dicitur : Non concupisces non esse figurate accipiendum secundum litterae sonum, sed apertissimum saluberrimumque praeceptum quod si quis adimpleverit, nullum habebit omnino peccatum, intelligitur, hoc non esse ita figurate accipiendum, ut non possit non secundum quod est praeceptum tantum accipi (sed secundum superficiem verborum, secundum quam nihil ibi praecipitur) a nobis, quod, id est quam superficiem verborum si quis adimpleverit, nullum habebit omnino peccatum. Sic ergo, quaecumque praecepta sine caritate adimplentur, littera occidens sunt et ad vetus pertinent testamentum.
Sed praedictis contrarius videtur Augustinus dicens super illud ad Galatas : Quacumque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt ita, quod intelligendum est non de operibus, quae ad bonos mores pertinent, sed quae in observationibus illis fiebant. Prodest enim lex scripta in tabulis, in quibus erant tria mandata pertinentia ad dilectionem dei et septem ad dilectionem proximi ; caetera in onus sunt. Sed intelligitur caetera, id est caerimonialia ipsa post adventum Christi in onus esse, id est in eorum observatione transgressio esse. Sequitur in serie apostoli : Maledictus, dicit Moyses in Deuteronomio, omnis, qui non permanserit, non solum non cognoverit, in omnibus, non in quibusdam, quae scripta sunt in libro legis huius, ut faciat ea, quod nullus, ut Augustinus ait, potuit. Unde Petrus ait : Quid tentatis imponere nobis iugum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus ? Sancti ergo patres non sua culpa actore deo necessitati peccandi addicti sunt. Transgressores enim non sua culpa fuerunt. Ad hoc forte dicetur, quod transgressionis rei, id est poenae transgressionis, ut gratiam quaererent, subiecti fuerunt. Sed quod supponitur in apostolo, ad probationem praecedentium pertinere non videtur, scilicet : Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis huius, ut faciat ea nisi ita intelligatur : Maledictus, id est poenae subiectus erit omnis, qui non observaverit omnia verba ista, id est praecepta ista, ut faciat ea, id est adimpleat ea, quod nullus potuit, id est nullus non esse sublectus poenae transgressionis potuit. Unde Petrus ait : Quid tentatis imponere nobis iugum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus ? Quod est : Quid tentatis nobis imponere legem tamquam onus, cuius transgressionis poenam neque nos neque patres nostri vitare potuimus, quamdiu sub onere legis fuimus ?
- Quod unum fuit sacramentum inter sacramenta veteris testamenti idem conferens, quod nunc confert baptismus, scilicet circumcisio, excepto quod non aperiebat ianuam caeli. Sed inter sacramenta veteris testamenti unum fuit, scilicet circumcisio, idem conferens remedium, quod nunc confert baptismus, unde Augustinus ait ad Valerium contra Iulianum : Ex quo instituta est circumcisio in populo dei, quae erat tunc signaculum iustitiae fidei, ad purgationem valebat magnis et parvulis originalis veterisque peccati, sicut baptismus ex illo tempore valere coepit ad innovationem hominis, ex quoinstitutus est.
Item Beda super evangelium : Idem, salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod baptismus agere revelatae gratiae tempore consuevit, excepto quod regni caelestis ianuam necdum intrare poterant ; tamen in sinu Abrahae beata requie consolati supernae pacis ingressum spe felici exspectabant.
Item Gregorius in moralibus libro quarto : Quod apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides vel pro maioribus virtus sacrificii vel pro his, qui ex Abrahae stirpe prodierant, mysterium circumcisionis.
- An fides parentum parvulis umquam valuerit ad remissionem peccati. Si sola fides parentum valebat parvulis ad remissionem originalis culpae ante tempus circumcisionis, ergo patres, qui fuerunt ante tempus circumcisionis, suis parvulis merebantur originalis culpae remissionem.
Item, cum tanti meriti fuerint Abraham et caeteri sequentes patres, quanti et priores, meruerunt suis parvulis remissionem peccatorum sicut et praecedentes suis parvulis. Superflue ergo postea instituta fuit circumcisio contra originalis culpae vulnus, cum per fidem et praecedentium et sequentium patrum parvulis originalis culpa sit dimissa.
Item, superflue appositum est pro maioribus virtus sacrificii, cum eisdem parvulis prius per fidem suorum parentum sit dimissa culpa originalis. Unde dicendum videtur : Quod apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit, id est hoc valuit apud veteres vel pro parvulis sola fides, id est sacrificium oblatum in fide tantum parentum, vel pro maioribus nondum renatis virtus sacrificii ab ipsis oblati, vel pro his, qui ex Abrahae stirpe prodierant, mysterium circumcisionis.
- Quod circumcisio solvebat a reatu aeternae damnationis, sed ianuam caeli non aperiebat. Ergo circumcisio a reatu aeternae damnationis, quae debebatur pro originali peccato, absolvebat, sed reatum peccati, quo non sinebantur intrare ad vitam, non removebat, ut Hieronymus super Marcum velle videtur : Caeli aperiuntur baptizatis clausi Adae interposito Cherubim et flammeo gladio, qui exstinguitur in aquis baptismatis, id est remotione obstante caritatis et reatu originalis culpae.
- Cui primo praecepta sit circumcisio. Sed videndum est, in quo primo et quare instituta fuerit et quare mutata sit circumcisio. Abrahae, ut Alcuinus ait, primum circumcisio commendata est, ut sub lege mandati esset et sic probaretur, an compleret vel non. Et sicut Abrahae, ita et semini eius, id est Hebraeis ex eo nascituris fuit praecepta circumcisio. Hoc ergo praeceptum Abraham et caeteri ex eo nascituri adimplere tenebantur. Peccavit ergo Isaac, si non Esau, filium suum, circumcisit.
- Quibus de causis instituta sit circumcisio. Huius autem sacramenti institutio quinque de causis facta videtur. Primo secundum Strabum ut per oboedientiam mandati Abraham placeret deo, cui per praevaricationem Adam displicuerat. Secundo iuxta Augustinum in signo magnae fidei Abrahae ; credidit enim se, ut Ambrosius ait, habiturum filium, in quo benedicerentur omnes per fidem et per quem spiritualis circumcisio impleretur, sicut et iustifieatus est ipse. Tertio, sicut Strabus ait, ut hoc signo discerneretur a caeteris nationibus ille populus. Quarto, ut circumcisio facta in virili membro, per quod generatur creatura mortalium et in quo libido dominari solet, castitatem disceret mentis et corporis servandam et impudicitiam recidendam. Quinto secundum Augustinum ideo praecepta fuit circumcisio, quia non posset melius assignari per Christum tolli originale peccatum ; cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum et cum originali peccato, et circumcisus praeputiatum gignit traieiens in illum, quo ipse iam caruit. Sic baptizatus in filium, quem genuit, reatum traicit originis, a quo ipse iam liber erat.
- Quare in carne praeputii fleri circumcisio sit instituta. In carne praeputii ideo est iussa fieri, quia in remedio est instituta contra originale peccatum, quod a parentibus contrahimus, concepti in concupiscentia, quae in parte illa magis dominatur ; et quia in illo membro culpam inoboedientiae prius homo cognovit, decuit, ut in hoc membro signum oboedientiae acciperet.
- Quare octava die circumcisio flebat lapideo cultro. Fiebat autem octava die lapideo cultro, quia post septenarium vitae huius in octava aetate, quae erit resurgentium, omnis ab electis per petram Christum abscidetur corruptio carnis et spiritus. Scriptum est in Genesi : Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia paetum meum irritum fecit. Unde Beda : Qui nunc per evangelium terribiliter ac salubriter clamat : Nisi, qui renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, ipse dudum clamat per suam legem : Anima, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Sed si ante octavum diem ingruente mortis necessitate vel post octavum diem impediente aliqua alia necessitate circumcidebantur, ab originali culpa pueri mundabantur, sicut nunc certis diebus praeceptum est parvulos baptizari, sed si ante vel post baptizentur, credendum est, eos per baptismum a peccato originali mundari. Et est praedictorum verborum intellectus scilicet : Masculus, cuius praeputii caro octava die circumcisa non fuerit, id est quicumque masculus fuerit, cuius praeputii caro circumcisione praecepta fieri in octava die circumcisa non fuerit, anima illa, id est illius peribit de populo suo.
- Quare circumcisioni baptismus successit. Successit autem circumcisioni baptisma, quia communius est, - non enim solis maribus convenit, - et perfectius, quoniam ita peccata dimittuntur pueris vel adultis digne accedentibus per hoc sacramentum, ut nulla pro eis restet poena renatis hoc sacramento.
- Quod erat mulieribus remedium circumcisionis tempore contra originale peccatum. Mulieres enim circumcisionis tempore salvabantur fide vel hostiarum oblatione, ut Strabus super Genesim ait : Quaeri solet, quomodo feminae salvabantur, quae non circumcidebantur. Fide scilicet et hostiarum oblatione, sicut ante circumcisionem viri sancti mundabantur, unde dicitur fides purificans corda eorum.
- Novae legis sacramentorum tractatus hic incipit. Nunc de novae legis sacramentis agendum videtur, quae sunt : baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, unctio extrema, ordo, coniugium. Horum alia, ut baptismus, contra peccatum praebent remedium et adiutricem gratiam conferunt, alia sunt, ut coniugium, infirmitatis remedium, alia, ut eucharistia et ordo, gratia et virtute sua nos fulciunt. Licet hoc possit assignari omnibus, sed quantum ad intentionem doctorum ecclesiae haec et praedicta praedictis assignantur.
- Quare novi testamenti sacramenta tempore gratiae sint instituta. Dicuntur autem haec sacramenta a quibusdam ideo ante adventum Christi non esse instituta, quia ex morte Christi et passione suam virtutem sunt sortita. Sed ita et bona opera sanctorum patrum praecedere non debuerunt, cum ex eius morte virtutem suam sunt sortita, id est sancti patres per mortem Christi obtinuerunt, quod meruerunt per sua opera. Forte dici poterit, quia novus homo in mundum venit novum afferens testamentum, nova dedit sacramenta, in quo facta sunt omnia nova, id est per quem facta sunt omnia nova, scilicet omnia novantia, scilicet novos facientia.
- Quid sit lex naturalis. Venire autem noluit Christus, antequam homo de lege naturali et scripta, scilicet quod per eas minime iustificari posset, convinceretur. Naturalis vero lex dicitur ratio, quae in cuiuslibet mente dicit, nisi sit excaecatus homo : quod tibi non vis fieri, alii ne facias.
- Quod sacramentum baptismi primum est inter sacramenta principalia novi testamenti, cui Ioannes praeparavit viam suo baptismate. Primum ergo de baptismi sacramento est videndum, quod primum est inter novae gratiae sacramenta. Hoc autem praenuntiavit Ioannes suo baptismo baptizans, quo non dabatur spiritus, sicut ipse ait : Ego baptizo vos in aqua in poenitentia, id est praedicans poenitentiam. Sola enim corpora abluebat, non a peccatis mundabat. Ioannis enim baptisma erat in poenitentia, non in remissione, quia Ioannes baptizans ad poenitentiam vocabat et quos baptizabat poenitere docebat, secundum illud : Veniebant ad Ioannem in Iordanem confitentes peccata sua. Praeparavit autem Ioannes viam baptismo Christi, ut in libro de baptismo parvulorum Augustinus ostendit dicens : Baptismus Christi post baptismum Ioannis dabatur, non ut illud repetatur, sed ut eis, qui Ioannis baptismum acceperant, etiam Christi baptismus, cui viam praeparabat ille, traderetur. Si enim Christi humilitas commendanda non esset, nec baptismo Ioannis opus esset. Idem subiungit : Quocirca et baptismo Ioannis baptizatus est dominus, ut superbas hominum cervices ad salutarem suum baptismum flecteret, et non solus illo baptismate tinctus est, ne hoc ipse super illud ostenderet, ideo quod eo solo ipse baptizari meruisset, et ultra illud perseverare non sivit, ne hoc unum, quo ipse baptizat, indigere altero praecedente videretur.
- Baptismus Ioannis, etsi a Christo datus, Christi non fuit. Baptismus vero Ioannis, etsi a Christo datus, non Christi fuit, ut in libro de baptismo parvulorum ostendit Augustinus dicens : Baptizatos enim a Paulo eos, qui iam baptismo Ioannis baptizati fuissent, legimus in actibus apostolorum non ob aliud, nisi quia Ioannis baptismus non fuit Christi baptismus, sed Ioanni a Christo concessus, qui Ioannis proprie diceretur, sicut idem Ioannes dicit : Non potest homo accipere quicquam.
- Quare Ioannis baptismus Ioannis dictus est. Quibusdam videtur, quod ideo baptismus Ioannis dictus sit, quia ille erat tantum Ioannis exterius lavantis, non invisibilis gratia dei interius operantis. Sed sic Ioannis Christi quandoque et Christi aliquando Ioannis fuit. Dicendum ergo videtur baptisma fuisse Ioannis, etsi deo auctore, quod ipse instituit, Christi vero baptisma esse, quod non per hominem, sed per se ipsum ipse Christus instituit.
- Quod baptisma Ioannis sacramentum non fuit. Assuefatio autem ad Christi baptismum, non sacramentum Ioannis baptismus fuit.
- An baptisma Ioannis remissionem peccatorum fecerit. Videtur tamen baptisma Ioannis fecisse remissionem peccatorum in his, qui ab ipso sunt baptizati. Sicut enim digna susceptio baptismatis Christi remissionem peccatorum facit, ita digna susceptio baptismatis Ioannis remissionem peccatorum fecit. Ad haec dici potest : nec digna susceptio baptismatis Ioannis remissionem peccatorum fecit, nec digna susceptio baptismatis Christi absolutionem peccatorum contulit, sed caritas vel fides, ex qua digna susceptio baptismatis Ioannis fuit, remissionem peccatorum contulit, et caritas et fides, ex qua est digna susceptio baptismatis Christi, remissionem peccatorum facit. Facit etiam sacramentum baptismatis solum peccatorum remissionem, ut patet in pueris. Ita etiam est intelligendum, quod eorum peccatorum remissionem in his, qui recte accedunt ad ipsum percipiendum, faciat sacramentum baptismatis, utpote eorum, quae ignorant ipsi accedentes. Et ut brevius dicatur, quotiens sacramentum baptismatis suscipitur, peccatum, id est poena debita pro peccato dimittitur.
- In cuius nomine dabatur Ioannis baptismus. In nomine vero venturi dabatur Ioannis baptismus, iuxta quod in actibus apostolorum legitur : Ioannes baptizavit in nomine eius, qui post ipsum venturus erat. Et intelligitur : ad praedicationem, ad mortem venturus, ad infernum descensurus, prius tamen resurrecturus.
- In cuius nomine sit baptizatus Christus. In hoc nomine credimus Christum baptizatum, cum Ioannis baptismate sit baptizatus. Haec enim forma verborum, cum non alia, ad hoc, ut Ioannis baptisma esset non intinctio sola, erat necessaria. Si enim sola intinctio sufficeret, quicumque aliquid in aqua intingeret, baptismate Ioannis baptizaret.
- Quid nomine baptismi intelligatur, cum dicitur baptismus Ioannis. Item quaeritur, quid nomine baptismi intelligatur, utrum simpliciter ablutio an ablutio sacramentalis. Sacramentalis ablutio non intelligitur, cum dicitur baptisma Ioannis, cum ipsum sacramentum non fuerit. Si simpliciter ablutio intelligitur, quaelibet ablutio a Ioanne instituta baptismus Ioannis dicitur, et ita quicquid Ioannes vel aliquis alius ablutione a Ioanne instituta abluebat, Ioannis baptismate baptizabat. Dicitur ergo baptisma Ioannis intinctio sub hac forma veris borum scilicet : In nomine venturi te baptizo, a Ioanne instituta.
- Quod non omnes baptizati baptismate Ioannis baptismate Christi baptizati sunt et inde in consortium fidelium recepti sunt. Sed non sunt omnes rebaptizati, qui baptizati sunt baptismate Ioannis, quod ex eo, quod Hieronymus super Ioel ait, intelligi potest : Qui dicit se in Christum credere et non credit in spiritum sanctum, nondum habet claros oculos. Unde baptizati a Ioanne in nomine venturi, id est nomine Iesu, quia dixerunt : Sed neque, si spiritus sanctus est, audivimus iterum baptizantur, in quo verum baptisma accipiunt.
- An in nomine Iesu baptizati sint, quia in nomine venturi baptizati sunt baptizati Ioannis baptismate. Sed cum dictum sit : In nomine venturi, id est domini Iesu, videtur, quod in nomine Christi baptizati sunt omnes, qui baptismate Ioannis baptizati sunt, et ita baptisma Christi susceperunt, cum in nomine Christi baptizati sint. Unde praedicta verba Hieronymi sic sunt intelligenda : In nomine venturi, id est domini Iesu scilicet baptizati sunt sub hac forma verborum : In nomine venturi te baptizo, et ille venturus erat dominus Iesus. Sed per hoc, quod dictum est illos, qui dixerunt : Neque si spiritus sanctus est, audivimus esse rebaptizatos baptismate Christi insinuatur alios non fuisse baptizatos scilicet baptismate Christi, scilicet illos, qui crediderunt in patrem et filium et spiritum sanctum, sed in impositione manuum ab apostolis super eos facta spiritum sanctum susceperunt. Alii vero, qui non ita credebant, Christi baptismate baptizati sunt. Unde Hieronymus in epistula de unius uxoris viro ait : Qui spiritum sanctum nesciebant, cum baptismum a Ioanne acceperunt, iterum baptizati sunt, ne quis ex Iudaeis vel gentibus putaret aquam sine spiritu sancto ad salutem posse sufficere. Item Ambrosius : Quidam negaverunt se scire spiritum sanctum, cum baptizatos se dicerent Ioannis baptismo, quia advenientis Iesu, non in suo baptizavit nomine.
- Quid sit Christi baptismus. Baptismus vero Christi dicitur tinctio, id est ablutio corporis exterior facta sub praescripta verborum forma scilicet : In nomine patris et filii et spiritus sancti. Accedit enim verbum ad elementum et fit sacramentum, unde Augustinus super Ioannem : Verbo baptisma consecratur. Detrahe verbum, et quid est aqua, nisi aqua ? Accedit enim verbum ad elementum et fit sacramentum. Quod est : prolatione verborum, scilicet : In nomine patris et filii et spiritus sancti te baptizo, ipsa intinctio, ut sit baptisma, consecratur. Detrahe verbum, quid est aqua nisi a qua id est : si subticueriis verbum, scilicet praedicta verba, aqua non erit sacramentum, sed sola aqua. Accedit enim verbum ad elementum et fit sacramentum, id est ablutio in elemento aquae fit sacramentum sub praescripta verborum forma, et ita fit sacramentum vel ipsa aqua vel ablutio in aqua. Et subiungit Augustinus : Unde est tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo ? Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Quod est : Unde est tanta virtus aquae, id est sacramenti baptismatis, quod est aqua vel ablutio aquae, quae sacramentum dicitur, ut corpus tangat et cor abluat adultorum, nisi faciente verbo, id est fide verbi, quod exponens supponit : Non quia dicitur, sed quia creditur. Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtius manens, id est in ipso sacramento baptismatis sub praescripta verborum forma facto aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Ad huius ergo sacramenti substantiam pertinent verbum et elementum ; caetera vero, quae ibi fiunt sollemniter, pertinent ad decorem.
- Quod nisi quis in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizatus fuerit, verus Christianus non erit. Sed quod sit illud verbum, quo accedente ad elementum sacramentum fiat, veritas ipsa in evangelio docet, qui huius sacramenti formam tradens ait discipulis : Ite et docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Unde Bonifatio episcopo Zacharias papa ait : Firmissime praeceptum est in synodo Anglorum, ut, quicumque sine invocatione trinitatis immersus fuisset, sacramentum regenerationis non haberet, quod omnino verum est, scilicet quod si mersus in baptismatis fonte quis fuerit sine invocatione trinitatis, perfectus Christianus non est, nisi in nomine patris et filii et spiritus sancti fuerit baptizatus.
- Quod in hoc nomine, scilicet Christus tota trinitas intelligitur. In actibus apostolorum tamen apostolos baptizasse in nomine Christi legitur. Sed in hoc nomine, ut exponit Ambrosius, tota trinitas intelligitur. Intelligitur enim, cum Christum dicis, et pater, a quo unctus est, et ipse, qui unctus est, et spiritus sanctus, per quem unctus est. Unde Nicolaus papa ad consulta Bulgarorum : A quodam Iudaeo multos baptizatos asseritis et quid inde agendum sit consulitis. Hi profecto, si in nomine sanctae trinitatis vel in nomine Christi, sicut in actibus apostolorum legimus, baptizentur, baptizati sunt.
- An invocatione patris tantum vel filii tantum vel spiritus sancti possit fieri baptismus. Contra hoc videtur Ambrosius in primo libro de trinitate dicens : Ubi non est plenum baptismi sacramentum, nec principium nec species baptismi aliqua aestimatur. Plenum autem est, si patrem et filium et spirituin sanctum fatearis. Si unum neges, totum subrues, et si unum in sermone comprehendas vel patrem vel filium vel spiritum sanctum, fide autem nec patrem nec filium nec spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum. Ita etiam, licet patrem et filium et spiritum sanctum dicas et patris vel filii vel spiritus sancti minues potestatem, vacuum est omne mysterium. Nec a Christi baptismate spiritus separatur, quia Christus baptizavit in spiritu. Idem subiungit : Sicut in Christi nomine legimus baptismi plenum esse sacramentum, ita etiam spiritu sancto nuncupato nihil desit ad ministerii plenitudinem. Rationem sequimur : qui unum dixit, trinitatem signavit. Si Christum dicas, et patrem, a quo unctus est filius, et ipsum, qui unctus est, filium et spiritum, quo unctus est, designasti. Scriptum est enim : Hunc Iesum a Nazaret, quem unxit deus spiritu sancto. Et si patrem dicas, filium, eius et spiritum oris eius pariter indicas, si tamen id etiam corde comprehendas. Et si spiritum dicas, deum patrem, a quo procedit, et filium, cuius est spiritus, nuncupasti. Unde ut rationi copuletur auctoritas, dominus dicit : Vos autem baptizabimini spiritu sancto. Ex quo indicat nos recte posse baptizari in spiritu sancto.
Secundum ergo auctoritatem Ambrosii recte videtur posse fieri baptismus in invocatione unius tantum personae, ut dicatur : baptizo te in nomine patris vel filii vel spiritus sancti. Sed hanc formam baptismi dominus non tradidit nec apostoli docuerunt, licet in nomine Christi certa ratione in actibus apostolorum baptizasse legantur. Unde Ambrosii auctoritas ita intelligenda videtur : Ubi non est plenum baptismi sacramentum, id est ubi non est plena forma baptizandi, nec principium nec species aliqua aestimatur, id est nec principium sacramenti baptismatis nec perfectio baptismi esse aestimatur. Plenum autem est, si patrem et filium et spiritum sanctum fatearis ; et si unum neges, totum subrues, id est si unam subticueris personam, totum nihil erit, quantum ad efficaciam sacramenti. Et sicut, si unum in sermone comprehendas vel patrem vel filium vel spiritum sanctum, fide autem nec patrem nec filium nec spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum, id est : et si sicut in sermone confitearis vel patrem vel filium vel spiritum sanctum, nec filium nec spiritum sanctum abneges, id est et patrem et filium et spiritum sanctum fide comprehendas, plenum est fidei sacramentum, id est plenam mysticam fidem habes trinitatis. Ita etiam, licet patrem et filium et spiritum sanctum dicas, id est confitearis, et patris vel filii vel spiritus sancti minuas potestatem, id est aliquem istorum alio vel aliis minorem credas, vacuum est in te omne mysterium, id est inutilis est in te omnis fides. Nec a Christi baptismate spiritus separatur, id est a mundatione spirituali, quae fit in Christi baptismate vel quae significatur per Christi baptisma, spiritus separatur, cum indivisibilia sint opera trinitatis, quia Christus baptizavit in spiritu, id est interius mundavit in baptismate per spiritum. Idem subiungit : Sicut in Christi nomine legimus baptismi plenum esse sacramentum, ita etiam spiritu sancto tantum nuncupato nihil desit ad mysterii plenitudinem, id est ita etiam nominato spiritu sancto tantum sit plenum baptismatis mysterium. Rationem sequimur, id est sequi videmur : qui unum dixit, id est unam personam nominavit, dicendo : in nomine Christi te baptizo, trinitatem designavit. Si Christum dicas, id est nominando Christum aliquem baptizes, et patrem, a quo unctus est filius, et ipsum, qui unctus est, filium et spiritum sanctum, quo unctus est, designasti. Scriptum est enim : Hunc Iesum a Nazaret, quem unxit deus spiritu sancto. Ita et si patrem dicas, filium eius et spiritum oris eius pariter indicas, si tamen id etiam corde comprehendas. Sed mirum videtur, si dicat : in sacramento baptismatis nominato patre indicat filium et spiritum sanctum, si tamen illas personas corde, id est fide comprehendat, cum sive credat baptizans vel qui baptizatur, sive non credat, nihilominus tunc fit baptismus, si hoc est, quod in invocatione unius personae tantum baptismate Christi aliquis baptizetur. Legimus etiam quosdam mimice vel ficte baptizatos nec postea rebaptizatos. Unde et hoc ita intelligendum videtur : Et si patrem dicas, id est confitearis, et filium eius et spiritum oris eius, id est spiritum filii eius pariter indicas, id est te credere insinuas, quod facis, id est credis, si tamen id etiam corde comprehendas. Quod sequitur eodem modo exponitur.
Sed quaeritur : si aliquis in nomine patris tantum vel filii tantum vel spiritus sancti tantum baptizatur, utrum sit rebaptizandus. Quod videtur, ut ostendit Pelagius dicens : Si re vera hi de haereticis, qui in locis dilectionis tuae vicinis commorari dicuntur, solummodo se in nomine domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem venientes sanctae trinitatis nomine baptizabis ; sin vero apud dilectionem tuam eorum, qui converti volunt, manifesta confessione claruerit, quod in nomine trinitatis fuerint baptizati, sola reconciliationis impensa gratia catholicae sociare fidei maturabis, ut tali dispensatione servata nihil aliter, quam quod evangelica iubet auctoritas, temeritate cuiusquam spiritus videatur effectum. Si ergo aliter, quam dominus tradidit dicens discipulis suis : Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, baptizatum fuerit, rebaptizandum erit. Et quod sine invocatione trinitatis baptizare non liceat, ostendit Zacharias papa dicens : In synodo Anglorum decretum et firmissime praeceptum et diligenter demonstratum esse dignoscitur, quod quicumque sine invocatione trinitatis mersus fuisset, sacramentum regenerationis non habet. Quod omnino verum est, quia si mersus in fonte baptismatis quis fuerit sine invocatione trinitatis, perfectus Christianus non est, nisi in nomine patris et filii et spiritus sancti fuerit baptizatus. Hoc quoque observari in supradicta synodo sacerdotes voluerunt, ut qui unam de trinitate personam in baptismo non nominaret, illud baptisma esse verum non posset ; quod pro certo verum est, quia, qui unum ex sancta trinitate confessus non fuerit nomen, perfectus Christianus esse non potest. Qui enim confitetur patrem et filium, si confessus non fuerit spiritum sanctum, neque patrem neque filium habet, et si concessus fuerit patrem et spiritum sanctum et filium non fuerit confessus, neque patrem habet neque spiritum sanctum, sed vacuus est a divina gratia. Patet ergo formam, quam dominus tradidit discipulis, baptizandi his auctoritatibus ab omnibus esse servandum. Etsi enim ad tempus apostoli in nomine Christi baptizaverint certae rationis causa, dilatato nomine Christi pristina forma, quam dominus in propria persona servandam praecepit, ubique servari debuit. Veluti : forma conficiendi sacramenti corporis et sanguinis sui, qua usus est in caena dominus, in tota ecclesia servari debuit immutabilis. Si ergo quis nominata tantum una persona, per quod inducere errorem videtur, aliquem baptizaverit, qui taliter baptizatus est, rebaptizandus erit.
- An intinctio, quae fit, dum nomen patris tantum profertur, sit sacramentum. Sed videtur, quod in nomine patris tantum intinctus sit baptizatus. Illa enim intinctio vel ablutio, quae fit, dum profertur nomen patris, sacramentum est baptismatis, sicut secunda, quae fit, dum nomen filii, et tertia, quae fit, dum nomen spiritus profertur. Ad haec dici potest, quoniam etsi unaquaeque illarum ablutionum sacramentum baptismatis sit, tamen baptizatus in nomine patris tantum rebaptizandus erit, ne in hoc nomine tantum putetur baptizandum. Vel potest dici, quod illae tres ablutiones unum sacramentum sunt, quae sacramentum esse non possunt, nisi sub invocatione trium personarum fiant. Et est sensus horum verborum : Unum sacramentum sunt, id est una collectio trium ablutionum sibi succedentium, qua significatur gratia trinitatis, id est ipsa trinitas interius abluens.
- Quod de institutione baptismi diversi diversa sentiunt. Institutionis autem huius sacramenti diversae sunt opiniones. Dicitur enim institutum hoc sacramentum, cum Nichodemo dictum est : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei. Alii dicunt hoc sacramentum esse institutum, cum dictum est discipulis : Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sed iam huius sacramenti institutio facta erat. Hoc enim post resurrectionem discipulis dixit, et iam baptismate Christi multi baptizati fuerant. Verius ergo dicitur institutio huius sacramenti esse facta ante Christi passionem, scilicet quando Christus baptizatus est a Ioanne in Iordane, quia tunc, ut Ambrosius ait, cum tactu mundae carnis suae vim regenerativam contulit aquis, ut qui post eum immergeretur invocato nomine trintatis a peccatis purgaretur. Est autem huius auctoritatis intellectus scilicet : Contactu mundae carnis suae, id est dum contingeretur munda sua caro ab aquis, quod est dum baptizaretur, vim regenerativam contulit aquis, id est instituit sacramentum baptismatis fieri in aquis, habens vim regenerandi, id est per quod regeneramur.
- Quod in aqua et quare sacramentum baptismi institutum est fieri. Celebratur autem hoc sacramentum in aqua iuxta Christi institutionem in evangelio dicentis : Nisi quis renatus fuerit ex aqua etc. Ideo vero uniformiter hic fieri in aqua praecipitur, secundum quod Augustinus super epistulam ad Corinthios ait, ut intelligatur, quod sicut aqua sordes corporis aut vestes abluit, ita baptismus maculas animae sordesque vitiorum emundando abstergit. Vel ideo iuxta Augustinum, ut nullum inopia excusaret, quod posset fieri, si in vino vel oleo fieret, et ut communis materia baptizandi inveniretur apud omnes, quod significat aqua, quae de latere Christi manavit.
- Quod secundum diversarum ecclesiarum consuetudines in invocatione trinitatis potest quis una, alius trina immersione intingi. De trina vero immersione baptismi, ut Gregorius Leandro episcopo ait, nihil verius responderi potest, quam quod ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit ecclesiae sanctae consuetudo diversa, quia cum in tribus subsistentiis, id est in tribus personis, una substantia est, reprehensibile nullatenus esse potest infantem in baptismo vel ter vel semel immergere, quia et in tribus mensionibus personarum trinitas et in una potest divinitatis singularitas designari. Contra hoc videtur Haimo super epistulam ad Romanos dicens : In suo sensu abundabat Cyprianus, cum semel mergebat in baptismo parvulos, qui, quod intelligebat, studiose implebat, bonis operibus abundando, licet in hoc nescius delinqueret ; sed quia bonis operibus abundabat, postea correptus a deo abundavit altiori sensu ter illos mergendo.
- An rebaptizandi sint, qui in invocatione trinitatis trina immersione baptizantur, ubi talis consuetudo non est, et illi, qui in invocatione trinitatis una tantum immersione baptizantur, ubi talis consuetudo non est. Sed hoc intelligitur Cyprianus fecisse prius, ubi consuetudo talis non erat. Sed quaeritur, si trina immersione immergantur, ubi talis consuetudo non est, et una tantum immersione, ubi consuetudo talis immergendi non est, utrum taliter baptizati sint rebaptizandi. Ad hoc dici potest, quod taliter baptizati rebaptizandi non sunt. Peccat tamen mortaliter, qui taliter baptizat vel taliter sacramentum baptismatis scienter suscipit, cum dominus numerum immersionum non determinet, sed simpliciter dicat : Ite baptizantes ,eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Ideo antem post resurrectionem dominus sacramenti baptismatis mentionem fecit, ut sicut praeceptum docendi omnes gentes apostoli accipiebant, sic etiam praeceptum baptizandi omnes acciperent. Haec autem consuetudo ter immergendi in baptismate parvulos videtur generalior et dignior, cum Gregorius in homilia quadam dicat : Postquam nos credere promisimus, tertio capita nostra in sacro fonte dimersimus, qui ordo baptismi duplici mysterii significatione celebratur. Recte ergo tertio mersi estis, quia accepistis baptismum in nomine trinitatis. Recto ergo tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine Christi, qui die tertia surrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita dimersio typum dominicae exprimit sepulturae.
- Quod in Christi morte omnia legalia sunt terminata. In Christi vero morte terminata sunt omnia legalia. Ex tunc igitur perdidit statum suum circumcisio. Hoc.enim significans Christus cum discipulis prius vetus pascha comedit, postea eisdem corpus et sanguinem suum dedit.
- An baptismus aperuit aditum caeli. Videtur autem baptismus aperuisse nobis aditum caeli ex hoc, quod Beda ait : Illud salutiferae curationis remedium, quod nunc confert baptismus, olim conferebat circumcisio, excepto quod non aperiebat ianuam caeli. Sed ante Christi mortem conferebatur nec aperiebat ianuam caeli baptismus. Patet ergo, quod aditum caeli nobis sola passio Christi aperuit. Quid est ergo, quod dicit : Excepto quod non aperiebat ianuam caeli ? Ad hoc dicendum videtur, quod circumcisio hoc effecit, quod sacramentum baptismatis, quia delevit reatum aeternae damnationis, sed per ipsam numquam statim post mortem aliquis ad vitam intravit, quod nunc fit per sacramentum baptismatis.
- Quibus sacramentum baptismi tantum, quibus sacramentum et res sacramenti conferatur. Quibus autem tantum sacramentum baptismatis, quibus vero utrumque, scilicet res et sacramentum conferatur, ostendit in Enchiridion Augustinus dicens : A parvo recenter nato usque decrepitum senem sicut nullus prohibetur a baptismo, ita nullus est, qui non peccato moriatur, sed parvuli tantum originali, maiores vero etiam omnibus, quae male vivendo addiderunt ad illud, nisi vitae enormitas impediat. Adulti quoque, qui cum fide baptizantur, sacramentum et rem suscipiunt.
- An in solis praedestinatis sacramentum baptismatis efficiat, quod figurat. Sed soli praedestinati rem huius sacramenti suscipere videntur, ut in libro de baptismo parvulorum velle videtur Augustinus dicens : Sacramenta in solis electis efficiunt, quod figurant. Sed hoc ita intelligitur : sacramentum baptismatis in solis bonis efficit, quod figurat, vel : ad salutem ducendo efficit illud, quod figurat, in solis electis.
- Per sacramentum baptismatis nullus novam vitam inchoare potest nisi poeniteat eum veteris vitae. Nisi ergo poeniteat adultum veteris vitae, novam non potest inchoare vitam per sacramentum baptismatis, ut Augustinus in libro de poenitentia insinuat dicens : Omnis, qui iam suae voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi poeniteat eum veteris vitae, novam non potest inchoare. Ab hac poenitentia, cum baptizantur, soli parvuli immunes sunt.
- Au ficto corde ad baptismum accedenti peccata dimittantur. Sed contra hoc velle videtur Augustinus in libro de baptismo parvulorum : His, qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur, quia spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, aut in ipso temporis puncto per vim sacramenti dimissa iterum per fictionem replicantur, ut etiam illud verum sit : Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, et illud : Spiritus sanctus effugiet fictum, ut induat eum Christum sanctitas baptismi et exuat eum Christum perficies fictionum. Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, aperte dominus docet in illo servo, a quo dominus dimissum debitum petiit, quia ille conservo dimittere noluit. Sic non impeditur divina baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittantur, etiamsi fraternum odium in eius, cui dimittuntur, animo perseveret. Solvitur enim hesternus dies et quicquid supra est, solvitur etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo. Deinceps autem continuo reus esse incipit non solum consequentium, sed et praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, quae dimissa fuerant. Eum autem hoc non asserendo, sed opinionem aliorum referendo dixisse manifestum est. Tamen quis sit praedictorum verborum intellectus videndum est, scilicet : Solvitur enim hesternus dies et quicquid supra est, id est dimittitur peccatum, quod in hesterno die commissum est ei, qui sacramentum baptismatis suscipit ficte, et quicquid supra est, id est : quodlibet peccatum, quod in tempore praeterito ante hesternum diem commissum est. Solvitur etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo, id est dimittitur peccatum commissum in hora momentoque, quod fuit ante baptismum, et etiam peccatum, quod committitur, dum suscipitur baptismus, ei, qui ficte suscipit baptismi sacramentum ; deinceps autem continuo, id est statim post susceptum sacramentum reus esse incipit non solum consequentium peccatorum, sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum, id est peccatorum commissorum praeteritis diebus, horis, momentis redeuntibus omnibus, quae dimissa fuerant.
- An incipiat baptismus prodesse acceptus cum fictione, cum fictio recesserit a mente. Quod hoc sit opinio, non solum per se patet, sed etiam idem Augustinus ostendit, cum ait : Tunc valere incipit ad salutem baptismus, cum illa fictio veraci confessione recesserit, quae corde in malitia perseverante peccatorum ablutionem non sinebat fieri. Sed hoc falsum videtur, cum susceptio sacramenti, quae cum fictione fuit, numquam fuerit talis, quae ad salutem valuerit. Item, numquam sacramentum baptismi fuit in eo, qui ficte accessit ad baptismum, nisi cum fictione, nec postea essentia ipsius baptismatis, si ipsa ablutio baptismus fuit. Si vero aqua sacramentum fuit, ipsa mox, ut lotus fuit, qui ficte accessit, sacramentum baptismatis esse desiit nec ante nec postea sacramentum esse incepit. Non ergo valuit ei ad salutem, qui ficte accessit, sacramentum baptismatis, etiam postquam fictio a mente eius recessit. Unde dicendum videtur, quod tunc incipit baptismus prodesse, id est quod significatur per baptismum, quia tunc incipit esse in eo, qui ficte accessit, cum fictio recesserit a mente.
- An eadem aqua essentialiter alius possit baptizari, qua prius, et si hoc sit, utrum idem baptismus, qui prius. Sed quaeritur, cum aqua sit sacramentum et post intinctionem desinat esse sacramentum, si alius in eadem aqua sub eadem forma verborum intingeretur, utrum ipsa esset idem baptismus. Non videtur alius esse baptismus, cum eadem sit aqua et eadem sit verborum forma. Ad hoc dicitur : non est eadem verborum essentialiter forma, etsi sit eadem aquae substantia, et ideo dici potest idem esse baptismus, id est eadem substantia baptismi, non tamen idem baptismus dicitur, id est sub eadem essentialiter forma verborum datus.
- Qua significatione unum tantum esse baptisma dicatur. Dicitur tamen unum baptisma omnium fidelium, id est aequale omnibus, ut Augustinus in libro de trinitate ait : A quocumque detur, nec potest iterari, quod est : aequalem efficaciam habet in digne accedente vel in pueris, sive a bono sive a malo ministro detur. Essentialiter tamen alius est baptismus, qui datur ab imo, et alius, qui datur ab alio, veluti : alia est fides istius, alia illius, cum tamen una dicatur, quia unum et idem est, ut Ambrosius ait, quod creditur a cunctis fidelibus, vel una, id est similis. Ut enim Augustinus ait in libro de trinitate, una est fides non numero, sed genere, quia similis in omnibus fidelibus.
- Quot modis baptismus fiat. Fit autem baptismus tribus modis, ut super illum locum apostoli, scilicet : Iacientes fundamentum fidei ad deum baptismatum doctrinae ostendit Hieronymus dicens : Baptismatum pluraliter dicit, quia est baptismus in aqua, in poenitentia, in sanguine. Sed aliter hic baptismus, aliter supra accipitur. Supra enim baptismus ipsum sacramentum dicebatur ; hic autem baptismus ablutio interior dicitur, quae fit quandoque per ipsum sacramentum tantum, ut in pueris, quandoque per sanguinem tantum, ut in innocentibus, qui pro Christo mortui sunt, quandoque per veram cordis contritionem, ut in adultis, quae hic nomine poenitentia intelligitur. Cum ergo ab Augustino dictum est : Tunc incipit baptismus prodesse etc., nomine baptismi ablutio interior, quae solet significari per baptisnum intelligitur.
- Quod non solum sanguinis effusio, sed etiam vera conversio cordis ad deum obtinet vicem baptismatis. Baptismi enim vicem obtinet non tantum effusio sanguinis, sed etiam ad deum fides et conversio cordis, ut in quarto libro de baptismo parvulorum ostendit Augustinus dicens : Baptismi vicem aliquando adimplere passionem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est : Hodie mecum eris in paradiso, beatus Cyprianus non leve documentum assumit, quod etiam atque etiam considerans invenio non tantum passionem pro nomine Christi id, quod baptismo deerat, posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis ad deum, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succuri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum, nec quia credidit passus est, sed dum pateretur, credidit. Quanto igitur valeat etiam sine visibili baptismi sacramento, quod ait apostolus : Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem, in illo latrone declaratum est, sed nunc impletur invisibiliter, cum mysterium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Sed quod ait Augustinus, non tantum sanguinis effusionem pro nomine Christi, sed etiam fidem conversionemque cordis ad deum supplere id, quod baptismo deerat, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest, et quod iterum ait : Nunc spiritualiter impletur, quod apostolus ait, in nobis, cum mysterium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit, insinuat, quando mysterium baptismi non contemptus religionis nec articulus necessitatis excludit, fidem vel veram conversionem ad deum non obtinere vicem baptismatis. Cum ergo aliquis baptizatus peccator a peccatis ad deum convertitur, tunc eius conversio ad deum baptismi vicem non obtinet, nec cum quis baptizatur, eius conversio vel fides vicem baptismi obtinent. Ad haec dici poterit, quod, si quis martyrium pro fide Christi subierit, cum non sit baptizatus, vel si de hac vita recedens baptismum desideraverit, statim ad vitam transibit, veluti statim ad vitam transiret, si post baptismum digne susceptum statim de hac : luce migraret. Et ideo talis conversio, non quaelibet, et sanguinis effusio vicem baptismatis obtinere dicuntur. Non enim haec praedicta vicem baptismatis obtinere dicuntur, nisi in his, qui sacramentum baptismatis non susceperunt.
- An latro pro nomine Christi sit passus. Sed attendendum est, quod Augustinus ait : Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum, nec quia credidit passus est, sed dum pateretur credidit. Et ita secundum Augustinum latro martyr non fuit, cum Hieronymus dicat : Poenam homicidii latronis convertit deus in martyrium. Poenam ergo illam pro nomine Christi vel pro fide Christi latro sustinuit. Sed martyrium Hieronymus intellexit non poenam, quam pro fide Christi sustinuerit, sed quam ex dilectione Christi latro est passus, qualiter etiam quaelibet poenae, quas sancti ex dilectione patiuntur dici possunt martyria. Item, quod vicem baptismatis contritio cordis obtineat, ostendit Ambrosius de Valentino loquens ita : Ventrem meum doleo, ut prophetico utar eloquio, id est interius in mente doleo, et hoc dico propheticis verbis utendo, quia quem regeneraturus eram amisi ; ille tamen gratiam, quam poposcit, non amisit.
- Qualiter sit intelligendum : Nisi quis renatus fuerit etc. Contrarium praedictis videtur, quod dominus ait ita : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei. Sed hoc ita intelligitur : si quis contempserit renasci ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei ; vel ut quidam exponunt : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, id est per aquam vel spiritum sanctum, non potest introire in regnum dei, ut renatos per aquam intelligamus illos, qui tantum per aquam baptismatis regenerantur, ut parvuli, et illos, qui per aquam et spiritum, id est divina inspiratione regenerantur, ut adulti, regeneratos spiritu intelligamus divina tantum inspiratione sine sacramento baptismatis regeneratos.
- An sine baptismo exceptis his, qui pro Christo sanguinem fundunt, valeat aliquis vitam ingredi. Sed sine sacramento baptismatis praeter eos, qui sanguinem fundunt, aliquem non posse accipere vitam aeternam insinuat Augustinus in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicens : Ex illo tempore quo salvator noster dixit : Nisi quis renatus fuerit etc. absque sacramento baptismatis praeter eos, qui in ecclesia sanguinem fundunt, aliquis vitam aeternam accipere non potest. Item idem ait : Nullum catecuminum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam habere credimus, excepto martyrio, ubi baptismi tota sacramenta complentur. Sed et hic subintelligendum est, quod in praedictis capitulis continetur. Si enim, ut idem Augustinus ait, aliquis habens fidem et caritatem voluerit baptizari et non potest necessitate praeventus supplet omnipotentis benignitas, quod sacramento defuerat. Dum enim solvere potest, nisi solvat, tenetur. Sed cum iam non potest, tamen vult, non imputat deus.
Fideles igitur pueri dicuntur non propter virtutes fidei, sed propter fidei sacramentum. Unde Augustinus ad Bonifatium : Parvulum, etsi nondum fides illa, quae in credentium voluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum, id est baptismus fidelem facit. Sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Sed quaeritur : cum a patrino dicitur credere parvulus, utrum verum sit, quod credat, cum nullam fidem habeat parvulus. Si dicatur, quod respondeatur credere patrinus, hoc non videtur, cum in persona parvuli tantum respondeat patrinus. Unde dicendum videtur, quod parvulum, etsi non fides illa, quae in credentium voluntate consistit, fidelem facit, iam tamen ipsius fidei sacramentum, id est baptismus, qui dicitur fidei sacramentum, quia in nomine trinitatis datur, cuius fidem veluti praecipuam ecclesia habere dicitur, fidelem facit, id est membrum Christi facit, vel fidelem facit, id est dignum aeterno praemio, quo caeteri fideles digni sunt, facit. Sicut credere respondetur id est ad sacramentum fidei suscipiendum repraesentatus respondendo dicitur, ita etiam fidelis vocatur non rem ipsam mente annuendo, id est non ipsum, quod credendum est, fide, quae est in corde, credendo, sed ipsius rei credendae percipiendo, id est per sacramentum in nomine trinitatis credendum perceptum.
- Quid prosit baptisma his, qui iam sanctificati ad ipsum accedunt. Illis autem, qui iam spiritu sanctificati accedunt, prodest baptisma, quia per ipsum fomes peccati debilitatur et virtus spiritualis augetur et roboratur. Unde Hieronymus : Fides, quae fidelem facit, in aquis baptismi datur vel nutritur, quia non habenti aliquando ibi datur, et iam habenti, ut plenius habeatur. Quod est : Fides, quae fidelem facit, id est qua fidelis fit aliquis, scilicet dignus fit, ut ei fiant dicta, id est promissa novi testamenti bona, in aquis baptismatis datur, id est in aquis baptismatis aliquando fit virtus, vel si iam est, per ipsum baptisma firmatur. Hoc ideo dicitur, quia non habenti prius aliquando ibi datur, id est aliquando in aquis baptismatis fit virtus, et iam habenti, ut plenius habeamur, id est in iam habente ipsa virtus fidei per sacramentum baptismatis firmatur.
- Quod in baptismo gratia dei non requirit gemitum vel planctum. Et temporalis satisfactio omnium peccatorum praecedentium relaxatur, ut Ambrosius super illum locum apostoli scilicet : Sine poenitentia sunt dona dei et vocatio, insinuat dicens : Gratia dei in baptismo non requirit gemitum vel planctum vel aliquod opus et omnia gratis condonat. Quod est : deus per gratiam suam non requirit in baptismo, id est post baptismum gemitum vel planctum exteriorem vel aliquod opus, id est aliquam exteriorem satisfactionem pro peccatis praecedentibus ipsum baptismum, et ita omnia exteriora ad satisfactionem pertinentia gratis condonat.
- Quare soluto reatu adhuc temporalis macerat hominem poena. Ideo autem, ut sancti doctores tradunt, soluto reatu peccati temporalis poena adhuc hominem macerat, ut illa vita studiosius quaeratur, quae erit ab omnibus paenis aliena. Ideo etiam manet, ut sit fideli certandi materia et vincendi occasio, qui non vinceret, si non pugnaret, nec pugnaret, si in baptismo immortalis fieret.
- An sit verum sacramentum baptismus in ficte accedentibus. Interioris vero ablutionis, quam habet vel habere debet qui baptizatur, sacramentum esse baptismus dicitur. Sed sicut fides non vere est nec proprie fides dicitur, qua quod falsum est creditur, ita sacramentum, quod a ficte accedente accipitur, non verum, sed falsum dicendum est esse sacramentum. Unde dicendum videtur, quod non significat ablutionem, is quae fit in eo, qui baptizatur, sacramentum baptismatis, sed simpliciter interiorem, id est invisibilem ablutionem.
- Quod non sit dignius a digniori datum vel minus dignum a minus digno datum baptismi sacramentum. Hoc autem, scilicet baptismi sacramentum, non est dignius a digniori nec minus dignum a minus digno datum, ut contra Crescentium Augustinus ait : Si inter bonos ministros, cum sit alius alio melior, non est melior baptismus, qui per meliorem datur, nullo modo malus est, qui etiam per malum datur, quia idem baptismus datur ; et ideo per ministros dispares dei munus aequale est, id est baptisma aequale est, quia non illorum, sed eius est ; id est non per sacramentum baptismatis ipsi remissionem peccatorum operantur, sed deus. Item idem ait : Quos baptizavit Iudas, Christus baptizavit, id est Christi baptismate baptizati sunt. Et adiungit : Si quos ergo baptizavit ebriosus, homicida, adulter, si baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Non ergo timeo adulterum, ebriosum, id est non timeo, ne efficaciam baptismi accipiat digne accedens ad baptismum, etiamsi baptizetur ab adultero vel ebrioso. Idem in libro de fide ad Petrum : Si in haeresi quacumque vel schismate quisquam in nomine patris et filii et spiritus sancti baptismi sacramentum acceperit, integrum sacramentum accepit. Item Isidorus : Romanus pontifex hominem non iudicat, qui baptizat, sed spiritum dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit, qui baptizat.
- An potestatem baptizandi sibi soli retinuerit Christus, quam potuerit dare ministris. Ministerium vero baptizandi, ut Augustinus super Ioannem ait, dedit Christus servis suis, sed potestatem sibi retinuit, quam, si vellet, poterat servis suis dare, ut servus daret baptismum suum tamquam vice sua et potestate sua. Et poterat constituere in aliquo vel in aliquibus servis, ut tanta vis esset in baptismo servi, quanta est in baptismo domini, sed noluit, ne servus in servo spem poneret. Sed quam dicat hic potestatem, quam sibi retinuit et servis dare potuerit, videndum est. Si potestatem intingendi dicat, illam discipulis dedit ; si dimittendi peccata, ut sit simplex ; relatio, quasi dicat : et potestatem dimittendi peccata in baptismo sibi retinuit, et potestatem dimittendi peccata in baptismo servis dare potuit. Ergo et creandi potestatem dominus servis dare potuit, cum maius sit impium iustificare, quam angelos creare. Potuit facere ergo, ut servus creator esset ; multo magis Christo secundum humanitatem hoc conferre potuit, et ita dignior Christus secundum humanitatem a deo fieri potuit. Sed si Christus secundum humanitatem dignior a deo fieri non potuit, quam fuerit, quia ab ipsa conceptione proficere non potuit, ut Gregorius ait, ergo Christus secundum humanitatem potestatem dimittendi peccata habuit et creandi. Sic etiam habuit potestatem secundum humanitatem dandi sanctis beatitudinem aeternam. Omnia ergo Christus potest facere secundum humanitatem, quae ipse potest facere secundum divinitatem. Ergo Christus secundum humanitatem est omnipotens, quod est : Christus est aequalis patri secundum humanitatem. Sed secundum humanitatem Christus minor est patre. Item, si servis potestatem dimittendi peccata Christus conferre potuit, tunc gratiam caritatis et fidei conferendi et dandi vitam aeternam potestatem discipulis tradere potuit. Sic ergo potestatem faciendi, quicquid ipse potest facere, servis suis dare potuit. Potuit ergo facere Christus, ut servi sui essent omnipotentes et sibi aequales. Item, si dimittendi peccata potestatem servis dedisset, cum hoc potuerit, quicquid nunc operatur dimittendo peccata, operarentur, si vellent, servi. Conferrent ergo cuicumque vellent gratiam caritatis et fidei et auferrent, sicut et deus nunc confert vel aufert. Laudandi ergo essent tamquam actores vel datores spiritualium bonorum. Item, si spiritualium bonorum essent datores, digniores essent et meliores, quam fuerit Christus secundum humanitatem. Cum ergo hoc potuerit eis Christus conferre, potuit eos facere digniores et meliores, quam ipse fuerit secundum humanitatem. Sed absit, ut umquam aliquem potuerit facere digniorem vel meliorem, quam ipse fuerit secundum humanitatem. Est ergo praedictorum verborum intellectus talis : Ministerium, id est officium baptizandi, id est in aqua intingendi in nomine trinitatis dedit Christus servis suis, id est discipulis, sed potestatem sibi retinuit, id est dignitatem hanc, scilicet ut in nomine trinitatis baptismus fieret, sibi retinuit, quam, id est cuius similem, si vellet, poterat servis dare, id est poterat efficere ut servus daret baptismum suum, id est baptismum in suo nomine tamquam sua, id est Christi potestate, quod exponens subiungit : Et poterat constituere in aliquo vel in aliquibus servis suis, ut tanta vis esset in baptismo servi, quanta est in baptismo domini, id est poterat hanc dignitatem conferre baptismo facto in nomine servi vel servorum, ut eandem efficaciam haberet in baptizatis, quam habet baptismus datus in nomine trinitatis, sed noluit, ne servus in servo spem haberet.
- Quibus ex officio liceat baptizare. Quibus autem ex officio liceat baptizare Isidorus in libro de officiis ostendit dicens : Constat baptisma solis sacerdotibus esse traditum, nec ipsis diaconibus explere est licitum absque episcopo vel presbytero, nisi his procul absentibus ultima languoris cogat necessitas, quod et laicis fidelibus plerumque permittitur. Item Gelasius papa ait : Diacono propriam constituimus observare mensuram nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam tentare permittimus et nihil horum suo ministerio penitus applicare, quae primis ordinibus proprie decrevit antiquitas ; absque episcopo vel presbytero baptizare non audeat, id est absque iussione episcopi vel presbyteri non audeat baptizare, nisi praedictis ordinibus fortassis longius constitutis extrema necessitas compellat, quod etiam laicis Christianis plerumque facere conceditur.
- Necessitate compellente mulieri baptizare permittitur. Necessitate etiam compellente mulier baptizare potest, ut ostenditur ex concilio Carthaginensi quinto : Mulier quamvis docta et sancta viros in conventu docere vel aliquos baptizare non praesumat, nisi necessitate cogente.
- Patri proprium filium necessitate cogente baptizare licitum est. Pater etiam proprium filium necessitate cogente baptizare potest, ut Ioannes papa ostendit in capitulo illo : Ad limina beati Petri apostolorum principis etc. Infert enim circa finem capituli ita : Unde si supradictus genitor filium suum corpore morientem aspiciens, ne animam perpetua morte pereuntem permitteret, sacri unda baptismatis lavit, ut eum de potestate actoris mortis et tenebrarum eriperet et in regno Christi iam regnaturum sine dubitatione transmitteret, bene fecisse laudatur.
- Quibus temporibus baptismus fieri debeat. Quibus temporibus baptismus fieri debeat ex concilio Glerondensi ostenditur : De catecuminis baptizandis id decretum est, ut in paschali festivitate vel pentecostes veniant ad baptizandum ; caeteris sollemnitatibus infirmi tantum debent baptizari. Item Gelasius : Venerabilis baptismi sacramentum nisi in festivitate paschali et pentecostes tradere non praesumat episcopus exceptis aegritudine laborantibus urgente mortis periculo ; talibus oportet, ne in aeternum pereant, remedio subveniri. Item Leo papa : Hi, qui in necessitate mortis, aegritudinis, obsidionis et naufragio urgentur, omni tempore debent baptizari.
- Quod ab haereticis baptizatos baptizare non liceat. Ab haereticis vero baptizatos non licet rebaptizari. Unde Beda : Sive haereticus, sive sed schismaticus, sive facinorosus in confessione sanctae trinitatis baptizet, non valet ille, qui baptizatus est, a bonis catholicis rebaptizari, ne trinitatis invocatio videatur annullari.
- Quod in uteris matrum aliqui baptizari non possunt et quare. Qui vero in utero matrum sunt, ut Isidorus ait, ideo io baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, secundum Christum non potest renasci, neque regeneratio in eo dici potest, in quo generatio non praecessit. Item Augustinus ad Dardanum : Non potest quisquam renasci, antequam natus sit. Si opponat quis de Ioanne baptista et Ieremia, audiat Augustinum dicentem : Si usque adeo in illo puero acceleratus est usus rationis et voluntatis, ut intra materna viscera iam posset agnoscere et credere, quod in aliis parvulis exspectatur aetas, ut possint, in miraculis est habendum divinae potentiae, non ad humanae trahendum exemplum naturae. Nam quando voluit deus, et iumentum locutum est. Idem : De Ieremia legitur : Priusquam exires de vulva, sanctificavi te. Illa enim sanctificatio, qua efficimur modo templum dei, nonnisi renatorum est. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei. Nemo autem renascitur, nisi prius nascatur. Et intelligitur, quod nemo renascitur post baptismi institutionem, ut ex praedictis patet, nisi prius fuerit natus.
- Quod potuerit exsultatio Ioannis in utero matris signum esse futurae, non iam habitae sanctificationis. Videtur tamen illam sanctificationem idem Augustinus intellexisse fuisse signum futurae sanctificationis dicens : Non dictum est, quia credidit infans in utero, sed exsultavit, nec Elizabet dicit : Exsultavit in fide, sed : Exsultavit in utero meo. Et : Potuit esse haec sanctificatio tantae rei a maiori cognoscendae indicium, non a parvulo cognitae.
- De his, qui in baptismo verba corrupte proferunt. De his, qui in baptismo verba corrupte proferunt, Zacharias scribit Bonifatio : Retulerunt mihi nuntii tui, quod fuerit sacerdos in eadem provincia, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret nescius Latini eloquii infringens linguam diceret : Baptizo te in nomine patria et filia et spiritui sancta. Si ille, qui baptizavit, non errorem inducens vel haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam baptizans hoc dixisset, non possumus consentire, ut denuo rebaptizetur. Rebaptizandus est ergo aliquis, cum taliter, scilicet infringendo linguam ab aliquo baptizatur, si errorem baptizans inducere intendit, non quia ille, qui intinctus est, non sit baptizatus, sed ne modus taliter baptizandi frequentetur.
- Illi, de quibus nulla exstant indicia, quod baptizati sunt, rebaptizandi sunt. Praeterea sciendum est, ut Leo papa ait, quod illi, de quibus nulla exstant indicia inter propinquos vel clericos vel vicinos, quibus baptizati fuisse doceantur, agendum est, ut renascantur, ne pereant, in quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum. Conferendum ergo eis videtur, quod collatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis.
- De his qui mimice baptizantur, an rebaptizandi sint. De his autem, qui mimice baptizantur, ait in libro de baptismo parvulorum Augustinus dicens : Si totum ludicre et mimice et ioculariter ageretur, utrum approbandus sit baptismus, qui sic daretur, divinum iudicium per alicuius revelationis orationem implorandum esse censerem. Idem velle videtur tale fuisse verum baptisma scribens ad Bonifatium dicens : Illud etiam non te moveat, quod quidam non ea fide parvulos ad baptismum ferunt, ut per spiritum ad vitam regenerentur aeternam, sed eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim postea illi regenerantur, quia nec ab illis hac intentione offeruntur. In ecclesiastica etiam historia legitur, quod Alexander episcopus Alexandriae, cum Petri martyris sollemnia celebraret, post expleta missarum sollemnia vidit super oram maris puerorum ludum imitantium, ut fieri solet, episcopum et gerentium ea, quae in ecclesia geri mos est. Mox eos ad se adduci iubet et quid egissent pereunctatur. Illi rei ordinem pandunt, baptizatos a se esse quosdam catecuminos confitentur per Athanasium puerum, qui illis fuerat episcopus simulatus ; ubi ex responsis eorum vidit secundum religionis nostrae ritum cuncta constare, statuit illis, quibus integris interrogationibus et responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptismum non debere, sed adimpleri ea, quae a sacerdotibus geri mos est.
- Quod baptizandi ante baptismum sunt catechizandi. Ante baptismum vero, ut Rabanus ait, catechizandi debet hominem praevenire officium et fidei primum catecuminus accipiat rudimentum. Item : Prius ipse Christus caeci nati oculos luto ex sputo facto superlinivit et sic ad aquas Siloe misit, quia prius debet baptizandus fide incarnationis Christi instrui et sic ad baptismum iam adultus mitti, ut sciat, cuius gratiae in eo est particeps et cui iam debitor fiat deinceps.
- Quod ante viginti dies baptizandi sint catechizandi. Ante viginti vero dies baptismi, ut in Bracarensi concilio habetur, ad purgationis exorcismum catecumini currant, in quibus viginti diebus symbolum omnino, quod est : Credo in deum patrem, specialiter doceantur.
- Quod pro aegris et mutis et surdis et parvulis alius respondere potest, dum baptizantur. Parvuli, ut Isidorus ait, alio profitente baptizantur, quia adhuc loqui vel credere nesciunt, sicut etiam aegri et muti et surdi, quorum vice alius profitetur, ut pro eis respondeat, dum baptizantur.
- Pro quibus aegris in baptismo alius respondere possit. Qualiter autem hoc intelligi debeat, ex concilio Carthaginensi quarto ostenditur ita : Aegrotantes, si pro se respondere non possunt, cum voluntas eorum testimonium sui dixerit, baptizentur. Similiter de poenitentibus agendum est.
- Quod valeat tantum baptizandis pueris patrinorum responsio in baptismo, quantum adultis propria responsio. Cum pro parvulis alii respondent, ut Augustinus ait in libro de baptismo parvulorum, ut impleatur erga eos celebratio sacramenti, valet utique ad horum consecrationem, quia ipsi pro se respondere non possunt. At si pro eo, qui respondere potest, alius responderit, non itidem valet. Ex qua regula illud evangelii dictum est, quod omnes, cum legitur, naturaliter monet : Aetatem habet, de se loquatur.
- Quo sensu dicatur pro parvulo : Credo, vel : Fidem peto. Quo autem sensu pro parvulo dicatur : Credo, vel : Fidem peto, ostendit Augustinus ad neophytos dicens : Nihil aliud est credere, quam fidem habere, et ideo, cum respondeatur credere parvulus, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum et convergere se ad deum propter conversionis sacramentum, id est respondetur repraesentari ad hoc, ut suscipiat fidei vel conversionis sacramentum, scilicet sacramentum baptismatis datum in nomine trinitatis, quam ecclesia confitetur vel quam fidem aliquis confitetur, dum ad deum convertitur.
- Quomodo in ecclesiam catholicam credere dicamur. Sed quaeritur, cum dicimus : Credo in sanctam ecclesiam catholicam, utrum in ipsam nos ita credere dicamus, quemadmodum in deum nos credere dicimus. Quod Augustinus determinat dicens : Quod autem interrogavimus : Credis in sanctam ecclesiam, remissionem peccatorum, resurrectionem ?, non eo modo interrogavimus, ut quomodo in deum creditur, sic in ecclesiam sanctam et catholicam credatur ; propterea sancta et catholica est, quia recte credit in deum. Non ergo diximus, ut in ecclesiam quasi in deum crederetis, sed intelligite vos dicere et dixisse, ut in ecclesia sancta et catholica conversantes in deum credideritis et in resurrectionem carnis, quae futura est. Est ergo sensus horum verborum : Credo in deum patrem omnipotentem etc., id est : credendo et diligendo in ipsum tendo, ut per hoc in ecclesia catholica conversans immortalitatem carnis, quae futura est, recipiam.
- Quo sensu in ecclesiam catholicam parvulus credere respondeatur. Sed cum alio sensu dicatur credere parvulus et alio adultus, quaeritur, quis sit sensus, cum respondetur credere in deum et in sanctam ecclesiam parvulus. Potest dici, etsi aliter hoc prius sit expositum, id est : ad hoc repraesentatur parvulus, ut suscipiat baptismi sacramentum, pro quo efficietur dignus praemio, quo est digna ecclesia praesens ex hoc, quod credit in deum etc. Sed cum hoc non intelligat dicere qui offert parvulum, quaeritur, utrum mentiatur offerens parvulum. Ad hoc dici potest, quod quantum ad intentionem, forte mentitur, verbis tamen, etsi nesciat, verum dicit, ut Caiphas, qui prophetavit dicens : Expedit, ut unus moriatur pro populo, aliud intellexit et aliud nesciens prophetavit ; vel : etsi mentiatur, nihilominus congrue ei confertur baptismi sacramentum, cum, etsi nulla talia praecederent, nihilominus baptizaretur puer.
- Post baptismum de sacramento confirmationis subiungitur, quod omnes fideles suscipere tenentur. Post baptismi sacramentum de sacramento confirmationis consequenter agendum videtur, quod omnes fideles post sacramentum baptismatis suscipere debent. Ait enim Urbanus papa : Omnes fideles per manum impositionis episcoporum spiritum sanctum post baptismum accipere debent, ut pleni Christiani inveniantur, quia eum spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur.
- Per sacramentum confirmationis gratia nobis infunditur, qua prudentiores et fortiores contra invisibiles hostes efficimur. Per sacramentum ergo confirmationis gratia nobis infunditur, qua prudentiores et fortiores contra invisibiles hostes efficimur. Unde Melciades papa ait : Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit lapsu, in fonte, id est in baptismate, plenitudinem tribuit ad innocentiam et in confirmatione augmentum praestat ad gratiam. Et quia in hoc mundo tota aetate victuris inter invisibiles hostes et pericula gradiendum est, in baptismo regeneramur ad vitam, post baptismum confirmamur ad pugnam, in baptismo abluimur, post baptismum roboramur. Et quamvis continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen necessaria sunt confirmationis beneficia. Regeneratio per se salvat mox in pace beati saeculi recipiendos. Confirmatio armat et instruit ad agones mundi huius et praelia reservandos. Qui autem post baptismum cum acquisita innocentia immaculatus pervenit ad mortem, confirmatur morte, quia iam non potest peccare postus mortem.
- An dignius sit sacramentum confirmationis sacramento baptismi. Utrum autem dignius sit sacramento baptismatis sacramentum confirmationis aperte Melciades ostendit, scribens Hispanorum episcopis : De his vero, super quibus rogastis vos informari, id est utrum maius sit sacramentum manus impositionis episcoporum aut baptismus, scitote, utrumque magnum esse sacramentum et sicut unum maioribus, id est summis pontificibus est accomodatum, quod nisi a maioribus perfici non potest, ita et maiori veneratione venerandum est et tenendum. Sed ita coniuncta sunt haec duo sacramenta, ut ab invicem nisi morte praeveniente nullatenus possint segregari et unum sine altero perfici non potest, id est habens unum, scilicet sacramentum baptismatis perfectus esse non potest, si contempserit alterum, id est sacramentum confirmationis.
- Quod sacramentum confirmationis nonnisi ab episcopis perfici potest. Sed sacramentum confirmationis nonnisi ab episcopis perfici potest, ut Eusebius papa ait : Manus quoque impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest nisi a summis sacerdotibus, nec tempore apostolorum ab aliis, quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse, nec ab aliis, quam qui eorum tenent locum umquam perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum nec intra eoclesiastica umquam reputabitur sacramenta.
- Quod puer per sacerdotem in baptismo in vertice, per pontificem vero in fronte chrismate signari debet. Sed cum in baptismate puer a sacerdote chrismate in summitate verticis signetur, per pontificem signetur in fronte, ut Rabanus de institutione clericorum ait : Novissime a summo sacerdote per impositionem manus paraclitus traditur baptizato, ut roboretur per spiritum sanctum ad praedicandum aliis donum, quo in baptismate consecratus est, per gratiam vitae donatus aeternae. Signatur enim baptizatus cum chrismate in capitis summitate per sacerdotem, per pontificem vero in fronte, ut in priore unctione significetur super ipsum spiritus sancti descensio ad habitationem deo consecrandam, in secunda quoque, ut eiusdem spiritus sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis et scientiae et virtutis venire in hominem declaretur.
- Quod ieiuni adulti et a ieiunantibus sacramentum debent accipere confirmationis. Ieiuni autem et a ieiunantibus adulti sacramentum confirmationis accipere debent, ut ex concilio Aurelianensi ostenditur : Et ieiuni ad confirmationem veniant perfectae aetatis, ut moneantur confessionem facere prius, ut mundi donum spiritus sancti valeant accipere, et quia numquam erit vere Christianus, nisi in confirmatione episcopi quis fuerit crismatus. Sed hoc intelligitur ita : Numquam erit vere Christianus, id est vere Christi membrum, nisi in confirmatione episcopi fuerit chrismatus, id est si in confirmatione episcopi chrismari contempserit.
- Quod nonnisi ieiuni episcopi nisi infirmis et morte periclitantibus sacramentum confirmationis conferre debent. Ut autem episcopi nonnisi ieiuni per impositionem manuum spiritum sanctum tradant exceptis infirmis et morte periclitantibus statutum est. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecostes, a ieiunis celebrari debet baptismus, ita et traditionem sancti spiritus a ieiunis pontificibus convenit celebrari.
- Quod secundo vel tertio nullus confirmari debet. Secundo autem vel tertio sicut nullus baptizari, ita nec confirmari debet, ut ex concilio Terraconensi ostenditur ita : Dictum est nobis, quod quidam de plebe bis vel ter aut eo amplius, episcopis ignorantibus tamen, ab eis episcopis confirmentur. Unde nobis visum est eandem confirmationem sicut nec baptismum iterari minime debere, quia bis vel amplius baptizatos aut confirmatos non saeculo, sed soli deo sub habitu saeculari vel clericali religiosissime famulari decretum est. Item Gregorius : De homine, qui a pontifice confirmatus fuerit denuo, illa talis iteratio vel confirmatio est prohibenda.
- An sint rebaptizandi, qui in baptismate propriis nominibus nominati non sunt. De pueris vero baptizatis vel confirmatis, qui propriis nominibus in baptismate vel confirmatione nominati non sunt, quaeri solet, an sint rebaptizandi. Non enim dominus ait : Ite nominantes et baptizantes eos in nomine patris etc., sed ait : Ite, docete omnes gentes baptizantes etc. Quare etsi propriis nominibus, dum baptizantur vel confirmantur, nominati non sunt, non tamen sunt rebaptizandi. Peccat tamen graviter, qui non nominando proprio nomine, quod ecclesiae consuetudo habet, aliquem baptizat. Alicui tamen videri poterit sine nomine baptizatus vel confirmatus huiusmodi debere rebaptizari vel iterum confirmari, ne per pravam consuetudinem huiusmodi baptismus vel confirmatio in ecclesia dei frequentetur, vel quia ab ecclesia generaliter hoc est constitutum et tenetur, scilicet ut nemo sine nomine baptizetur vel confirmetur.
- Quod baptizandi nomen suum dare debent. Baptizandi enim, ut ex concilio Carthaginensi quarto habetur, nomen suum dent, id est dare debent et diu sub abstinentia vini et carnium ac manus impositionis crebra examinatione baptismum percipiant.
- Quod omnia sacramenta cum signo crucis perficiuntur. Omnia autem sacramenta signo crucis perficiuntur, ut ostendit Stephanas papa dicens ; Numquid non omnia sacramenta crucis figura perficiuntur ? Numquid baptismatis unda nisi cruce sanctificata peccata relaxat ? Et ut caetera praetereamus, sine crucis signaculo quis sacerdotii gradum ascendit ? Patet ergo sacramentum aliquod sine crucis signaculo in ecclesia confici non posse.
- 88. An Christus sacramentum corporis et sanguinis sui in caena cum signo crucis celebraverit. Sed quaeritur, utrum Christus sacramentum corporis et sanguinis sui in caena eum signaculo crucis celebraverit, cum nondum Christus passus esset et ita cum huiusmodi signaculo aliquid fieri nondum institutum esset. Sic ergo nec a Christo sacramentum corporis et sanguinis sui signaculo crucis celebratum est. Ad hoc dicendum videtur, quod potuit ab eo fieri sine crucis signaculo, quod post suam passionem sine signaculo crucis fieri non potuit ; vel : forte cum signaculo crucis sacramentum corporis et sanguinis Christi celebratum est in caena, cum quo aliquid fieri nondum institutum erat.
- Post praedicta sequitur eucharistiae sacramentum. Eucharistiae vero sacramentum sequitur post confirmationis sacramentum. Per baptismum enim mundamur, per manum impositionis confirmamur, eucharistia spiritualiter reficimur, unde et eucharistia quasi bona gratia dicitur. Cuius sacramenti ritum Melchisedec ostendit, ubi panem et vinum Abrahae obtulit. Unde, ut Ambrosius ait, ex hoc intelligi datur anteriora esse sacramenta Christianorum quam Iudaeorum, id est quod ritus et similitudo sacramentorum Christianorum antiquior sit quam Iudaeorum.
- Quae pertineant ad eucharistiae sacramentum. Ad hoc autem sacramentum pertinentia consideranda sunt, quae sit huius sacramenti institutio et forma et quid sit hic sacramentum et quae res sacramenti.
- Quando sit institutum eucharistiae sacramentum. Sacramentum hoc dominus instituit, quando post typicum agnum corpus et sanguinem post caenam discipulis porrexit, Unde Eusebius Emisenus ait : Quia corpus ablaturus erat ab oculis hominum et illaturus erat sideribus, necesse erat, ut in die caenae sacramentum nobis corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur iugiter per mysterium, quod semel offerebatur in praemium.
- Quae sit forma verborum, qua conficiatur corpus et sanguis Christi. Forma vero est verborum, quam dominus in caena tradidit dicens : Hoc est corpus meum ; et post ait : Hic est sanguis meus. Cum ergo haec verba proferuntur, conversio fit panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi. Reliqua vero dicuntur ad laudem dei. Unde Ambrosius : Sermone hoc conficitur sacramentum, quia sermo Christi creaturam mutat. Et sic ex pane fit corpus Christi et vinum cum aqua in calice missum fit sanguis consecratione verbi caelestis. Item Eusebius Emisenus : Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum, quoniam quidem qui actor est muneris, ipse est etiam testis veritatis. Nam et invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis sui et sanguinis verbo suo secreta potestate convertit ita dicens : Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Et sanctificatione repetita ait : Accipite et bibite, hic est sanguis meus. Item in libro de trinitate Augustinus ait : Corpus Christi dicimus illud, quod ex frugibus terrae acceptum et prece mystica consecratum sumimus in memoriam dominicae passionis, quod per manus hominis ad illam visibilem speciem perducitur, non sanctificatur, ut sit tam dignum sacramentum nisi operante invisibiliter spiritu dei. Fit ergo secundum Ambrosium ex visibili pane invisibile Christi corpus, ex vino et aqua visibilibus fit invisibilis sanguis Christi. Quod autem Eusebius ait : Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis sui et sanguinis sui verbo suo secreta potestate convertit ita dicens : Accipite et comedite, hoc est corpus meum, et addidit : Hic est sanguis meus, diligenter considerandum est. Non enim tunc invisibilis sacerdos erat, cum substantiam panis et vini praedicto verbo in corpus et sanguinem suum convertit, nec secundum quod sacerdos erat, substantiam panis et vini in corpus et sanguinem suum convertit, sed potentia suae divinitatis. Dicendum ergo videtur, quod secundum quod sacerdos fuit, verba praedicta protulit, quorum prolatione visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui potentia suae divinitatis convertit. Non ergo aliter operatus est, secundum quod tunc sacerdos fuit, quam nunc sacerdotes ecclesiae in hoc, quod sacerdotes sunt, eodem verbo operentur, nisi dicatur : aliter, quia dignius quam aliquis sacerdos alius officium sacerdotis gessit.
- An singulae particulae panis et vini in corpus et sanguinem Christi per illa sollemnia verba, quae Christus in caena protulit, convertantur. Sed cum substantiam panis et vini in corpus et sanguinem suum converterit, quaeritur, utrum singulas partes panis vel vini in corpus et sanguinem suum vel in partem corporis et sanguinis sui converterit. Ad hoc dicendum videtur : utrum hoc fecerit, certum de scripturis non habetur. Potuit siquidem singulas partes panis et vini in corpus suum et sanguinem vel in partes corporis et sanguinis sui qui de nihilo creaturas fecit convertere. Non ergo ordinem naturarum quaeramus in conversione panis et vini in Christi corpus et sanguinem. Si enim ordinem quaerimus, ut Ambrosius ait, viro mixta femina generare consueverat. Liquet igitur, quod praeter naturae ordinem virgo generavit et hoc, quod conscimus, corpus ex virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse partus ex virgine ? Item idem : Ante benedictionem alia species nominatur, post consecrationem sanguis nuncupatur.
- An Christus in caena vel sacerdotes praesentis temporis corpus Christi conficiant. Ut dictum est, secundum Ambrosium, corpus hoc, quod conficimus, ex virgine est. Sed nec sacerdotes praesentis ecclesiae corpus Christi conficere videntur, nec Christus in caena corpus suum conficiebat, nisi ita intelligatur, quod Ambrosius ait : Corpus hoc, quod conficimus, id est corpus hoc, in quod substantia panis transit per sollemnem nostram verborum prolationem, ex virgine est. Sic et Christus in caena corpus suum conficiebat, id est sollemnia verba proferebat, per quae aliquid corpus Christi efficiebatur, id est in corpus Christi transibat. Quod autem ait Ambrosius : Ante benedictionem alia species nominatur, intelligitur ita : Ante benedictionem alia substantia nominatur, scilicet vinum, post consecrationem sanguis nuncupatur, id est verum est transisse vinum in illud, quod sanguis Christi nuncupatur. Sic etiam intelligitur, quod Augustinus ait ita : Fideliter fateamur ante consecrationem panem esse et vinum, quod natura formavit, post consecrationem vero carnem Christi et sanguinem, quod benedictio consecravit. Quod est : Fideliter fateamur ante consecrationem panem esse et vinum, quod ex naturalibus rebus est formatum, post consecrationem vero transisse in carnem Christi et sanguinem, quod benedictio consecravit, id est per benedictionem consecrantem.
- An suum sanguinem Christus in caena acceperit. Quod suum sanguinem Christus in caena prius acceperit et postmodum discipulis dederit, ostendit Esitius super Leviticum dicens : Primus sacerdos et postea filii eius ungebantur sanguine, quia Christus primus sanguinem accepit in caena, deinde discipulis dedit. Item Esitius : Cum enim bibit et apostolis bibere dedit, intelligibilem sanguinem super altare, id est corpus suum fudit. Ecclesia autem est corpus Christi. Unde Marcus : Et sumens gratias agens dedit eis et biberunt, ex eo omnes et dixit eis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
- An per benedictionem, quae fit in consecratione corporis et sanguinis domini, aliquid consecretur. Sed quaeritur, quid ibi benedictio consecraverit. Corpus Christi benedictio illa non consecravit. Item substantiam panis benedictio illa non consecravit. Si enim benedictio substantiam panis consecravit, substantia illa panis consecrata fuit. Ergo illa substantia panis consecrata fuit, quando ipsa erat vel quando ipsa non erat. Non, quando non erat. Ergo, quando erat, consecrata erat. Sed si consecrata erat substantia panis, corpus Christi erat, cum non aliud consecratum esset. Unita erat ergo verbo dei post consecrationem substantia panis et vini, quae ante consecrationem eidem verbo unita non erat. Ita infinite erunt substantiae unitae verbo dei, quae nondum eidem sunt unitae. Unde intelligendum videtur : Post consecrationem vero carnem Christi et sanguinem esse fateamur illud, in quod transivit, id est substantiam panis et vini, per benedictionem consecrantem, id est per verba in sanctum facientia transire aliquid, in Christi corpus consecratum. Quod enim, ut Ambrosius ait in libro de sacramentis, natura formavit, panis est in altari usitatus ante verba sacra ; ubi accessit consecratio, de pane fit Christi is caro, id est panis transit in Christi carnem. Item Ambrosius : Si tanta vis est in sermone domini, ut inciperet esse, quod non erat, quanto magis operatur, ut sint, quae erant et in aliud mutentur id est in aliud transeant. Item Augustinus in sermone quodam : Sicut per spiritum vera caro creatur, ita vera caro per eundem ex substantia panis et vini fit. Item Augustinus : Non omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi fit corpus Christi.
- Quod alio ordine a fidelibus in ecclesia Christi corpus et sanguis sumitur, quam discipulis in caena sit traditum. Hoc autem sacramentum alio ordine a Christo in caena discipulis datum est, quam a fidelibus in ecclesia sumatur. Dominus enim ad invisibilia paternae maiestatis migraturus celebrato cum discipulis typico pascha quoddam memoriale, ut Hieronymus ait, commendare volens sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum eis tradidit, ut ostenderet legis veteris sacramenta, inter quae praecipuum erat agni paschalis sacrificium, in morte sua terminata sacramenta novae legis substituit, in quibus excellit mysterium eucharistiae. Ideo etiam post alia dedit, ut hoc memoriae discipulorum artius infigeretur et ab ecclesia deinceps frequentaretur.
- Quod nullus eucharistiam pransus debet sumere. Sed modo hanc eucharistiam non debent aliqui pransi sumere nec mensis suis miscere, ut super epistulam ad Corinthios ostenditur ita : Dominicam caenam dicit acceptionem eucharistiae, quam non debent pransi sumere vel mensis suis miscere, ut hi, quos apostolus arguit, sed ieiuni in honore tanti sacramenti, licet Christus post caenam discipulis dederit, quo vehementius commendaret, volens hoc ultimum infigere cordibus et memoriae eorum ; quo autem ordine post sumeretur, apostolis servavit docendum.
- Quod unum corpus Christi ubique consecratur, in cuius consecratione ad vocem sacerdotis caelum aperitur. Unum autem et idem corpus ubique consecratur et sumitur, in cuius consecratione ad vocem sacerdotis caelum aperitur, ut Gregorius in homilia paschali ait : Quis fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad vocem sacerdotis caelos aperiri, angelorum choros adesse, summa et ima sociari, unum quid ex visibilibus et invisibilibus fieri ? Quod est : Quis fidelium habere dubium possit, id est debeat, summa et ima sociari, id est ima in summa transire, scilicet substantiam panis et vini in corpus et sanguinem Christi transire ? Et hoc est, quod supponit : Unum quid ex visibilibus et invisibilibus fieri, id est visibilia in invisibilia transire. Idem subiungit : Eodem momento et in caelum rapitur ministerio angelorum consociando corpori Christi et ante oculos sacerdotis in altari videtur. Et subiungit : Sicut divinitas verbi totum implet mundum, ita multis locis illud corpus consecratur. Nec tamen sunt multa corpora Christi, sed unum corpus et unus sanguis, ideoque sive plus sive minus quis inde percipiat, omnes aequaliter corpus Christi sumunt.
- Quod forma panis et vini sit sacramentum in ipsa celebratione corporis et sanguinis domini. Forma vero panis et vini, quae ibi videtur, ut Augustinus in libro de civitate dei ait, sacramentum est, id est sacrae rei signum, quia per speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid facit in cognitionem venire. Quod est : per visibilem formam, quae sensibus ingeritur, id est comprehenditur, aliud aliquid in cognitionem venit. Tenent ergo, ut Gregorius ait, species vocabula rerum, quae ante fuerunt, scilicet panis et vini, id est formae illae, scilicet panis et vini nominibus rerum, quarum formae fuerunt, significantur. Corpus igitur Christi, ut Augustinus ait, et veritas est et figura est. Veritas, dum corpus Christi et sanguis virtute spiritus in veritate ipsius ex panis vinique substantia efficitur, figura vero id, quod exterius sentitur. Est ergo praedictorum verborum intellectus : Corpus Christi, id est ipsa celebratione sacramenti corporis Christi in altari, et veritas est et figura est, id est res sacramenti et sacramentum. Veritas, id est res sacramenti ibi est, dum in corpus Christi et sanguinem substantia panis et vini transeunt, figura vero, id est sacramentum, est id, quod exterius sentitur, id est forma, quae sensu comprehenditur.
- Quod res gemina sit sacramenti corporis et sanguinis domini. Huius autem sacramenti res gemina est : una sub specie panis eit vini latens, quae eisdem speciebus significatur, ut Christi caro, quam de virgine traxit ; altera significata tantum, ut ecclesiae unitas. Sunt ergo tria hic distinguenda scilicet : quod sacramentum est tantum, ut panis et vini visibilis species ; res sacramenti et sacramentum, ut caro Christi et sanguis latens sub panis et vini specie ; res et non sacramentum, unitas ecclesiae.
- Quod speciei panis et vini in sacramento corporis et sanguinis domini res gemina sit. Porro speciei visibilis sacramenti res gemina est ; nam sicut panis corpus reficit et sustentat et vinum hominem laetificat, sic caro Christi et sanguis interiorem hominem spiritualiter reficit et saginat. Et sicut ex multis granis unus panis conficitur et ex multis acinis unum vinum confluit, ita ex multis fidelium personis ecclesiastica unitas consistit, unde apostolus : Unus panis et unum ,corpus multi sumus. Unde Augustinus ait : Unus panis et unum corpus dicitur ecclesia pro eo, quod sicut unus panis ex multis granis et unum corpus ex multis membris componitur, sic ecclesia ex multis fidelibus caritate copulante connectitur.
- Cuius rei sit sacramentum corpus Christi. Cuius est etiam sacramentum corpus Christi proprium de virgine sumptum, quia, ut corpus Christi ex multis membris purissimis et immaculatis constat, ita societas ecclesiastica ex multis personis a criminali macula puris consistit.
- Cuius sit sacramentum sanguis Christi. Sanguis vero Christi sacramentum est gratiae, qua spiritualiter vivificamur. Sicut enim sanguis Christi eius membra vivificat, ita et gratia spiritualis, scilicet caritas ecclesiae membra spiritualiter vivificat.
- Quod duo sint modi manducandi Christum. Sunt autem duo modi manducandi corpus et sanguinem Christi, quemadmodum et duae res sunt illius sacramenti : unus sacramentalis, quo boni et mali manducant, alter spiritualis, quo soli boni manducant. Unde Augustinus : Quid est Christum manducare ? Non hoc est solum in sacramento corpus eius accipere. Multi enim indigne accipiunt, sed in ipso manere et habere ipsum in se manentem non possunt. Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Christi et ecclesiae, quod sacramentum significat, manet. Nam qui discordat a Christo, ut Augustinus ait, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem eius bibit, etsi tantae rei sacramentum ad iudicium cotidie accipiat. Spiritualem vero manducationem idem Augustinus a sacramentali distinguens ait : Ut quid paras dentes et ventrem ? Credere in deum, hoc est manducare panem et vinum, id est esse de unitate ecclesiae, quae significatur per panem et vinum.
- Quomodo sit manducandus Christus. Item Augustinus : Quomodo manducandus est Christus ? Quomodo ipse dicit : Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo, id est qui participat societatem ecclesiae per carnem meam et sanguinem meum significatae, in me manet et ego in eo, id est mihi per dilectionem adhaeret et ego per gratiam inhabitantem in eo maneo. Item Ambrosiusin libro de sacramentis : Nulli ambigendum est tunc quemque corporis sanguinisque domini participem fieri, quando membrum Christi efficitur, id est nulli ambigendum est, tunc quemque unitatis ecclesiae per Christi corpus et sanguinem significatae participem fieri, quando membrum Christi efficitur.
- Quod et a bonis et a malis corpus Christi sumitur. Quod autem et a bonis et a malis caro Christi sumatur et sanguis ostendit Gregorius dicens : Est quidem in peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro et verus sanguis, sed essentia, non salubri efficientia, id est a peccatoribus et indigne sumentibus vera caro Christi et verus sanguis sumitur, sed essentia, id est essentialiter, non salubri efficientia, id est ab eis non habetur gratia salutem efficiens. Item Augustinus de verbis evangelii : Multi indigne accipiunt corpus Christi, de quibus apostolus ait : Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum indigne, iudicium sibi manducat et bibit, per quod docemur, quam cavendum sit male accipere bonum. Ecce enim factum est bonum malum, dum male acciditur bonum, sicut econtra apostolo malum factum est bonum, dum bene accepit malum, scilicet dum stimulus Satanae patienter portaretur. Ergo mala prosunt bonis, ut angelus Satanae Paulo, et sancta obsunt malis, scilicet bonis sunt ad salutem, malis ad iudicium.
- Quid sit : Mala prosunt bonis et bona obsunt malis. Sed intelligitur : Mala prosunt bonis, id est digna patientia malorum vel adversorum prosunt bonis et abusio bonorum obest malis. Accipit ergo, ut Augustinus ait, bonus sacramentum et rem sacramenti, malus vero sacramentum et non rem sacramenti. Sacramentum dicit corpus de virgine sumptum, rem vero sacramenti spiritualem ecclesiae unitatem. Item : Non manducans manducat et manducans non manducat, quia manducat tantum sacramentaliter, non manducat spiritualiter, et non manducans sacramentaliter manducat spiritualiter.
- An in uno tantam loco sit corpus Christi. Videtur Christi corpus in uno tantum esse loco. Ait enim Augustinus : Donec saeculum finiatur, sursum est dominus, sed tamen etiam hic nobiscum est. Corpus enim, in quo surrexit, in umo loco esse oportet, veritas autem eius ubique diffusa est. Item : Una persona est deus et homo ubique per id, quod est in caelo, per id, quod homo est, Christus etiam dicit : Pauperes habebitis vobiscum, me non semper habebitis. Sed hoc quod ait : Donec saeculum finiatur, sursum est dominus, intelligitur ita : Donec saeculum finiatur, in caelo secundum visibilem formam, qua apparuit hominibus, est dominus.
- An ubicumque est corpus Christi, sit in ea forma, qua hominibus visibile apparuit. Sed hoc falsum videtur, cum, ubicumque est corpus domini, illam formam habeat, qua hominibus visibile apparuit. Unde intelligitur ita : Donec saeculum stat, in caelo tantum visibilem formam, qua apparuit hominibus, ostendens est dominus, sed tamen etiam nobiscum est veritas dominus, id est divinitas domini. Corpus enim, in quo surrexit, in uno loco esse oportuit, id est formam corporis, quae nobis apparuit, in uno loco tantummodo ostendit, veritas antem eius ubique diffusa est, id est divinitas Christi ubique essentialiter est. Item : Una persona deus et homo ubique est per id, quod est in caelo, id est secundum divinitatem, quae est in caelo, per id, quod est homo, id est secundum quod homo est, Christus etiam dicit : Pauperes habetis vobiscum, me non semper habebitis, id est non formam humanitatis meae semper habebitis. Item Augustinus in epistula ad Hieronymum ait : Ipsum quidem et non ipsum corpus, quod videbatur, manducatur ; et ipsum invisibiliter, non ipsum visibiliter manducatur. Item : Si necesse est illud visibiliter celebrari, id est per visibile sacramentum significari, necesse est tamen invisibiliter intelligi. Veritas etiam eius, id est verum corpus in omni altari est, ubicumque celebratur. Item Hieronymus in Levitico : De hac quidem hostia, quae in Christi commemoratione mirabiliter fit, edere licet, de illa vero, quam Christus in ara crucis obtulit, secundum se nulli edere licet. Id est : de corpore Christi, qui fuit hostia, quae in Christi commemoratione mirabiliter fit, id est quae per miraculum sub specie panis latet, in commemoratione passionis Christi edere licet, de illa vero, quam Christus in ara crucis obtulit, secundum se nulli edere licet, id est nulli visibile, id est ita, quod videatur ab aliquo, edere licet.
- Ex quibus constet ecclesiae sacramentum. Conficitur autem ecclesiae sacrificium ex visibili elementorum specie et invisibili domini nostri Iesu Christi carne et sanguine. Unde Augustinus : Hoc est, quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus, sacrificium ecclesiae duobus conici, duobus constare, scilicet visibili elementorum specie et invisibili domini nostri Iesu Christi carne et sanguine. Quod est : Hoc est, quod dicimus, quod modis omnibus perfecte ostendere intendimus, scilicet sacrificium ecclesiae duobus confici, id est duobus constare, scilicet ex visibili elementorum specie et invisibili domini nostri Iesu Christi carne et sanguine, id est duo in altari esse, cum corpus Christi sumitur in commemoratione passionis Christi, quae fuit sacrificium ecclesiae, scilicet visibilem elementorum speciem et invisibilem domini nostri Iesu Christi carnem et sanguinem, quod idem exponens subiungit, scilicet : Sacramento et re sacramenti, quod est visibili forma et invisibili Christi carne.
- Qualiter Christi caro et sanguis sumatur in memoria dominicae passionis. Sed quaeritur, quomodo, cum sumitur, Christi caro et sanguis in memoria dominicae passionis sumatur, cum per illam assumptionem passio Christi non significetur, nec per aliud, quod ibi fiat. Ad hoc dici potest, quod quotienscumque corpus Christi sumitur, ad memoriam reducitur, quod Christus fecit, cum corpus scilicet et sanguinem suum discipulis dedit, quod factum est imminente passione, per quod etiam ipsa passio ad memoriam reducitur.
- Quibus de causis sub alia specie carnem suam et, sanguinem suum Christus sumi instituit. Tribus vero de causis carnem et sanguinem sub alia specie discipulis tradidit et eandem esse sumendam instituit : ut fides, quae de invisibilibus est, haberet meritum, quia ut Gregorius ait, fides non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum, id est certitudo, quae est in aliquo ex hoc, quod ipsam sentit, non habet meritum ; et etiam ideo, ut non abhorreret animus, quod cerneret Oculus, quia, ut Augustinus ait, non habemus in usu carnem crudam comedere et ne veluti quidam horror esset cruoris.
- Quare sub specie panis et vini totus Christus sumitur. Ideo vero sub utraque specie totus Christus sumatur, scilicet specie panis et vini, ut totam humanam naturam assumpsisse ad hoc, ut totam redimeret, monstraretur. Valet enim, ut super epistulam ad Corinthios Ambrosius ostendit, ad tuitionem animae et corporis, quod percipimus, quia caro pro salute corporis, sanguis vero pro anima offertur. Quod est : ita utrumque sumitur, quod in altero corporis, in altero animae salus figuratur.
- Quod in singulis portionibus totus Christus sumatur. Quod sub utraque specie scilicet panis et vini totus Christus sumatur, in sermone dominicae quintae post Epiphaniam Hieronymus ostendit dicens : Singuli accipiunt Christum dominum et in singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis. Id est : Singuli accipiunt corpus domini nostri Iesu Christi et in singulis portionibus totus est, id est in singulis partibus speciei panis et vini totum corpus et sanguis sumitur, nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis, id est totum corpus et sanguinem suum in singulis praebet partibus. Item Hilarius : Ubi pars est corporis, et totum. Eadem ratio est in corpore domini, quae in manna, quod in eius figura praecessit, de quo dicitur : Qui plus collegerat, non habuit amplius, neque qui minus paraverat, habuit minus. Sed si, ubi pars est, ibi totum est, sub quibuslibet partibus speciei panis et vini totum corpus Christi et sanguis latet, quod forte inconveniens non videtur, nec ideo corpus Christi et sanguis et sua pars aequalia dici debent. Veluti : si magna massa panis consecraretur in corpus Christi et magna massa vini in sanguinem ipsius, sub forma ipsius massae lateret corpus et sanguis domini, nec tamen maius vel minus tunc esset corpus domini vel sanguis, quam nunc sit. Forte dicetur hoc esse impossibile, ut magna massa, postquam institutum est sacramentum corporis et sanguinis domini, in corpus et sanguinem domini consecretur, cum dominus magnam massam panis et vini in corpus et sanguinem suum minime consecrasse intelligatur.
- Quare in azimis sacrificium corporis domini celebretur. In azimis vero Christus in caena corpus suum intelligatur. consecrasse, cum tunc in domibus Iudaeorum fermentum non esset, quem ritum universalis tenet, ecclesia.
- Quod nullo nisi triticeo pane corpus Christi debeat consecrari. Nec de alio pane nisi triticeo corpus domini conficitur, cum nulli grano dominus nisi frumento se comparet dicens : Nisi granum frumenti etc.
- An tantum sub specie panis corpus Christi lateat et sub specie vini tantum sanguis Christi. Sed quaeritur, antantum sub specie panis corpus Christi lateat et sub specie vini tantum sanguis. Quod si est, sanguis Christi a corpore separatus videtur vel sanguis Christi sine corpore est et corpus sine sanguine, quod falsum et absurdum videtur. Unde dicendum est, quod sub specie panis corpus et sanguis latet, cum corpus Christi sine sanguine esse non possit et sanguis sine corpore, et sub specie vini utrumque latet.
- Quod anima sine sanguine in corpore esse non potest. Cum enim, corpus Christi sit immortale, sine anima esse non potest nec sine sanguine, cum ipsa anima sine sanguine in corpore esse non possit. Anima certe, ut Augustianus in libro quaestionum Exodi ait, quia spiritus est, in sicco habitare non potest. Ideo in sanguine fertur habitare. Sed sic in corporibus assumptis angelici spiritus non habitaverunt. Ad hoc dici potest : etsi angelici spiritus assumpsisse corpora dicantur, tamen ipsi in corporibus habitasse minime dicti sunt, eo quod nec personaliter eisdem corporibus uniti fuerunt et brevi tempore im eisdem corporibus mansuri erant. Utrum autem corpora illa senserint, in quibus angelici spiritus apparuerunt, cum ab eisdem spiritibus moverentur et cum sine sanguine corpora sensus habere non possint, forte solus novit, qui omnia condidit.
- Quare in sacrificio corporis et sanguinis domini aqua vino admisceatur. Aqua vero admiscenda est vino in sacrificio corporis et sanguinis domini, quia aqua populum significat, qui est per Christi passionem redemptus. Calix ergo dominicus, ut Iulius papa ait, iuxta canonum praeceptum aqua et vino mixtus debet offerri, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino ostendi sanguinem Christi. Cum enim in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, id est adunari ostenditur, et credentium populus ei, in quem credit, copulatur, id est copulari ostenditur. Idem subiungit : Non potest calix domini esse aqua sola vel vinum solum, nisi utrumque misceatur, id est non potest in sanguinem Christi consecrari aqua sola vel vinum solum, nisi utrumque misceatur. Item Cyprianus : Calix domini non est aqua sola nec vinum solum, nisi utrumque misceatur, sicut nec corpus domini potest esse aqua sola vel farina sola, nisi utrumque fuerit adunatum et panis unius compage solidarum, id est sicut nec panis, qui consecratur in corpus Christi, non potest esse farina sola vel aqua sola ete.
- An vinum sine aqua in sanguinem Christi consecrari possit. Ut ergo ex praedictis patet, si quis solum vinum offerat vel aquam sine vino, vinum vel aqua in corpus Christi non consecratur, iuxta quod Cyprianus ait : Si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter hoc non servavit, quod nos dominus exemplo et magisterio facere docuit potest simplicitati indulgentia domini venia concedi. Nos vero non innoxii sumus, qui nunc a domino instructi sumus, ut calicem domini cum vino mixtum, secundum quod dominus obtulit, offeramus. Ex his colligitur aquam vino mixtamdominum in sanguinem suum consecrasse.
- Quod eucharistia intincta non debet dari populo pro supplemento communionis. Eucharistia quoque intincta non debet dari populo, ut Iulius papa ait, pro supplemento communionis, quia non legitur Christus alicui discipulorum tribuisse panem intinctum nisi Iudae.
- Quod tale corpus dedit Christus discipulis, quale nunc sedet ad dexteram patris. Corpus autem suum tale dedit, quale habuit et quale nunc sedet ad dexteram patris, id est : et verum corpus dedit discipulis suis et verum nunc sedet ad dexteram patris. Sed cum tunc mortale esset, mortale et passibile corpus dedit discipulis suis. Contra quod auctoritas esse videtur, quae ita ait : Natura etiam immortale et impassibile corpus dedit discipulis suis. Sed intelligitur hoc ita : quod dignum erat immortale et impassibile fieri per id, quod factum est in humana natura, dedit discipulis suis.
- An species et pondus et sapor panis et vini in corpus Christi consecrati post consecrationem in subiecto sint. De speciebus vero et sapore et pondere quaeritur, in quo subiecto fundentur. Potius, inquit Augustinus super Ioannem, mihi videtur fatendum exsistere sine subiecto, quam esse, in subiecto, quia ibi non est substantia nisi corporis et sanguinis dominici, quae illis non afficitur accidentibus. Non enim Christi corpus talem in se habet formam, sed qualis in iudicio apparebit. Remanent ergo illa accidentia per se subsistentia ad mysterii ritum, ad gustus fideique suffragium quibus corpus Christi habens formam et naturam suam tegitur. Quod est : Remanent illa accidentia per se subsistentia ad mysterii ritum, id est propter mysticam significationem, ad gustus fideique suffragium, id est ne sit horror, dum gustatur, et ut fides habeat meritum, quibus corpus etc.
- An Christi corpus frangatur et in partes dividatur. Quaerendum etiam videtur, cuius ibi fractio fiat. Corporis Christi non videtur ibi fractio fieri, cum Christus carnalem sensum discipulorum redarguerit, qui putabant Christi carnem sicut aliam in partes dividendam et morsibus lacerandam. Sed contra hoc videtur, quod Ambrosius ait ita : Nihil falsi putandum est in sacrificio veritatis vel sicut fit in magorum praestigiis, ubi illusione quadam falluntur oculi, ut videatur esse, quod non est. Quod est : Non est putandum in sacrificio veritatis aliquid fieri falso, scilicet ut videatur corpus Christi per partes dividi, quod non dividitur, vel ut videatur fieri aliquid, id est divisio speciei panis fieri, quae non fiat, sicut fit in magorum praestigiis etc.
- Confessio Berengarii de fractione corporis Christi. Sed videtur iuxta Berengarii confessionem corpus Christi frangi et in partes dividi et dentibus atteri. Profiteor, inquit, de sacramentis dominicae mensae eandem fidem me tenere, quam dominus et venerabilis papa Nicolaus et haec sancta synodus auctoritate evangelica et apostolica tenendam tradidit mihique firmavit, scilicet panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi esse et sensualiter, non solum sacramentum, sed in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi et fidelium dentibus atteri. Iurans per sanctam et homousion trinitatem et per haec sacrosancta Christi evangelia, eos, qui contra hanc fidem venerint, cum dogmatibus et cum sectatoribus suis aeterno anathemate dignos esse pronuntio. Sed quod dictum est corpus Christi in partes dividi et dentibus atteri, intelligitur ita scilicet : sub partibus divisis et attritis totum corpus Christi latere et sumi. Taliter etiam intelligitur illud Augustini : Norunt fideles, quomodo manducent carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes vocantur. Per partes manducatur et manet integer. Totus per partes manducatur in sacramento et manet totus integer in caelo, manet totus integer in corde puro. Ideo ista dicuntur sacramenta, quia in eis aliud dicitur et aliud intelligitur. Quod est : Norunt id est noscere debent fideles, quomodo manducent carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam, id est unusquisque partem sacramenti corporis et sanguinis domini accipit, unde et ipsa gratia partes vocantur, id est corpus et sanguis domini nominibus partium, id est sacramenti visibilis significatur, id est sub diversis partibus visibilis sacramenti corpus Christi sumitur et manet integer totus, id est integrum totum. Per partes manducatur in sacramento et manet totus integer in caelo, id est sub diversis partibus sacramenti visibilis sumitur et manet integrum in caelo et manet totus integer in corde tuo, id est credere debes ipsum esse totum et integrum, id est non divisum fide, quae sit in corde tuo.
- Quid partes oblatae significent. Quid autem partes significent, Sergius papa ostendit dicens : Triforme est corpus Christi : pars oblatae in calice missa corpus Christi, quod iam resurrexit, monstrat ; pars comesta ambulans adhuc super terram ; pars super altari usque ad finem missae remanens corpus iacens in sepulcro, quia usque ad finem saeculi corpora sanctorum in sepulcris erunt. Sed quod dictum est : Pars in altari usque ad finem missae remanens intelligitur esse dictum secundum diversam ecclesiae consuetudinem.
- Quod fractio ipsa mysticam habeat significationem. Fractio etiam ipsa mysticam habet significationem. Designat enim Christi passionem et mortem. Unde ipse ait : Hoc facite in meam commemorationem, id est in memoriam passionis et mortis meae. Nam, ut Ambrosius ait, quia in morte Christi liberati sumus, cuius in edendo carnem et bibendo sanguinem memores esse debemus. Sed caveat quisque, ne indigne percipiat, quia iudicium manducat. Non est enim panis, iste, qui vadit in corpus, sed panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulsit.
Semel autem, ut Augustinus in libro sententiarum Prosperi ait, immolatus est Christus in semetipso, tamen cotidie immolatur in sacramento. Quod sic intelligendum videtur : Manifestatione corporis et distinctione membrorum semel tantum in cruce pependit offerens se patri hostiam redemptionis. Cotidie tamen immolatur in sacramento, id est cotidie per sacramentum eius fit memoria passionis.
- Sacrificium corporis et sanguinis domini cotidie iteratur propter nos, qui cotidie peccamus. Iteratur enim cotidie in medicinam cotidianae infirmitatis, unde Augustinus ait : Iteratur cotidie haec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia cotidie peccamus peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest ; et quia cotidie labimur, cotidie Christus pro nobis mystice immolatur, id est cotidie Christi immolatio facta pro nobis sacramento corporis et sanguinis Christi repraesentatur. Et addit : Dedit nobis sacramentum salutis, ut, quia ille iam non mori potest, per hoc sacramentum remissionem consequamur.
- An cotidie sit communicandum. Sed si quaeras, utrum cotidie sit communicandum, audias Augustinum : Cotidie eucharistiam accipere nec laudo nec vitupero. Omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen mens in affectu peccandi est, gravari magis dico eucharistiae perceptione, quam purgari.
- A malo nihil fit minus et a bono nihil fit maius in sacrificio corporis et sanguinis domini. Non autem in merito consecrantis, sed in verho conficitur creatoris, unde Augustinus : Intra catholicam ecclesiam in ministerio corporis et sanguinis domini nihil a bono maius, nihil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in verbo conficitur creatoris et virtute spiritus sancti. Item Gregorius : Putant quidam communionem corporis minus esse sacrificium, si illorum fiat officio, quorum vita eorum oculis videtur ignobilis. Heu ! in quam magnum laqueum incidunt, ut divina et occulta mysteria plus ab aliis sanctificata posse fieri credantur.
- Quid sit mysterium et quid sacrificium et quid sacramentum. Mysterium vero, ut idem subiungit, ideo dicitur quod secretam et reconditam habeat dispensationem, sacrificium vero quasi sacrum factum, quia prece mystica consecratur in memoriam dominicae passionis. Sacramenta sunt, ut ibidem adiungit, baptisma, chrisma et corpus Christi, quae ideo sacramenta dicuntur, quia sub tegumento visibilium rerum divina virtus secretius salutem eorundem sacramentorum operatur.
- Quare missa dicitur. Missa autem dicitur, eo quod caelestis nuntius ad consecrandum vivificum corpus adveniat iuxta dictum sacerdotis dicentis : Omnipotens deus, iube hoc perferri per manum sancti angeli tui in sublime altare tuum. Idcirco ubi angelus venerit, missa nequaquam vocari potest dubitari. Non enim, ut Beda ait in homilia paschali, dubitari licet, ubi corporis dominici et sanguinis mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus.
- Quot vicibus teneantur fideles in anno communicare. Quot autem vicibus teneatur quis fidelis in anno communicare, Fabianus papa ostendit ita : Etsi non frequentius, saltem ter in anno homines communicent, nisi forte quis maioribus quibuslibet criminibus impediatur, in pascha videlicet et pentecoste et natali domini. Item ex concilio Gabilonensi : Saeculares, qui in natali domini, pascha, pentecoste non communicaverint, catholici non credantur nec inter catholicos habeantur. Si vero non sint peccata tanta, ut Hilarius episcopus ait, ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis dominici separari. Quod est : nisi tantae fuerint voluntates malae, ut pro operibus earum, vel nisi tanta fuerint opera mala, ut pro operibus illis sit dignus excommunicari, non se debet a medicina corporis domini separare, qualia omnia mortalia peccata intelligenda videntur.
- Quod ante sacram communionem a propria uxore quis abstinere debeat. Oinnis autem homo ante sacram communionem, ut ex concilio Elibertano habetur, a propria uxore abstinere debet tribus aut quatuor aut septem diebus, nec inter catholicos connumerabitur, qui in his videlicet temporibus, pascha, pentecoste, natali domini non communicaverit.
- An a brutis animalibus corpus Christi sumatur. Illud etiam sane asserendum videtur, quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur, etsi sumi videatur. Formam ergo tantummodo et saporem, non corpus domini sumunt.
- Poenitentiae tractatus sequitur. De poenitentia congrue post praedicta agendum videtur, quia, ut Hieronymus ait, est secunda tabula post naufragium, quia, si quis vestem innocentiae in baptismo perceptam peccando corruperit, poenitentiae remedio recuperare potest. Prima enim tabula est baptismus, ubi deponitur vetus homo et induitur novus ; secunda est poenitentia, qua post lapsum resurgimus, ubi vetustas iterata deponitur et novitas amissa reparatur. Forte ideo prima tabula baptismus dicitur, quia sicut tabula primo alicuius imaginem recipit, ita et per sacramentum baptismi primo ad imaginem dei reformamur, secunda dicitur poenitentia, quia imago, quam post baptismum per peccatum deformavimus, in nobis per poenitentiam reformatur.
- Unde poenitentia dicatur. Poenitentia vero a puniendo dicta videtur. Poenitemtia enim, ut in libro de poenitentia Augustinus ait, dicitur laesio, qua punit et vindicat, quod quisque commisit ; vel poenitere iuxta eundem est poenam tenere, ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando ; et infra : Ille enim poenam tenet, qui semper vindicat, quod commisisse dolet. Poenitentia itaque est vindicta semper puniens in se, quod dolet commisisse,
- An meruerit per peccatum dolere de peccato homo. Meruit ergo poenam pro peccato, cum sit vindicta peccati,quam patitur ex hoc, quod dolet de peccato homo. Quod idem super illud scilicet : Ecce enim veritatem dilexisti etc. ostendit ita : Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ne peccata sint impunita eius, cui ignoscit. Misericordia est, quod homo liberatur, veritas, quod peccatum punitur. Idem alibi : Ita impertitur a deo largitas misericordiae, ut non relinquatur iustitia disciplinae. Sed quaeritur, utrum poena, quam patitur, dum dolet de peccatis homo, irrogetur pro meritis an ex misericordia tantum. Si pro meritis irrogatur, meruit ergo illam poenam, per quam est dignus vita, dum dolet de peccatis homo. Si vero ex misericordia tantum est poena, quam patitur, dum pro peccatis se affligit homo, frustra dictum est : Misericordiam dat, ut servet veritatem. Item frustra dictum videtur : Misericordia est, quod homo liberatur, veritas, quod peocatum punitur, si tantum est ex misericordia poena, quampatitur, dum se affligit pro peccatis homo. Item, si hoc est, quae differentia assignatur, cum dicitur : Misericordia est, quod homo liberatur, veritas, quod peccatum punitur ? Restat ergo, ut meruerit poenam illam, quam patitur aliquis, dum pro peccatis se affligit.
- Quod poenam homicidii latronis convertit deus in martyrium. Quod pro peccato meruerit quis poenam, qua est dignus aeterno praemio, ostendit Hieronymus dicens : Christus in paradisum de cruce etiam latronem intulit, et ne quis aliquando seram conversionem putaret, fecit homicidii poenam martyrium. Sic nonnisi pro poena, quam meruit, latro fuit dignus aeterno praemio.
- Quod latro pro nomine Christi crucifixus non est. Item, non videtur conversa poena homicidii latronis in martyrium, cum Augustinus dicat : Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum ; nec, quia credidit, passus est, sed dum pateretur, credidit. Ad hoc dici potest, quod non proprie dicitur conversa poena homicidii latronis in martyrium, sed ideo conversa dicitur in martyrium, quia dignus praemio aeterno fuit pro poena, scilicet ut statim intraret ad vitam, quemadmodum et illi, qui patiuntur martyrium. Item Esitius super Leviticum : Iudas inquit : Peccavi, tradens sanguinem iustum, sed in pectore habuit ignem alienum, quo inflammante cucurrit ad laqueum. Indignus autem remedio fuit, quia non pura mente poenituit. Item Ioannes os aureum : Iudas poenituit, sed male. Si ergo pura mente poenituisset, poenitentia illa praemio digna fuisset. Item, poenitentia illa poena fuit, illam per peccatum meruit, cum ad bonum ei non fuerit. Si ergo illam patienter vel ex caritate sustinuisset, per illam dignus praemio fuisset. Item Augustinus in libro de poenitentia ait : Nequaquam igitur peccatum parcitur, quia nullatenus sine vindicta relaxatur. Poenitentia ergo vel dolor cordis vindicta peccati est et ita est poena, quam meruit pro peccato homo et per quam homini relaxatur peccatum. Meretur ergo homo per peccatum illud, per quod aliquando eidem et idem dimittitur peccatum.
- Quibusdam non videtur aliquem per poenam mereri praemium. Videtur tamen quibusdam, quod per poenam nullus mereatur praemium. Sicut enim per poenam, sive iuste sive iniuste patiatur, nullus meretur supplicium, ita per poenam, sive iuste sive iniuste patiatur, nullus meretur praemium. Ad hoc dici potest : per bonum, sive bene sive male quis illud agat, nullus meretur supplicium, nec tamen sequitur, quod per idem, sive bene sive male fiat, nullus mereatur praemium. Item, nonnisi motu interiori vel exteriori quis meretur praemium. Cum ergo poena non sit motus interior vel exterior, per ipsam non meretur homo praemium. Ad hoc forte dicetur, quod duobus modis motus dicitur : actio, scilicet qua se ipsum vel alium movet quis, et passio, qua quis movetur. Taliter poena interior vel exterior potest dici interior vel exterior motus, per quem etiam meretur homo. Sed si poena bonum est, per quam meretur homo, sicut per ipsum opus, etsi mala intentione fiat, meretur quis praemium, ita si aliquis poenam patiatur non bona intentione, aliquod praemium meretur. ludas ergo per poenam, quam sustinuit, etsi temporale meruit praemium. Ad hoc forte dicetur, quod nec Iudas nec alius per poenam meruit praemium, nisi ita intelligatur : per poenam, id est per hoc, quod mortificat vitia carnis poena vel mortificare intendit. Sed si ita est, Christus non meruit sibi vel nobis aliquid per crucis patibulum, quod forte concedetur. Sed contra hoc obicitur passio puerorum ; propter aliquid enim digni praemio fuerunt. Ergo vel per poenam digni praemio martyrii fuerunt vel per aliud. Per aliud non. Pro poena ergo, quam passi sunt, pueri digni praemio fuerunt. Item, ut dictum est, sanguinis effusio obtinet vicem baptismatis ; multo magis in pueris, qui nondum circumcisi erant vel baptizati, obtinuit effusio sanguinis pro nomine Christi vicem baptismatis. Ita ergo digni fuerunt praemio pueri pro effusione sanguinis facta pro nomine Christi, sicuti digni essent praemio, si baptizati essent vel si suscepissent sacramentum circumcisionis. Patet ergo ex praedictis, quod per poenam aliqui merentur praemium.
- Quod post remissionem peccati restet poena pro eodem peccato. Quod etiam post remissionem peccati restet poena pro peccato, insinuare videtur Augustinus in libro de poenitentia dicens : Tale aliquid de patriarcha David nobis insinuatum est in libro regnorum, ad quem propheta cum missus esset eique propter peccatum, quod commiserat, ventura mala comminaretur, confessione peccati veniam meruit respondente propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum sit, et tamen consecuta sunt, quae deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio, quare et nunc dicitur : si deus propter hoc peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato, quod erat ei minatus, implevit, nisi quia rectissime sic dictum fuerat ? Respondetur remissionem illam peccati factam ad hoc, ne a percipienda vita impediretur aeterna, subsecutum vero illud comminationis exemplum, ut pietas hominis etiam illa humilitate exerceretur atque probaretur. Sic et mortem corporis propter peccatum deus homini inflixit et post peccatorum remissionem propter exercendam iustitiam non ademit. Patet ergo, quod poena, quam meruit homo per peccatum, remanet post peecati eiusdem remissionem.
- An pro peccatis mereatur quis poenitere. Sed cum, ut dictum est, poenitere sit poenam tenere, si meretur quis pro peccatis poenam tenere, meretur pro peccatis poenitere. Item, si hoc est, eum debeat aliquis de peccatis alterius dolere, debet de alterius peccatis poenitere. Item, in hoc, quod poenituit Iudas, poenam sustinuit, hanc autem poenam pati meruit. Meruit ergo Iudas poenitere de peccatis suis.
- Dupliciter poenitentia dicitur, scilicet humiliatio vel voluntas, ex qua libenter punit in se peccatum, et poena, quam patitur quis secundum ecclesiae praeceptum. Ad haec dicendum videtur, quod poenitentia dupliciter dicitur, scilicet humiliatio vel voluntas, qua libenter punit in se peccatum homo, et hanc homo non meretur, sed divina, gratia inspiratur. Aliter dicitur poenitentia scilicet poena, qua affligitur secundum praeceptum ecclesiae, dum dolet de peccatis homo. Dolere autem non solum pro suis, sed etiam pro cuiuslibet proximi peccatis tenetur homo. Sed in hoc, quod dolet, patitur poenam homo. Non solum ergo pro suis peccatis, sed etiam pro peccatis cuiuslibet proximi sui debet pati poenam homo, quod verum non videtur. Unde dicendum est : non debet pati, id est non est dignus pati pro cuiuslibet peccatis homo, debet autem dolere, quod est flere pro peccatis alterius, id est ad hoc, ut provocet alium ad flendum pro peccatis homo.
- Quod dicitur poenitentia etiam punitio, qua punit in se peccatum secundum ecclesiae praeceptum. Poenitentia etiam dicitur punitio, qua punit se ipsum secundum praeceptum ecclesiae homo, quae non est poena, sed actio. Secundum quod potest intelligi illa auctoritas Ambrosii : Poenitentia est praeterita mala plangere et plangenda iterum non committere. Quod est : poenitentia est punitio, qua aliquis secundum praeceptum ecclesiae praeterita mala plangendo punit et plangenda iterum non committit. Item Gregorius : Poenitentiam quippe agere est praeterita mala plangere et plangendo non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut iterum alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat aut dissimulat. Quid enim prodest, si peccata luxuriae quis defleat et tamen adhuc avaritiae aestibus laboret ? Horum verborum hic videtur intellectus : Poenitentiam agere est praeterita mala plangere, id est plangendo de praeteritis malis dolere vel satisfacere et plangendo nulla committere, id est in nullo mortali perseverare.
- An vera sit poenitentia, quam sequens culpa commaculat. Non autem videtur fuisse poenitentia vera, quam sequens coinquinavit culpa. Ait enim Augustinus : Inanis est poenitentia, quam sequens culpa coinquinat ; et : Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata ; et : Nihil valet veniam a malis poscere et mala denuo iterare. Quod est : sequens culpa vel mala denuo iterata mortificant et inania reddunt poenitentiam et caetera praecedentia bona ad meritum valentia.
- An iteranda sit poenitentia. Sed videtur poenitentia non esse iteranda, cum Ambrosius dicat : Reperiuntur, qui saepius agendam poenitentiam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si vere poenitentiam in Christo agerent, iterandam postea non putarent, quia sicut unum baptisma, ita una est poenitentia. Sed hoc de sollemni intelligitur poenitentia, quae non est iteranda secundum consuetudinem quarundam ecclesiarum. Unde hic videtur Ambrosii verborum intellectus : Reperiuntur, qui saepius agendam sollemnem poenitentiam putant in ecclesiis, in quibus non est consuetum sollemnem poenitentiam iterari, qui luxuriantur in Christo, id est fornicantur spiritualiter se a Christo separando. Nam si vere poenitentiam in Christo, id est adhaerentes Christo agerent, iterandam poenitentiam sollemnem postea non putarent, quia sicut unum baptisma, ita una est poenitentia. Unde Augustinus scribit ad Macedonium ita : Quamvis caute et salubriter provisum sit, ut locus illius humillimae poenitentiae semel in ecclesia concedatur, ne medicina vilis et minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit, quis tamen audeat deo dicere : quare huic homini, qui post primam poenitentiam rursus se laqueis iniquitatis obstrinxit, adhuc iterum parcis ?
- Quod valeat poenitentia iterata. Quod vero iterata valeat poenitentia, testatur Augustinus in libro de poenitentia dicens : Adhuc instant perfidi, quoniam sapiunt plus, quam oporteat, et non sobrii, sed excedentes mensuram dicunt : Etsi semel peccantibus post baptismum valeat poenitentia, non tamen saepe peccantibus proderit iterata. Alioquin remissio ad peccandum esset incitatio. Dicunt enim deum incitatorem mali, si semper poenitentibus subvenit, et etiam eis placere peccata, quibus semper praesto est gratia. Errant autem ; immo constat ei multum displicere peccata, qui semper praesto est ea destruere. Idem ad Macedonium : In tantum hominum iniquitas progreditur, ut etiam post actam poenitentiam, post altaris reconciliationem vel similia vel graviora committant. Et tamen facit etiam super tales oriri solem suum nec minus tribuit, quam ante tribuerat, largissima munera vitae ac salutis. Et quamvis eis in ecclesia locus illius. humillimae poenitentiae non concedatur, deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. Quod est : Quamvis taliter peccantibus in ecclesiis quibus locus ille humillimae poenitentiae, id est sollemnis poenitentiae non concedatur, postquam semel suscepta fuerit, deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur, id est suae misericordiae nonobliviscitur.
- Quod quamdiu peccatum est in memoria, tamdiu debet quis dolere de culpa. Quamdiu autem peccati habetur memoria, tamdiu dolor habeatur de culpa. Quid enim, ut Augustinus ait, restat, nisi dolere in vita ? Ubi enim dolor finitur, deficit et poenitentia. Si autem poenitentia finitur, quid relinquitur de venia ? Tamdiu gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a poenitentia. Dicit enim dominus : Vade et amplius noli peccare. Non dixit : Nec pecces :, sed : Nec voluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo servabitur, nisi dolor in poenitentia custodiatur ? Hic semper doleat et de dolore gaudeat et de doloris poenitentia, si contingerit, semper doleat et non sit satis, quod doleat, sed ex fide doleat et non semper doluisse doleat. Quod dictum est : Ubi dolor finitur, deficit et poenitentia, intelligitur ita : cum memoria peccati habetur et de peccato non doletur, poenitentia, quae praecessit, inutilis efficitur, quod est : per ipsam poenitens ad vitam non perducitur. Item Ioannes os aureum : Magnum est, ut quis peccata sua cognoscat et memoriam eorum perseveranter retineat. Nullum invenitur delictorum tale remedium, sicut eorum continuata memoria.
- An possit aliquis de uno peccato satisfacere et in alio perseverare. Constat ergo ex hoc, quod dictum est : Quid enim prodest, si peccata luxuriae etc. neminem unum mortale posse deflere et in alio perseverare. Sine caritate enim nullus adultus de mortali consequitur veniam. Quod esset, si de uno mortali absque alio consequeretur indulgentiam. Item Hieronymus : Si illa satisfactio non fuit, quam in adulterio vivens pro homicidio obtulit, cum adulterii eum poenituerit, utriusque poenitentia imponenda erit. Sed hoc non secundum generalem ecclesiae consuetudinem dictum videtur. Item Augustinus in libro de poenitentia : Sunt plures, quos poenitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quaedam, in quibus delectentur, non animadvertentes dominum simul surdum et mutum a daemonio liberasse. Per hoc docet nos numquam nisi de omnibus sanari. Idem subiungit : Quomodo qui crimen reservat, de alio recipiet veniam ? Sine amore dei consequeretur veniam, sine quo nemo umquam invenit gratiam. Et addit : Quaedam enim impietas est, ab illo, qui iustus est et iustitia est, dimidiam sperare veniam. Num sine vera poenitentia inveniret gratiam ? Item, si unum mortale dimitteretur alio remanente, serviret tantum iustitiae, quantum iniquitati servivit per alterum vel quantum per alterum servivit diabolo. Per alterum autem illorum est membrum diaboli. Simul ergo membrum est Christi et diaboli per hoc, quod de uno poenitens est et de altero impoenitens exsistit. Item, si potest de uno mortali satisfacere et in altero perseverare, potest facere, ut absque caritate sit sine mortali peccato homo adultus. Potest enim per poenitentiam, quae non sit maior illa, qua delevit unum peccatum, delere alterum aequale dimisso peccato.
- An per confessionem peccati mereatur quis peccatum sibi dimitti. Sed confessione peccati videtur mereri sibi peccatum dimitti homo, ut Ambrosius in apologia David ait : Ergo et remissionem meruit iniquitatis David et texit caritate atque operuit peccata sua. Et texit operibus bonis, nec immutatum est ei peccatum. Item Esitius super Leviticum : Nam sicut vera poenitentia veniam promeretur, sic falsa, sic vitium latens deum irritat. Sed non videtur, quod per poenitentiam aliquis mereatur veniam, cum nonnisi per gratiam peccata dimittantur. Item, si per poenitentiam aliquis meretur veniam, per poenitentiam aliquis meretur sibi peccatum dimitti. Sed omne meritum praemium vel poenam praecedit, quare praecedit poenitentia remissionem peccati. Ad hoc forte dicetur, quod praecedit non temporaliter, sed causaliter poenitentia remissionem peccati. Item, si per poenitentiam meretur aliquis sibi peccatum dimitti, et per superbiam meretur aliquis peccato ligari. Poena ergo est alicui, quod peccato ligatur. Non est ergo puniendus aliquis, quia peccato ligatur vel est ligatus, cum poena non sit convertenda in culpam. Ad haec dici potest, quoniam per poenitentiam non meretur aliquis sibi peccatum dimitti, per ipsam tamen, cum sit meritum aeterni praemii, alicui dimittitur peccatum.
- Quando quis sit dignus obdurari pro peccato. Dignus tamen est aliquis vel meretur aliquis obdurari, sed nonnisi cum mortale peccatum habet, dignus est aliquis obdurari. Ergo tantum cum mortale peccatum habet, est dignus aliquis gratia privari. Si ergo aliquis gratia caritatis privatur, mortale peccatum habet. Non ergo tunc caritatem habet, cum aliquis gratia caritatis privatur. Ita non habet mortale peccatum aliquis, cum ei peccatum dimittitur.
- An virtutes homo operetur vel virtutibus mereatur. Ut dictum est, iustitiam in homine solus deus operatur. Sed contra hoc videtur, quod Hieronymus super illud Isaiae ait scilicet : Custodite iudicium et facite iustitiam, ita : Iustitiam dicit omnes virtutes a parte totum. Omnes enim sibi cohaerent, ut qui una caruerit, omnibus careat. Item Gregorius : Quicquid meruit Christus per crucis patibulum, meruit a conceptione per gratiam virtutum. Virtutibus ergo, ut ex praemissis patet, aliquis meretur. Unde dicendum videtur, quod nomine virtutum opera virtutum intellexit Hieronymus. Quod autem Gregorius ait : Quicquid meruit Christus per crucis patibulum, meruit a conceptione per gratiam virtutum, intelligitur ita : Omni eo, quod meruit sibi Christus per crucis patibulum, fuit dignus a conceptione per gratiam virtutum, vel fuit dignus in ipso crucis patibulo per gratiam virtutum habitam ab ipsa conceptione.
155. Quod peccatum unum possit dimitti caeteris remanentibus, videtur. Sed unum peccatum posse dimitti altero remanente velle videtur Gregorius super Ezechielem dicens : Pluit dominus super unam civitatem et super alteram non pluit, et eandem civitatem ex parte compluit et ex parte aridam relinquit, quod fit, dum ille, qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit. Una et eadem civitas ex parte compluitur et ex parte arida manet, quia sunt, qui cum quaedam vitia resecent, in aliis graviter perdurant. Hoc autem referendum est ad criminis detestationem, non ad eiusdem criminis veniam. Item Hieronymus super Naum : Quodsi fidelis adulterando interficeretur, de adulterio non amplius a deo puniretur. Potest ergo aliquis non poenitens de peccato mortali evadere debitam pro eo damnationem. Sed quo sensu hoc dixerit Hieronymus super eundem prophetam ostendit dicens : Quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid postea de eo fiat. Aut enim punietur et falsum est hoc, quod dicitur : Non iudicabit deus bis in ipsum, aut non punietur et optandum est adulteris, ut in praesentiarum brevi poena puniantur, ut frustrentur in aeternos cruciatus. Ad quod respondemus deum ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras et non praeveniri sententia iudicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem et magnum peccatum magnis diuturnisque lui Horum verborum haec videtur intelligentia, scilicet : Quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid postea de eo fiat. Aut enim punieturpostea et falsum est : Non iudieabit deus bis in ipsum, id est non puniet aliquem pro aliquo peccato iterum, pro quo sufficienter eum prius punivit, aut non punietur postea et optandum est adulteris, ut in praesentiarum brevi poena puniantur, ut frustrentur in aeternos cruciatus, id est desint aeternis cruciatibus, quod est vitent aeternos cruciatus. Ad quod respondemus deum ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, id est scire, quibus suppliciis et quantis quaelibet peccata sint punienda, et non praeveniri sententia indicis, id est nec illi in peccatorem exercendae dehinc, id est post hanc vitam auferri potestatem et magnum peccatum magnis diuturnisque lui, id est puniri cruciatibus.
- Quod gravis culpae nullus consequitur veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem solverit poenam. Item, ut ostensum est et Augustinus ait, nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem, quam debeat, solverit poenam. Per poenam ergo dimittitur poena. Per poenam ergo, quae debebatur, vel per aliam dimittitur poena, quae debebatur. Si per poenam tantum, quae non debebatur, dimittitur alicui poena, quae debebatur, falsum videbitur, quod dictum est supra : Poenam homicidii convertit deus in martyrium. Restat ergo, ut pro poena, quae debebatur, dimittatur alicui poena, quae debebatur. Multotiens tamen et pro poena, quae non debetur, dimittitur poena, quae debetur.
- Utrum illis, qui in paribus peccatis prius fuerunt et postea aequalem caritatem habent, sed alter tantum pro peccato punitur, aequaliter peccatum dimittatur. Sed cum par sit caritas patientis et non patientis, cum aequaliter prius digni fuerint poena, quaeri solet, utrum per poenam aliquid patienti dimittatur, quod non per solam caritatem non patienti dimittatur. Si enim verum est, quod Augustinus ait, impar facultas, sed non impar caritas plus vel minus dantis, et ideo tantum dat, qui dat calicem aquae frigidae, quantum dedit Zachaeus, qui dedit dimidium bonorum suorum, manifestum est, quoniam nihil dimittitur de poena patienti propter poenam quam patitur, quod non dimittatur non patienti propter solam caritatem, quam habet.
- An in alia vita per poenam purgatoriam aliquid alieni dimittatur. Sed si ita est, non videtur per purgatoriam poenam aliquid in alia vita alicui dimitti, cum ibi non sit locus merendi. Item, non videtur per poenam purgatoriam in alia vita aliquid alicui dimitti et ideo nec purgatoria poena convenienter dici potest, cum ibi per purgatoriam poenam nec dimittatur peccatum nec poena peccati. Peccatum non, quod iam per veram cordis contritionem sit dimissum, poena non, quia nec temporalis nec aeterna. Quod aeterna non dimittatur, patet ; quod temporalis ibi non dimittatur, item patet, cum per cordis contritionem alicui sit omnis poena dimissa, excepta purgatoria, quam passurus erat. Forte dicetur poena purgatoria in alia vita aliquis purgari, quoniam minus, quam dignus sit, in alia vita per bona opera, quae prius fecit, et per orationes sanctorum punitur. Sed contra hoc videtur Ioannes os aureum dicens : Non potest quis gratiam caelestem accipere, nisi purgatus fuerit ab omni sorde peccati per poenitentiae confessionem, per donum baptismatis salutaris. Sed intelligitur hoc ita : Non potest aliquis gratiam dei caelestem, accipere, id est gratiam illam, qua fruuntur illi, qui sunt in caelestibus accipere, nisi prius purgatus fuerit ab omni sorde etc.
- An mortalia peccata possint dimitti, nisi venialia dimittantur. Sed quaeritur, utrum mortalia peccata possint dimitti, nisi venialia dimittantur. Quod mortalia sine venialibus non dimittantur, insinuare videtur Augustinus in libro de poenitentia dicens : Quem poenitet, omnino poeniteat et dolorem lacrimis ostendat. Repraesentet vitam suam deo per sacerdotem, praeveniat iudicium dei per confessionem. Et infra : Sed qui per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubescentia ipsa partem habet remissionis. Et infra : Unde apparet, quia quanto pluribus confitebitur in spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius oonsequetur gratiam remissionis. Item Innocentius secundus : Fratres nostros ammonemus, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipiant et in infernum pertrahi patiantur.
- Quid sit falsa poenitentia. Falsam autem poenitentiam esse constat, cum spretis plurimis de uno solo poenitentia agitur, aut sic agitur de uno, quod non discedatur ab alio. Sed hoc de mortalibus tantum intelligendum est peccatis, quorum memoria habetur. Sola enim mortalia, quae memoriae occurrunt, sacerdoti confiteri tenemur, nullius quorum veniam consequimur, nisi pariter de omnibus doleamus.
- Quod sine caritate nullus potest habere veram cordis contritionem. Sine caritate vero, ut Augustinus ait, nullus habere potest veram cordis contritionem. Ait enim : Sine caritate quomodo veram cordis contritionem quis habere potest ? Quomodo delictorum remissionem habet, si non sunt dimissa ? Et infra : In Christo quippe credere est amando in ipsum tendere. Haec est fides, ut definit apostolus, quae per dilectionem operatur. Huic dumtaxat delictorum remissio promittitur, per quod, si caritas a fide Christianorum seiungi nequit, cui scilicet soli venia promittitur, quomodo, qui caritatem non habuit, fidem Christianorum habuit, id est in Christum credidit ? Quomodo veniam delictorum accepit, quam si non accepit, quomodo non omnia opera prorsus aeternis suppliciis ferienda sunt ? Constat ergo, ut ex praedictis patet, sine cordis contritione et fide operante per dilectionem et dei s dilectione nulli adulto peccatum posse remitti. Non ergo dimittitur alicui peccatum mortale, quo teneatur, cum sine fide operante per dilectionem nulli adulto dimittatur peccatum.
- An Egyptii in mari rubro, Israelitae in deserto, Sodomitae incendio ideo puniti sint, ne in aeternum punirentur. Sed contra hoc videtur, quod super illud Naum prophetae, scilicet : Non iudicat deus bis in id ipsum, Hieronymus dicit : Ideo enim punivit deus Sodomitas incendio, Egyptios mari rubro, Israelitas in eremo, ne in aeternum eos puniret. Sed hoc de illis intelligitur, qui inter ipsa supplicia poenitentiam is egerunt. Item Ambrosius super illud : Iustus es, domine etc. : Prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri deus ; secunda per punitionem fit, ubi etsi fides desit, poena satisfacit et relevat. Sed hic fides conscientia intelligitur peccati.
- An sine confessione facta sacerdoti alicui dimittantur peccata. Sed non videtur sine confessione facta sacerdoti quis veniam mortalium consequi, ut in libro de poenitentia Ambrosius ostendit dicens : Deus definitionem non facit, qui misericordiam suam omnibus promisit et relaxandi licentiam sacerdotibus suis sine ulla exceptione concessit. Sed qui culpam exaggeravit, exaggeret poenitentiam. Maiora enim crimina maioribus abluuntur fletibus. Item idem : Fleat pro te mater ecclesia et culpam tuam lacrimis lavet. His illud Ioannis Chrysostomi obviare videtur, scilicet : Lavant lacrimae delictum, quod pudor est confiteri, et illud, quod idem Ioannes scribit in epistulam ad Hebraeos scilicet : Non dico tibi, ut te prodas in publicum neque apud alios te accuses, sed oboedire te volo prophetae dicenti : Revela domino viam tuam. Ergo tua confitere peccata apud verum iudicem, cum oratione delicta tua pronuntia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria. Sed illud Ambrosii ita intelligendum videtur : Deus definitionem non facit poenitentium, id est nullum vere poenitentem a se excludit, qui misericordiam suam, id est remissionem peccatorum a se per misericordiam conferendam omnibus, subintelligitur vere poenitentibus promisit et relaxandi licentiam, id est poenam peccati dimittendi licentiam sacerdotibus suis sine ulla exceptione, id est nullum excipiendo concessit. Non enim nisi solus deus peccatum dimittere potest, ut supra ostensum est. Sed qui culpam exaggeravit, exaggeret poenitentiam. Quod est : secundum quod maior fuit culpa, maior sit dolor de culpa vel satisfactio pro culpa. Maiora enim crimina maioribus abluuntur fletibus, id est secundum quod maiora sunt crimina, maior de criminibus debet esse dolor vel satisfactio. Quod autem ait : Fleat pro te mater ecclesia et culpam tuam lacrimis lavet, videtur insinuare, quod nulli peccatum dimittitur, nisi pro eo ecclesia fleverit. Sed horum verborum hic videtur intellectus, scilicet : Fleat pro te mater ecclesia, id est si manifestum fuerit crimen, manifeste doleas et fleas, ut pro te oret et fleat ecclesia mater et culpam tuam lacrimis lavet. Sed si vere dolet et flet, iam culpa ei dimissa est. Si autem non vere dolet et flet, culpa eius lacrimis ecclesiae non lavatur. Est ergo sensus : Et culpam tuam lacrimis lavet, id est poenam culpae tuae, si qua dignus es, post cordis contritionem per lacrimas et orationes ex toto deleat vel abbreviet. Illud vero Ioannis Chrysostomi de occultis peccatis intelligendum videtur, quae sicut occulta sunt, ita occulta satisfactione delentur. Secreta namque peccata secreta confessione et occulta satisfactione purgantur ; manifesta publico egent remedio, si tempus satisfaciendi habuerint.
- Quodsi tempus satisfaciendi non habuerit quis, sola voluntas sufficit ad deletionem peccati. Aliter sola voluntas sufficit ad deletionem peccati, iuxta quod intelligitur illud Augustini : Magna pietas dei, ut ad solam promissionem, id est voluntatem confitendi peccata dimiserit. Item : Votum pro opere reputatur, cum deest facultas operis. Item : Votum confessionis reputatur pro opere vocis, cum deest facultas confessionis. Item : Voluntas remuneratur, non opus. Quod est : non voluntatem opus, id est non caritatem opus, quae voluntas dicitur, sed voluntas, id est caritas opus remunerabile facit. Sed per satisfactionem nulli peccatum, cum iam sit dimissum, dimitti videtur, nisi intelligatur peccatum, id est poena debita pro peccato, si qua tamen debetur, per satisfactionem dimitti et auctoritatem sacerdotis.
- An aliquis alicui alii mereatur dimitti peccatum. Videtur aliquis etiam alii mereri peccatum dimitti, ut super Matthaeum ostenditur ita : Quantum valet apud deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem ! Per meritum ergo alterius fidei interius sanatur homo et ita per meritum fidei alterius alicui adulto peccatum dimittitur. Meruit ergo aliquis per fidem, ut peccatum mortale alii dimitteretur. Iustum ergo erat, ut peccatum alii dimitteretur propter meritum fidei alterius. Ergo quando peccatum mortale habebat vel quando non habebat, iustum erat, ut peccatum mortale alicui dimitteretur propter meritum fidei alterius. Sed nec quando peccatum habebat, nec quando peccatum non habebat, iustum erat, ut peccatum mortale alicui dimitteretur per meritum fidei alterius. Item, si propter merita alterius aliquis iustificatur, non gratis iustificatur. Forte dicetur, quoniam per meritum fidei alterius collata est fides alii, per quam iustificatur, quod verum non videtur, cum nullus fidem alii mereatur, vel cum per solam fidem gratis datam aliquis iustificetur. Item, sicut aliquis non meretur per peccatum suum, ut alius gratia privetur, ita nec meretur aliquis per gratiam fidei, ut alii peccatum dimittatur. Unde haec praedicta auctoritas ita intelligenda videtur, scilicet : Quantum valet apud deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut propter orationem procedentem ex fide aliorum alicui peccatum suum manifestaret et peccato manifestato intus et extra hominem sanaret. Item super illud Matthaei scilicet : Et sanata est filia illius Chananaeae mulieris in illa hora dicitur : Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum a diabolo liberantur. Sed hoc ita intelligitur : Per fidem et confessionem parentum, id est per sacramentum baptismatis datum in nomine trinitatis, quam credere et confiteri debent parentes a diabolo liberantur. Item Gregorius : Quod apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides vel pro maioribus virtus sacrificii vel pro his, qui de Abrahae stirpe prodierant, mysterium circumcisionis. Sed quod dicitur : Pro parvulis sola fides intelligitur : pro parvulis solum sacramentum datum, parentium fide, ut supra expositum est.
- An sacerdotes possint dimittere peccata. Videntur tamen sacerdotes peccata posse dimittere. Ait enim Augustinus in libro de poenitentia : Quanto quis in spe veniae confitetur turpitudinem criminis, tanto facilius consequitur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus iam possunt prodicere, plus confitentibus parcere ; quibus enim dimittunt remittit deus. Lazarum enim de monumento iam suscitatum obtulit deus discipulis solvendum per hoc ostendens potestatem solvendi concessam sacerdoti. Dixit enim : Quodcumque solveris super terram, solvetur et in caelis. Qualiter autem hoc sit intelligendum, adiungit ita : Hoc ego deus et omnes caelestis militiae ordines et omnes sancti in gloria mea laudant vobiscum et confirmant, quod ligatis et solvitis super terram. Non dixit : Quos putatis ligare et solvere, sed : In quos exercetis opus iustitiae et misericordiae ; alias autem opera vestra in peccatore non cognosco. Horum verborum hic videtur intellectus : Ego deus et omnes caelestis militiae ordines et omnes sancti, qui sunt in gloria mea, laudant vobiscum et confirmant eos iuste esse ligatos, quos iuste et misericorditer ligatis et solvitis super terram, id est quos pro peccatis iuste et misericorditer poenis ligatis et iuste et misericorditer a poenis absolvitis super terram, id est in ecclesia. Quod insinuat, dum subiungit : Non dixit : Quos putatis ligare et solvere etc. Ligant ergo iuste sacerdotes, quos deus approbat ligandos, dum satisfactionem confitentibus imponunt ; solvunt, dum vel totam satisfactionem vel aliquid ex ea per dei misericordiam relaxant. Vel aliter, iuxta quod autoritas super Matthaeum ait : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, id est quemcumque indignum remissione iudicaveris, dum vivit, indignus apud deum iudicabitur, et quemcumque solvendum iudicaveris, dum vivit, remissionem consequetur a deo. Sed non ligandos ligant quandoque sacerdotes et non solvendos solvunt. Est ergo huius auctoritatis sensus : Quemcumque indignum remissione, dum vivit, propter peccata sua ab unitate et participatione sacramentorum ecclesiae iuste separaveris, indignus ecclesiae participatione vel collegio sanctorum apud deum iudicabitur, et quemcumque solvendum iudicaveris, dum vivit, id est cuicumque digno solvi, quamdiu vivit, participationem sacramentorum contuleris, a deo remissionem consequetur. Secundum quod super eundem auctoritas accipitur haec scilicet : Qui prae caeteris confessus est, prae caeteris donatur clavibus. Claves sunt discernendi scientia et potentia, qua dignos recidere, indignos a regno, id est ab ecclesia, debet excludere. Unde subdit : Et quodcumque ligaveris, id est quem in peccatis persistentem aeternis poenis adiudicaveris, erit ligatus et in caelis, vel quem flentem et vere poenitentem per hoc a morte aeterna absolveris, id est absolvendum iudicaveris, erit solutum, id est solutus et in caelis. Potest etiam sic intelligi : Quodcumque ligaveris etc. id est : quicumque caritate ecclesiae, cuius participes esse debetis, caruerit, ligatus erit et in caelis, id est apud deum, et quicumque eius particeps erit, erit solutus et in caelis, id est apud deum. Ecclesiae enim caritas, quae per spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, ut Augustinus super illud ait, scilicet : Accipite spiritum sanctum etc., participum suorum peccata dimittit, eorum autem, qui non sunt eius participes, peccata tenet. Quod est : illis solis peccata dimittentur, qui unitate ecclesiae vel caritate participaverint, per quam peccata dimittuntur ; illis autem tenentur, id est imputantur peccata ad damnationem, qui gratia caritatis carent, vel qui parvuli sacramentum baptismatis non perceperunt. Item Hieronymus super Matthaeum : Quodcumque etc. : Habent quidem et nostri eandem iudiciariam potestatem, quam alii apostoli, quibus post resurrectionem ait Christus : Accipite spiritum sanctum ; quorum remiseritis etc., et quorum retinueritis etc., habet et omnis ecclesia in presbyteris et episcopis potestatem dimittendi peccata. Sed ideo Petrus eam specialiter accepit, ut homines intelligant, quod quicumque ab unitate fidei et societate eius se separaverit, nec a peccatis solvi nec caelum potest ingredi. Hunc locum quidam male intelligentes aliquid sumunt de supercilio pharisaeorum, ut damnare innoxios vel solvere se putent noxios, cum apud deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. In Levitico enim ostendere sacerdotibus iubentur leprosi, quos illi non faciunt, sed discernunt, qui mundi vel immundi sint. Ita et hic, subintelligitur discernunt sacerdotes, id est discernere debent, qui mundi vel immundi sint, id est pro quibus virtutibus vel virtutum operibus aliqui sint iudicandi mundi, vel pro quibus vitiis et vitiorum operibus aliqui sint immundi iudicandi.
- An scientia et potestas sint claves et an in ordinatione conferantur. Sed cum, ut dictum est, scientia et potestas sint claves, haec nec omnis habet sacerdos nec in ordinatione omni sacerdoti conferuntur. Est ergo illius auctoritatis sensus : Claves sunt discernendi scientia et potestas, id est ligandi et solvendi cum discretione vel discrete potestas. Vel positum est pro singulari plurale, ut sit sensus : Claves sunt discernendi scientia et potestas, id est : clavis est potestas cum discretione solvendi vel ligandi.
- Quod solus deus peccata dimittit. Solus ergo deus, ut Hieronymi auctoritate patet, peccata dimittit. Item Hieronymus ait : Quibus deus dimittit peccata, tegit, ne iudicio regelentur. Item Ambrosius : Verbum dei dimittit peccata, sacerdos et iudex. Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis iura exercet. Quod est : Verbum dei, id est filius dei dimittit peccata, qui est sacerdos et iudex. Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis iura exercet, id est nulla sua potestate peccata dimittit. Item per prophetam dominus ait : Ego solus deleo iniquitates et peccata populi. Item Ambrosius : Ille solus dimittit peccata, qui solus pro peccatis nostris mortuus est. Item idem : Nemo tollit peccata nisi solus Christus, qui est agnus tollens peecata mundi. Tollit autem peccata et dimittendo, quae facta sunt, et adiuvando, ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi omnino fieri non possunt. Item, solus deus hominem iustificat, quod nulli hominum concessit. Alioquin cum peccata dimittit, plus homo facit, quam fecerit deus, cum hominem creaverit. Est ergo, intelligendum, ut expositum est Quodcumque etc. Christus enim, ut super Ioannem Augustinus ait, per se vivificat intus, ministris potestatem tribuit, id est ministris officium ligandi et solvendi tribuit, quod est officium satisfactionis iniungendi sacerdotibus tribuit.
- An ministri intus vivificent. Videntur etiam ministri vivificare intus, ut ex Ioanne ostenditur : Lazarus, id est peccator, prodiit, id est a peccatis surrexit, ligatus manus et pedes institis, id est peccatorum vinculis, et facies illius sudario erat ligata, id est velamen erat super cor. Haec vincula peccatorum iubentur solvere ministri. Sed vincula peccatorum poenae intelliguntur, quae quandoque solvuntur, id est a ministris alleviantur, ut peccator ire, id est paulatim proficere possit.
- An soli boni solvere et ligare possint. Videtur autem solis bonis ligandi atque solvendi concessa potestas, ut in libro de poenitentia Augustinus ait : Sacramentum gratiae dat deus etiam per malos, ipsam vero gratiam nonnisi per se ipsum vel per sanctos suos, et ideo remissionem peccatorum vel per se ipsum facit vel per ipsius columbae membra, quibus ait : Si cui dimiseritis etc. Sed horum verborum hic videtur sensus : Sacramentum gratiae, id est sacramentum significans spiritualem gratiam dat deus etiam per malos, ipsam vero gratiam, id est peccatorum remissionem nonnisi per se ipsum vel poenam debitam pro peccato per sanctos suos, id est per apostolos suos vel per eos, qui locum eorum tenent, et ideo remissionem peccatorum etc. Vel ita : Ipsam vero gratiam, id est remissionem peccatorum, nonnisi per se ipsum dat vel pro et per sanctos suos, id est per caritatem, qua sancti uniuntur etc. Item idem in libro de littera et spiritu : Non enim faeneratoribus et raptoribus diceret dominus : Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei. Quod est : non per communionem malam raptorum et faeneratorum promitteret dominus peccatorum remissionem dicens : Si cui dimiseritis etc. Illud autem Malachiae scilicet : Maledicam maledictionibus vestris etc. intelligitur de pravis ministris adulantibus sublectis vel vitia eorum palpantibus, quorum adulationes dominus benedictiones vocat. Sed secundum hoc non competenter subiungitur : Et benedicam maledictionibus vestris, nisi hic sit sensus : benedicam illis, quos inique damnatis.
171. Quod usque ad ultimum articulum vitae conceditur nobis spatium poenitentiae. Usque etiam ad ultimum articulum vitae concessum est nobis tempus poenitentiae. Unde Leo papa ait : Nemo desperandus est, quamdiu in corpore est constitutus, quia nonnumquam, quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur. Augustinus tamen de poenitentiam differentibus ita ait : Si quis positus in ultima necessitate voluerit accipere poenitentiam et accipit et mox reconciliabitur et hinc vadit, fateor, non illi negamus, quod petit, sed non praesumimus, quia bene hinc exit. Si securus tamen exierit, ego nescio. Poenitentiam dare possumus, securitatem vero non. Idem subiungit : Si vis agere poenitentiam, quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa, id est peccata te videntur dimisisse, non tu illa.
- Qui vult digne poenitere, sacerdotem quaerat scientem ligare et solvere. Qui vero vult poenitere, ut remissionis inveniat gratiam, quaerat sacerdotem ligandi et solvendi habentem scientiam. Ait enim Augustinus : Qui confiteri vult, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem scientem ligare et, solvere, ne, cum negligens circa se exstiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foveam cadant. Idem in eodem : Qui ergo omnino confitetur, sacerdoti meliori quam potest confiteatur.
- Cui confiteri debeat quis, si non invenerit sacerdotem, cui confiteatur. Si autem non invenit cui confiteatur sacerdotem, proximo confiteatur. Ait enim Augustinus : Tanta vis confessionis est, ut si deest sacerdos, confiteatur proximo. Saepe enim contingit, quod poenitens non potest verecundari, coram sacerdote, quem desiderat, nec locus nec tempus se offert et ille, cui confitetur, potestatem solvendi non habet. Fit tamen dignus venia ex desiderio sacerdotis, qui confitetur socio turpitudinem criminis.
- Quare mensura[m] temporis poenitentiae non aperte describunt canones. Mensuram autem temporis, ut Hieronymus ait, in agenda poenitentia idcirco non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum sit ; sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt, quia apud deum non tam valet mensura temporis, quam mensura doloris, nec abstinentia tantum ciborum, quam mortificatio vitiorum. Propter quod tempora poenitentiae pro fide et conversatione poenitentium abbrevianda praecipiunt et pro negligentia protelanda aestimant ; tamen pro quibusdam etiam culpis modi poenitentiae sunt impositi.
- Quod tanta potest esse cordis contritio, ut non exigatur temporalis satisfactio, nisi ad terrorem vel humilitatis exemplum. Ergo tanta potest esse cordis contritio, ut non exigatur temporalis satisfactio. Iniungitur tamen ab ecclesia ad terrorem vel humilitatis exemplum. Legitur enim : Lacrimas Petri lego, satisfactionem non invenio. Et latroni dictum : Hodie mecum eris in paradiso. Mulieri quoque in adulterio deprehensae dominus ait : Nemo te condemnavit, mulier ? Cui respondenti : nemo, domine, ait : nec ego te condemnabo, vade, amplius noli peccare.
- An aliquis per opera exteriora iustificetur. Medicina, vero misericordiae, ut Ambrosius ait, tollit peccata magna. Habemus plura subsidia, quibus peccata nostra redimimus. Pecuniam habes, redime peccatum tuum. Non venalis est dominus, sed tu ipse venalis es ; peccatis tuis venumdatus es, redime te operibus tuis, redime te pecunia tua ; vilis est pecunia tua, sed pretiosa est misericordia. Elemosina, inquit, a peccato liberat. Crimina igitur elemosinis redimantur. Item Ioannes os aureum : Medicamentum fortius, quod maxime operatur in poenitentia, hoc est ; et subdit : Audi enim, quid dixit scriptura divina : Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis. Per opera ergo exteriora meretur iustificari homo. Ergo dum est iustus, vel dum non est iustus, hoc meretur homo. Si dum est iustus, et ex hoc, quod iustus est, vel ex iustitia hoc habet. Ex hoc ergo tantum, quod iustus est, vel ex iustitia meretur iustificari homo et ita meretur sibi dimitti peccatum, quod longe ante sibi dimissum est. Forte dicetur, quod per opera elemosinarum magis tunc quam ante sit dignus iustificari homo. Et ita magis, quam sit iustus, est dignus fieri iustus homo. Ergo magis, quam sit dignus beatitudine, iustum est per merita sua, ut fiat dignus beatitudine ; sed non est iustum per meritum aliquod, ut homo fiat dignus beatitudine, qua ipse non sit dignus. Dignus est ergo maiori beatitudine, quam sit dignus. Quod aliquis sit amplius iustificari dignus, videtur ex hoc, quod Ioannes ait : Sicut iustum est, ut qui in sordibus est, sordescat, adhuc, sic iustum est, ut qui iustus est, amplius iustificetur. Item Augustinus super epistulam Iacobi ait : Abraham per opera amplius iustificatus est. Quilibet ergo iustus dignus est amplius iustificari. Si ergo aliquis iustus nunc decederet et ei tantum secundum meritum redderetur, aut fieret magis iustus, aut redderetur ei tantum, quantum si esset magis iustus. Et si fieret magis iustus, tantum redderetur ei, quantum si esset, magis iustus, quam nunc sit, et nihil redderetur ei, quod non meruerit. Magis ergo meruit, quam meruerit, vel maiori praemio est dignus, quam sit. Est ergo horum verborum intellectus : Per opera magis iustificatus est Abraham, id est per opera magis patuit, quod iustus esset Abraham. Item : Iustum est, ut ,qui. iustus est, amplius iustificetur, id est rectum est, ut qui iustus est, ad anteriora se extendere conetur, iuxta quod apostolus ait : Quae quidem retro sunt obliviscens, id est merita iam praeterita, priora scilicet acta, ut Ambrosius exponit, non quia mala sunt, sed quia parva sunt ad meritum collocandum, sed ad potiora extensus est, ut semper proficiat in melius, unde subdit : Ad ea vero, quae sunt priora me ipsum extendens, id est ad futura merita, a quibus si cessaret, etiam perderet praeterita. Quod autem dicitur : Date elemosinam etc. subintelligitur ordinate, ut a vobis incipiatis.
- Qualiter elemosina sit eroganda. Qualiter autem hoc fieri debeat, Augustinus ostendit dicens : Qui vult ordinate elemosinam dare, a se primum debet incipere et eam primum sibi dare. Est enim elemosina opus misericordiae verissimeque dictum est : Miserere animae tuae placens deo. Non solum enim, ut idem ait, qui dat esurienti cibum, sitienti potum et huiusmodi, sed etiam qui dat petenti veniam, elemosinam dat, et qui emendat verbere, in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina vel orat, ut ei dimittatur peccatum, elemosinam dat, quia misericordiam praestat.
- An illi, qui in homicidio et adulterio fuit et tantum pro homicidio satisfactionem obtulit, utriusque poenitentia sit imponenda, cum eum adulterii poenituerit. Hoc autem, quod Hieronymus ait : Si illa satisfactio non fuit, quam in adulterio vivens pro homicidio obtulit, cum adulterii eum poenituerit, utriusque poenitentia imponenda erit, contra ecclesiae consuetudinem dictum videtur, unde hoc, quod Hieronymus ait, secundum consuetudinem quarundam ecclesiarum dictum intelligitur.
- Quod infirmis non sit imponenda quantitas poenitentiae, sed pura est requirenda peccatorum confessio. Ab infirmis vero, ut Theodorus in poenitentialibus ait, in periculo mortis positis pura est inquirenda confessio peccatorum. Non tamen est illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotesoenda et cum amicorum orationibus et elemosinarum largitionibus pondus poenitentiae est sublevandum, si forte migraverint. Si vero convaluerint, poenitentiae modum a sacerdote impositum diligenter observent.
- Quod tempora poenitudinis in iudicio sacerdotis sunt instituenda. Temporia vero poenitudinis, ut Leo papa ait, habita moderatione constituenda sunt in iudicio sacerdotis, prout conversorum animos prospexerit esse devotos. Pariter etiam debet habere aetatis senilis intuitum et respicere periculorum quorumcumque vel aegritudinum necessitates.
- Quod his, qui ingruente periculo praesidium poenitentiae et reconciliationis implorant, nec satisfactio nec reconciliatio est neganda. His autem, ut idem Leo ait, qui tempore necessitatis et periculi ingruentis instantia praesidium poenitiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio Interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire conversio moras, dicente dei spiritu per prophetam : Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Quodsi ita aliqua aegritudine aggravati sunt, ut, quod paulo ante poscebant, sub praesenti significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt. Simul tamen et poenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur, servata tamen regula sanctorum canonum paternorum circa eorum personas, qui in domini fide discedendo peccaverunt.
- Quid fieri debeat, si quis habens bonum testimonium mortuus fuit et non potuit pervenire ad sacerdotem et confessus est. Si vero aliquis fuerit mortuus, ut ex concilio Epanensi habetur, qui iam sit confessus et testimonium habet bonum et non poterit venire ad sacerdotem, sed praeoccupaverit eum mors in domo aut in via, faciant pro eo parentes eius oblationes ad altare et dent redemptionem pro captivis. Si ergo bonum non habuerit testimonium nec confessus mortuus fuerit et si ad sacerdotem venire non poterit, pro eo oblatio ad altare facienda non erit, nec communem sepulturam cum fidelibus habebit.
183. Quicumque negat poenitentiam morientibus, animarum ipsorum mortis reus erit. Si vero presbyter, ut Iulius papa ait, poenitentiam abnegaverit morientibus, reus erit animarum, quia dominus dicit : Quacumque die peccator fuerit conversus ad poenitentiam, vita vivet et non morietur.
- An sollemniter poenitentem presbyter reconciliare possit, nisi ultima necessitas cogat. Presbyter autem inconsulto episcopo, ut ex concilio Carthaginensi habetur, non reconciliet poenitentem, nisi ultima necessitas cogat. Quod de sollemniter poenitente intelligendum videtur, cum in eodem capitulo subiungatur : Cuiuscumque poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit urbem, ante absidam, id est atrium ecclesiae manus ei imponat.
- An debeat se fateri reum illius peccati, quod se scit non commisisse. Sicut autem quis peccatum, quo tenetur, confiteri debet, ita se reum illius, quod scit se non commisisse, fateri non debet. Unde Augustinus ait : Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator, antequam mentireris, mentiendo efficeris, quod non eras. Veritas non est in te, nisi ita te dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo est veritas, ubi regnat falsitas ? Huic contrarium videtur, quod Gregorius ait : Bonarum quippe mentium est etiam suas culpas ibi agnoscere, ubi culpa non est, quia saepe sine culpa agitur, quod venit ex culpa. Sed huius auctoritatis hic videtur intellectus, scilicet : Bonarum quippe mentium est etiam suas culpas ibi agnoscere, id est suas poenas culparum illas agnoscere, quas non patiuntur pro culpa actuali, quod insinuat subiungendo : Quia saepe sine culpa agitur, quod venit ex culpa. Unde etiam, cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa hominis primi factum est, ut esuriamus. Non debet ergo quis specialiter peccatum se confiteri commisisse, quod se non commisisse novit, iuxta quod intelligenda est praedicta auctoritas Augustini.
- An sacerdos alicui peccata revelare debeat, quae aliqui sibi confessi sunt. Sacerdos autem, ut Gregorius ait, ante omnia caveat, ne de his, qui ei confitentur, peccata sua alicui recitet, quod ea confessus est, non proprinquis, non extraneis, neque, quod absit ! pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur et omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregrinando pergat. Non ergo tenetur sacerdos tale crimen revelare episcopo sub poena excommunicationis.
- Quod non debeat quis commissum alteri sacerdoti sine eius consensu ad poenitentiam suscipere. Quod autem dicitur, ut poenitens eligat sacerdotem scientem ligare et solvere, videtur esse contrarium ei, quod in canonibus invenitur, ut nemo videlicet alterius parochianum iudicare praesumat. Sed aliud est favore vel odio proprium sacerdotem contemnere, quod sacris canonibus prohibetur, aliud caecum vitare, quod hac auctoritate quisque facere monetur, ne si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadant. Unde Urbanus secundus : Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere sine eius consensu, cui se prius commisit, nisi pro ignorantia illius, cui poenitens prius confessus est. Qui vero contra haec statuta facere tentaverit, gradus sui periculo subiacebit.
- An in futuro aliqua peccata dimittantur. In futuro etiam videntur quaedam peccata dimitti, ut dominus in evangelio insinuat dicens : Qui peccaverit in spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. Ex quo datur intelligi quaedam in futuro dimitti, quia sunt, ut super hunc locum ostenditur, quaedam levia, quae, si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed remittuntur, si digni sunt. Item super Matthaeum : Quaedam enim culpoe in hoc saeculo laxantur, quaedam vero parvae etiam in futuro, quae quidem post mortem gravant, sed dimittuntur, si homo bonis actibus in vita, ut ibi dimittantur, promeruerit. Iam ergo dignus est homo pro bonis actibus, ut dimittatur ei tantum de poena peccati, quantum meruerit in futuro dimitti, et iustum est iam, ut numquam ei irrogetur poena, quam meruit sibi hic vel in futuro dimitti. Iam ergo sibi dimissum est de poena vel de peccato, quicquid meruit sibi dimitti. Non ergo in futura vita dimittetur pro bonis actibus huius vitae peccatum vel poena peccati. Item, sicut in vita praesenti per bona aliqua fiunt aliqui digni, ut poena aeterna, quae eis debebatur, non irrogetur, et ideo in praesenti dimitti dicitur, ita et hic dimissum est, quicquid de poena vel de peccato aliquis in futuro sibi dimitti meruit. Erit ergo sensus horum verborum scilicet : Quaedam dimittentur in futuro, quae meruit sibi dimitti homo, id est quasdam poenas pro peccatis levibus meruit sibi dimitti, quibus minores pro eisdem peccatis patietur in futuro homo. Quod etiam quibusdam mortalibus congruere videbitur, cum Beda super Marcum dicat : Matthaeus dicit, qui blasphemaverit in spiritum sanctum vel verbum dixerit contra spiritum sanctum non habere remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro, ubi ostendit quaedam relaxari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio, quorum in hac vita veniam promeruit. Unde huius et aliarum auctoritatum hic videtur intellectus : hic innuit quaedam peccata in futuro relaxari, id est aliquas poenas peccatorum aliquorum, cum quibus scienter decedunt nec de eis poenitent, sibi meruisse mitigari, quibus minores in futuro patientur, quod de minimis, id est de venialibus intelligendum est, ut de sermone otioso et risu nimio. Quaelibet ergo venialia taliter in futuro dimitti possunt, quod nulli mortali congruere videtur. Taliter etiam illud Gregorii intelligendum est : Qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio repraesentatur. Sed tamen de quibusdam culpis esse ante iudicium purgationis ignis credendus est pro eo, quod veritas dicit, quia si quis in spiritum sanctum blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei neque in futuro. In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam in futuro posse relaxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut praedixi, hoc de parvis minimisque peccatis posse fieri credendum est, sicut est assiduus et otiosus sermo et immoderatus risus vel peccatum curae familiaris, quae vix sine culpa ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant sciunt, quae etiam post mortem gravant, si adhuc in vita positis minime fuerint relaxata. Item Augustinus : Qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis, prius purgabitur igne purgationis. Hic ignis, etsi non sit aeternus, miro tamen modogravis est. Superat enim omnem poenam, quam homo umquam passus est in hac vita vel pati potest.
- An per bonum absque caritate tantum bonum, quantum non potest in praesenti haberi, mereatur habere homo. Meretur ergo homo absque caritate, quantum non potest haberi in praesenti bonum, nec potest facere in praesenti absque caritate bonum, per quod non mereatur magis, quam in praesenti possit haberi, praemium, cum etiam dimissis venialibus maior pro illis irrogetur poena, quam umquam aliquis in praesenti passus sit vel pati potuerit. Huic contrarium videtur, quod Gregorius in homilia de divite et Lazaro ait : Cavendum nobis est, ut si forte aliquod bonum agimus, in praesenti saeculo renumerationes accipiamus, ne forte dicatur nobis : Receperunt mercedem suam. Nisi enim dives iste aliquod bonum egisset, unde in praesenti saeculo remunerationem accepisset, nequaquam diceret ei Abraham : Recepisti bona in vita tua. Item Ioannes Chrysostornus : Quando itaque videmus malignum ditescere, non subiciamur, et quando videmus bonum mala pati, non turbemur. Illic corona, illic supplicia. Est et alia ratio, quia non potest malus in omnibus malus esse, sed habet aliqua bona, nec bonus in omnibus bonus esse, sed habet aliqua peccata. Quando igitur prosperitatem habet malus, malum capitis sui est ; cum enim pro illis paucis bonis retributionem hic accipit, illic amplius puniatur. Ad hoc dicitur, quod etsi pro bonis absque caritate factis reddatur in praesenti, non tamen tantum hic redditur, quantum meruit praemium. Verumtamen ei in futuro tolerabilius erit supplicium.
- An dimittatur veniale alicui, si tantum bonum facit, quantum fuit illud peccatum. Potest ergo satisfacere de veniali peccato, si tantum bonum fecit vel tantum doluerit absque caritate, quantum fuerit illud malum, iuxta quod apostolus ait : Sicut enim exhibuistis etc. Per falsam ergo poenitentiam dimittitur alicui peccatum ; falsam enim poenitentiam esse, ut Innocentius secundus ait, constat, cum spretis plurimis de uno solo peccato poenitentia agitur. Sed hoc de poenitentia mortalis peccati intelligitur. Sed si ita est, plus videtur exigere deus in minoribus peccatis, quam in maioribus, si minora sine cordis contritione non relaxantur.
- Quod sit peccatum in spiritum sanctum. Peccatum vero in spiritum sanctum est, de quo apostolus ait : Voluntarie peccantibus iam non relinquitur hostia pro peccato. Unde Esitius : Nam sicut vera poenitentia veniam meretur, ita simulata deum irritat, quia spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Hoc autem sancti patres irremissibile peccatum et blasphemiam in spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitae perseverare et de potentia et misericordia dei redemptoris diffidere. Aliter dicitur peccatum in spiritum sanctum, ut super Matthaeum auctoritas ostendit dicens : Qui manifesta opera dei intelligit, ut de virtute negare non possit, sed stimulatus invidia calumniatur et dicit esse in Belzebub, isti non dimittetur, non quod et ei negetur remissio, si poeniteat, sed quia hic blasphemus exigentibus suis malis meritis sicut numquam ad remissionem, ita nec ad poenitentiam peris venturus sit. Aliter rursum peccatum in spiritum sanctum dicitur, ut ibidem auctoritas ostendit : Qui gratiam spiritus sancti, qua poenitentia inspiratur et ad congregationem reditur, non cognoscens impoenitenti corde permanserit, cum hoc iam non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit. Quod forte idem videbitur cum eo, quod Esitius ait. Non ergo secundum Esitium damnabitur quis de peccato, nisi sit in spiritum sanctum. Sed secundum alios irremissibile dicitur, non quod numquam dimittatur, sed quia raro contingit huiusmodi hominibus dimitti. Convertuntur enim tales aliquando, ut super illud Psalmi auctoritas ait : Dixit dominus : Ex Basan convertar, convertar in profundum maris, id est convertar ad eos, qui erant desperatissimi.
- Quod ignem transitoriae tribulationis invenient, qui superaedificaverunt lignum et fenum et stipulam. Ignem autem ut Augustinus ait, transitoriae tribulationis invenient, qui superaedificant lignum, fenum et stipulam, cremabilia aedificia, quae secum portaverant cremantem. Gravior tamen erit, ut idem subiungit, ignis ille, quam quicquid potest homo pati in hac vita. Post hanc vitam vero, ut idem ait, incredibile non est nonnullos fideles per ignem quendam purgatorium transire, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari. Unde non frustra distinxit apostolus lignum, fenum, stipulam, quae illi aedificant.
- An sine peracta satisfactione, si sufficiens fuit cordis contritio ad deletionem peccati, statim quis ingrediatur ad vitam. De his autem, qui non peracta satisfactione, vel qui peracta, quae tamen condigna peccato non fuit, de hac vita migraverunt et qui in ultimo articulo vitae conversi sunt, hoc sentiendum videtur, quia si tanta fuit cordis contritio, ut sufficeret ad delendum peccatum, liberi ab omnibus poenis ad vitam transirent aeternam.
- Quod in actione poenitentiae non tam consideranda est temporis, quam doloris mensura. In actione enim poenitentiae, ut Augustinus ait, nisi tale commissum est, ut hic, qui commisit, a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum deus non spernit. Verumtamen, quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri nec in aliorum notitiam nisi per verba vel alia quaecumque signa procedit, cum sit coram illo, cui dicitur : Gemitus meus a te non est absconditus, recte constituuntur ab his, qui ecclesiis praesunt, tempora poenitentiae, ut satisfaciant ecclesiae, in qua peccata dimittuntur. Item Hieronymus : Mensura temporis etc., ut supra.
- Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam ex peccato venit. Ut enim Augustinus ait super Ioannem, productior est poena, quam culpa, ne parva putaretur culpa, sicut illa finiretur et poena. Ac per hoc vel ad demonstrationem debitae miseriae vel ad emendationem labilis vitae vel ad exercitationem necessariae poenitentiae tempor aliter hominem detinet poena, etiam quem iam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa. Sic ergo videtur homo aliquando pati poenam non ex culpae merito, cum veritas dicat : Neque peccavit hic, neque parentes eius, ut caecus nasceretur, sed ut manifestarentur opera dei in illo. Item auctoritas super Matthaeum : Quinque modis infirmitates contingunt, vel ut iustis merita per patientiam augeantur, ut Iob, vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet, ut Paulo, vel ad corrigenda peccata, sicut Mariae lepra et sicut paralytico, vel ad gloriam dei, ut de caeco nato et de Lazaro, vel ad initium aeternae poenae, ut Herodi. Contra haec Augustinus in epistula ad Victorianum videtur ita : Quantamlibet enim iustitiam servemus, quantamlibet domino oboedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus tribus illis viris, qui in caminum ignis ardentis pro conservanda lege dei proiecti sunt dicentes : Quoniam, domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus et sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra ? Vides certe, frater, quales viri, quam sancti, quam fortes in media tribulatione, ubi tamen eis parcebatur et eos urere ipsa flamma verebatur, peccata sua confitebantur, pro quibus se digne et iuste humiliari noverant nec tacebant. Idem subiungit : Quia non iniuste, sed pro peccatis eorum flagellat deus etiam ipsos sanctos. Item super illud apostoli : Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, peccatum autem non imputabatur, id est ignorabatur ante legem, sed effectus indicabat, quia mors corporalis regnavit cotidie, per aliquas passiones et tandem dissolvendo, per hoc ergo, quod passiones patiebantur et mortem ostendebantur peccatum habuisse et ita merito peccatorum suorum illa videbantur pati. Sic ergo quicumque sanctus poenam patitur, illam merito peccati sui pati videtur. Item, ut Augustinus et caeteri aiunt, dissimiliter Christus et ecclesia passi sunt. Christus enim pro peccatis nostris tollendis est passus, ecclesia vero pro suis peccatis patitur. Sed intelligitur ex his praedictis neminem pati, quod aliquando pro suis peccatis non patiatur.
- An peccata per poenitentiain dimissa redeant. Ut dictum est, per poenitentiam peccata dimissa redire videntur, quod multorum auctoritatibus ostenditur. Ait enim Rabanus : Tradidit eum tortoribus etc. Considerandum est, quod dicit evangelium : Serve nequam, universum debitum dimisi tibi etc., quia non solum peccata, quae post baptismum homo agit, reputabuntur ei ad poenam, verum etiam peccata originalia, quae in baptismo ei dimissa sunt. Item Gregorius : Ex dictis evangelicis constat, quia, si in nos quod delinquitur ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur, quod nobis per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Item Augustinus : Qui divini beneficii oblitus suas vult vindicare iniurias, non solum de futuris peccatis veniam non merebitur, sed etiam praeterita, quae iam sibi dimissa credebat, ad vindictam ei replicabuntur. Item idem in libro quaestionum Deuteronomii : Peccatum, quod trahitur de Adam, temporaliter redditur, quia omnes temporaliter moriuntur, non autem in aeternum eis, qui fueirint per gratiam regenerati, si tamen in ea usque in finem permanserint. Sed peccata redire dicuntur ideo, quia post remissionem peccatorum peccando quis fit reus ingratitudinis remissionis peccatorum ante dimissorum. Quod peccata non redeant, plane Gregorius in moralibus ostendit dicens : Reddes iniquitatem patrum in filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima prolis polluimur. Et rursum non reddit iniquitatem patrum in filiis, quia, cum omni ab originali culpa per baptismum liberamur, non iam parentum, sed quam ipsi committimus habemus. Item in responsionibus Prosperi : Qui recedit a Christo et alienus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem vadit ? Sed non in id, quod remissum est, recidit, nec in originali peccato damnabitur, qui tamen ea morte afficitur, quae ei propter dimissa peccata debebatur. Item Gelasius : Divina clementia dimissa peccata in ultionem ulterius redire non patitur.
- Quid sit sacramentum in actione poenitentiae. Sacramentum autem in actione poenitentiae videbitur interioris humiliationis exterior humiliatio, cuius sacramenti res quandoque praecedit, quandoque subsequitur, ut baptismi et confirmationis.
- De ecclesiasticis gradibus sequitur, qui sunt septemin sacramentum septiformis gratiae. Nunc de ecclesiasticis ordinibus agendum videtur. Septem autem sunt spiritualium officiorum sive ordinum gradus, ut ex dictis sanctorum patrum habetur, in sacramentum septiformis spiritus : ostiarii, lectores, exorcistae, acoliti, subdiaconi, diaconi, sacerdotes, qui omnes clerici vocantur, id est sortiti, id est in sortem divini ministerii electi. Cuius nominis causam exponens Isidorus ait : Cleros et clericos hinc appellatos credimus, quia Matthias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus ordinatum. Cleros enim Graece, Latine sors vel hereditas dicitur. Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de sorte domini sunt, vel quia domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes, qui sunt in ecclesia Christi, quorum gradus et nomina sunt : ostiarius vel psalmista, lector, exorcista, acolitus, subdiaconus, diaconus, sacerdos.
- Quid significet corona clerici. Corona regale decus significat et servire deo regnare est, unde ecclesiae ministri reges dicuntur. Se enim et alios verho et exemplo regere debent, ut os turturis retorqueatur ad assellas.
- Quare summitas capitis clerico radatur. Summitas capitis nudatur, ut ad deum mens libera monstretur. Summitas enim capitis designat eminentiam mentis, eiusdem revelationem declarat nudatio capitis.
- Quare usque ad revelationem aurium et oculorum capilli tondeantur. Tondentur autem capilli usque ad revelationem oculorum et aurium, ut vitia in corde et opere pullulantia praecidenda doceantur, ne ad audiendum et intelligendum verbum dei mens praepediatur.
- Unde ecclesiastica tonsura exordium sumpserit. Tonsurae autem ecclesiasticae a Nazaraeis exortus videtur usus, qui prius crine servato, denique ob vitae continentiam caput radebant et capillos in ignem sacrificii ponebant. Hinc usus inolevit, ut, qui divinis cultibus mancipantur, quasi Nazaraei, id est sancti crine posito inveniuntur. In actibus etiam apostolorum Priscillam et Aquilam hoc fecisse legitur ; Paulus quoque et alii quidem discipuli Christi hoc fecerunt.
- Quod idem sint ostiarii et ianitores. Ostiarii idem et ianitores sunt, qui in veteri testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in illud immundus. Dicti sunt autem ostiarii eo, quod praesint ostiis templi. Ad hos autem, ut Isidorus ait, pertinent claves ecclesiae, ut claudant et. aperiant templum et omnia, quae sunt intus et extra custodiant, fideles recipiant, infideles et excommunicatos excipiant. Unde et eis cum ordinantur claves ecclesiae ab episcopo dantur et dicitur eis : Sic agite tamquam rationem deo reddituri pro rebus, quae clavibus istis reconduntur. Hoc officium dominus in sua persona suscepit, quando flagello de funiculis facto vendentes et ementes de templo eiecit.
- Quod secundus gradus sit lectorum. Secundus gradus est lectorum. Lectores a legendo sicut psalmistae a psalmis canendis vocati sunt. Illi enim praedicant, id est legunt, quid sequantur, isti canunt, ut excitent ad compunctionem animos audientium. Ad lectores autem iuxta Isidorum pertinet lectiones pronuntiare et ea, quae prophetae vaticinaverunt, populis praedicare. Unde et eis vidente populo traditur ab episcopo codex divinarum lectionum et dicitur eis : Accipe et esto verbi dei relator, habiturus, si fideliter impleveris officium, partem cum his, qui bene verbum dei ministraverunt.
- Quis sit tertius ecclesiasticus ordo. Tertius ordo est exorcistarum. Exorcistae autem ex Graeco, in Latino adiurantes vel increpantes dicuntur. Invocant enim super catecuminos et super eos, qui habent spiritum immundum nomen domini adiurantes, ut per eum egrediatur ab eis. Ad exorcistam pertinet, ut Isidorus ait, exorcismos memoriter teneremanus super inerguminos et catecuminos in exorcizando imponere. Hi, eum ordinantur, accipiunt de manu episcopi librum exorcismorum et dicitur eis : Accipite et habete potestatem imponendi manus super inerguminos et catecuminos. Hoc officio usus est dominus, quando saliva sua tetigit aures et linguam surdi et muti dicens : Effeta, quod est adaperire, per hoc docens nos spiritualiter debere aperire aures praecordiorum hominum ad intelligendum et ora ad confitendum, ut pulso daemone spiritus sanctus vas suum possideat. Hoc etiam officio usus est Christus, cum daemoniacos multos sanavit. Hic ordo a Salomone videtur descendisse, qui quendam modum exorcizandi invenit, quo daemones adiurati de obsessis corporibus pellebantur.
- Quis sit quartus ecclesiasticus gradus. Quarto loco succedunt acoliti. Acoliti vero Graece, Latine ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum est evangelium vel sacrificium offerendum. Tunc enim accenduntur lumina et deportantur ab eis non ad effugandas aeris tenebras, cum sol eo tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua legitur : Erat lux vera etc. Ad acolitum, ut Isidorus ait, pertinet praeparatio luminariorum in sacrario. Ipse cereum portat, ipse suggesta pro eucharistia subdiacono praeparat. Hi, cum ordinantur, cum edocti fuerint ab episcopo, qualiter in officio agere debeant, ab archidiacono accipiunt candelabrum cum cereo et urceolum vacuum. Hoc officium dominus se habere testatus est dicens : Ego sum lux mundi ; qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Huius officii formam et illi gerebant in veteri testamento, qui lucernas candelabri componebant et accendebant igne caelesti ad illuminandas tenebras aquilonis.
- Quis sit quintus ordo ecclesiasticus. Quintus est ordo subdiaconorum, qui Graece hypodiacones vocantur, qui ideo sic appellantur, quia subiacent praeceptis et officiis levitarum. Oblationes enim in templo a fidelibus suscipiunt et levitis supponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos Nathanei vocantur, id est in humilitate domino servientes. Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre et levitis tradere eisque ministrare, urceolum quoque et aquamanile et manutergium tenere, episcopo et presbyteris et levitis pro lavandis ante altare manibus aquam praebere. Hi, cum ordinantur, accipiunt de manu episcopi patenam et calicem vacuum, ab archidiacono vero urceolum cum aquamanili et manutergium. Hoc officio usus est dominus, quando linteo se praecinxit et aquam mittens in pelvem pedes discipulorum lavit et linteo tersit.
- Quis sit sextus ordo ecclesiasticus. Diaconorum ordo sextum tenet locum propter senarii perfectionem. Hic in veteri testamento a tribu Levi nomen traxit. Dicuntur enim a Levi levitae. Praecepit dominus quippe Moysi, ut post ordinationem Aaron et filiorum eius rursus tribus Levi ad divini cultus ministeria ordinaretur et consecraretur domino. De Levi ergo orti sunt levitae, a quibus mystici sacramenti ministeria explebantur. Hi Graece diacones, Latine ministri dicuntur, quia sicut in sacerdote consecratio, ita et in diacono ministeriidispensatio habetur. Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus et ministrare in omnibus, quae aguntur in sacramentis Christi, scilicet in baptismo, in chrismate, in patena et calice, oblationes quoque inferre et disponere et in altari componere, etiam mensam domini vestire, crucem ferre et praedicare evangelium et apostolum. Nam sicut lectoribus veteris testamenti, ita diaconibus novi testamenti praedicare praeceptum est. Ad ipsum etiam pertinet et officium precum et recitatio nominum catecuminorum. Ipse praemonet homines aures habere ad deum, ipse hortatur clamare, ipse donat pacem et ipse annuntiat. Quod autem huic ordini a Moyse statutum est, hoc etiam in novo testamento repraesentatur, cum diacono super laevum humerum stola ponitur et casula in diebus ieiunii complicatur, quia quicquid laboris et sustinentiae in hac vita toleratur, quasi in laeva portatur, donec in dextera, id est in aeternitate requies habeatur. Hic ordo ab apostolis celebratus est, quando, ut legitur in actibus apostolorum, septem viros plenos spiritu sancto ad hoc officium elegerunt et oratione praemissa manus eis imposuerunt. Hi, cum ordinantur, solus episcopus eis manus imponit, qui, quando ad ministerium applicantur, imponit eis orarium, id est stolam super laevum humerum, ut per hoc intelligant se accepisse iugum domini suave, quo ad sinistram pertinentia divino timori subiciant. Accipiunt et textum evangelii, ut intelligant se esse praecones evangelii Christi. Hi, antequam ordinentur, probentur, ut docet apostolus, et sic ministrent nullum crimen habentes. Hoc officio, usus est dominus Christus, quando apostolos dormientes ad orationem excitavit dicens : Vigilate et orate, ne intretis in tentationem.
- Quis sit septimus ecclesiasticus ordo. Septimus est ordo presbyterorum ; presbyter Graece, Latine senior interpretatur. Non modo pro aetate vel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbyteri nominantur. Qui morum honestate praecellere debent inpopulo, sicut scriptum est : Senectus venerabilis est non diuturna nec numero annorum computata. Cani enim sunt sensus hominis et aetas senectutis vita immaculata. Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis domini in altari dei conficere, orationes dicere et dona dei benedicere. Qui cum ordinantur, inunguntur eis manus, ut se accepisse gratiam consecrandi et caritatis opera debere ad omnes extendere intelligant. Accipit et stolam, quae tenet utrumque latus, quia debet esse munitus armis iustitiae contra prospera et adversa. Accipit etiam calicem cum vino et patenam cum hostiis, ut per hoc sciat se accepisse potestatem placabiles hostias offerendi. Hic ordo a filiis Israel sumpsit exordium. Summos enim pontifices et minores sacerdotes instituit deus per Moysen, qui ex praecepto dei Aaron in summum pontificem, filios vero eius unxit in minores sacerdotes. Christus quoque duodecim elegit discipulos prius, quos et apostolos vocavit, quorum vicem gerunt in ecclesia maiores pontifices, deinde septuaginta alios discipulos designavit, quorum vicem tenent in ecclesia presbyteri. Inter apostolos autem princeps exstitit Petrus, cuius vicarius et successor est summus pontifex, unde apostolicus dicitur, qui etiam papa vocatur, scilicet pater patrum. Hoc autem officio usus est Christus, cum se ipsum in ara crucis obtulit, idem sacerdos et hostia, et quando post caenam panem et vinum in corpus suum et sanguinem commutavit et discipulis dedit.
- Qui sacri ordines dicantur. Cuim vero omnes praedicti ordines spirituales sint et sacri, duos tamen per excellentiam sacros ordines canones appellant, quia hos solos legitur primitiva ecclesia habuisse, et de quibus solis apostoli praeceptum habemus. Apostoli enim in singulis civitatibus episcopos et presbyteros ordinaverunt. Levitas etiam ab apostolis ordinatos legimus, quorum unus beatus Stephanus fuit. Subdiaconos vero et acolitos procedente tempore ecclesia sibi constituit.
- Quare ordo ecclesiasticus dicitur sacramentum. Dici autem potest ordo signaculum quoddam, id est sacrum quiddam, quo spiritualis potestas traditur ordinato et officium et dicuntur hi sacramenta, quia in horum perceptione res sacra, id est gratia confertur, quam figurant ea, quae ibi geruntur.
- Quod praeter praedicta sint quaedam non ordinum, sed dignitatum nomina. Sunt et alia quaedam non ordinum, sed dignitatum vel officiorum nomina. Dignitatis simul et officii nomen est episcopus. Episcopatus autem vocabulum inde dictum est, quia ille, qui episcopus efficitur, superintendit, curam scilicet subditorum gerens. Scopim enim Graece, Latine intendens dicitur. Episcopus autem Graece, Latine speculator interpretatur vel superintendens ; nam speculator est praepositus in ecclesia dictus eo, quod speculetur atque prospiciat populo mores et vitam. Pontifex princeps sacerdotum quasi via et pons sequentium. Ipse summus etiam sacerdos nuncupatur ; ipse enim sacerdotes et levitas efficit, ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit.
- Quod quadripartitus est episcoporum ordo. Ordo autem episcoporum quadripartitus est, scilicet in patriarchas, archiepiscopos, metropolitanos et episcopos. Patriarcha Graece summus patrum interpretatur, qui primum, id est apostolicum tenet locum, veluti Romanus, Antiochenus, Alexandrinus. Sed horum omnium summus est Romanus. Archiepiscopus Graeco vocabulo dictus est eo, quod sit summus vel princeps episcoporum. Tenet enim vicem apostolicam et praesidet tam metropolitanis quam episcopis caeteris. Solemus tamen dicere archiepiscopos, quos metropolitanos vocamus. Metropolitani autem a mensura civitatum vocantur. Singulis enim provinciis praeeminent, quorum auctoritati et doctrinae caeteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus caeteris episcopis nihil agere licet. Sollicitudo enim totius provinciae episcopis commissa est. Omnes autem superius designati ordines episcopi vocantur. Horum discretio a gentilibus introducta videtur, qui suos sacerdotes flamines simpliciter, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant. Sacerdotes enim gentilium flamines dicebantur, quia habebant in capite pileum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid. Quem cum per aestum ferre non possent, filum tamen in capite tantum ligare coeperunt. Nudis enim capitibus eis incedere nefas erat, unde et a filo, quo verebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Sed festis diebus filo deposito pileum sibi imponebant pro sacerdotis eminentia. Vates autem a vi mentis appellantur, cuius significatio multiplex est. Modo enim sacerdotem, modo prophetam, modo poetam significat.
- Quis sit cantor. Cantor vero vocatur, qui vocem modulatur in cantu. Huius sunt duo genera : praecentor et succentor ; praecentor, qui vocem praemittit in cantu, succentor, qui subsequendo respondet canendo. Concentor autem dicitur, qui consonat. Qui autem non consonat nec concinit, concentor non erit. Ab his autem praedictis gradibus missarum sollemnia assidue celebrantur.
- Unde missa dicatur. Missa autem dicitur, vel quia missa est hostia, ut ostensum est, cuius commemoratio fit in illo officio, unde dicitur : Ite, missa est, id est sequimini hostiam, quae missa est ad caelestia, tendentes post eam, vel quia missus caelestis venit ad consecrandum dominicum corpus, per quem ad altare caeleste defertur hostia.
- Quibus de causis institutum est matrimonium. Praedicta sacramenta post peccatum sunt instituta, ut sint peccatorum nostrorum remedia. Sed nuptiarum bonum aliquando fuit tantum legis obsequium, nunc autem est infirmitatis remedium, in quibusdam vero humanitatis solatium. Est ergo duplex institutionis matrimonii causa : ante peccatum in paradiso una, ubi sine ardore libidinis conciperent et sine dolore parerent ; extra paradisum alia propter fornicationem vitandam. Prima fuit, ut genus humanum multiplicaretur, secunda, ut infirmitatis remedium haberetur. Prima ergo, ut dictum est, habuit praeceptum, id est propter primam matrimonii causam datum est praeceptum, secunda, id est propter secundam, scilicet propter fornicationem vitandam ab apostolo multiplicato genere humano didicimus esse indultum coniugium. Indulgentia vero, ut Augustinus ait, quia meliora non eligit, remedium habet, non praemium, a qua si quis declinaverit, meretur exitiale iudicium. Quod est : hi, qui ex indulgentia contrahunt matrimonium, quia meliora, id est continentiam non eligunt, remedium contra fornicationem habent, non continentiae praemium, a qua indulgentia si quis declinaverit, id est cuius indulti matrimonii iura si quis violaverit, meretur exitiale iudicium, id est exitium, scilicet damnationem in iudicio.
- Quousque fuit praeceptum matrimonium. Sed cum ante peccatum et post peccatum dictum sit : Crescite et multiplicamini etc., videtur matrimonium esse praeceptum, quousque terra hominibus esset repleta, id est quousque genus humanum esset multiplicatum.
- Quare filiis Israel matrimonium est praeceptum. Quod autem dictum est Israelitico populo : Maledictus, qui non reliquerit semen super terram, dictum ideo intelligitur, ut populus dei in cultu eius dilataretur. Sunt enim parentes auctores fidei filiorum doctrina et exemplo, ut insinuat apostolus dicens : Alioquin, ut Augustinus exponit, id est si vos invicem dimittitis, filii vestri, quia maiorem partem sequentur, immundi essent, id est in infidelitate permanebunt ; nunc,autem, ut idem Augustinus exponit, filii vestri sancti sunt, id est Christiani, sive uno ex parentibus auctore sive utroque. Desiit ergo esse praeceptum et tunc incepit indulgeri toti humano generi matrimonium, ex quo multiplicatum est genus s humanum. Soli vero populo dei postea, ut in cultu dei dilataretur, praeceptum est matrimonium, et ideo forte ab apostolo dicitur indultum esse matrimonium ita : Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium, designante non veteris testamenti, sed gratiae tempus.
- Quando et a quo et quare et ubi sit institutum matrimonium. Ex praedictis ergo patet hoc sacramentum pluribus de causis esse institutum. Quando autem et a quo et quare et ubi in Genesi insinuatur. Ibi enim legitur, quod sexto die facto homine immisit deus soporem in Adam et tulit unam de costis eius et aedificavit costam, quam tulerat dominus de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam, ut videret, quid vocaret eam. Adam vero, videns eam ait : hoc nunc os ex ossibus meis et haec caro de carne mea. Quod est ad litteram : haec constans ex ossibus et carnibus formata est ex me constante ex ossibus et carne.
- Qualiter sit intelligendum ad litteram : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. Sed sequi non videtur ad litteram, quod subiungitur : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una, nisi ita intelligatur : Propter hoc, scilicet ut homo ex carne et ossibus constans ex parentibus ex ossibus et carne constantibus oriatur, relinquet homo patrem et matrem, id est postponet corporalem cohabitationem patris et matris, ,et adhaerebit uxori suae, id est praedictorum cohabitationi praefert propriae uxoris cohabitationem, et erunt duo in carne una, id est una caro, scilicet una soboles legitima ex illis legitime coniunctis procreari poterit, nisi impediat infirmitas sterilitatis. Vel ita : Et erunt duo in carne una, id est una proles erit legitima, si ex taliter coniunctis fuerit genita. Vel ita : Erunt duo in carne una, id est in carnali debito reddendo pares. Vel ita, ut quibusdam videtur : Erunt duo in carne una, id est in legitimo carnali opere convenientes.
- Quae sit principalis, quae secundaria causa institutionis matrimonii. Quibus deus dixit : Crescite et multiplicamini et replete terram. Principalis ergo causa institutionis huius sacramenti est, ut supra insinuatum est, humani generis propagatio, secunda, ut supra dictum est, infirmitatis remedium, scilicet ut vitetur fornicatio. Sunt praeter has honestae causae, ut dissidentium reconciliatio, pacis redintegratio, quas apostolus non exclusit per illam, quam posuit. Minus etiam honestae causae sunt, propter quas aliquando contrahitur matrimonium, ut viri mulierisque pulchritudo, quaestus quoque causa et divitiarum possessio, quae animos amore praedictorum inflammatos compellunt inire coniugium. Propter has etiam sancti patres leguntur contraxisse matrimonium, veluti Iacob Rachelem pulchram aspectu videns, ut eam in coniugem acciperet, septem annis patri eius servivit. In Deuteronomio etiam legitur : Si videris in medio captivorum mulierem pulchram et amaveris eam voluerisque uxorem habere, introduces eam in domum tuam.
- Qua fide media matrimonium contrahi debet. Sed nisi ea fide media coniuncti fuerint vir et mulier, ut neuter alii adhaereat, quamdiu vixerint, nec sibi nasci filios vitaverint vel noluerint vel etiam opere aliquo malo ne nascantur fecerint, qualiter matrimonium dici debeat non videtur. Ait enim Augustinus in libro de bono coniugali : Solet quaeri, cum masculus et femina nec ille maritus nec illa uxor alterius est, si sibimet non filiorum procreandorum, sed incontinentia solius concubinatus causa copulantur ea fide media, ut scilicet nec ille cum altera nec illa cum altero id faciat, utrum nuptiae sint vocandae. Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alicuius eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamvis non ea causa coniuncti sunt, non tamen vitaverint vel nolint sibi nasci filios vel etiam opere agant aliquo malo, ne nascantur. Caeterum, si vel utrumque vel unum horum defuerit, id est desit velle nasci filios, et si desit eis non agere, ut non nascantur, scilicet si adest impedire vel facere, quominus nascantur, vel si unum, id est istud ultimum, scilicet non agere, ut non nascantur, vel si utrumque desit, id est si hoc pacto coniuncti sunt, ut nolendo sibi nasci filios, ne filii concipiantur, efficiant et opere malo, ne nascantur, faciant, si concepti fuerint, quae sunt utrique, id est duobus praemissis contraria, vel si unum istorum desit, id est si vel ne concipiantur, vel si concepti fuerint filii, ne nascantur, effecerint, quod est alteri praedictorum contrarium, non video, ut Augustinus subiungit, qualiter id nuptias appellare possimus. Etenim si aliquis sibi aliquam ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam honoribus vel suis facultatibus inveniat, quam in coniugio ducat, ipso animo adulter est, nec cum illa, quam cupit invenire, sed cum ista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium.
- An sit matrimonium, si hoc pacto coniuncti sunt, ut agant, ne sibi filii nascantur, vel si concepti fuerint, in utero exstinguantur. Sed cum contrahere matrimonium bonum sit, quod patet, quia a deo est institutum, quacumque intentione contrahatur, erit bonum et ideo quaeritur, cum prava intentione contrahitur ab aliquibus matrimonium, utrum separando dum sit talium matrimonium ; quod non videtur. Sicut enim prius licitum erat et bonum praedictos coniungi in matrimonio, etsi praefata mala intentione hoc agerent, ita licitum esse videtur, eosdem coniunctos manere in matrimonio. Contra ergo licitum fieri videtur, si praedicto modo commictorum. separetur coniugium. Unde dicendum videtur, quod non est inter tales contractum matrimonium, cum huiusmodi contractus sit contrarius primae institutioni matrimonii. Videbitur ergo definitio matrimonii continere sententiam verborum Augustini, ut aliter dici non debeat matrimonium, nisi ea fide media, qua dictum est, contractum fuerit. Si autem hoc pacto contractum fuerit matrimonium, ut venena sterilitatis procurent, nisi per sequentem consensum confirmatum fuerit, ipsum ratum non erit. Ait enim Augustinus in libro de nuptiis et concupiscentia : Aliquando eo usque pervenit haec libidinosa crudelitas vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret, et si nihil valuerit, conceptus foetus intra viscera aliquo modo exstinguat aut fundat, volendo suam prolem prius interire, quam vivere, aut, si in utero vivebat, occidi, antequam nasci. Prorsus si ambo tales sint, coniuges non sunt ; et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si autem ambo non sunt tales, audeo dicere : aut illa quodammodo est mariti meretrix, aut ille adulter uxoris est. De his autem, qui aborsum procurant, quando homicidae dici debeant, Augustinus in libro quaestionum Exodi definit dicens : Quod vero non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputavit, quod tale in utero geritur. Hic de anima quaestio solet agitari, utrum quicquid formatum non est nec animatum quidem possit intelligi et ideo non sit homicidium, quia nec exanimatum dici potest, si animam non habebat. Item idem in libro quaestionum veteris et novi testamenti ; Moyses tradidit : Si quis percusserit mulierem in utero habentem et abortum fecerit, si formatum fuerit, det animam pro anima, si autem informatum fuerit, multetur pecunia, ut probaret non esse animam ante formatam. Itaque si iam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine derivata. Nam si cum semine et anima exsistit de anima, et multae animae cotidie pereunt, cum semen ex fluxu quodammodo non proficit nativitati. Item Hieronymus : Semina paulatim formantur in utero et tamdiu non reputatur homicidium, donec elementa compacta suas imagines membraque suscipiunt. Ex his ergo patet illum homicidium tantum committere, qui corpus animatum facit exanime. Reatum tamen homicidii incurrit, qui aborsum procurando laborat, ut non fiat animatum humana anima, quod animatum fieret vel futurum putabatur. Sed quod dictum est : Si ambo tales sunt, coniuges non sunt, intelligitur ita : non sunt coniuges, id est contra primam et praecipuam causam, propter quam institutum est matrimonium ambo faciunt ; vel : coniuges non sunt, id est contra hoc, propter quod primo institutum est matrimonium, faciunt. Si autem ab initio tales fuerunt, non sibi per concubium, sed per stuprum potius convenerunt, id est si praedicto pacto non per connubium, id est non per consensum, qui connubium faciat, sed consentiendo potius in fornicationem convenerunt.
- An sit ratum matrimonium inter eos, quorum alter intentione suscipiendae, altera intentione perimendae prolis matrimonium iniit. Forte alter intentione suscipiendae prolis, altera perimendae matrimonium iniit. Quaeritur, si tunc inter tales matrimonium sit, quod videtur, cum alter eorum alteri legitime sit copulatus. Ad hoc dici potest, quod legitimo matrimonio uterque alteri copulatus sit, si pravam intentionem uterque vel alter corde suppreserit, ita tamen, ut consensum legitimum voce expresserint. Veluti, si monachi habitum quis suscipiat, ipsum servare cogitur, etiamsi eum aliter voluisse patuerit. Quod ex capitulo Nicolai ostenditur dicentis : Quod interrogasti de femina, quae post obitum viri sui sacrum velamen super caput suum imposuit et finxit se sub eodem velamine sanctimonialem esse, postea vero ad nuptias rediit, bonum mihi videtur, quia per hypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare voluit et non legitime in voto suo permansit, ut poenitentiam agat de illusione nefanda et revereatur ad id, quod spopondit, et in sacro mysterio permaneat, quod inchoavit.
- Quid sint nuptiae sive matrimonium. Sunt autem nuptiae sive matrimonium viri et mulieris coniunctio individuam vitae consuetudinem retinens. Sed cuiusmodi coniunctio matrimonium intelligatur, quaeri solet. Si enim commixtio carnalis intelligitur, inter coniugatos non semper erit matrimonium. Si vinculum, quo tenetur uterque alteri reddere debitum intelligatur, coniugium inter eos, qui continentiam deo voverunt, non erit coniugium. Item, si vinculum, quo uterque alteri ligatus est ita, ut neutri illorum altero vivente adhaerere alii liceat, intelligatur, coniugium tale inter matrem et filium, patrem et filiam poterit esse matrimonium. Est ergo sensus : Sunt nuptiae sive matrimonium viri et mulieris coniunctio, id est vinculum, quo uterque ita est alligatus alteri, ut alii adhaerere neutri illorum liceat vivente altero ex hoc, quod in legitimam copulam carnalem consenserunt. Quod autem subditur, scilicet : Individuam vitae consuetudinem retinens, non omni matrimonio convenire videtur, cum continentes coniugati individuam : vitae consuetudinem non retineant. Est ergo sensus : Matrimonium est coniunctio viri et mulieris, quae fuit vel est individuam vitae consuetudinem retinens, id est inter eos, quorum uterque alteri debitum reddere tenebatur vel tenetur, ita ut neutri illorum dividuam vitam sine communi consensu fas sit servare, scilicet continenter vivere.
- An pares sint in voto abstinentiae vir et mulier sicut in voto continentiae. Abstinentiae vero vota a muliere reddi non possunt, nisi auctor fuerit vir permittendo. Vir autem potest sine uxoris consensu. Unde Augustinus in quaestionibus Numeri : Manifestum est ita legem voluisse feminam sub viro esse, ut nulla eius vota, quae abstinentiae causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor fuerit vir permittendo. Nam cum ad peccatum eiusdem viri pertinere voluerit lex, si prius permiserit et postea prohibuerit, etiam hoc tamen non dixit, ut faciat mulier, quod voverat, quia permissa a viro iam prius fuerat. Viri dixit esse peccatum, qui abnuit, quod prius concesserat ; non tamen mulieri ex hoc iussum dedit, ut quod vir prius ei concesserat, postea, si prohibuerit, contemnatur. Idem in quaestionibus eiusdem libri : Noluit itaque lex aliquid vovere deo adversus animam suam, ut non in aliqua rerum licitarum atque concessarum abstinentia in eiusdem feminae votis valeat auctoritas, sed virilis ita, ut si adhuc innuptae concesserat pater vota persolvere, si antequam persolverat nupserit et viro eius cognitum non placuerit, non persolvat et hoc omnino sine peccato, quia deus mundavit eam, id est mundam iudicavit. Neque hoc contra dominum fieri putandum est, eum ipse dominus hoc voluerit, hoc praecepit. Ex praedictis ergo colligitur, quod, si prius permisit vir et postea idem vir, quod ad abstinentiam pertineat, prohibuit, non peccat mulier, si non reddiderit, quod vovit.
- Quod in carnali debito reddendo sint pares vir et mulier. Sunt autem pares in carnali debito reddendo coniugati, ut super illum locum apostoli scilicet : Mulier non habet potestatem sui corporis ; sed vir ; similiter autem vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier, aperte ostendit Ambrosius dicens : In hoc pares sunt vir et mulier, quia neque viro neque mulieri corpus suum licet alii tradere. Invicem enim debitores sibi sunt in hac causa, ne peccandi detur occasio. In aliis vero praeest vir. Hic ergo, ut Augustinus ait, non dominium tollitur viro, sed vitium. Debent ergo, ut idem Augustinus in libro de bono coniugali ait, sibi coniugati ad illicitos concubitus evitandos mutuam quodammodo servitutem, ut etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit. Si enim sine alterius consensu alter eorum habitum religionis susceperit, mulier, si sibi placuerit, virum susceptum habitum deponere cogere poterit, ut Gregorius in illo capitulo ostendit scilicet : Agathosa latrix praesentium etc. Similiter et vir, ut ex concilio apud Compendium habito habetur ita : Mulier, si sine licentia mariti sui velum in capite miserit, si viro placuerit, recipiet eam iterum ad coniugium. Quod si consentiente uno alter habitum religionis vel votum continentiae susceperit, in hoc usque ad finem vitae perseverare debebit, ut Augustinus ad Editiam ostendit dicens : Quod deo pari consensu voveratis, perseveranter usque in finem reddere debuistis, a quo proposito si ille lapsus est, tu saltem instantissime persevera. Quod te non exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consensit. Nam si numquam tenuisses eius assensum, numerus te nullus defendisset annorum. Et post pauca : Non quia pariter temperabatis a carnali commixtione, ideo tuus maritus esse destiterat, imum vero sanctius inter vos coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. Ex his ergo patet post susceptum communi consensu continentiae votum verum manere coniugium.
- Quod si quis uxorem suam velare permiserit, usque in finem vitae continentiam servare debebit. Si quis vero uxorem suam velare permiserit, usque in finem vitae continentiam servare debebit, ut ex concilio Remensi habetur ita : Qui uxorem suam velare permiserit, aliam non accipiat, sed similiter convertatur. Permittere autem dicitur, cum scit et potest contradicere et non contradicit, iuxta quod de servo habetur in Aurelianensi concilio ita : Si servus sciente et non contradicente domino in clero fuerit ordinatus, ex hoc ipso liber et ingenuus erit. Sic videtur, quod, si vir sciverit uxorem velari et non contradixerit, cum possit, cogere, ut deponat susceptum religionis habitum, non poterit.
- An unus coniugatorum suscipiendus sit in monasterio, nisi fuerit absolutus altero castimoniam profitente. Sed non videtur suscipiendus unus coniugatorum, nisi fuerit ab altero castimoniam profitente absolutus, ut ex octava synodo habetur ita : Si quis coniugatus vult converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi a coniuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Sed hoc intelligitur a quibusdam ita : nisi a coniuge permittente, propter quod ipsa castimoniam servare tenetur, fuerit absolutus. Taliter etiam illud Gregorii intelligendum videtur : Quia Agatho lator praesentium in monasterium dilectionis tuae converti desiderat, hortamur, ut omni eum cum dulcedine devotioneque suscipias. Quem tamen ita suscipiendum esse cognosce, si et uxor illius similiter conferti voluerit, id est habitum religionis eum suscipere permiserit, propter quod ipsa continentiam custodire tenetur. Unde Leo in illo capitulo ait : Seriatim etc. et infra : Si quis ex praefatis ordinibus, scilicet inferioribus, desiderat ad subdiaconatum ascendere, non potest sine consensu uxoris suae, ut fiat de carnali spirituale coniugium nemine eos cogente ; neque permittitur postea uxor iungi eidem marito suo carnaliter nec cuiquam nubere in vita aut post mortem illius.
- Ut quibusdam videtur, mulier videns virum suum in monasterium converti, nisi consensum conversionis illius voce expresserit, de monasterio eum revocare poterit. Quidam tamen dicunt : si mulier virum suum monasterium ingredi permiserit nec consensum suum coram ecclesia expresserit, virum suum de monasterio revocare poterit. Sicut enim sine consensu voce expresso non alligatur quis alicui, ut ei debitum reddere teneatur, ita sine consensu voce expresso ab hoc debito aliquis non absolvitur. Sed hoc falsum videbitur, cum per fornicationem, non per consensum iure et potestate poscendi debitum aliquis privetur.
- An aliquis sine uxoris consensu possit vovere, ut ab ea non exigat debitum. Videtur, quod sine uxoris consensu vir possit sollemniter suscipere continentiae votum, scilicet potest vovere deo sollemniter, ut numquam exigat ab uxore debitum, ita tamen, ut reddere teneatur. Quod insinuare videtur Augustinus in libro de bono coniugali dicens : Non ita licet dissolvere coniugium, sicut licebat non colligare, si fuerinttales, quales profitentur formae nuptiarum, ita ut vel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum ; aut si non ambo sunt tales, erit qui talis est, non exactor, sed redditor debiti, servans in omnibus castam religiosamque concordiam. Ergo qui praeter uxoris consensum monasterium intravit vel alium habitum religionis assumpsit, revocatus ad uxorem ab ea exigere debitum non poterit, reddere tamen debitum uxori tenebitur. Talis ergo post uxoris obitum alii matrimonio coniungi non poterit, cum potestate exigendi debitum per continentiae votum se privaverit, quod forte concedendum videbitur.
- An in omnibus aliis quam in voto continentiae praesit vir mulieri. Sed cum, ut dictum est, in aliis omnibus, quam in debito reddendo uxori praesit vir, quaeritur in quibus omnibus. Multa enim possunt mulieres, in quibus non videntur eis viri dominari vel in quibus virorum suorum consensus non. exigitur. Unde, ut Augustinus determinat, in omnibus intelligitur, quae pertinent ad abstinentiae votum. Si tamen abstinentiae votum tale fuerit, ut per ipsum impediatur debitum matrimonii, vir non poterit ipsum suscipere sine consensu, uxoris. Hoc etiam intelligitur de voto peregrinationis. Si enim poenitentia neutri coniugatorum est iniungenda nisi ex communi consensu, ne alter eorum fraudetur carnali debito, multo minus aliquid videtur vovendum sine communi consensu, quod praestet impedimentum carnali debito reddendo. Ait enim Aurelianense concilium : Poenitentiam coniugatis nonnisi ex communi consensu dandam esse praecipimus. Et intelligitur hoc de poenitentia, ubi exigitur carnis continentia, utpote sollemnis poenitentia. Apostolus etiam, ut Augustinus ait, nec ad tempus, ut vacarent orationi, nisi ex consensu voluit coniuges carnali invicem fraudari debito. Ex condicto ergo, ut inquit Haimo, abstinere debent coniugati propter gratiarum actiones, unde apostolus subdit : Ut vacetis expeditius orationi. Ut enim misereatur deus, ut idem Haimo ait, mundius exorandus est deus, et si munda, sunt coniugia, tamen etiam a licitis abstinendum est, ut facilius ad effectum deducatur oratio.
- An iugis continentia, cum cotidie orandum sit, coniugatis sit indicenda. Sed cum cotidie orandum sit, iugis continentia coniugatis indicenda videtur. Unde nomine orationis tempus specialiter deputatum ieiuniis et elemosinis, quibus munitur oratio, intelligitur, ut tempus quadragesimale et quatuor temporum ieiunia et vigiliae sanctorum. Sed cum apostolus dicat : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, insinuatur nobis, quod in praedictis temporibus alter coniugatorum alteri debitum reddere tenetur. Sed sibi reddi poposcit. Peccat tamen graviter, qui sibi in illis temporibus debitum carnale reddi poscit, cum minime peccet, qui reddit, et est verborum apostoli sensus : Nolite fraudare invicem, id est subtrahere debitum, quod invicem debetis vobis nisi ex consensu, quod forte facitis ad tempus, ut expeditius vacetis orationi,
- Quid matrimonium efficiat. Efficit autem matrimonium voluntas, non coitus. Ait enim super Matthaeum Ioannes Chrysostomus : Matrimonium quidem non facit coitus, sed voluntas, et ideo non solvit illud separatio corporis, sed voluntatis. Sed cum post votum continentiae maneat coniugium, non solvit illud sequestratio corporis vel voluntatis. Unde cum dicitur : Matrimonium quidem non facit coitus, sed voluntas, intelligitur nomine matrimonii debitum carnale, quod tenetur uterque coniugatorum reddere alteri. Et est sensus : Matrimonium quidem non facit coitus, sed voluntas, id est debito carnalis commercii non alligat aliquem coitus, sed consensus, et ideo non solvit illud matrimonium, id est neutrum coniugatorum a debito matrimonii separatio corporis, id est corporalis, sed communio voluntatis. Quod de illis solis est intelligendum, qui, ut continenter vivant, separantur. Item Nicolaus : Sufficiat solus secundum legem condensus eorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur, qui solus si defuerit, caetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur. Item Ambrosius : Cum initiatur coniugium, coniugii nomen asciscitur. Defloratio enim virginitatis non facit coniugium, sed pactio coniugalis. Item Isidorus : Coniuges verius, id est vere elective secundum quosdam appellantur a prima desponsationis fide, vel, ut alii exponunt : Coniuges verius appellantur etc., id est potior causa coniugii est prima desponsationis fides, id est fidelis desponsatio, scilicet non violanda, et subiungitur : Quamvis adhuc ignoretur inter eos coniugalis concubitus. Item Augustinus in libro de bono coniugii : Coniux vocatur a prima desponsationis fide, quam concubitu non agnoverat nec fuerat cogniturus. Nec perierat nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi nec fuerat nec futura erat carnalis ulla commixtio. Item Ambrosius : Cum initiatur coniugium, coniugii nomen asciscitur, non cum puella viri admixtione cognoscitur.
- Quod consensu solo quis uxori suae debitum reddere tenetur. Consensus ergo, ut ex praedictis constat, solus matrimonium facit, quod etiam ratione liquet ; ex consensu enim solo uterque alteri debitum reddere et nulli alii matrimonio copulari tenetur vivente utroque. Peccat ergo mortaliter alter eorum ex hoc solo, quod vult alii nubere vivente utroque. Multo magis ergo peccat ex hoc, quod nubit alii ab utroque. Non ergo, si matrimonium cum alio contraxerit et cognita fuerit ab eodem mulier per consensum priori coniuncta, debet huiusmodi matrimonium ratum haberi. Item, alicui per consensum copulatae alteri consentire vel copulari matrimonio mortale peccatum est. Si ergo inter ipsam et illum, cui postea copulatur, est ratum matrimonium, aut per consensum et coniugale opus aut per mortale peccatum ratum erit matrimonium ; sed non per consensum et coniugale opus ; ergo per mortale peccatum, quod utique falsum videbitur. Item, si non solus consensus matrimonium facit, quod Gregorius ait de frigidis, falsum erit scilicet : Si mulier propter frigiditatem virum dimiserit et vir postmodum alii mulieri copulatus fuerit, quam ab ipso contingat cognosci, ad priorem dimissa secunda coactus redibit, cum firmius matrimonium cum secunda quam cum prima fuerit secundum eos, qui opinantur, cum secunda esse matrimonium, si cognita ab eodem fuerit. Sic etiam, si ingressa fuerit monasterium per praesentem consensum tantum alicui copulata, ille, cui taliter desponsata est, inde eam revocare poterit. Sed hoc sequi forte non videbitur, cum sit dignior carnali desponsatione spiritualis. Item, desponsatio etiam sola matrimonium facere videtur, ut Hieronymus ait : Additur aliud quartum coniugium legitimum : dum mortua fuerit uxor cuiuslibet, licet illi accipere aliam, sed non repudiatam nec desponsatam viro. Idem ostenditur capitulo illo : Si quis desponsaverit aliquam sibi et praeveniente articulo mortis eam cognoscere non potuerit, frater eius non potest eam ducere in uxorem. Item Gregorius : Qui desponsatam puellam proximi sui acceperit in coniugium, anathema sit ipse et omnes consentientes ei, quia secundum legem dei mori decernitur. Item Gregorius : Si quis uxorem desponsavorit vel subarraverit eam, quamquam postmodum praeveniente die mortis eius nequiverit eam ducere in uxorem, tamen nulli de consanguinitate eius licet eam accipere in coniugio, et si inventum fuerit factum, separetur omnino. Item Iulius papa : Si quis desponsaverit uxorem vel subarraverit et sive praeveniente die mortis eius sive irruentibus quibusdam aliis causis eam minime cognoverit, neque superstes eius frater neque ullus de consanguinitate eius eandem sibi tollat in uxorem ullo umquam tempore.
236. An per solam desponsationem ad affinitatem veniatur an per coitum. Sed mirum videtur, quod in praedictis capitulis dicitur : Si quis desponsaverit aliquam vel subarraverit et irruentibus quibusdam causis eam minime cognoverit, ut nullus de consanguinitate viri eam accipiat, cum per eiusmodi desponsationem ad affinitatem consanguineorum viri veniri non videatur. Ex hoc enim tantum, quod vir et mulier una caro efficiuntur, ad affinitatem parentelae utriusque utrimque venitur, ut Isidorus ex concilio Maticensi insinuat dicens : Sane consanguinitas, quae in proprio viro servanda est, haec nimirum in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est, quia constat eos duos fuisse in carne una, ideoque communis illis utraque parentela credenda est, sicut scriptum est : Erunt duo in carne una. Item Gregorius : Porro autem de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quae ad virum ex parte uxoris, seu quae ex parte viri ad uxorem pertinet, manifestissima ratio est, quia si secundum divinam sententiam ego et uxor mea sumus una caro, profecto mihi et illi meaque suaque parentela propinquitas una efficitur. Item, quod nonnisi per commixtionem carnis sponsus et sponsa una caro effecti sunt et quod mortuo sponso superstes sponsa consanguineis sui sponsi matrimonio copulari non debeat prohiberi, insinuat Benedictus papa dicens : Benedictus servus servorum dei salutem. Lex divinae constitutionis apostolicam cathedram totius posuit orbis terrarum magistratum, ut quicquid ubique locorum dubitatur, ab ea ratio eiusdem requiratur. Affatus est autem nos suis litteris, eiusdem cathedrae sessorem, ac percunctatus est quidam vestras nomine Ioannes pro connubio filiae suae superstitis, cuius soror defuncta cuidam iuveni Stephano nomine simplicibus fuerat verbis desponsata et, antequam ad nuptias pervenerit, morte praeventa, utrum scilicet cum eodem iuvene possit matrimonium celebrari superstitis nec ne. Namque testatus est huius rei rationem apud vos haberi ambiguam, quam deo docente reddimus his verbis certissimam. Protoplastus ille, radix et origo nostra, detractam sibi costam videns in mulierem formatam prophetico spiritu inter alia protulit : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. Quibus verbis innotuit non aliter virum et mulierem fieri posse unam carnem, nisi carnali copula sibi cohaereant. Qui ergo nequaquam mixtus est extraneae mulieri foedere nuptiali, quo pacto per nuda sponsionis verba possunt una caro fieri, nullatenus valemus intueri. Propinquitas enim sanguinis verbis dicitur, non verbis efficitur. Sed neque osculari parit propinquitatem, quia nullam facit sanguinis commixtionem. Quoniam vero ita prorsus sese habet res Ioannis istius, ut velit se filiam vel nuptiis copulare, cui primam iam decreverat desponsare, censura apostolici magisterii mandamus hoc absque criminis vitio posse fieri, si utriusque partis sederit voluntati. Nam cur prohibeatur, quod prohibendum numquam sancta scriptura declarat ? Sed neque mundanae leges connumeratis personis, quae inter se nuptias contrahunt, de re huiusmodi aliquid dicunt. Ne ergo abnegetis, quod negandum nulla ratione doc Ex his ergo liquet, quoniam ex hoc tantum, quod una caro efficiuntur vir et mulier, utriusque parentela ad affinitatem venit. Forte praedicta capitula, quae prohibent consanguineos eorum, qui aliquas sibi desponsaverunt et eas praeveniente articulo necessitatis minime cognoverunt, easdem postmodum accipere in uxores, de illis intelligenda sunt, qui desponsatas et legitime a parentibus traditas accepta sacerdotali benedictione transduxerant, non quia huiusmodi desponsatio inter aliquos affinitatem faciat, sed ut error vel scandalum vitaretur, quod in ecclesia oriri posset, quo relictam proximi sui quilibet posse ducere in uxorem putarent. Tamen ecclesiae cuiusque consuetudo, utentis in contrarium, non est improbanda. Vel ideo prohibitum est inter praedictas personas matrimonium contrahi, quia saepe contingit, ut desponsatis aliquibus et cognitis qui eas ducturi erant defungantur. Ne ergo crimen incestus sub occasione legitimae copulae committeretur, inter praedictas personas matrimonium inhibitum videtur.
- An defunctis pueris eis desponsatae consanguineis eorum matrimonio copulari possint. De infantibus vero, quibus aliquae desponsantur, quaeritur, si, antequam ad pubertatis annos pervenerint, defungantur, utrum eis desponsatae consanguineis eorum postmodum in matrimonio copulari possint. Quod videtur, cum nullus contractus inter infantes et sibi desponsatas praecesserit, quo vel tunc essent astricti vel postea essent astringendi. Hoc autem patenter ostendit Nicolaus papa dicens : Ubi non est consensus utriusque, non est coniugium. Ergo qui pueris dant puellas in cunabulis et e converso, nihil faciunt, nisi uterque eorum, postquam venerit ad tempus discretionis consentiat, etiamsi pater et mater hoc fecerit et hoc voluerit. Ex hac auctoritate patet, quod pueri neque propria neque parentum sponsione sibi sponsatis sunt alligati. Unde puellis sibi desponsatis mortuis, consanguineis earum, postquam ad tempus discretionis pervenerint, poterunt in matrimonio copulari. Sed contrarium Nicolao videbitur, quod ex decretis Ormisdae papoe ad Eusebium episcopum habetur ita : Tua sanctitas requisivit a nobis, frater venerande, de filio adulto, quem pater matrimonium ducere voluit, si sine voluntate adulti filii facere potest. Quod dicimus, si aliquo modo non consensit filius, fieri non posse, posse autem de filio nondum adulto, voluntas cuius adhuc discerni non potest. Si pater vult eum in matrimonium tradere, potest, et postquam filius venerit ad perfectam aetatem, omnino servare et implere debet. Haec ab omnibus catholicae fidei cultoribus sancimus et vobis tenenda mandamus. Ad haec dici potest, quod postquam puer ad perfectam aetatem venerit, hoc, quod pater fecit, observare debet. Sed si aliter fecerit, scilicet si aliud matrimonium contra voluntatem patris contraxerit, irritum non erit.
- An alter eorum, qui per consensum tantum copulati sunt, sine alterius consensu monasterium ingredi possit. Solus, ut dictum est, consensus matrimonium facit. Non ergo alter eorum, qui per consensum tantum copulati sunt, sine consensu alterius ingredi monasterium poterit. Contra quod videtur Eusebius papa dicens : Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere. Tamen licet sibi monasterium eligere. Sed quaeritur, de qua desponsata hoc dicatur. Si dicatur de desponsata sponsione facta de futuro, haec a parentibus alii viro potest tradi ; si de desponsata consensu de praesenti hoc intelligitur, non videtur, quod sine consensu sui sponsi monasterium possit eligere, cum forte continere non possit sponsus nec illa vivente aliam possit ducere, et ita, si ingressa fuerit sponsa monasterium, adulterinis nexibus sponsus alii colligabitur et ita incontinentia viri reputabitur mulieri. Nam, ut habetur ex octava synodo, si illa vivente viro per incontinentiam alteri nupserit, procul dubio adultera erit, nec recipietur apud deum eiusdem viri conversio, cuius sequitur conjugalis foederis prostitutio. Ita ergo non recipitur apud deum illius sponsae conversio, ex qua sequitur sui sponsi adulterium vel fornicatio. Unde hoc caput de puella intelligitur, quae contra voluntatem suam alicui desponsatur a parentibus suis. Propter quod parentibus eius non licet eam alii viro tradere ; tamen licet mulieri monasterium vel alium virum eligere. De desponsata vero consensu de praesenti Siricius papa Imerio episcopo ait : De coniugali violatione requisisti, si puellam alteri desponsatam alter in matrimonium possit accipere. Tale igitur connubium anathematizamus et modis omnibus ne fiat inhibemus, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. Sed contra praedicta videtur esse, quod Augustinus ait scilicet : Non est dubium illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse commixtio sexus.
- An commixtio quaelibet carnalis viri cum propria uxore sit ecclesiae sacramentum. Horum ergo verborum haec videtur intelligentia, scilicet : Non est dubium illam mulierem non pertinere ad quodlibet matrimonii sacramentum, cum qua docetur non fuisse commixtio sexus. Est enim commixtio sexuum, si propter sobolem tantum fiat, coniunctionis Christi et ecclesiae sacramentum. Quodsi omnis commixtio sexuum in coniugio est ecclesiae sacramentum, tunc, peccatum erit ecclesiasticum sacramentum. Peccant ergo multi per hoc, quod subiciuntur ecclesiae sacramento vel in se suscipiunt ecclesiae sacramentum, et ita displicet deo ecclesiasticum sacramentum, quod absurdum videbitur. Sed quidam non absonum hoc iudicantes dicunt peccatum David, quando Uriam interfecit, huius rei fuisse sacramentum, scilicet quod, Christus vicit diabolum. Sed non debuit dici illud peccatum sacramentum, cum per institutionem tantum exsistat sacramentum, quod non de illo facto David videtur dicendum. Vel potest dici non quaelibet commixtio sexus, sed redditio debiti carnalis esse sacramentum, ut sicut uxori debitum redditur, ita ab ecclesia oboedientia, quam debet deo, exhibetur. Item Leo papa : Cum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut praeter commixtionem sexuum non habeant in se nuptiae Christi et ecclesiae sacramentum, non est dubium, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse nuptiale mysterium. Sed hoc ita intelligendum videtur : Cum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, id est cum nuptiae, quibus sociantur vir et mulier, ita sint a principio institutae, utnuptiae, id est nuptiis copulati non habeant in se commixtionem, quae sit Christi et ecclesiae sacramentum praeter commixtionem sexuum, non est dubium illam mulierem non pertinere ad matrimonium, id est ad quodlibet matrimonii sacramentum, cum qua docetur non fuisse nuptiale mysterium, id est cum qua docetur non fuisse commixtio sexus vel redditio debiti carnalis significans aliquod mysticum.
- Quod inconsultis sponsis in domum traductis liceat earum viris continentiae propositum assumere. Quod autem inconsultis sponsis in domum traductis liceat viris earum continentiam servare, probatur exemplis et auctoritate. Ut enim refert beatus Hieronymus, Macharius, praecipuus inter Christi eremitas, celebrato nuptiarum convivio, cum vespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens transmarina petiit et eremi solitudinem sibi elegit. Item beatus Alexius, Epiphanii clarissimi filius, similiter ex nuptiis divina gratia vocatus, sponsam deseruit et nudus Christo famulari coepit. Sed hi cum consensu suarum sponsarum intelliguntur continentiam elegisse, vel forte familiari mandato, ut continentiam eligerent, eis divinitus inspiratum fuit, et quod sic alicui inspiratur ad consequentiam non est trahendum. Item, quod de solo consensu de praesenti coniuges non fiant, videtur. Si enim de solo consensu de praesenti coniuges fiunt, quae tali consensu alicui coniux facta est, vidua erit mortuo eo, cui taliter desponsata est, etiamsi ab eo cognita non sit. Quicumque ergo talem uxorem ducit, ad sacros ordines ulterius promoveri non poterit. Sed qui talem duxit, ad sacros ordines promovetur, ut Pelagius aperte ostendit dicens : Valentino clerico, cui mulier cum alio ante velata, non tamen illi nupta, sed virgo permanens, post mortem eius, cum quo velata erat sponsa, coniugali copula est sociata, quia iterum velamen accepit, nullum in promovendo generetur obstaculum, quia nihil est, quantum ad hunc articulum pertinet, quod ei de canonicis obviet institutis. Non est ergo taliter desponsata alicuius coniux. Ad haec dici potest, quoniam coniux dicitur per praesentem consensum et sacerdotalem benedictionem, non per carnalem commixtionem alicui copulata, ut de Maria et Ioseph dicitur : Noli dimittere Mariam, coniugem tuam. Et tales coniuges mortuis sponsis earum viduae non dicuntur. Dicitur etiam coniux, quae non tantum praedicto modo, sed etiam carnali commixtione alicui est copulata ; et haec sola mortuo viro vidua dicitur, quam qui duxerit, ad sacros ordines promoveri non poterit.
- Quod ea, quae per praesentem consensum alicui est copulata, si transierit ad alias nuptias, priori sit reddenda. Ex praedictis ergo patet sponsas de praesenti consensu verbis talibus expresso, quibus mulier dicat : Accipio te in meum, et vir dicat : Accipio te in meam, coniuges esse, quibus viventibus eis, quibus taliter copulatae sunt, nubere aliis non licet. Quod si fecerint, prioribus viris sunt restituendae, ut aperte Augustinus ostendit, de fide pactionis et consensus agens : Duobus modis dicitur fides, scilicet pactionis et consensus : si aliquis alicui fidem fecerit pactionis, non debet aliam ducere. Si aliam duxerit, poenitentiam agat de fide mentita et maneat cum illa, quam duxit. Non enim rescindi debet tantum sacramentum. Si autem fecerit fidem consensus, non liceat aliam ducere. Si autem duxerit, dimittat ipsam et adhaerebit priori. Est autem fides pactionis, quando aliquis promittit fidem alicui, quod eam ducat, si permiserit eum secum rem habere ; vel etiam pro consensu subintelligitur. Fides autem consensus est, quando, etiamsi non stringat manum, corde et ore consentit ducere, et mutuo se concedunt unus alii et mutuo se suscipiunt.
- Quae sit forma verborum, quibus exprimitur consensus, qui matrimonium facit. Videtur ergo talis debere esse forma verborum secundum Augustinum in ipso consensu de praesenti, ut mulier ipsa dicat : Do me in tuam, subintelligitur uxorem, et vir respondeat : Accipio te in meam ; et subsequenter dicat vir : Do me in tuum, subintelligitur virum, et respondeat mulier : Accipio te in meum. Item, quod talis consensus matrimonium faciat, idem Augustinus in libro de bono coniugali insinuare videtur dicens : Iuramentum pertinens ad futurum non facit coniugium. Illud vero secundum legem istam est matrimonium ; ubi tactis sacrosanctis evangeliis vel in oratorio iuravere vel spopondere se futuros coniuges, quod de illo iuramento et illa sponsione intelligendum est, quando vir et mulier se invicem recipientes iurant se fidem thori et alia coniugii iura ad praesens et deinceps servaturos. Tale enim iuramentum facit coniugium et non illud, quod simpliciter pertinet ad futurum, ut : Ducam te uxorem, si dederis mihi centum libras.
- Quod desponsata alicui sponsione facta de futuro alii matrimonio copulari possit. Quod desponsata alicui sponsione de futuro facta alii copulari possit vivente sponso, in libro capitularii invenitur ita : Raptor publica poenitentia multetur, raptae vero, si sponsus recipere noluerit et ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur. Idem ostenditur ex Concilio Toletano ita : Statutum est a sacro conventu : si quis sponsam alterius rapuerit etc.
- Quod in omni matrimonio intelligitur spiritualis coniunctio. In omni autem matrimonio coniunctio intelligitur spiritualis, ut Ambrosius ait, quam confirmat et perficit coniunctorum commixtio corporalis. Sed quid sit haec coniunctio spiritualis, merito quaeritur. Si enim coniunctio spiritualis intelligitur vinculum illud, quo coniuges ita ad invicem colligati sunt, ut uterque alteri debitum reddere teneatur nec vivente suo compari alteri matrimonio copulari possit, non videtur, quomodo hoc vinculum confirmet et perficiat duorum commixtio corporalis. Forte dici poterit horum verborum hic esse sensus : In omni matrimonio intelligitur coniunctio spiritualis, id est quolibet matrimonio copulati intelliguntur invisibili vinculo colligati, quam confirmat, id est perficit, id est quos amplius coniungit coniunctorum commixtio corporalis, dum et utriusque parentelam vicissim ad affinitatem venire facit. Vel potest hoc ita intelligi : In omni matrimonio coniunctio intelligitur spiritualis, id est in quibuslibet matrimonio copulatis intelligitur esse aliquid, quod significat coniunctionem Christi et ecclesiae spiritualem, quam consummat et perficit, id est quam consummantem et perficientem fideles significat duorum commixtio corporalis.
- An inter Mariam et Ioseph matrimonium fuerit. Inter Mariam ergo et Ioseph de carnali debito reddendo fuit consensus, si inter eos matrimonium fuit. Sed angelo Maria dixit : Quomodo fiet istud ; quoniam virum non cognosco, id est me non cognituram proposui ? Neque enim quia tunc virum non cognoscebat, necesse erat inquiri, quomodo filium haberet, sed quia proposuerat se numquam cognituram. Hoc autem qualiter fecerit Maria, determinat Augustinus ita : Beata Maria proposuit se servaturam votum virginitatis in corde, sed ipsum votum virginitatis non expressit ore. Subiecit se divinae dispositioni, dum proposuerat se perseveraturam virginem, nisi deus aliter ei revelaret. Committens ergo virginitatem suam divinae dispositioni consensit in carnalem copulam non illam appetendo, sed divinae dispositioni in utroque oboediendo. Postea vero, cum filium genuit, quod corde concepit, simul cum viro labiis expressit et uterque in virginitate permansit. Item Ioannes os aureum : Si enim cognovisset eam, scilicet Mariam Ioseph, et loco habuisset uxoris, quomodo dominus absque solatio et nihil penitus habentem discipulo commendaret iubens illi, ut eam reciperet in suam ? Quod est : si cognoscere eam voluisset et numquam votum fecisset Ioseph, quomodo dominus quasi absque solatio et nihil penitus habentem discipulo sine consensu illius commendaret iubens etc. Omne tamen, ut Augustinus in libro de bono coniugali ait, nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, scilicet proles, fides, sacramentum ; prolem cognoscimus ipsum dominum, fidem, quia nullum adulterium, sacramentum, quia nullum divortium.
- Si sub conditione consensus expressus fuerit, quid fieri debeat. Si sub conditione consensus expressus fuerit vel desponsatio facta fuerit, conditio frangatur et desponsatio teneatur. Dicitur enim in concilio Africano : Quicumque subconditionis nomine aliquam desponsaverit et eam postea relinquere voluerit, dicimus, quod conditio frangatur et desponsatio irrefragabiliter teneatur. Sed hic pecuniae dandae vel alicuius turpitudinis conditio intelligitur et est horum verborum talis intellectus : Quicumque sub conditionis nomine, ut expositum est aliquam sibi desponsaverit et eam postea relinquere voluerit, eo quod conditio adimpleta non sit, dicimus, quod conditio frangatur et desponsatio irrefragabiliter teneatur. Quod est : conditio, si turpis fuerit, debet frangi et desponsatio irrefragabiliter teneri. Vel potest desponsatio intelligi traductio, ut sit sensus : Quicumque desponsaverit, id est traduxerit aliquam, vel sibi per praesentem consensum aliquam copulaverit sub conditione, si turpis fuerit conditio, frangatur. Vel : si illicita et fracta fuerit, desponsatio, id est huiusmodi copula, irrefragabiliter teneatur. Si enim consensus solus de praesenti matrimonium facit, cum huiusmodi consensus adimpletionem conditionis praecedat, sive adimpleatur conditio sive non, matrimonium erit.
- Quae sint tria bona coniugii. Est autem, ut dictum, coniunctionis Christi et ecclesiae sacramentum coniugium. Cuius triplex est bonum : fides, proles et sacramentum. Nuptiale enim bonum, ut Augustinus super Genesim ait, est tripartitum : fides, proles et sacramentum. In fide attenditur, ne post vinculum coniugale cum alia vel alio coeatur ; in prole, ut amanter suscipiatur, religiose educetur ; in sacramento, ut coniugium non separetur et dimissus vel dimissa nec etiam causa prolis alteri coniungatur. Quod est : in matrimonio copulatis est tripartitum bonum : fides, id est chori castitas, proles, id est spes prolis suscipiendae et ad cultum dei educandae, et sacramentum, id est vinculum, quod sacramentum est ; quo ex hoc, quod consenserunt in carnalem copulam, uterque alteri alligatus tenetur, ita ut neutri illorum alii copulari liceat vivente altero. Non tamen in omni coniugio hoc triplex bonum invenitur, et forte haec triplicitas boni assignata videtur secundum quod esset, si homo non peccasset.
- An propter triplex nuptiarum bonum fiat veniale, quod alias esset mortale. Propter hoc autem tripartitum nuptiarum bonum fit veniale, quod sine coniugio esset mortale peccatum. Ait enim Augustinus : Quod est praeter generationis intentionem, non est nuptiarum malum, sed fit veniale propter nuptiarum bonum, quod est tripartitum : fides, proles, sacramentum. Sed quod esset mortale, non videtur posse fieri veniale, nisi per caritatem in adulto vel per illud, quod est ex caritate bonum. Si enim per bonum matrimonii, quod esset mortale, fit veniale, per bonum matrimonii vitatur supplicium aeternum, quod sine caritate ab adultis vitari non potest vel sine alio bono, quod ex caritate procedit. Omnes ergo boni sunt et iusti, in quibus fit veniale per bonum matrimonii, quod aliter esset mortale peccatum. Sed credendum est multos esse, qui etsi iusti non sint, non tamen in hoc, quod uxores suas cognoscunt, mortaliter peccant, unde praedicta verba Augustini ita intelligenda videntur scilicet : Quod est praeter generationis intentionem, id est coitus, qui fit causa incontinentiae tantum et ita praeter generationis intentionem, non est nuptiarum malum, id est non fit malum ex hoc, quod legitime sunt coniuncti illi, quorum est malum, sed fit veniale, id est est veniale propter nuptiarum bonum, id est tale est, quod non esset, scilicet veniale, nisi esset nuptiarum bonum, non tamen per ipsum nuptiarum bonum, sed per auctorem, qui ita instituit et voluit nuptiarum bonum. Quod simplex relatio est, id est : et nuptiarum bonum est tripartitum. Sed hoc falsum videtur, cum nuptiarum bonum unum sit ex illis, quae enumerat Augustinus, quae sint illa bona ostendens. Est ergo sensus : Nuptiarum bonum, id est coniunctorum nuptiis bonum est tripartitum etc.
- An concubitus sit peccatum in coniugatis, qui fit tantum causa prolis. Si autem generandi gratia concubitus fiat, non est culpa concubitus, ut in libro de bono coniugali ostendit Augustinus dicens : Coniugalis concubitus generandi gratia non habet culpam. Concupiscentiae vero gratia satiandae, si cum coniuge fiat, propter fidem thori venialem habet culpam. Sed per fidem thori hic coniugium, in quo debet esse fides thori, intelligitur. Item in eodem : Concubitum, qui non fit causa prolis, nuptiae non cogunt fieri, sed impetrant ignosci, si tamen ita non sit nimius, ut impediat tempora, quae orationi debentur, id est ut impediat tempora ieiuniorum constitutorum, in quibus orationi maxime est vacandum.
- An mulier peccet, si tempore orationum vel ieiuniorum debitum poposcerit, et si tunc ei debitum vir reddere debeat. Qui cumque ergo tali tempore uxorem cognoverit, iuxta Augustinum mortaliter peccare videtur. Sed quaeritur, utrum, si. tali tempore mulier sibi debitum reddi poposcerit, vir reddere debeat, quod non videtur, cum mortaliter peccet in hoc mulier. Ad hoc forte dici poterit, quod .mulier sola mortaliter s peccat, vir vero non peccat debitum reddendo, cum hoc sit praeceptum ab apostolo, ne mulier fornicationem incurrat. Veluti : mulier quolibet tempore peccat, si ex. incontinentia sibi reddi debitum poscat, vir autem reddendo non peccat. Videtur tamen vir non debere reddere debitum uxori praedictis temporibus, si communi consensu in eisdem temporibus se servaturos continentiam promiserint.
- 251. Quae sint tempora, quibus a commixtione propriae uxoris sit abstinendum. Quae autem sint tempora, quibus a commixtione propriae uxoris sit abstinendum, ostendit Augustinus in libro quaestionum veteris et novi testamenti : Christiano cum uxore sua aliquando convenire licet, aliquando non licet. Propter processionis enim dies et ieiuniorum aliquando non licet convenire. Item Ambrosius : Si causa prober eandorum filiorum ducitur uxor, non multum tempus concessum videtur ad ipsum usum, quia et dies festi et dies processionis et ipsa ratio conceptus et partus iuxta legemcessare usum carnis his debere temporibus demonstrat. Item Augustinus : Quotienscumque dies natalis domini aut reliquae festivitates advenerint, non solum ab infidelium concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinere debe
- 252. An debitum reddere uxori peccatum sit. Quod autem reddere debitum uxori peccatum non sit, aperte Augustinus dicit : Decus quidem coniugale est castitas procreandi et reddendi carnalis debiti fides ; hoc est opus nuptiarum, quod ab omni peccato defendit. Et infra : Quod coniuges carnis debitum exposcunt non propaginis voluntate, sed libidinis voluptate, secundum veniam concedit apostolus, quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Si voluptas libidinis nomine voluptatis intelligitur, ut ex verbis Augustini insinuatur, tam fervor libidinis, quam coitus est mortale peccatum, nisi bono coniugii excusetur.
- An libido, quae est in coitu, semper sit peccatum. Ipsa ergo admixtio coniugis propter sobolem vel redditio debiti carnalis licita erit. Libido vero, sine qua coitus esse non potest, semper peccatum erit, ut ostendit Gregorius dicens : Post admixtionem propriae coniugis et lavacri purificationem debet quis quaerere et ab ingressu ecclesiae paululum temperare. Nec hoc dicentes culpam deputabamus esse confugium, sed quia ipsa licita admixtio coniugis sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu est abstinendum, quia voluptas ipsa sine culpa nullatenus esse potest. Non enim de fornicatione vel adulterio, sed de legitimo matrimonio conceptus erat, qui dicebat : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis libidinis concepit me mater mea.
- An secundum indulgentiam coniugium sit concessum, cum indulgentia non sit nisi de peccato. Sed quia apostolus dicit : Hoc autem totum dico secundum indulgentiam, non ,eecundum imperium, cum prius dixerat : Propter fornicationem vitandam unusquisque suam uxorem habeat, videtur secundum indulgentiam permissum ab apostolo coniugium. Sed indulgentia nonnisi peccatum esse videtur. Unde Augustinus : Secundum indulgentiam dicit apostolus, quia aliqua culpa est ibi, etsi levis. Propter huiusmodi peccata oportet nos cotidie crebroque orare dominum et dicere : Dimitte nobis debita nostra. Non ergo illud praecepit apostolus, sed permisit. Et infra : Non est laudabile, sed est veniale, subintelligitur, quod permittit apostolus. Sed, ait Augustinus, forte aliquis dicet : si hoc secundum indulgentiam concessit apostolus, ergo peccatum sunt nuptiae. Cui enim venia nisi peccato conceditur ? Plane, quod infirmitati concessit apostolus secundum veniam, audeo dicere peccatum esse. Veniam namque concedens apostolus concubitum attendit coniugatorum. Est ergo, ut ex dictis Augustini patet, sensus verborum apostoli, scilicet : Hoc autem totum dico, id est totum dicendo permitto aliquid secundum indulgentiam, scilicet coitum, qui ex incontinentia procedit.
- An praecipiendum sit, ut unusquisque propter fornicationem vitandam uxorem habeat. Sed cum idem apostolus dicat : Unusquisque suam habeat propter fornicationem vitandam, praecipere videtur, ut quisque propter fornicationem vitandam suam habeat. Videtur etiam hoc esse praecipiendum, cum quisque, cui licet, teneatur potius contrahere matrimonium, quam committere fornicationem. Forte dicetur, quod ita haec littera est distinguenda : Propter fornicationem vitandam hoc dico, scilicet unusquisque suam uxorem habeat. Sed quaeritur, quis sit sensus, cum apostolus dicit : Dico, ut unusquisque suam habeat. Hic sensus esse non videtur : dico, id est praecipio. Item, non videtur ita intelligendum : dico, id est exhortor, cum potius exhortetur nos ad continentiam, quam ad matrimonii copulam. Nec ita intelligendum videtur : dico, id est indulgeo, cum indulgentia non sit nisi de his, quae non licent. Unde hic videtur praedictorum intellectus verborum. Propter fornicationem vitandam hoc dico id est exhortor, scilicet, ut unusquisque suam accipiat, cui licet et casum incontinentiae timet. Et potest esse exhortatio ad minora bona sicut ad maiora.
256. Quot modis de nuptiis ait apostolus. Ait ergo de nuptiis apostolus tribus modis, scilicet secundum indulgentiam, id est permittendo incontinentiae motum ; secundum praeceptum, scilicet ut coniugatorum uterque alteri reddat debitum ne alter committat adulterium ; secundum consilium, scilicet ut virgines contineant, sed tamen nubant, si continere non possunt. Consilium vero dando praefert virginitatem coniugio.
- Quod virginitas supergreditur humanae naturae conditionem et quod maior sit victoria virginum quam angelorum. Supergreditur enim, ut Ambrosius de institutione viduarum ait, virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines angelis assimilantur. Maior tamen est victoria virginum quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines in carne triumphent.
- Qualiter sit intelligendum : Maior est victoria virginum quam angelorum. Quod est : laboriosior est victoria, virginum quam angelorum, cum angeli sine carne vivant, virgines vero in carne triumphent.
- Quod melior sit castitas caelibum quam nuptiarum, licet caelibatus Ioannis coniugio Abrahae non sit praeferendus, et quod non impar meritum passionis in Petro et in Ioanne fuit. Sed non videtur generaliter virginitas coniugio praeferenda, ut Augustinus insinuat in libro de virginitate dicens : Sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Ioanne, qui passus non est, sic non est impar meritum continentiae in Ioanne, qui nullas expertus est ; nuptias, et in Abraham, qui filios genuit. Nam illius caelibatus et istius connubium pro temporum distributione Christo militaverunt. Sed continentiam Ioannes in opere, Abraham in solo habebat habitu. Melior est autem castitas caelibum quam nuptiarum, quarum unam Abraham habebat in usu, ambas in habitu.
260. Qualiter sit intelligendum : Melior est castitas caelibum quam nuptiarum, et quid sit : Abraham unam castitatem habuit in usu, duas in habitu. Non autem verum videtur, quod par continentiae meritum fuerit in Ioanne et Abraham, cum maior sit castitas caelibum, quam nuptiarum. Item, non videtur verum, quod par meritum patientiae fuerit in Petro, qui passus est, et in Ioanne, qui passus non est, cum ex maiori dilectione passus sit Petrus, quam voluerit pati Ioannes. Magis enim dilexit Christum Petrus quam Ioannes. Unde horum verborum haec videtur intelligentia, scilicet : Sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Ioanne, qui passus non est, id est sicut similia merita in istis fuerunt ex hoc, quod alter pro Christo passus est et alter pati voluit, si deus disposuisset, sic non est impar meritum, id est dissimile ex toto continentiae1 utriusque, in Ioanne, qui nullasexpertus est nuptias, et in Abraham, qui filios genuit. Nam illius caelibatus, id est continentia carnis illius, scilicet Ioannis, et eiusdem continentia mentis, et istius, scilicet Abrahae connubium, id est castitas, quam habuit in connubio, pro distributione temporum, id est in diversis temporibus Christo militaverunt. Sed continentiam Ioannes in opere habebat, id est continentiam etiam carnis habebat Ioannes, Abraham in solo habebat habitu, id est habebat continentiam, quae erat mentis habitus. MeIior autem est castitas caelibum quam nuptiarum, id est habiliores sunt ad promerendum virgines quam coniugati, vel : Melior est castitas caelibum quam nuptiarum, id est plures sunt castitates virginis quam coniugati, cum virginis sint duae, scilicet mentis et corporis, coniugati tamen una, scilicet mentis. Quod autem dictum est : Quarum unam Abraham habebat in usu, ambas in habitu intelligitur ita, scilicet : quarum castitatum unam tantum habebat Abraham utendo ipsa, scilicet castitate mentis, ambas, id est castitatem mentis et castitatem carnis, habebat in mentis proposito, quod erat mentis habitus, ut numquam posceret, sed redderet debitum. De talibus Augustinus in libro de bono coniugali ait : Non ita licet dissolvere coniugium, sicut licebat non colligare, si fuerint tales, quales profitentur formae nuptiarum. Ita velut pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum, aut si non ambo tales sunt, erit, qui talis est, non exactor, sed redditor debiti, servans in omnibus castam religiosamque concordiam. Illis vero temporibus, cum adhuc propheticis sacramentis salutis nostrae mysterium velabatur, etiam qui ante nuptias tales erant, officio propagandi nuptias copulabant non victi libidine, sed ducti pietate. Et infra : Cum et plures habere uni viro licebat, quas castius habebat, quam nunc unam quilibet istorum, quibus videmus quid secundum veniam concedat apostolus. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii. Non tamen praeferenda est castitas carnis castitati mentis, cum ex castitatementis habeat meritum castitas carnis, immo augetur castitas mentis, si inde eripitur castitas carnis, sicut beata Lucia fertur dixisse Paschasio : Si invitam me feceris violari, castitas mentis mihi duplicatur, id est augetur ad coronam. Non enim inquinatur corpus nisi de consensu mentis, id est non polluitur alicuius corpus ex libidine damnabili, nisi consenserit mente.
- Quod castitas mentis sit dignior quam corporis. Dignior est ergo castitas mentis quam corporis, ut Ambrosius in quinto libro de virginibus ostendit dicens : Tolerabilius est mentem virginem quam carnem habere. Utrumque bonum est, si liceat ; si non liceat, saltem non homini casti, sed deo simus. Virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque dei virgo est, dei templum est, nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam.
- Quid sit : Tolerabilius est mentis virginitatem quam carnis habere. Sed forte falsum videbitur, quod dictum est scilicet : Tolerabilius est mentis virginitatem quam carnis habere, cum utrumque aequalis meriti videatur in eodem, scilicet et castitatem mentis habere et continentiam carnis servare. Unde illa auctoritas sic est intelligenda : Tolerabilius est etc., id est facilius quaelibet virgo in periculo oppressionis potest virginitatem mentis, quam castitatem carnis servare. Hunc intellectum, quod subditur, insinuare videtur scilicet : Virgo prostitui potest, adulterari non potest, id est virgo violentiam corporis pati potest, sed contra voluntatem suam rea adulterii fieri non potest. Similiter intelligendum videtur, quod idem ait : Re vera non potest caro corrumpi, si non fuerit mens ante corrupta.
- Quod laudabiliores sint, quae oppressione barbarica integritatem pudoris perdiderunt, si se non audeant comparare incontaminatis virginibus. Contra praedicta videtur Leo papa dicens : Illae autem famulae dei, quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ae verecundia, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus. Sed audacia hic intelligitur temeritas et superbia, ex qua non debent, quae violentiam corporis pertulerunt propter deum, se incontaminatis praeferre virginibus.
264. Quae impediant matrimonium. Sed quod dictum est ab apostolo scilicet : Unusquisque suam uxorem habeat, ita dictum videtur, ut excludantur illi, qui divinis auctoritatibus uxores habere non possunt. Solis ergo illis permittitur personis contrahere matrimonium, quae idoneae sunt ad contrahendum. Quam idoneitatem plura impediunt, scilicet votum, dissimilitudo fidei, error, conditio, spiritualis proximitas aetas, enormitas delicti, impossibilitas coeundi, consanguinitas vel affinitas nec non et violentia.
- Quod votum sive sollemne sive privatum impediat matrimonium contrahendum, sed sollemne tantum dividit etiam contractum. Singula ergo prosecuturis a voto est incipiendum. Unde sciendum est, quia votum aliud est Sollemne, aliud privatum, aliud, ut quibusdam videtur, annexum. Sollemne votum dicitur, quo quis se alligat deo promittens se perpetuam continentiam servaturum in conspectu ecclesiae vel ante altare, in manibus episcopi seu abbatis vel alterius sacerdotis quandoque etiam interposita cruce vel sacrosanctis reliquiis expressim praestatur. Privatum votum dicitur, quod corde tantum concipitur, non ore profertur, vel si ore profertur, non cum praedicta sollemnitate vel simili deo offertur. Tale Bonifatii comitis votum fuit, ad quem loquitur Augustinus dicens : Nos novimus, nos testes sumus, quod omnes actus, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas et te in otium sanctum conferre atque in ea vita vivere, in qua servi dei monachi vivunt. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti, uxorem duxisti. Si coniugem non haberes, dicerem tibi, quod et Tubanis diximus, scilicet ut in castitate continenter viveres. Sed ut te ad hanc vitam non exhorter, coniux est impedimento, sine cuius consensu continenter tibi vivere non licet.
- An aliquid sit votum annexum. Quidam addunt votum annexum. Sed nihil votum annexum videtur, cum nec ipsa so susceptio ordinis, nec ipse ordo, nec susceptio religiosi habitus ullatenus votum dicatur. Unde dicendum videtur, quod susceptio sacri ordinis vel religiosi habitus est aliud a voto, quod matrimonium impedit. Sicut enim sollemne votum, ita susceptio sacri ordinis vel religiosi habitus perpetuam exigit continentiam. Votum vero privatum matrimonium contrahendum impedit, sed contractum non dirimit, ut ostensum est ex praemisso capitulo Augustini et ostendi potest ex hoc, quod idem ait : Quidam nubentes post votum asserunt adulteros. Ego autem dico vobis, quod graviter peccant, qui tales dividunt. Item Theodorus : Si vir votum virginitatis habens adiungitur uxori, post non dimittat uxorem, sed tribus annis poeniteat.
- Quod hi, qui habentes votum privatum matrimonium contraxerunt, non damnantur, quia coniugalem fidem postea inierunt, sed quia primam continentiae fidem irritam fecerant. Quod vero Hieronymus ait : Voventibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle damnabile est, de sollemniter voventibus intelligendum est, non de privato voto voventibus. In eis enim, qui privatum votum deo obtulerunt, non damnatur, ut Augustinus ait, susceptio a bono inferiori, sed ruina ex bono superiori ; postremo damnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Damnationem ergo incurrunt, qui alligati voto privato matrimonium contrahunt, et in hoc tantum, quod votum frangunt, non quod matrimonium contrahunt.
- Quod voventes privato voto peccare videantur ex hoc, quod matrimonium contrahunt. Sed videntur peccare tales ex hoc, quod matrimonium contrahunt. Sicut enim in quarto gradu affinitatis secundi generis coniuncti non separantur, cum in tali gradu coniungi prohibeantur, ita videtur, quod istis prohibitum sit matrimonium, licet post contractum non separentur. Ait enim Fabianus papa : De propinquis, qui ad affinitatem per virum et uxorem veniunt, defuncta uxore vel viro in quinta generatione coniungantur, in quarta si inventi fuerint, non separentur. Ecce hic insinuatur prohibita esse copula in quarto gradu affinitatis secundi generis. Ad haec dici potest, quod non prohibentur in tali gradu coniungi affines, sed monetur cautela, ne in tali gradu coniugia frequentent.
- An sacri ordinis vel religiosi habitus susceptio sicut sollemne votum dividat matrimonium. Sed eum sacri ordinis vel religiosi habitus susceptio locum sollemnis voti obtineat, dignum quaesitu videtur, an quaelibet sacri ordinis vel religiosi habitus susceptio astringat aliquem tamquam sollemne votum. Quod susceptio sacri ordinis tamquam votum sollemne aliquem astringat, ex illo capitulo Leonis papae ostenditur : Seriatim etc., in cuius fine continetur : Si quis ex inferioribus ordinibus desiderat ad subdiaconatum ascendere, non potest sine consensu uxoris suae etc. Item Leo sextus contra epistulam Nicetae abbatis : Omnino confitemur non licere episcopo, presbytero, diacono propriam uxorem causa religionis abicere a cura sua, sed ut ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa ex more carnaliter iaceat, sicut et sanctos apostolos legimus egisse beato apostolo dicente : Numquid non habemus potestatem sororem mulierem, circumducendi etc. ? Si ergo potestatem non habent in sacris ordinibus positi proprias uxores amplectendi, multo minus potestatem habent cum aliis matrimonium contrahendi. Quod etiam susceptio religiosi habitus aliquem ad continentiam cogat more sollemnis voti, exemplo mulieris, quae sacrum velamen super caput suum imposuit, potest ostendi, ut ex illo praetaxato capitulo habetur : Quod autem interrogasti etc. Et intelligitur hic non quaelibet religiosi habitus, sed sollemnis susceptio, qualis conversorum vel professorum habitus debet esse susceptio. Horum ergo religiosi habitus Susceptio alligat eos continentiae tamquam sollemne votum, ut Innocentius papa insinuare videtur dicens : Ut lex continentiae et deo placens munditia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus, quatenus episcopi, presbyteri, diaconi, subdiaconi, regulares canonici, monachi atque conversi professi, (quos scilicet professos intelligimus alios a praedictis omnibus, qui professi scilicet in propriis domibus vel aliis secretis locis se servaturos continentiam sollemniter promiserunt. Alii sic dicunt : conversi, scilicet professi. Sed ab istis alii sic distingunt : conversi professi, id est conversi, qui professi sunt, id est qui habitum conversorum sollemniter suscipiunt), qui omnes praedicti sacrum transgredientes propositum uxores sibi copulare praesumpserint, separentur. Huiusmodi namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium censemus non esse. Qui etiam ab invicem separati pro tantis excessibus condignam poenitentiam agant. Ipsum quoque de sanctimonialibus feminis, si, quod absit ! nubere attentaverint ; observari decernimus.
- An debeat haberi ratum matrimonium contra prohibitionem ecclesiae contractum. Sed quod dictum est, scilicet : Huiusmodi namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium censemus non esse, insinuat, quod copulatio, quae fit nomine matrimonii, matrimonium non debet negari, nisi contra ecclesiasticam regulam facta fuerit. Non ergo, si copulatio aliqua contra prohibitionem ecclesiae contracta fuerit, nisi constiterit ipsam esse contra ecclesiasticam regulam, irrita debet iudicari. Si ergo inter aliquos copulatio matrimonii contracta fuerit post ecclesiae prohibitionem, eum non ob aliud prohibitio facta debeat intelligi, nisi ut cognoscatur, an licite possint coniungi, comperto, quod licite poterunt coniungi, non debet copula taliter facta ab ecclesia irritari, ut de sententia summi pontificis habetur, quae si per subreptionem aliter lata sit, quam debuerit, cum ei vel suo successori hoc cognitum fuerit, in melius commutari debebit. Unde Nicolaus papa ait : Sententiam Romanae sedis non negamus in melius posse commutari, cum aut subreptum aliquid fuerit aut ipsa pro consideratione aetatum et temporum seu gravium necessitatum dispensatione quiddam ordinare decrevit. Item Innocentius : Grave non oportuit videri piissimis mentibus vestris cuiuscumque retractare iudicium, quia veritas saepius exagitata magis splendescit in lucem et pernicies revocata in iudicium gravius et sine poenitentia condemnatur. Nam fructus divinus est iustitiam saepius recenseri. Forte dicetur, quoniam, ex quo contra prohibitionem ecclesiae contracta est, ex hoc ipso contra ecclesiasticam regulam contracta dici debeat et ideo irrita debere censeri. Sed si ita est, cum quandoque aliquid secundum ecclesiasticam regulam aliter iudicetur, quam res se habeat, huiusmodi sententia etiam cognita veritate mutari non poterit.
- Quod ad coniungendum vel dirimendum matrimouium in testificatione consanguinei utriusque sexus maxime sint admittendi. Sed Caelestinus papa ecclesiae Florentinaes cribens velle videtur non esse matrimonium, quod contra ecclesiae prohibitionem est contractum. Inquit enim : Videtur nobis, quod secunda, quam contra ecclesiae prohibitionem duxit, non sit uxor, etiamsi primam non haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et ordinem ecclesiae factum est, ratum non haberi tamquam inordinatum humanae legis auctoritas proclamat. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit prohibitione renitente, uxor non est, eam cogendus est recipere, quam iuravit et desponsavit atque ex ea prolem genuit, ut iuramenti religio non vilipendatur et fides promissa ad invicem conservetur et proles in cultu dei nutriatur et educetur et alii exinde occasionem peierandi et alios decipiendi accipere non valeant. Quod autem parentes, fratres et cognati utriusque sexus in testificationem filii vel filiae ad matrimonium coniungendum vel dirimendum admittantur, tam antiqua legibus approbata consuetudine, quam divinis et humanis legibus approbatur. In dirimendo enim matrimonio ideo maxime parentes proximiores recipiuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et cartis cum exercitatione maiorum scire laborat. Quia igitur aliis melius sciunt, ideo maxime admittuntur. Similiter in testificatione matrimonii gratia coniungendi. Qui enim melius recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, etiam quorum est interesse, ita ut, si non intersint et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium ? Quod vero legitur : Pater non recipiatur in causa filii, nec filius in causa patris, in criminalibus causis et contractibus verum est. In matrimonio contrahendo et disiungendo ex ipsius coniugii praerogativa et quia favorabilis est res, congrue recipiuntur. Sed prima pars huius capituli de eo loquitur, qui relicta, quam desponsaverat et ex qua sobolem susceperat, alteram duxerat, nec, quia contra prohibitionem ducta est secunda, praecipitur, ut revocetur prior.
- An pueris devotione parentum monasteriis traditis, postquam ad tempus discretionis pervenerint, liceat ex ipsis monasteriis egredi. Quaeri etiam solet de pueris, qui devotione tantum parentum monasteriis traduntur, an ibidem, postquam ad tempus discretionis pervenerint, manere cogantur. Quod videtur auctoritate Gregorii dicentis : Addidistis adhuc, quod si pater vel mater filium filiamve intra saepta monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderunt disciplina, utrum liceat eis, postquam ad pubertatis annos inoleverint, egredi et matrimonio copulari. Haec omnino devitamus, quia nefas est, ut oblatis a parentibus deo filiis voluptatis frena relaxentur. Item ex concilio Toletano : Monachum aut paterna devotio aut propria professio, facit. Quicquid horum fuerit alligatum, tenebit. Proinde his ad mundum intercludimus revertendi aditum et omnes ad saeculum interdicimus regressus. Sed contra hoc videtur, quod ex Romana synodo habetur, in qua sic statutum legitur : Firma autem tunc erit virginitatis professio, ex quo adulta iam esse aetas coeperit et quae solet apta nuptiis deputari ac perfecta. Item Marcellus papa : Illud statuendum esse censuimus, ut, si in minori aetate filii in monasterio oblati fuerint et sacram tonsuram vel velamina acceperint, dignum quidem dicimus, ut quintodecimo anno a praelatis monitis verbisque inquirantur, utrum in ipso habitu permanere cupiant an non. Si vero permanere professi fuerint, ulterius poenitendi locum minime amplecti possunt. Sin autem, ad saecularem habitum redeundi licentia nullo modo denegetur, quia satis inutile est, ut coacta servitia domino praestentur. Non ergo possunt pueri monasteriis sola devotione parentum traditi contra suam voluntatem ibidem, postquam ad annos discretionis pervenerint, detineri. Item, si copula matrimonii inter pueros auctoritate parentum contracta rata non erit, nisi ambo ad annos discretionis pervenientes de oarnali copula inter se consenserint, multo mimis spirituale coniugium in pueris auctoritate parentum ratum erit, nisi ad annos discretionis pertingentes hoc propria voluntate firmaverint. Item, si devotione parentum pueri traditi monasteriis eisdem alligati sunt, peccant ipsi mortaliter, si inde egrediuntur. Certissimum autem est, quod pueri ante annos discretionis mortaliter peccare non possunt. Non ergo videntur pueri monasteriis alligati, quibus auctoritate parentum sunt traditi. Forte dicetur, quod pueri alligati monasteriis non tenentur, nisi pervenerint ad annos discretionis. Sed tunc videntur teneri ex propria voluntate. Si enim tales essent in annis discretionis, quales erant in infantiae annis, utique non magis tenerentur esse in monasteriis in annis discretionis positi, quam in infantiae annis, quod patet in furiosis. Si ergo pueri tunc tantum incipiunt alligari monasteriis, quibus traditi sunt a parentibus,cum incipiunt esse in tempore discretionis, ex propria voluntate eorum est, quod taliter alligantur. Auctoritates vero, quae huic sententiae videntur contrariae, de infantibus in annis pueritiae monasteriis traditis et postea tempore discretionis devotioni parentum consentientibus intelligendae videntur ; vel de pueris suggestione parentum devotioni ipsorum consentientibus et in hoc consensu usque ad annos pubertatis perseverantibus intelligendae sunt, quae sententia auctoritate Triburiensis concilii roboratur ita : Puella, si ante duodecim annos aetatis sponte sua sacrum velamen sibi assumpserit, possunt statim parentes eius vel tutores id factum irritum facere, si volunt. At si annum et dies dissimulando consenserint, ulterius nec ipsi nec ipsa mutare poterunt. Si vero in fortiori aetate adolescentula vel adolescens servire deo elegerit, non potestas est parentibus prohibendi. Patet ergo praesenti auctoritate, quod, si ante annos discretionis pueri religiosum habitum sua sponte et parentum voluntate susceperint et in hoc proposito usque ad fortiorem aetatem perseveraverint, ulterius habitum susceptum deponere non poterunt. Quod vero dictum est scilicet : At si annum et diem dissimulando consenserint etc., ita intelligitur : si ipsi parentes dissimulando consenserint, nec ipsi poterunt mutare, quod puella fecit ante duodecimum annum, nec etiam ipsa, si in eodem proposito persteterit tempore adultae aetatis. Quidam vero hoc capitulum, scilicet : Puella, et duo praedicta videlicet : Addidistis adhuc etc. et : Monachum aut paterna devotio etc. intelligunt de pueris iam doli capacibus et devotionibus parentum assentientibus. Saepe enim videmus illos, qui infra tempus discretionis constituti sunt, in faciendo bonum et vitando malum peritiores illis, qui iam in fortiori aetate positi sunt. Si ergo illi, qui iam sunt in tempore discretionis, se ipsos propria voluntate voto alligare possunt, multo magis illi, qui infra hoc tempus constituti sunt, cum astutiores sint facere is bonum et vitare malum, quam praedicti, voto religionis se alligare possunt. Sicut enim ratum esset matrimonium alicuius puellae exsistentis infra nubiles annos, si prolem legitimam ex aliquo susciperet, ita et doli capacis votum indissolubile erit, quod deo sponte obtulit.
- Quod dissimilitudo fidei matrimonium impediat et contractum dividat. Dissimilitudo fidei etiam matrimonium impedit et contractum dividit. Ut enim ait Augustinus : Si fornicatio carnis detestanda est in coniuge, quanto magis fornicatio mentis, id est infidelitas ? Iussit utique Esdras uxores dimittere alienigenas, per quas ad deos ibant alienos. Non est enim imputandum matrimonium, quod extra decretum dei factum est, sed cum cognoscitur, emendandum est. Quod est : non est putandum esse matrimonium, quod contractum est cum personis illis, cum quibus dominus contrahi prohibuit, sedcum cognoscitur contra domini praeceptum esse contractum, est dissolvendum. Videtur ergo quodlibet matrimonium contra domini praeceptum contractum esse dividendum. Dividendum est ergo coniugium, quod est inter meretricem uxorem et eius legitimum virum. Sicut enim, ut Ioannes Chrysostomus ait, crudelis et iniquus est, qui castam dimittit, sic fatuus est et iniustus, qui retinet meretricem. Sed hic meretricem intelligit in adulterio perseverantem et de adulterio corrigi contemnentem, quam qui tenet stultus et impius est.
- An quaelibet spiritualis fornicatio discidium faciat. Sed cum, ut ostensum est, infidelitas separet matrimonium, quaeri solet, utrum quaelibet spiritualis fornicatio matrimonii faciat dissidium. Quod ostendit Augustinus dicens : Idolatria, quam sequuntur infideles, et quaelibet noxia superstitio est fornicatio, subintelligitur : propter quam licet alicui dimittere uxorem. Et infra : Si infidelitas fornicatio est et idolatria infidelitas et avaritia idolatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo iam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est ? Ex quo intelligitur, quod propter illicitas concupiscentias non tantum, quae in stupris cum alienis viris aut feminis committuntur, sed omnino propter quaslibet, quae animam corpore male utentem a deo aberrare faciunt et perniciose turpiterque corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem suam dimittere et uxor virum, quia exceptam facit dominus causam fornicationis, quam fornicationem, sicut supra consideratum est, generalem et universalem intelligere cogimur. Cum autem ait : Excepta formicationis causa, non cuius ipsorum dixit, scilicet viri aut feminae. Non enim fornicantem tantum uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit, a qua ipse cogitur fornicari, causa utique fornicationis dimittit, veluti si aliquem cogat uxor sacrificare idolis. Qui talem dimittit, causa fornicationis dimittit, non tantum illius, sed etiam suae : illius, quia fornicatur, suae, ne fornicetur. Si ergo voluerit mulier ad quodlibet mortale peccatum virum cogere, tunc potius est dimittenda, quam tenenda. Sed si fornicaria dimittenda est, quae non vult corrigi, videtur etiam dimittenda uxor pro quolibet mortali peccato, a quo non vult discedere. Quod insinuat Augustinus dicens : Non solum moechatio est illius, quae carnem suam coinquinat, sed etiam, quae simulacrum facit, moechatur. Quodsi in his factis perseverat et poenitentiam non agit, recede ab illa et noli vivere cum illa. Sin autem, et tu particeps peccati illius eris.
- Quibus excommunicatis participare liceat. Contra hoc videtur, quod Gregorius septimus ita ait : Quoniam multos peccatis nostris exigentibus etc. Et infra : Apostolica itaque auctoritate ab anathematis vinculo hos subtrahimus, videlicet uxores, filios, servos, ancillas seu mancipia, nec non rusticos et servientes, nec non et omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur, et eos, qui ignoranter excommunicatis communicant, sive illos, qui communicant cum illis, qui cum excommunicatis communicant. Si ergo uxori permittitur participare viro excommunicato, multo magis videtur permittendum eidem, ut cum viro suo exsistentein quolibet mortali peccato permaneat. Ergo et cum viro exsistente in idolatria, et ita videtur e converso, quod vir fidelis manere cum idolatra uxore non sit prohibendus, praesertim cum apostolus dicat : Si quis fidelis habet uxorem infidelem et haec consentit habitare cum illo, non dimittat eam, ut auctoritas ait, dum non horret nomen Christianum. Sed haec mulier, quae idolum facit, nomen Christianum abhorret, nec est viro spes conversionis eius. Congrue ergo vir talem relinquere iubetur. Sic etiam pro qualibet fornicatione spirituali vir uxorem relinquere tenetur, si eius cohabitatione spiritualiter a deo fornicari timet.
- An si fidelis infidelem uxorem volentem secum cohabitare dimiserit et aliam sibi copulaverit, filii ex secundis nuptiis nati legitimi sint. De his autem viris fidelibus, qui volentes secum cohabitare uxores dimittunt, subdit apostolus dicens : Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Quod exponens Ambrosius ait : Alioquin, id est si dimittitis volentes cohabitare et aliis vos copulatis, adulteri estis et filii vestri spurii sunt et ideo immundi, nunc autem sancti, quia de licitis coniugiis nati et sub veneratione creatoris nati.
- An ex qualibet licita copula nati legitimi debeant dici. Si ergo de licitis complexibus et sub veneratione creatoris aliqui fuerint nati, ab haereditatis consortio non sunt repellendi. Ad haereditatem ergo admittendi sunt, qui ex licita copula consanguineorum, duin ignoraretur inter eos esse propinquitas, sunt. nati. Quod licita sit talium copula, dum ignoratur inter eos consanguinitas, ostendit Augustinus dicens : Si virgo nesciens viro nupserit alieno, hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera. Sed cum dicit apostolus : Si quis frater habet uxorem infidelem et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam non praecipit, ut Augustinus ait, apostolus, sed consulit, ut si quis aliter agat, non sit transgressor, sicut post de virginibus consulit. Monet ergo, quod est lucrandi occasio, cum posset licite relinquere, sed non expedit. Licet ergo viro fideli facto uxorem infidelem volentem secum cohabitare relinquere, sed non aliam ducere ea vivente.
- Quod liceat viro fideli, si uxor eius infidelis noluerit cum illo cohabitare, vivente illa aliam ducere. Si vero uxor infidelis noluerit cum viro fideli cohabitare, vir fidelis vivente infideli uxore licite aliam poterit ducere, ut Gregorius testatur dicens : Si infidelis discedit odio Christianae fidei, discedat. Non est enim frater aut soror subiectus servituti in huiusmodi. Non enim est peccatum dimissio propter deum, si alii se copulaverit. Contumelia quippe creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur. Quod est : infidelitas, quae est contumelia creatoris, solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur, id est absolvit eum a vinculo matrimonii, quo tenebatur relinquenti astrictus, qui relinquitur. Sed quod solvitur ab huiusmodi vinculo, qui relinquitur, aut bonum est ipsius aut malum. Malum esse non videtur, quia nec peccatum nec poena ipsius. Si enim peccatum vel poena esset ipsius, qui relinquitur, iam poenam pateretur vel peccatum incurreret propter infidelitatem alterius. Quod verum non videtur. Item, si bonum esset ipsius, qui relinquitur, iam bonum consequeretur pro contumelia creatoris, quod absurdum videtur. Ideo dicendum est, quod contumelia creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur, id est propter infidelitatem suam ille, qui discedit odio Christianae fidei, privatur potestate exigendi debitum ab eo, qui relinquitur, et prohibendi suum comparem, ne cum alio contrahat matrimonium.
- An voluntas discedendi vel ipsa discessio solvat ius matrimonii. Sed quaeritur, si tantum voluntas discedendi vel discessio ipsa tantum solvat ius matrimonii circa eum, qui relinquitur. Quodsi voluntas tantum, cum prius voluerit infidelis discedere odio Christianae fidei et postea consenserit cohabitare cum fideli, peccabit ad mortem fidelis, si non reliquerit infidelem. Si discessio ipsa tantum, peccabit fidelis, si revocaverit infidelem postea secum cohabitare consentientem. Ad haec dici potest, quoniam utrumque, scilicet voluntas discedendi et discessio ipsa solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur. Voluntatem autem hic intelligimus pertinacem, non momentaneam. Vel : Contumelia, id est infidelitas pertinax solvit ius matrimonii etc. Sed contra hoc forte dicetur, quod vir fidelis laborare debet, ut infidelis illam voluntatem deponat et secum cohabitare consentiat et ita, postquam solutum est ius matrimonii, debet retinere infidelem secum cohabitare volentem. Aut ergo, postquam solutum est matrimonium, licite contrahit fidelis matrimonium eum infideli, cuius infidelis contumelia solverat ius matrimonii circa eum, qui relinquitur, et ita licite fit matrimonium contra decretum dei, quod dici absurdum videtur ; aut non est verum, quod contumelia creatoris solvat ius matrimonii circa eum, qui relinquitur. Ad haec dici potest, quod si fidelis cognoverit pertinacem eius infidelis voluntatem, non debet eum admonere vel retinere. Voluntas ergo non quaelibet, sed pertinax et ipsa discessio circa eum, qui relinquitur, solvit ius matrimonii vel pertinax infidelitas, scilicet quae horret nomen Christianum. Peccat ergo, si infidelem dimissam, nisi ad fidem conversa fuerit, postea ad sui cohabitationem revocaverit excepta ea, quam secum cohabitare volentem dimisit.
Ut dictum est, si fidelis infidelem nolentem secum cohabitare dimiserit, aliam ducere poterit. Contra hoc videtur, quod in Meldensi concilio habetur ita : Si quis habuerit uxorem virginem ante baptismum, vivente illa post baptismum aliam habere non potest. Crimina enim in baptismo solvuntur, non coniugia. Sed hoc de illa intelligendum videtur, quae Christianum nomen non horret nec odio Christianae fidei recedit, vel de illa, quae antequam a viro discederet, lavacrum baptismi suscepit. Quod autem dictum est scilicet : Si quis habuerit uxorem virginem, non moveat aliquem, ut credat, si viduam ante baptismum habuerit, ut post baptismum vivente illa secum cohabitare consentiente possit ducere aliam. Quod enim dictum est de virgine, de vidua etiam est intelligendum. Vel forte de ordinandis hoc est intelligendum, qui, si habuerunt ante baptismum virgines, remanentibus illis, quas habuerunt virgines, in infidelitate atque viventibus, alias habere non possunt, ita ut postmodum promoveantur.
- An matrimonium infidelium sit sacramentum. Sed quaeri solet, cum matrimonium sit inter infideles, utrum ipsum sit sacramentum. Est enim sacramentum matrimonii, ne cum alio vel cum alia coeatur, id est vinculum, quo uterque coniugatorum ex consensu in carnalem copulam alteri tenetur alligatus, ita ut neuter eorum vivente altero alii matrimonio copulari possit. Sed tale vinculum inter infideles non est vel fuit ; non est ergo sacramentum matrimonii coniugium infidelium. Ad hoc dici potest, quod coniugium infidelium sacramentum est Christi et ecclesiae et est tale vinculum, quale dictum est, quamdiu fuerint eiusdem religionis.
- Qui faciat, ut fidelis licite possit dimittere infidelem uxorem. Sed cum alter ad fidem accedat, quaeritur, quid faciat dissolubile vel infirmet eorum matrimonium. Bonum non infirmat eorum matrimonium, quia nec fides alterius, cum per fidem utriusque confirmetur matrimonium. Infidelitas alterius non infirmat, cum, quamdiu infideles erant, firmum erat inter eos matrimonium. Forte dicetur, quia non infidelitas, sed maior contemptus creatoris, dum alter coniugatorum videt comparem suum ad deum converti, infirmat matrimonium inter eos. Sed si tantus contemptus esset in altero eorum, dum uterque esset infidelis, non ideo infirmaretur eorum matrimonium, quare nec propter huiusmodi contemptum est infirmandum eorundem matrimonium. Ad hoc dici potest : non quia tantus est, sed quia tunc retinetur, cum videt comparem suum ad deum converti, infirmatur inter eos matrimonium. Hoc et de infidelitate dici potest, si intelligitur infidelitas aliud quam credendi contemptus.
- Quod per fidem inter coniugatos prius infideles confirmetur coniugium. Sed si ambo infideles crediderint, confirmatur eorum matrimonium, iuxta quod Ambrosius ait : Non est ratum coniugium, quod sine deo fit, id est quod contrahitur inter infideles ; et addit : Et ideo non est peccatum dimisso propter deum, si alii copulatur. Si ambo credunt, per cognitionem dei, id est per fidem confirmatur coniugium. Ergo cum unus eorum tantum prius incipit credere, incipit confirmari inter eos coniugium, aut post. Si cum unus eorum tantum incipit credere, incipit inter eos confirmari coniugium, non tunc fidelis potest relinquere infidelem. Si postea, scilicet cum alter incipit credere, incipit inter eos confirmari coniugium, tunc per fidem unius tantum, vel per fidem etiam alterius incipit inter eos confirmari matrimonium. Sed non per fidem alterius tantum. Ergo per fidem utriusque. Ergo dignior modo, scilicet cum uterque credit, fides prius credentis, quam ante fuerit, cum per eam modo confirmetur matrimonium, quod per ipsam non fiebat prius. Et ad hoc etiam dici poterit, quoniam non. quia maior sit modo, quam prius confirmat matrimonium, sed quia est cum fide sui comparis se ad deum convertentis.
- Quod fornicatio carnis contractum matrimonium dividit. Sicut ostensum est, fornicatio spiritualis matrimonium impedit et dividit. Fornicatio vero carnis contractum dividit, ut dominus in evangelio ostendit dicens : Quicumque dimiserit uxorem nisi causa fornicationis et aliam duxerit moechatur. Quod de carnali fornicatione est intelligendum, etsi de spirituali etiam intelligi possit. Item apostolus : His autem, qui matrimonio coniuncti sunt, praecipio non ego, sed dominus, uxorem a viro non discedere, nisi causa fornicationis. Non enim, ut super hunc locum apostoli ostenditur, debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam moechari. Quodsi illa est adultera, non facit, sed eam adulteram dimittit. Sed si, quia faceret eam moechari, vir non debet uxorem : dimittere, similiter postquam adulterata est uxor, non debet eam vir dimittere, ne amplius fornicetur. Sed quomodo uxorem faceret moechari vir, si dimitteret eam ? An ideo, quia fornicaretur mulier, si dimitteret eam vir ? An forte, si inde fornicaretur mulier, esset vir occasio fornicationis eius, si eam dimitteret ? Si enim ita est et ideo non est dimittenda uxor, utique et fornicaria uxor dimittenda non erit. Ad haec dici potest, quod horum verborum haec est intelligentia scilicet : Non debet vir uxorem dimittere, quia faceret eam moechari, id est non debet vir uxori debitum negare vel a societate sua amovere, non solum quia tenetur ligatus ad debitum reddendum, sed quia haec illicita dimissio uxori potest esse fornicationis occasio. Quodsi illa est adultera, non facit eam moechari, id est si, antequam dimittatur, fornicetur et ob hoc dimittatur, non facit eam moechari, id est non iniuste negat ei debitum vel eam separat a se, quae separatio non est peccatum, quod sit fornicationis uxoris occasio, sed adulterae licita dimissio.
- An vir sine consensu adulterae uxoris propter fornicationem dimissae possit assumere religionis habitum. Per fornicationem igitur carnalem uxor privat se potestate exigendi debitum. Potest ergo vir sine consensu uxoris dimissae propter fornicationem suscipere religionis habitum, cum etiam voventes ex hoc solo, quod se a debito carnali solvunt, votum continentiae deo offerre possunt. Quod sine consensu uxoris propter fornicationem dimissae vir habitum religionis suscipere possit, ostenditur ex illo capitulo Gregorii, scilicet : Agathosa, latrix praesentium, questa est virum suum contra voluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conversum. Quapropter experientiae tuae praecipimus, ut dilidenti inquisitione discutiat, ne forte eius voluntate conversus sit vel ipsa se mutare promiserit, et si hoc repererit, et illum in monasterio permanere provideat et hanc, sicut promisit, mutare compellat. Si vero nihil horum est, nec quondam fornicationis crimen, propter quod licet uxorem dimittere, praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus, ut maritum suum illi, etiamsi iam tonsoratus est, reddere debeas omni excusatione cessante.
- Quod peracta poenitentia, quae propter fornicationem dimissa est, viro suo reconciliari possit. Peracta vero poenitentia, quae propter fornicationem dimissa est, viro reconciliari poterit, ut Augustinus ad Pollentium ait : Quod aut em tibi durum videtur, ut post adulterium revocetur coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim deputamus adulteros, quos credimus vel baptismate esse ablutos vel poenitentia esse sanatos ? Idem ait : Non erit turpis neque difficilis etiam post patrata atque purgata adulteria reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio, peccatorum, non ut post viri divorcium adultera recovetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. Compellendus est ergo vir, etsi noluerit, reconciliare sibi uxorem, quae per poenitentiam crimen adulterii purgavit, cum ipsa adultera ultra non debeat dici. Sed cum, ut ostensum est in illo capitulo Gregorii, scilicet Agathosa etc., sine consensu illius fornicariae vir possit monasterium ingredi, certum est, quia non est compellendus vir revocare uxorem relictam propter fornicationem etiam peracta poenitentia.
- An mulier relicta propter fornicationem sine consensu viri monasterium ingredi possit. Sed quaeri solet, utrum mulier relicta propter fornicationem sine consensu viri habitum religionis suscipere possit. Quod videtur, quia, ex quo absolvit eam vir iudiciario ordine a iure suo, relictam propter fornicationem contra eius voluntatem ad pristinam servitutem eam revocare non poterit, cui sententiae magister Gratianus consentire videtur dicens : Si autem consensu alterius eorum ab altero promissa fuerint vota continentiae et si postmodum in irritum deducere voluerit qui permisit, non tamen valet, quia in debito coniugii aeque mulier habet potestatem viri, sicut et vir mulieris, atque ideo postquam quilibet eorum alterum a suo iure absolverit ad praeteritam servitutem revocare non poterit. Patet ergo, quod sine consensu viri relicta. a viro iudicio ecclesiae votum continentiae deo offerre poterit. Sed si ita est, cogetur vir continentiam servare post mortem uxoris repudiatae, quae continentiam sine consensu viri deo promisit. Ad haec dici potest, quod non tenetur vir ad quodlibet votum continentiae uxoris licitum, nisi communi consensu sit susceptum.
- Quod error personae matrimonium impediat et quis sit error personae. Sequitur de errore. Error namque sive fuerit personae sive conditionis matrimonium impedire et contractum dividere certissimum est. Quod error personae matrimonium impediat et contractum dividat, probari potest ex hoc, quia, qui errat in persona, in alium tantum, quam in praesentem, cui consentire videtur, consentit. Item, si ille, qui putat uxorem suam cognoscere, sororem uxoris cognoscens reus adulterii, non tenetur, multo minus astrictus matrimonio illi personae videbitur aliquis, cum qua legitimum credebat contrahere matrimonium putans illam, quae non erat, personam esse. Sed contra hoc videtur : de Iacob et Lia legitur, quorum alter, scilicet Iacob, ignorans Liae est copulatus, dum in Rachelem consentiret. His ita respondetur : consensus ille, quo consentiebat in Rachelem, dum Liae copularetur, inter Liam et Iacob matrimonium non fecit, sed sequens, quo in eandem consensit. Sed non videtur esse error personae, cum eam praesentem videat et in praesentem consentiat. Ad hoc dici potest, quoniam non in praesentem consentit, sed in eam, quam cognoverat diu, quam esse praesentem putat. Si quis vero aliquam personam ab infantia cognovit et postea ei filia regis promissa fuerit et haec, quam novit, ei offeratur pro filia regis, in quam consentit putans eam filiam regis, utique error personae hic non erit, sed qualitatis seu fortunae vel generis, cum hanc personam et modo et ab infantia noverit. Quod hic error non sit personae, multis exemplis ostendi potest. Non erit ergo error personae, nisi alia offeratur pro ea, quam certissime novit.
- Quod error conditionis matrimonium contractum dividat. Error quoque conditionis matrimonium solvit contractum, ut ex concilio apud Vermeriam celebrato aperte monstratur ita : Si quis ingenuus homo ancillam alterius acceperit in uxorem et existimat, quod ingenua sit, si ipsa femina fuerit postea in servitute detecta, si eam a servitute redimere poterit, faciat, id est facere licet. Et subdit : Si non potest, si voluerit, aliam accipiat. Si autem ancillam eam scierat et collaudaverat, post ut legitimam eam habeat. Similiter et mulier ingenua de servo alterius facere debet.
- Quod servi sine consensu dominorum suorum matrimonium contrahere non possunt. Notandum est, quod servus cum libera vel e converso seu servus et ancilla matrimonium contrahere non possunt sine consensu dominorum suorum. Si enim spirituale coniugium servi inire non possunt sine consensu dominorum suorum, quod contrahitur cum deo, dum vel ad sacros ordines promoventur vel religionis suscipiunt habitum, multo minus carnale coniugium inter servos contrahi poterit contra dominorum consensum.
- An ad continentiam dominus servum compellere possit. Quaeri potest, si servum ad continentiam possit compellere dominus, quod videtur, cum possit eum prohibere et uxorem ducere et fornicari, ut ex praedictis patet. Ad hoc forte dici potest, quia ad continentiam corporis, non mentis potest servum dominus compellere. Sed si ita est, potest dominus servum compellere, ut virginitatem voveat, continentiam servet, ita etiam, ut monasterium ingrediatur. Ad hoc dici potest, quod etsi dominus possit servum compellere carnis continentiam servare, non tamen potest contra voluntatem servi ipsum compellere virginitatem deo vovere, monasterium ingredi, uxorem ducere, cum ista sine ipsius servi consensu ab eo fieri non possunt.
- An aliquis eam, quam ignorans esse ancillam duxit, etiam coniugem possit dimittere, cum cognoverit ipsam tunc fuisse ancillam, etsi postea facta sit libera. Iterum quaeri solet, si quis putans aliquam esse liberam, cum sit serva vel ancilla, ducat eam in matrimonium et, postquam ducta est, eo nesciente fit libera, utrum possit eam dimittere, cum hoc cognoverit. Videtur, quod non possit eam dimittere, cum in liberam consensit et ipsam etiam liberam habeat.
- An filii nati ex matrimonio ancillae et liberi liberi debeant dici. Quaerendum etiam videtur, utrum filii suscepti de ancilla et libero servi sint iudicandi. Hanc quaestionem Isidorus determinat dicens : Liberi dicti sunt, qui ex libero matrimonio sunt orti. Nam filii ex libero et ancilla servilis conditionis sunt. Semper enim, qui nascitur de matrimonio legitimo, deteriorem partem sumit, id est conditionem sequitur inferioris personae. Inferiorem autem personam in matrimonio mulierem intelligimus. Cuiuscumque ergo conditionis sit pater, si mater fuerit libera, liberi quoque erunt filii ; si ancilla, servi etiam erunt eius filii. Et subdit : Naturales autem filii dicuntur ingenuarum, id est liberarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas coniugii. Hi vero, qui non sunt de legitimo coniugio, matrem potius quam patrem sequuntur. Ecce evidens est, quod error personae et conditionis matrimonium dividunt, error vero qualitatis seu fortunae matrimonium non impedit. Error qualitatis est, quando putatur esse bonus, qui malus est, et e converso ; error fortunae, quando putatur esse dives, qui pauper est, vel e converso.
- An filii compatris et commatris matrimonio copulari possint. Spiritualis propinquitas etiam matrimonium dividit ; quae quidem producitur ex secunda generatione, ut carnalis ex prima. Est autem spiritualis propinquitas compaternitas seu commaternitas et spiritualis nativitas, qua aliqui spirituales filii patrinorum dicuntur de lavacro suscepti. Quod autem spiritualis propinquitas matrimonium dirimat, ex epistula canonica probatur ita : Hoc censemus atque praecipimus, ut nullus praesumat commatrem suam ducere uxorem nec filiam eius, nec eius filius praesumat filiam illius ducere, qui eum de fonte suscepit, quia spirituales germani esse dicuntur. Et qui hoc facere tentaverit, poenis Romanis legibus praescriptis de nefariis et incestis matrimoniis subiacebit. Huic contrarium videtur, quod in Triburiensi concilio legitur ita : Illud etiam nec canonica institutione definimus nec interdictione aliqua refutamus, sed propter eos, qui diverse de eo sentiunt, hoc loco aliquid commemoramus. Si quis suae spiritualis commatris filiam fortuitu et ita contingente rerum casu in coniugium duxerit, consilio maturiori servato habeat atque honeste legitimo matrimonio operam det. Sed in hoc capitulo diversarum ecclesiarum consuetudines insinuantur, unde nec affirmat nec negat concilium Triburiense inter tales personas, scilicet inter compatrem et filiam commatris eius matrimonium posse contrahi, dicens : Illud etiam nec canonica institutione definimus etc. Sed si fortuitu et ita contingente rerum casu inter tales personas contractum fuerit matrimonium, maneat coniugium, quod maturiori consilio videtur permissum, dum praedictum concilium subiungit : Sed consilio maturiori servato habeat etc.
- An filii post compaternitatem vel ante compaternitatem geniti vel utrique matrimonio copulari possint excepta persona, per quam compatres efficiuntur. Sed quaeri solet, de qua filia commatris hoc intelligatur, scilicet an de filia ante compaternitatem genita sive post. Si de filia ante compaternitatem genita vel post intelligitur, contrarium erit illi, quod dicitur in illo capitulo scilicet : Hoc censemus etc., nisi hoc capitulum, scilicet : Hoc censemus etc. intelligatur secundum consuetudinem diversarum ecclesiarum, in quibus filii sive ante compaternitatem sive post compaternitatem nati matrimonio prohibentur copulari. Vel potest dici, quod de filia post compaternitatem genita utrumque capitulum agat, quam copulari compatri matris suae utrumque capitulum prohibendum insinuat atque dividi, nisi ignoranter copulati fuerint. Et ideo dicitur in concilio Triburiensi : Si quis suae commatris spiritualis filiam etc. Si enim compater filiam commatris post compaternitatem natam in uxorem accipere potest, multo magis et filius compatris post compaternitatem genitus filiam commatris eiusdem post compaternitatem genitam in coniugem ducere potest. Quod autem filii compatris et commatris, sive ante compaternitatem seu post geniti fuerint, coniugio copulari possint, Urbanus aperte affirmat dicens : Super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc videtur nobis ex sententia esse respondendum, et quod baptismus sit, si instante necessitate femina puerum in nomine trinitatis baptizaverit, et quod spiritualium parentum filii vel filiae ante vel post compaternitatem genitae legitime possunt coniungi praeter illam perbonam, qua compatres effecti sunt. Huic contrarium videtur, quod Paschalis secundus ait : Post susceptum vero de fonte filium vel filiam spiritualem, qui ex compatre vel commatre nati sunt, in matrimonium coniungi non possunt. Unde quidam hoc capitulum Paschalis Urbani capitulo praeferendum asserit, et ita compater filiam commatris in matrimonio assumere non potest. Si vero compater filiam commatris ante compatemitatem genitam in uxorem accipere potest, multo magis filius eius compatris post compaternitatem genitus filiae commatris ante compaternitatem genitae copulari poterit. Ratio ergo videtur, ut filii post compaternitatem geniti matrimonio non copulentur, cum ex illis nati sint, qui iam spirituali propinquitate coniuncti erant. Illi vero, qui ante compaternitatem nati sunt, in matrimonio copulari possunt, cum etiam filii duorum, qui ante carnalem eorundem copulam nati sunt, matrimonio copulentur. Sed quidam praeferunt capitulum Urbani capitulo Paschalis dicentes filios, qui ex compatre vel ex commatre nati sunt ante compaternitatem vel post excepta illa persona, per quam compatres effecti sunt, matrimonio copulari posse, cum cognationi carnis cognatio spiritus non comparetur neque per unionem carnis veniatur ad unionem spiritus. Sed haec decreta secundum diversas consuetudines ecclesiarum data a quibusdam intelliguntur. Melius tamen dicuntur et verius filii, qui ante compaternitatem sive post compaternitatem geniti fuerint, posse matrimonio copulari excepta persona, per quam compatres effecti sunt, quorum filii sunt.
- An duae commatres una post alteram eidem viro matrimonio copulari possint. Solet etiam quaeri, an aliquis duas commatres unam post alteram possit habere coniuges. Quod Nicolaus aperte negat dicens : Sciscitatur a nobis sanctitas vestra, si aliquis homo duas commatres habere valeat unam post alteram. In quo meminisse debet scriptum esse : Erunt duo in carne una. Itaque cum constet, quia vir et mulier per connubium una caro efficiuntur, restat nimirum virum compatrem constitui illi mulieri, cuius matrimonio assumpta uxor commater esse videbatur. Et idcirco liquet virum illi feminae non posse iungi in copula, quae commater eius erat, cum qua idem fuerat una caro effectus. Secundum Nicolaum ergo cognationi carnis cognatio spiritus comparari videtur. Sed quomodo hoc sit intelligendum, post dicetur. Qualiter autem vir compater commatris uxoris dicatur per hoc, quod una caro cum uxore effectus est, non satis patet, nisi ita intelligatur, scilicet cum commatre uxoris per hoc, quod una caro effectus est cum uxore, non posse matrimonio copulari post mortem uxoris, sicut nec cum propria commatre. Taliter etiam illud Innocentii intelligitnr scilicet : Si quis uno ex coniugio filium aut filiam etc. Contra invenitur in Triburiensi concilio ita : Qui spiritualem habet compatrem, cuius filium de lavacro sacri fontis acceperit et eius uxor commater non est, liceat ei defuncto compatre suo eius viduam ducere in uxorem, si nullam habet consanguinitatis propinquitatem. Quid enim ? Numquid non possunt coniungi, quos nulla proprinquitas carnalis vel nulla generatio secernit spiritualis ? Sed si diligenter consideretur capitulum istud scilicet : Qui spiritualem habet compatrem etc., praedictis non erit contrarium. Intelligitur enim hic uxor compatris, qui postea, quam spiritualis compater effectus est, uxorem non cognovit, quam compater eius post mortem ipsius uxorem accipere poterit. Vel ut melius dicatur : Qui spiritualem habet compatrem non de proprio filio vel de filio sui compatris, sed mediante uxore iam mortua, cuius filium compater die sacro fonte suscepit, et eius compatris uxor commater non est, liceat illi post mortem compatris eius viduam ducere uxorem. In quo casu loquitur capitulum Paschalis secundi scilicet : Post uxoris obitum etc. Si vero, ut daret causam divorcii, uxor filium viri sui de sacro fonte susceperit, non ideo a viro mulier separetur. Post mortem vero eiusdem viri eadem innupta manere debet, ut ex Magociensi concilio habetur : Si filiolam aut commatrem suam in coniugio aliquis duxerit, separandos esse iudicamus et gravi poenitentia plectendos. Si autem coniuges legitimi unus aut ambo ex industria fecerint, ut filium suum de fonte susciperent, si innupti permanere voluerint, bonum est. Sin autem, gravius poenitentia insidiatori imiungatur et simul maneant. Et si praevaricator coniugii supervixerit, acerrima poenitentia mulctetur et sine coniugii spe maneat. Utrum autem liceat mulieri eum viro suo eundem puerum de sacro fonte suscipere, auctoritate Urbani secundi scribentis Vitali presbytero ostenditur ita : Quod autem uxor cum marito in baptismate simul non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum. Sed ut puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conservetur immunis, dignum esse decrevimus, ut utrique insimul ad hoc minime aspirare praesumant.
- Qua aetate matrimonium contractum ratum debeat haberi. Aetas sextum est eorum, quae matrimonium impediunt, veluti infantia, in qua numquam inter aliquos ratum erit matrimonium. Quod asseritur ex capitulo Nicolai superius posito scilicet : Ubi non est consensus utriusque etc. Sed contra hoc videtur, quod Ormisda papa ad Eusebium episcopum ait : Tua sanctitas requisivit a nobis, frater venerande, de filio adulto, quem pater matrimonium ducere vult, si sine adulti filii voluntate facere potest. Quod dicimus, si aliquo modo non consensit filius, fieri non posse, posse autem de filio nondum adulto, voluntas cuius adhuc discerni non potest. Si pater vult eum in matrimonium tradere, potest et, postquam filius venerit ad perfectam aetatem, omnino servare et implere debet etc. Sed hoc contrarium capitulo Nicolai non est. Licet enim debeat filius adimplere, quod pater voluit, non tamen, si contraxerit aliud matrimonium filius, irritum erit.
Qua vero aetate contracta matrimonia rata sint, ex canonibus patet scilicet : Si vir quatuordecim et mulier duodecim fuerit annorum. Si autem infra haec tempora consensu de praesenti vir et mulier coniuncti fuerint et prolem ante praescripta tempora susceperint vel alter cum altera coierit, matrimonium ratum erit, quia consecuti sunt id, ad quod principaliter est institutum matrimonium, vel iam est contra infirmitatem, id est incontinentiam necessarium matrimonii remedium. Ex quo autem genitalibus membris vir et mulier uti possunt, ex tunc timendum est incontinentiae peccatum et iam tunc possunt contrahere matrimonium.
- An furiosi matrimonio possint copulari et utrum, quod mente alienata fit, facienti debeat imputari. Sed sic furiosi possunt contrahere matrimonium, quod falsum videbitur, cum Fabianus papa dicat : Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt, sed si contractum fuerit, non separentur. Mirum autem videtur, quod ait : Si contractum fuerit, non separentur, cum, sicut pueris, nihil, quod furiosi faciant, sive bonum sive malum, eis sit imputandum. Non ergo matrimonii eorum contractus ratus esse poterit. Quod nullum malum ab eis commissum ipsis imputari debeat, videtur, cum nec etiam homicidium, ut insinuat Ambrosius in Exameron in tractatu primi diei : Neque enim, si per furorem aliquis in noscentem perimat, obnoxius morti est, quin etiam ipsius divinae legis oraculo, si quis per imprudentiam intulerit necem, accipit impunitatis spem et refugii facultatem, ut possit evadere. Hoc igitur de eo, quod proprie malum videtur, dictum sit. Item Augustinus in libro primo de civitate dei : Si concupiscentia vel inoboedientia, quae adhuc in membris moribundis habitat, praeter nostrae voluntatis legem quasi sua lege movetur, si absque culpa est in corpore dormientis, quanto magis absque culpa est in corpore non consentientis ! Est ergo praedictorum Fabiani verborum intellectus scilicet : Si contractum fuerit matrimonium a furiosis, non separentur, subintelligitur : si antequam furiosi essent, matrimonium contraxerunt. Et hoc monstratur ex capitulo Nicolai ad Carolum Magociensem episcopum dicentis : Illi, qui matrimonium sani contraxerunt et uni ex duobus amentia aut furor aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc causam infirmitatis coniugia talium solvi non possunt. Similiter si utrique aliqua praedictarum infirmitatum accesserit, coniugia talium solvi non possunt. Cum ergo Nicolaus dicat : Illi, qui matrimonium sani contraxerunt etc., per hoc certo certius esse videtur, quod si ambo, dum essent furiosi, matrimonium contraxerunt, eorum coniugium ratum non fuit. Si ergo tales ad sanam mentem redierint, uterque eorum cuicumque voluerit matrimonio copulari poterit.
- An sanus cum furiosa matrimonium contrahere possit et utrum ex tali coniugio nati legitimi debeant dici. Sed quaeritur, si aliquis sanus furiosam in coniugem accipiat, utrum inter tales matrimonium esse dici debeat, et utrum filii ex talium copulatione nati legitimi debeant dici. Ad haec dici potest, quod inter tales non sit matrimonium nec talium filii legitimi debeant dici, cum, ei furiosa ad sanam mentem rediret, posset alii matrimonio copulari. Et cum Nicolaus dicat : Illi, qui matrimonium sani etc., item quaeritur, si sanus furiosam nesciens, quod furiosa sit, in coniugem duxerit, an filii legitimi sint, si filios ex ea genuerit. Ad hoc dici potest, quod sicut legitimi sunt filii ex consanguineis ignoranter matrimonio coniunctis, ita et isti legitimi possunt dici, licet furiosa, quamdiu furiosa est, non sit persona legitima ad matrimonium contrahendum.
- Si vir adultae aetatis aliquam infra nubiles annos constitutam in uxorem duxerit, an ei teneatur astrictus tamquam coniugi. Ut dictum est, infra adultam aetatem vir et mulier matrimonium contrahere non possunt ; sed si vir adultae aetatis aliquam infra nubiles annos constitutam sibi desponsaverit vel in eam tamquam in coniugem consenserit et in domum traduxerit et caetera, quae in nuptiis celebrari solent, cum ea celebraverit, utrum antequam sibi taliter copulata ad annos discretionis perveniat, aliam sibi matrimonio copulare possit, non immerito quaeritur. Ad quod respondendum videtur, quod nisi taliter copulata ad annos discretionis pervenerit et tunc ipsa alterius copulam elegerit, vir praedictus aliam sibi copulare non poterit. Hic ergo, si ante praedictum tempus, scilicet antequam sibi copulata ad annos discretionis perveniat, aliam adultae aetatis in matrimonium duxerit, huiusmodi matrimonium dividendum erit. Quod non videtur, cum manifestum sit, quoniam inter hunc et eam, quam idem praedicto modo sibi copulavit, consensus non fuerit, qui matrimonium faciat. Forte dicetur, quoniam praedictus vir in conspectu ecclesiae et auctoritate ipsius hanc taliter duxit, nec ipse nec ipsa utroque vivente alii matrimonio copulari poterit. Hoc tamen cavere debet ecclesia, ut taliter aliquam traduci non permittat, nisi ex dispensatione hoc faciat. Sed si aliquis in eam in minoribus annis positam consensit, quam non traduxit, non videtur huiusmodi consensus ita ipsum alligasse mulieri eidem, ut si, antequam ipsa ad annos discretionis pervenerit, idem vir cum alia matrimonium contraxerit, debeat huiusmodi coniugium irritum iudicari. Poenae tamen secundum arbitrium ecclesiae constitutae, si taliter matrimonium contraxerit, subiacebit.
- Qua aetate sponsalia contrahantur. Qua vero aetate sponsalia contrahantur, canonibus determinatum non est. Leges autem praefigunt septennium, post quod tantum sponsalia contrahuntur, quas sequi praecipimur, nisi canonibus adversentur. Nota proprie vocari sponsalia mentionem et repromissionem futurarum nuptiarum, quae inter pueros completo septennio contrahi possunt. Consensu enim contrahuntur, qui etiam intervenire non potest, nisi id intelligatur, quod inter eos agitur.
- Ad quid ligentur suo consensu pueri, inter quos sponsalia contrahantur. Sed quaeri potest, ad quid huiusmodi consensu, qui fit in sponsalibus, pueri ligentur, cum postquam ad pubertatem pervenerint, aliis, si voluerint, matrimonio copulari poterunt. Forte ad hoc ligantur, ut magis teneantur oboedire voluntati et exhortationi parentum de sponsione adimplenda.
- An interfectoribus suarum coniugum liceat matrimonium contrahere. Post praedicta eorum, quae matrimonium impediunt, septimum sequitur, scilicet enormitas delicti, quae sicut praedicta matrimonium impedit. Enorme autem delictum est uxorem suam occidere ; propter quod prohibendus est, qui uxorem suam occiderit, aliam ducere, ut patet ex capitulo Stephani quinti Astuipho dicentis : Admonere te cum lacrimis et multo gemitu cordis curamus, fili Astulphe. Sed non filius dici deberes, qui tam crudeliter infelix homicidium perpetrasti. Nam occidisti uxorem tuam, partem corporis tui, legitimo matrimonio tibi sociatam, sine causa mortis, non tibi resistentem, non insidiantem quocumque modo tuae vitae. Non invenisti eam cum alio viro nefariam rem facientem, sed concitatus a diabolo et impio furore inflammatus latronum more atrocius eam gladio tuo crudelior omni bestia interemisti. Et infra : Relinque quapropter, te rogamus, hoc saeculum. Sed post multa addit : Uxorem numquam ducere, concubinam numquam habere nec adulterium committere audeas etc. Item Pius papa : Quicumque propriam uxorem absque lege et sine causa et certa probatione interfecerit aliamque duxerit uxorem, armis depositis publicam agat poenitentiam. Item Nicolaus : Interfectores suarum sine iudicio coniugum, oum non addis adulterarum vel aliquid huiusmodi, quid aliud habendi sunt, quam homicidae, ac per hoc ad poenitentiam redigendi sunt, quibus penitus coniugium denegetur exceptis adolescentibus, de quibus beati Leonis papae vigesima quinta regula decretalium, immo indulgentia observanda est. In hoc capitulo videtur Nicolaus permittere maritis causa adulterii vel alterius huiusmodi criminis uxores suas interficere. Sed hoc secundum humanas leges, non secundum divinas intelligitur Nicolaus dixisse, quod idem Nicolaus insinuat scribens Alvino episcopo ita : Inter haec vestra sanctitas addere studuit, ut si cuius uxor adulterium perpetraverit, utrum marito illius liceat secundum mundanam legem eam interficere. Sed sancta dei ecclesia mundanis numquam constringitur legibus, gladium non habet nisi spiritualem, qui non occidit, sed vivificat. Quod autem Nicolaus ait : Exceptis adolescentibus etc., determinat capitulum Pii papae et Stephani quinti. Adolescentibus enim talibus poenitentibus propter lapsum iuvenilis incontinentiae contrahere matrimonium indulgetur. In adolescentia namque, ut Leo quartos ait, constitutus, si urgente aut meto mortis aut captivitatis periculo poenitentiam gesserit et postea timens lapsum incontinentiae iuvenilis copulam uxoris elegerit, ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si praeter coniugem nullam omnino cognoverit. In quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus. Sed per hoc, quod Leo ait : In quo tamen etc., insinuatur : quod Nicolaus ait de adolescentibus, intelligitur esse dictum de misericordia et ex dispensatione. Quod vero Pius papa et Stephanus quintas prohibent eos, qui suas uxores occidunt, matrimonium contrahere, dictum intelligitur ex canonum rigore.
- An liceat alicui ducere in matrimonium, quam prius polluit adulterio. Prohibetur etiam quilibet ducere eam in matrimonium, quam prius polluit adulterio. Unde Leo papa ait : Nullus ducat in matrimonium, quam prius polluit adulterio. Sed contra hoc velle videtur Augustinus scribens ad Valerium de nuptiis et concupiscentia ita : Denique mortuo eo, cum quo fuit verum connubium, fieri potest coniugium, cum qua praecessit adulterium. Ideoque capitulum Leonis papae de his intelligitur, qui viventibus viris illarum, quas polluunt adulterio, iuramento firmant, quod post mortem virorum earum, si supervixerint, ipsas in uxores accipient, de quibus in Triburiensi concilio legitor : Relatam est auribus sanctorum sacerdotum quendam alterius uxorem stupro violasse et insuper moechae vivente viro suo iuramentum dedisse, ut post legitimi viri mortem, si supervixisset, duceret eam uxorem, quod et factum est. Tale igitur connubium prohibemus et anathematizamus. Vel de illis capitulum Leonis papae intelligitur, qui mortem virorum illarum, quas polluunt adulterio, machinantur. Unde in eodem concilio legitur : Si quis vivente marito coniugem illius adulterasse accusatur et eo in proximo defuncto eandem in uxorem sumpsisse dignoscitur, omnimodis poenitentiae publicae subiciatur. De quo etiam post poenitentiam praefatam, si expedierit, servabitur regula : si forte idem vir aut mulier virum, qui mortuus fuerat, occidisse notetur aut propinquitas vel alia quaelibet actio criminalis impediat, quod si probatum fuerit, sine ulla spe coniugii cum poenitentia perpetuo permaneant.
- Quod vir uxorem suam potest dimittere, si ipsa convincitur mortem eiusdem consiliata fuisse. Item ex concilio Elibertano : Si qua mulier mortem mariti sui cum aliis consiliata est et ipse vir aliquem illorum se defendendo occiderit, et si probare potest ille vir eam ream esse consilii, potest, ut nobis videtur, ipsam uxorem dimittere et, si voluerit, aliam uxorem ducere. Ipsa autem insidiatrix poenitentiae subiecta absque spe coniugii maneat. Sed non videtur uxori deo, quia machinata est mortem viri sui dimittenda, cum Nicolaus ad consulta Bulgarorum dicat : Quicquid mulier contra te cogitaverit, vel si te accusaverit, non est excepta causa fornicationis reicienda vel odio prorsus habenda. Intelligitur autem cogitaverit cogitatione, quae contenta sit suis limitibus, ut ad opus vel machinationem operis non progrediatur. Cum vero subdit : Vel si te accusaverit, intelligitur accusatione, qua virum de adulterio accuset etc. Ubi dicitur in concilio Elibertano : Potest, ut nobis videtur, ipsam uxorem dimittere et, si voluerit, aliam uxorem ducere, subintelligendum videtur : post mortem uxoris. Ipsa autem insidiatrix post mortem viri sui, si supervixerit, absque spe coniugii maneat. Quod de qualibet repudiata intelligendum videtur auctoritate Gregorii dicentis : Hi vero, qui uxores suas in adulterio deprehendunt, non licebit eis nec eum nec illam aliam uxorem accipere vel alium virum, quamdiu ambo vixerint. Si autem adultera mortua fuerit, vir eius, si vult, nubat, tantum in domino, adultera vero numquam, etiamsi mortuus fuerit vir eius. Omnibus tamen diebus acerrima poenitentiae lamenta persolvat. Quidam tamen dicunt, hoc tantum de ea, quae mortem viri sui machinata est, vel quae vivente viro suo fidem adultero dedit, esse intelligendum.
- An adultera sit retinenda et post poenitentiam, si dimissa fuerit, revocanda, et an in matrimonium meretrix sit ducenda. Crudelis etiam et impius videtur, qui adulteram tenet, ut Ioannes Chrysostomus super Matthaeum ait : Sicut crudelis et iniquus est, qui castam dimittit, sic fatuus est et iniquus, qui retinet meretricem. Patronus enim turpitudinis est, qui crimen uxoris celat. Crudelis ergo et impius esse videtur, qui meretricem accipit uxorem. Item, propter fornicationem licite quis dimittit uxorem et ita propter fornicationem absolvitur a debito reddendo ei, cui illud tenebatur reddere propter coniugii consensum et secundum apostoli praeceptum. Peccare ergo videtur mortaliter vir, si interim, scilicet dum uxor eius peccati fornicationis rea est, ei reddit debitum, et hoc intelligitur esse, quando et vir eam adulteram esse probare valet et adultera in fornicationis vitio perseverat, quod ex poenitentiali Theodori insinuatur ita : Si quis uxorem suam scit adulteram et non vult dimittere eam, sed in matrimonium habere, tres annos poeniteat et quamdiu illa poenitet, abstineat se ab illa. Nisi ergo per poenitentiam purgatum sit fornicationis crimen peccat mortaliter vir, si uxori adulterae debitum reddit. Sed quod dictum est : Et non vult eam dimittere, intelligitur : non. vult ei debitum negare, sed in matrimonium habere, id est ei debitum reddere. Et quod de ea praedicta sint intelligenda, quam cognoscit vir, dum adultera perseverat in crimine fornicationis, insinuat Ioannes Chrysostomus dicens : Si quis uxorem suam invenerit adulteram et postea deinceps placuerit eam habere in matrimonio, duobus annis poeniteat ideo, quia.cum adultera mixtus sit, quae adhuc crimine suo purgata non est ; aut probet, ut abstineat se a matrimonio eius, donec expleatur satisfactio poenitentiae suae, ideo quia post satisfactionem poenitentiae non meretur vocari adultera. Similiter, si uxor virum suum invenerit adulterum, non ad imparia iudicatur. Forte dicetur hoc capitulum esse intelligendum tantum de ea, quae legitimis allegationibus de adulterio est convicta. Contra hoc aperte esse videtur, quod in priori capitulo Ioannis Chrysostomi habetur ita : Patronus enim turpitudinis est, qui crimen uxoris celat, cum de eadem his tribus praemissis capitulis agatur. Et notandum est, quod dimissam propter fornicationem peracta poenitentia maritus potest recipere, si voluerit, vel non recipere. De consilio tamen sanctorum est, ut eam recipiat. Unde Hermas in libro pastorum : Ego dixi pastori : Domine, si quis mulierem fidelem habuerit in domino et hanc invenerit in adulterio, numquid peccat vir pius, si concumbit cum ea ? Et dixit mihi : Quamdiu peccatum pius nescit, sine crimine vivit cum ea. Si autem scit vir uxorem deliquisse et non egerit poenitentiam mulier et permanet in fornicatione sua et convivit eum illa, reus erit peccati eius et particeps fornicationis ipsius. Et dixi illi : Quid autem, sipermanet im vitio suo mulier ? Et dixit : Dimittat et per se maneat. Sed si mulier dimissa poenitentiam egerit et voluerit ad virum suum reverti, num recipietur a viro suo ? Et dixit : Immo, si non receperit eam vir suus, peccat. Ergo debet accipere peccatricem, quae poenitentiam egit, sed non saepe. Hic actus similis est in muliere et in viro. Ut ergo ex praemissis auctoritatibus patet, vir, quamdiu eius uxor in fornicatione perseverat, non debet eidem adulterae reddere debitum. Similiter qui ducit, quam scit et probare valet meretricem esse, non debet ei reddere matrimonii debitum, quia neque ante neque cum ducit, nec postea, si talis perseverat. Inter istos ergo non est vel fuit matrimonium, et ita non potest esse, ut aliquis cum ea, quam scit et probare valet meretricem esse vel fornicariam, contrahat matrimonium. Item, ut dictum est : vir non tenetur adulterae reddere debitum, et ita absolutus est a debito, quo ligatus vir adulterae tenebatur. Ergo absolutus est vir propter fornicationem vel propter aliud. Propter aliud non videtur absolutus, nec propter fornicationem, eum propter mortale peccatum alicuius non debeat alius consequi bonum vel malum. Forte dicetur : quod vir est absolutus a praedicto debito, non est aliquid, quod ei acciderit alterius merito vel propter alterius peccatum. Sed adultera per fornicationem meruit, ut non habeat potestatem a viro exigendi debitum. Ergo ex quo adulterium commisit, vel postea tantum, vel ex tunc et postea. Non postea tantum, quam adulterium commisit. Ergo ex quo adulterium commisit, adultera meruit per ipsum privari potestate exigendi debitum. Peccat ergo mortaliter adultera ex hoc, quod a viro suo exigit debitum. Sic forte dicetur, quod ea, quae meretrix ducta est, nec postea de fornicatione satisfecit, peccat mortaliter ex hoc, quod exigit a viro suo debitum. Ad haec dici potest, quod licet adultera mortaliter peccet ex hoc, quod a viro suo debitum exigit, non tamen quae ducta est meretrix, si postea, quam ducta est, fornicata non est, licet de priore fornicatione non satisfecerit, peccat mortaliter vel venialiter in hoc, quod a viro suo debitum exigit, cum nondum per adulterium potestate exigendi debitum se privaverit. Nec dominus, cum dixit : Nullus dimittat uxorem excepta fornicatione, aliam fornicationem intellexit quam adulterium, scilicet vel carnale vel spirituale. Non est ergo culpandus, sed laudandus quis, si meretricem ducat ad hoc, ut continentem reddat, ut insinuatur ex hoc, quod Hieronymus super Osee libro primo ait : Non est culpandus Osee propheta, si meretricem, quam duxit, ad pudicitiam convertit, sed potius lauto dandus ; est, quod ex mala bonam fecit. Non enim, qui bonus est, polluitur, si societur malo, sed qui malus est in bonum convertitur, si boni exempla sectetur. Ex quo intelligimus non prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam, quam non habebat.
- An si aliquis meretricem in uxorem accipiat, ut fornicari faciat, talis copula matrimonium dici debeat. Sed si quis in uxorem meretricem accipiat, ut eam fornicari permittat vel faciat, an horum copulatio matrimonium dici debeat, merito quaeritur. Videtur, quod coniugium inter praedictos non esse dici debeat, cum alter eorum in alteram non tamquam in coniugem, sed tamquam in meretricem consensisse videatur, et cum rectissime dimittatur uxor, si dixerit viro suo : non ero tua uxor, nisi solita lenocinia exerceas. Non ergo erit matrimonium, quod contrahitur tantum hoc pacto, ut exerceatur lenocinium, ut ex his, quae circa principium tractatus coniugii dicta sunt, patet. Quod uxor dimittenda sit, si virum exercere lenocinia cogere velit, ostendit Augustinus dicens : Uxor legitima societate coniuncta sine ulla culpa relinquitur, si cum viro Christiano permanere noluerit. Non attenditur eo modo eam rectissime dimitti, si viro dicat : non ero tua uxor, nisi : mihi de latrocinio divitias congeras aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, etiam Christianus exerceas.
307. An vir adulter adulteram dimittere possit. Ut dictum est, adulteram uxorem vir relinquere potest, adulter autem adulteram dimittere non valet, ut Augustinus in libro primo de sermone domini in monte scribit dicens : Nihil iniquius est, quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud : In quo alterum iudicas, te ipsum condemnas ; eadem enim agis, quae iudicas. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abicere uxorem suam, prior debet a fornicatione esse purgatus. Quod similiter et de femina dixerim. Si uterque istorum, scilicet adulteri viri et adulterae uxoris, privatus est potestate debitum exigendi, neuter ergo ab altero potest exigere debitum. Uterque ergo eorum alterum dimittere propter fornicationem potest. Ad hoc dici potest, quod sibi debitum, antequam iudicio ecclesiae separentur, negare non debent, neuter tamen illorum exigendi debitum potestatem habet.
- Quod licet propter fornicationem uxor sit dimissa, manet tamen nuptialis confoederatio vel prioris vinculum. Sed licet uxor licite propter fornicationem dimittatur, manet tamen inter separatos nuptialis confoederatio, ut Augustinus in libro de bono coniugali testatur dicens : Interveniente divorcio non aboletur confoederatio nuptialis, ita ut sibi coniuges sint etiam separati. Cum illis autem committitur adulterium, quibus etiam post suum repudium fuerint copulati. Item de adulterinis coniugiis libro secundo : Licite dimittitur uxor ob causam fornicationis, sed manet vinculum prioris, propter quod fit reus adulterii, quicumque duxerit dimissam ob causam fornicationis. Sicut autem manente in se sacramento regenerationis excommunicatur, quisquis reus criminis est, ita quae separatur a viro, numquam carebit coniugii sacramento. Carebit autem, si vir eius mortuus fuerit. Reus vero excommunicationis ideo numquam carebit regenerationis sacramento, etiamsi reconciliatus non fuerit, quia numquam moritur deus. Idem in libro de bono coniugali : Usque adeo manent inter viventes semel inita iura nuptiarum, ut potius sint coniuges separati, quam cum aliis, quibus adhaeserunt. Item : Manet inter viventes quoddam coniugale vinculum, quod nec separatio nec cum altero copulatio possit auferre, sicut apostata anima velut de Christi coniugio recedens etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Redderetur namque ei redeunti, si amisisset abscedens.
- Quod in eis vinculum coniugale non rumpitur, quibus ex communi consensu continere placet. Etiam in eis vinculum coniugale non rumpitur, quibus placuit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere. Unde idem Augustinus in eodem libro ait : Quibus placuit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit, ut vinculum coniugale inter eos rumpatur ! Immo firmius erit, quo magis ea pacta secum gerit, quae carnis cordiumque servanda sunt, non voluptariis corporum nexibus, sed voluntariis animorum affectibus. Sunt et alia praeter praedicta delicta enormia, quae matrimonium impediunt, ut crimen incestus et alia, de quo postea dicetur.
- Quod frigiditas matrimonium impediat. Octavum eorum, quae matrimonium, impediunt, sequitur post praedicta, scilicet impossibilitas coeundi, quae contingit quandoque ex naturae frigiditate, quandoque ex maleficiis, quandoque ex aliis causis. Quod frigiditas matrimonium impediat, Gregorius scribens Ioanni Ravennati archiepiscopo ostendit dicens : Quod autem interrogasti de his, qui matrimonio coniuncti sunt et nubere non possunt, si ille aliam vel illa alium ducere possit, de quibus scriptum est : vir et mulier, si se coniunxerint et dixerit postea mulier de viro, quod coire non possit cum ea, si potest probare, quod verum sit, per iustum iudicium, accipiat alium. Si autem ille aliam acceperit, separentur. Item ex epistula eiusdem : Requisisti de his, qui ob causam frigidae naturae dicunt se invicem non posse operam carnis dantes commisceri. Iste vero, si non potest ea uti pro uxore, habeat eam quasi sororem. Quodsi retinaculum coniugale noluerit rescindere, maneant utrique innupti. Nam si huic non potuerit naturaliter concordare, quomodo alteri conveniet ? Igitur si vir aliam uxorem vult accipere, manifesta patet ratio, quia suggerente diabolo odii fomite eam exosam habuerit et idcirco eam dimittere mendacii falsitate molitur. Quodsi mulier causatur et dicit : volo mater esse et filios procreare, uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iureiurando dicat, ut numquam per commixtionem carnis una caro effecti fuissent. Tunc videtur mulier secundas nuptias contrahere posse. Humanum dico propter infirmitatem eorum carnis. Vir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine coniuge. Quodsi et ille aliam copulam acceperit, tunc hi, qui iuraverant, periurii crimine rei teneantur et poenitentia peracta priora cogantur recipere connubia. Matrimonium ergo, ut supra ostensum est, ratum est inter copulatos consensu de praesenti, etsi numquam per copulam carnis unum corpus effecti sunt. Si ergo taliter alicui coniuncta alii nupserit et cognita ab eodem fuerit, priori reddenda erit. Si haec ergo ingressa esset monasterium et post separationem aliam vir eius cognovisset, ad eam, quae monasterium ingressa esset, redire cogeretur, nisi matrimonio carere vellet, quod non absurdum quibusdam videtur. Dicunt tamen quidam hanc de monasterio non esse revocandam propter spiritualis matrimonii dignitatem, quod longe excellentius et dignius est carnali.
- Quod maleficium matrimonium impediat. Quod maleficium impediat matrimonium auctoritate Ismari Remensis archiepiscopi ostenditur ita : Si per sortiarias atque maleficas occulto, sed numquam iniusto dei iudicio et diabolo praeparante concubitus non sequatur, hortandi sunt, quibus ista eveniunt, ut corde contrito et spiritu humiliato deo et sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem faciant et profusis lacrimis et largioribus elemosinis, orationibus et ieiuniis domino satisfaciant et per exorcismos ac caetera ecclesiasticae medicinae munera ministri ecclesiae tales, quantum annuerit dominus, qui Abimelech ac domum eius orationibus sanavit, sanare procurent. Quodsi forte sanari non potuerint, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierint illis in carne viventibus, quibus iunctae fuerint, prioribus, quos reliquerant, etiamsi possibilitas coeundi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt. Sed hac capitulum non tantum auctoritati Gregorii, verum etiam apostolo et rationibus videtur contrarium. Ait namque apostolus : Nam quae sub viro est mulier, vivente viro alligata est legi viri. Et infra : Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Augustino etiam praedictum capitulum contrarium invenietur. Ait enim Augustinus : Si uxorem quis habeat sterilem sive corpore deformem sive debilem membris vel caecam vel surdam vel claudam vel si quid aliud sive morbis vel laboribus vel doloribus confectam et quicquid excepta causa fornicationis cogitari potest vehementer horribile, pro societate fideque sustineat. Idem in libro de bono coniugali : Usque adeo manent inter viventes semel inita nuptiarum iura, ut potius inter se sint coniuges etiam separati, quam cum his, quibus adhaeserunt.
- Quando maleficiis impediti aliis matrimonio copulari possunt et quando non. Si ergo inter aliquos est ratum coniugium, etiamsi maleficium sequatur, non fiet divorcium. Item, si alter coniugatorum alteram cognovit maritali affectu, si postea maleficiis impediti sunt, ut coire non possint, neutri illorum licebit alii copulari matrimonio. Alioquin unus licite eodem tempore duas habebit uxores et una duos viros. Item, si generaliter verum est, quod in capitulo Ismari Remensis episcopi habetur, tunc quotienscumque aliqui matrimonio copulati fuerint, si sibi debitum reddiderint et postmodum maleficiis impediti fuerint, aliis matrimonio copulari poterunt. Si vero idem secundis copulati nuptiis his, quibus secundo copulati sunt, debitum reddiderint et postea impediti maleficiis fuerint, copulari aliis matrimonio poterunt. Sed si tertiis nuptiis copulati fuerint, illis, quibus tertio copulati sunt, mortuis, quibus magis licebit copulari, scilicet an primis an secundis, de utrisque quorum forte prolem susceperunt ? Non potest dici recte primis magis quam secundis. Sic ergo et primis et secundis, si reddita fuerit eis coeundi facultas, debitum reddere compellentur, cum matrimonium inter eos esse non desierit. Quod nefas esse nullus catholicorum debet ignorare. Unde dicendum videtur, quod, si vir et mulier interim, dum copulantur, maleficiis impediti fuerint, etiamsi ante impediti non erant, praedicta sollemnitas orationum et ieiuniorum observari debet. Et si facultas coeundi eis reddita non fuerit, aliis copulari poterunt, quibus reddere debitum maleficiis non impediuntur. Non enim dum maleficiis impediuntur, legitimae personae sunt ad contrahendum matrimonium, sicut et furiosi, dum furiosi sunt, non sunt legitimi ad contrahendum matrimonium. Sed si contractum fuerit inter furiosos, dum sani fuerunt, non dividetur eorum, coniugium, cum fuerint furiosi, sicut supra ostensum est. Similiter, si in viro et muliere quaevis impossibilitas coeundi fuerit, sive ex maleficiis sive aliunde acciderit, interim vir et mulier non sunt legitimae personae ad contrahendum matrimonium. Sed si ita est, ut dictum est, cognito, quod aliqui maleficio impediti sunt, huiusmodi orationum et ieiuniorum praedicta sollemnitas necessaria non erit, cum personae tales ad contrahendum matrimonium idoneae non sint. Statim ergo, ut notum erit maleficiis virum et mulierem impeditos esse, uterque eorum alii poterit matrimonio copulari. Ad hoc dici potest, quod haec sollemnitas orationum et ieiuniorum ideo fit, ut vel volentes convenire a maleficiis liberentur et sic maritali affectu conveniant, vel ut cognoscatur, an maleficium, quo impediti aestimantur, tantum sit, quod matrimonium impediat. Sed si, dum consentiunt, impediti non sunt et statim post consensum maleficiis impediuntur, an possint aliis copulari non immerito quaeritur. Ad quod dicitur, quia nec eis cognitum est nec ecclesiae, eos tunc fuisse maleficio impeditos, cum contrahebant matrimonium. Ideo eis non prohibetur cum aliis contrahere matrimonium. Forte autem contra hoc videbitur, quod dictum est de illis, qui propter frigiditatem dimittuntur, scilicet ut, postquam eis facultas coeundi reddita fuerit, ad illas, a quibus separati sunt, redire cogantur. Sed contrarium non erit, cum intuitu tantum naturalis frigiditatis dimittantur. Cognito ergo, quod non impediuntur naturali frigiditate, cum propter hoc tantum dimissi sint, ad priores iuste redire coguntur. Sed si, postquam redierint, sibi prius desponsatas cognoscere nequiverint, tunc certum erit, quia alia infirmitas quam frigiditas fuit, propter quam cum eis, quibus copulati fuerant, coire non possunt. Poterunt ergo aliis, si voluerint, licite matrimonio copulari.
- Quod infirmitas matrimonium impediat. Licet enim illi viro ducere uxorem aliam, cui desponsata eidem viro debitum reddere non valet, ut Gregorius iunior Bonifatio scribens insinuat dicens : Quod proposuistis, si mulier infirmitate correpta non valuerit debitum viro reddere, quid ei faciet coniugalis, bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille, qui se non poterit continere, nubat magis, non tamen ei opem subsidii subtrahat, quam infirmitas impedit, non quam detestabilis culpa excludit. Hic enim mulier infirmitate ita correpta intelligitur, ut numquam viro reddere debitum valuerit. Quidam tamen dicunt falsam sententiam hoc capitulo explicari, cui derogatum est auctoritate sanctorum et ecclesiae consuetudine. Sed contra istos dici potest non esse credendum summum pontificem, virum catholicum, contra sanctorum et totius ecclesiae auctoritatem praedicare. Quod esset, si unum virum eodem tempore duas uxores praedicaret licite posse habere.
- An mulier putans virum suum mortuum, si alii nupserit, adulterii rea sit. Contingit etiam, ut uxor vivente viro et absente alii nubat. Haec, si probabiliter sibi fide : facta credens eum obiisse alteri nubat, non erit adulterii rea, quamdiu eum obiisse crediderit. Si autem eum vivere crediderit vel etiam nulla fide sibi facta dubitaverit : et alii nupserit, adulterii profecto rea erit. Quocumque autem modo alii nupserit, primo reverso reddenda est ei. Per authenticum autem, ut dicitur a legis peritis, forma nubendi imponitur ei, quae maritum suum in militia mortuum audivit. Ad cuius similitudinem de quolibet absente praesumitur, ut scilicet quantiscumque annis vir eius in expeditione manserit, abstinere debeat, licet neque lit eras neque responsum ab eo acceperit. Sed si mortuum audierit, non prius nubet, quam per se vel per alium illum, sub quo militat adiens interrogaverit, si pro veritate mortuus est. Et si primi illius numeri, id est qui maiores in illa cohorte erant, cum ipso tribuno, si adest, iureiurando firmaverint eum mortuum, exinde post annum mulier alii nubere poterit. Aliter si nupserit, et ipsa et qui eam ducit ut adulteri punientur. Videtur tamen, quod, si mulieres destitutae fuerint a viris suis et eos esse mortuos putaverint vel numquam ab iniqua dominatione liberandos crediderint, tunc si aliis matrimonio copulatae fuerint, reae adulterii non erunt, ut auctoritate Leonis papae ostenditur dicentis : Cum per bellicam cladem et per gravissimos hostilitatis incursus ita quaedam dicatis esse divisa coniugia, ut abductiis in captivitatem viris feminae eorum remanserint destitutae, quae viros proprios interemptos putarent aut ab iniqua dominatione numquam crederent liberandos et in aliorum coniugium sollicitudine cogente transierint, cumque statu rerum auxiliante domino in meliora converso nonnulli eorum, qui putabantur perisse, remearunt, merito caritas tua videtur ambigere, quid de mulieribus, quae aliis sunt coniunctae viris, a nobis debeat ordinari. Sed quia novimus scriptum, quod a domino iungitur viro mulier, et iterum agnovimus praeceptum, ut quod deus coniunxit homo non separet, necesse est, ut legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus et remotis his, quae hostilitas intulit, unicuique id, quod legitime intulit, reformetur, omnique studio procurandum est, ut recipiat unusquisque, quod proprium est, nec tamen culpabilis iudicetur et tamquam alieni iuris pervasor habeatur, qui personam eius mariti, qui iam non esse aestimabatur, assumpsit. Sic enim multa, quae ad eos, qui in captivitatem ducti sunt, pertinebant, in ius alienum transire potuerunt, et tamen plenae iustitiae est, ut eis reversis propria reformentur. Quod si in mancipiis vel in agris aut in domibus ac possessionibus recte servatur, quanto magis in coniugiorum redintegratione faciendum est, ut quod clade bellica turbatum est, pacis remedio reformetur ! Et ideo, si viri post longam captivitatem reversi ita in dilectione suarum coniugum perseverant, ut eas cupiant redire in suum consortium, obmittendum est et inculpabile radicandum est, quod necessitas intulit, et restituendum est, quod fides poscit. Sed illarum copula licita non est, quae putantes viros suos vivere, etsi numquam a captivitate liberandos, aliis matrimonio copulantur nec hac auctoritate huiusmodi copula licita potest probari.
- An ratum debeat dici matrimonium, quod contractum est a mulieribus viros suos vivere putantibus, cum non viverent. Quaeri autem potest, si mulieres abductis in captivitatem earum viris putantes ipsos vivere, cum non vivant, aliis nupserint, utrum, postquam compertum fuerit taliter earum matrimonium esse contractum, ratum debeat haberi, nisi confirmetur consensu sequenti, et an filii ex huiusmodi nuptiis suscepti legitimi debeant radicari. Ad hoc dici potest, quoniam horum matrimonium ratum debet haberi et talium filii legitimi debent iudicari. Sic enim istorum copula rata debet haberi, ut illorum, qui consanguinei putantur, cum non sint, matrimonium, postquam compertum fuerit eos consanguineos non esse, etiamsi non confirmetur consensu sequenti, ratum debet haberi, licet mortaliter peccaverint mulieres putantes viros suos vivere, cum non viverent, nubendo aliis, non ex hoc, quod aliis nubebant, sed ex contemptu, quem habebant. Forte per contrarium talium copula illicita esse poterit ostendi ita : si enim virgo, quae nesciens nubit viro alieno, adulterii rea non est, quamdiu virum esse alterius nescit, multo magis adulterii reae sunt, immo adulterae sunt, quae putantes viros suos vivere aliis nubunt. Ad hoc dicendum videtur, quoniam sicut virgo ignoranter nubens viro alieno adulterii rea non est, sic e contrario istae adulterii reae sunt. Non tamen in hoc adulterae sunt, quod aliis nubunt. Quod autem virgo nubens viro alieno ex hoc adultera non debeat dici, auctoritate Augustini in libro de fide et operibus aperte monstratur ita : Si virgo nesciens viro nupserit alieno, hoc si semper nesciat, numquam ex hoc adultera erit. Si autem sciat, iam ex hoc adultera esse incipit, ex quo cum alieno sciens cubaverit ; sicut in iure praediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum ; cum vero scierit, nec ab aliena possessione recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste injustus vocabitur.
- An proles suscepta ex nuptiis, quibus copulata est mulier viro, quem putabat non habere uxorem, debeat legitima dici. Sed cum virgo nesciat virum, cui nubit, habere uxorem, vir vero se sciat habere uxorem, quaeri potest, an proles suscepta ex istorum copula debeat legitima dici. Quod non videtur, cum non de licitis complexibus nata sit. Sed cum licito coitu mulier cum praedicto viro coeat, filius ex huiusmodi coitu susceptus de licito coitu natus videtur et ita filius legitimus debet dici. Item, sicut ex libero utero natus, licet servus eum genuerit, liber debet iudicari, ita de licito coitu mulieris natus, etsi a patre illicito coitu sit susceptus, legitimus debet dici filius. Ad hoc forte dicetur, quod legitimus filius non dicitur filius, nisi ex licito tantum coitu natus vel exi licito et alio non illicito. Hic autem de licito coitu matris et illicito patris susceptus est et ideo non legitimus filius iudicatur. Sed sicut scelus commisit, qui cognovit sororem uxoris, quam putabat esse suam uxorem, ita et ista scelus commisisse videtur.
- Quod cognoscens sororem uxoris, quam putat esse uxorem, graviter peccet. Quod cognoscens sororem uxoris, quam putabat esse uxorem, scelus commiserit, ex Triburiensi concilio habetur ita : In lectum mariti soror ivit uxoris, quam ille uxorem suam esse putans dormivit cum ea. Super hoc visum est, si ipse per securitatem veram hoc probaverit, quod inscius fecerit hoc scelus, poenitentiam quidem, quae sibi indicata fuerit, agat, legitimum suum coniugium habere permittatur. Illa vero digna vindicta affligatur et in aeternum coniugio privetur. Item, quod illa, quae nesciens nubit viro alieno, et ille, qui nesciens sororem cognoscit uxoris, graviter peccent, ex hoc ostendi potest, quoniam coitus ille, cum sit malus, per bonum coniugii non excusatur. Forte dicetur, quod, etsi per bonum coniugii non excusatur, quia per ignorantiam commissum est, excusationem habet, nec licitus coitus dicendus est, cum etiam scelus dicatur, improprie tamen id est, quod etiam scelus, si scienter esset commissum.
- An qui cognoscit sororem uxoris, ut separetur ab uxore, debeat debitum reddere uxori. Sed si huic, qui nesciens cognovit sororem uxoris, quam putabat suam esse uxorem, suum coniugium habere permittitur, multo magis uxor mariti, qui cognovit sororem uxoris ad hoc, ut separetur ab uxore, suum coniugium habere permittenda est. Sed contra hoc videtur illud Magociensis concilii : Qui dormierit cum duabus sororibus et una ex illis antea uxor fuerit, neutram ex ipsis habeat nec ipsi adulteri umquam coniugio copulentur. Hoc autem ita intelligendum videtur, scilicet : Neutram habeat, id est neutram tamquam uxorem habeat, quod est a neutra concubitum vel debitum poscat. Vel uxorem hic intelligit desponsatam tantum, non de praesenti consensu copulatam. Ita etiam intelligendum videtur illud Zachariae papae scilicet : Concubuisti cum sorore uxoris tuae. Si fecisti, neutram habeas, et si illa, quae uxor tua fuerit, conscia sceleris non fuit, si continere se non vult, nubat in domino, cui vult. Tu autem et adultera sine spe coniugii permaneatis et quamdiu vixeritis iuxta praeceptum sacerdotis poenitentiam agite. Ubi antem dicitur : Et si illa, quae uxor tua fuerit, conscia sceleris non fuit, si continere se non vult, subintelligitur : post mortem tuam etc. Vel hic intelligitur uxor sponsa tantum, sicut in praecedenti capitulo, quae potest nubere, cui vult.
- Quid sit consanguinitas. Nonum eorum, quae matrimonium impediunt, est consanguinitas. Est autem consanguinitas vinculum vel propinquitas diversarum personarum nec duorum fratrum trinepotes excedentium, id est nec a trinepotibus duorum fratrum genitarum, ex carnis propagatione contracta. Iuxta hoc trinepos unius fratris filiae trinepotis alterius fratris matrimonio copulari poterit, quod quibusdam videtur. Et dicitur consanguinitas quasi de sanguine eodem nativitas. Inde consanguinei, id est de eodem sanguine nati vel geniti dicuntur. In consanguinitate vero plures lineae sunt, in unaquaque quarum plures sunt gradus.
- Quid sit linea in consanguinitate. Linea est ordinata collectio personarum consanguinitate iunctarum diversos gradus continens et eos ab unitate secundum numeros distinguens.
- Quod tres sunt in consanguinitate lineae. Assignantur autem in consanguinitate tres lineae : alia superior, quae est ascendentium, alia inferior, quae est descendentium, alia ex transverso, quae dicitur ex latere venientium. Sed ea quae est ex latere venientium, duplex est. Alia est, quae incipit a nobis et extenditur in fratres nostros eorumque filios ac nepotes ; alia, quae incipit a superioribus nostris, ut a patribus, avis, et extenditur in patruos, avunculos et similes eorumque successores. Nam ab inferioribus nulla ex transverso veniens procedit, cum omnes, qui ab inferioribus nostris nascuntur, a nobis descendant et inferiores nostri sint.
- Quod alius est canonicus gradus, alius legalis, et quid sit canonicus et quid legalis. Gradus autem alius canonicus, alius legalis, id est alio modo computantur gradus secundum canones, alio secundum leges. Sed canonicum gradum duae personae faciunt, legalem una. Gradus canonicus est propinquitas consanguinitatis personarum aequaliter ab eodem stipite per eandem lineam distantium, ut qui primo loco a stipite distant, primum gradum faciant, qui secundo, secundum et sic deinceps. Unde et duos alicuius filios, qui sibi sunt fratres, ponunt canones in primo gradu, filios eorum in secundo et sic die caeteris. Vel gradus canonicus est : personae per consanguinitatem iunctae in eadem linea pariter a stipite, a quo procedunt, distantes. Gradus legalis est secundum quosdam persona per eandem lineam alicui coniuncta. Sed quoniam persona gradus non est, immo facit gradum, melius videtur, si sic dicatur : gradus legalis est habitudo distantiae personarum consanguinitate iunctarum, quo quot generationis processu distent inter se cognoscitur. Nam secundum leges generata quaeque persona facit gradum, unde et filius dicitur esse patri in primo gradu, nepos in secundo et deinceps.
- Quare persona generata unum gradum facere secundum leges dicatur et quare secundum canones duae personae unum gradum facere dicantur. Ideo autem secundum leges persona generata gradum facere dicitur, quoniam in legibus inventi sunt gradus, ut hereditas cunctis personis legitime deferatur, id est ut qui propinquior in cognatione fuerit, ad successionem vocetur. Hereditas autem uni personae tantum competere potest. Unde nec absurdum est, si hac ratione una persona facit gradum. In canonibus autem ideo inventi et distincti sunt gradus, ut ostendatur, quae persona cui licite possit matrimonio copulari et a quarum personarum nuptiis sit abstinendum. Nuptiae autem nonnisi inter duas personas consistere possunt. Necessario igitur duae personae secundum canones in uno et eodem gradu ponuntur.
- Quae personae secundum canones, in quo gradu et quoto esse dicantur et a quibus computatio eorundem secundum diversos auctores incipiat et quot gradus secundum diversos in consanguinitate computentur. Sed quod dicimus duas personas unum canonicum gradum facere, non est intelligendo dum in ascendentibus vel descendentibus inter se, sed tantum in ex latere venientibus, quorum computatio incipit a fratribus secundum quosdam, secundum alios a fratrum filiis. Pater enim meus vel avus aut quilibet superior vel etiam ab eorum quolibet venientes, ut patruus, avunculus et similes, non sunt mecum in aliquo gradu, quamvis distent a me gradu. Item filius neposve aut pronepos in aliquo gradu mecum non sunt, sed aliquo gradu a me distant. Soli ergo ex latere venientes, licet non omnes, in aliquo gradu canonico sibi esse dicuntur. Illi namque in gradu canonico sibi sunt, qui a stipite, id est a persona, de qua processerunt, ut dictum est, aequaliter distant, sicut sunt duo fratres, id est duo filii alicuius, qui cum primo loco procedant ab eodem patre, in primo gradu esse dicuntur vel primum gradum facere. Duo fratrum filii vel filiae sive filius et filia secundum gradum faciunt. Nam et ipsi aequaliter in transversa linea a stipite distant. Nepotes duorum fratrum in tertio sunt gradu, pronepotes in quarto, abnepotes in quinto, adnepotes in sexto, trinepotes fratrum duorum in septimo. Hi, scilicet trinepotes duorum fratrum, sive in septimo gradu occurrant secundum eos, qui ponunt primum gradum duos fratres, sive in sexto secundum eos, qui ponunt fratrum filios in primo gradu, non possunt matrimonio copulari. Sunt enim quidam, ut Alexander secundus Neapolitanis clericis et omnibus episcopis atque iudicibus per Italiam constitutis scribit de huiusmodi, qui non a fratribus, sed a filiis eorum, id est patruelibus vel consobrinis genealogiam numerare incipiunt, dicentes filios fratrum in prima generatione computari debere, quia fratres quasi quidam truncus, ex quo caeteri ramusculi oriantur, exsistunt. Sed nec ista graduum computatio, si bene fuerit intellecta, ab ea, quam superius exposuimus, in sententia poterit esse diversa. Isti enim, qui numerandi initium sumunt a filiis fratrum, non progrediuntur ultra sextam generationem. Sed sicut totius mundi sex aetates exsistunt et humanae vitae itidem sex, ita etiam in consanguinitate sex tantummodo autumant computandas esse generationes. Quibus finitis novae coniunctionis dicunt posse fieri initium, ut quasi fugientem possint revocare consanguinitatem. Haec itaque computatio, quae incipit a fratrum filiis et numeratur usque ad sextam generationem, tantumdem valet, quantum ea, quae incipit a fratribus et computatur usque ad septimam, nec ulla in sensu consistit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur. Ultima enim generatio, si a fratribus sumat initium numerandi, septima invenitur, si a filiis fratrum, sexta repetitur. Hanc autem, scilicet sex graduum computationem Isidorus assignat dicens : Series consanguinitatis sex gradibus hoc modo dirimitur : filius et filia, quod est frater et soror, sit primus truncus. Illis seorsum seiunctis ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi : nepos et neptis primus, pronepos et proneptis secundus, abnepos et abneptis tertius, adnepos et adneptis quartus, trinepos et trineptis quintus, trinepotis nepos et trineptis neptis sextus. Zacharias vero papa primum gradum duos fratres asserit dicens : Parentelae taliter gradus computamus, siquidem : ego et frater meus una generatio sumus primumque gradum efficimus, nullo gradu distamus. Rursus filius meus fratrisque mei filius secunda generatio sunt ac gradum secundum faciunt nec a se aliquo gradu separantur, atque ad hunc modum caeterae successiones se habent. Cum ergo, ut dictum est, duo fratres sint in primo gradu, filii eorum in secundo. Si quaeratur, in quo gradu sint frater et fratris filius, dicendum est, quod non sunt in aliquo gradu, quia si in aliquo gradu essent, aequaliter a stipite distarent. Sed quia inaequaliter a stipite distant, dicuntur non esse in aliquo gradu, sed distare gradu. In hac ergo linea, cuius duae personae faciunt gradum, duo gradus legales pro uno canonico ponuntur. Fratres namque, qui secundum leges sunt in secundo gradu, secundum canones sunt in primo, filii fratrum secundum leges sunt in quarto, secundum canones in secundo et sic deinceps. Cum ergo in hac tantum, ut diximus, linea canonice computantur geminatis personis gradus, in aliis, scilicet inter ascendentes et descendentes, nonnisi legali computatione utimur. Dicimus enim patrem esse filio in primo gradu, filium item patri in primo, sed nec filium patri nec patrem filio in eodem primo. Nam pater est in primo ascendentium, filius in primo descendentium. Item nepos est avo in secundo, avus nepoti in secundo, nec tamen sibi sunt in eodem secundo. Nam avus est in secundo ascendentium, nepos in secundo descendentium et sic de caeteris. In his autem, qui ascendentibus ex latere veniunt, nec gradus computamus nec eos omnino fugimus. Frater enim patris sive matris meae, id est patruus vel avunculus meus, cum in nullo gradu canonico mecum sint, canonice tamen computantibus occurrunt in secundo, id est distant a me secundo, qui si legaliter computarentur, essent mihi in tertio. Nam cum patri meo sit frater eius secundum leges in secundo gradu, mihi est idem in tertio, quia secundum eas quoque generata persona facit gradum. Cum autem secundum canones cum patre sit in primo gradu, utpote frater, secundum eosdem non distabit a me nisi secundo. Sic intellige de omnibus, qui in transversa linea ascendentium computantur. Ut igitur ex praemissis apparet, dicitur gradus quandoque in respectu personae, quandoque respectu generationis. Respectu personae verbi gratia, quando toto gradu dicitur aliquis a me distare, quot personarum generationes huic immediante aliqua communi persona inter me et ipsum computentur, ut cum dicitur, quia frater patris mei, qui est ei secundum canones in primo gradu, mediante patre meo, a quo .processi, mihi est in secundo. Respectu generationis dicitur gradus, veluti cum duae personae aequaliter ab eodem stipite procedentes tertio vel quarto seu quolibet alio gradu, distant ab eodem communi parente, ut duo fratres, duo fratrum filii et deinceps. Quod vero in capitulo Isidori habetur : In sexto gradu sunt trinepotis nepos et trineptis neptis intelligitur ita : in sexto gradu sunt trinepotis et trineptis stipitis, a duobus eiusdem filiis descendentium filius et filia et ponitur nepos pro filio et neptis pro filia ; vel nepos intelligitur patris trinepotis et neptis patris trineptis genitoris fratrum duorum.
- Quod post septimum gradum aliqui matrimonio copulari possunt. Hi autem tantum, qui hos scilicet septem gradus excesserunt, matrimonio copulari poterunt, ut Nicolaus insinuat dicens : De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post generationem septimam.
- Quibus permissum sit a Gregorio, ut in quinta vel quarta generatione aliqui copulentur. Sed contra hoc videtur, quod Gregorius ait, scilicet : Quaedam lex Romana permittit, ut sive fratriis et sororis seu duorum fratrum germanorum seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut quarta vel quinta generatio fideliumlicenter sibi coniungantur.
- Qua dispensatione Anglicis sit permissum, ut in quarta vel quinta generatione coniungerentur. Sed idem Gregorius a Felice Mesanae civitatis Siciliae praesule post multum temporis requisitus, utrum Augustino Anglorum episcopo scripserit, ut Anglorum quarta vel quinta generatione matrimonia contracta minime solverentur, inter caetera talem rationem reddidit : Quod scripsi Augustino Anglorum gentis episcopo, alumno videlicet, ut recordaris, tuo, ipsi etiam Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono, quod inceperat, metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter me scripsisse cognoscas, unde et mihi omnis Romana civitas testis exsistit. Nec ea intentione haec eis scripsi mandata, ut postquam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem coniuncti inventi fuerint, non separentur aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem coniungantur, sed quod adhuc illis neophytis exsistentibus eis primum illicita consentire et eos verbis ac exemplis instruere oportebat. Non ergo, quod scribit Gregorius Augustino Anglorum episcopo, regulae Nicolai contrarium erit nec illud ; quod idem Gregorius in registro secundum tempus indulsisse videtur, ita : De gradibus vero cognationum, qui infra septimam generationem in matrimonio sunt inventi, si nescienter fecerint et multa curricula annorum sunt revoluta, ita ut filios habeant, in sexto, qui inventi sunt aut fortasse in quinto huiusmodi non separentur, donec nos permittente domino ore ad os loquamur. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Qui vero de his duobus gradibus novas contraxisse nuptias videntur infra anni coronam, modis omnibus separentur.
- Quid sit affinitas et quot sint affinitatum genera. Affinitas etiam est eorum, quae matrimonium impediunt. Est autem affinitas propinquitas personarum ex coitu proveniens omni consanguinitate vel parentela carens. Quod ex commixtione carnis tantum affinitas proveniat, ex capitulo Benedicti superius posito et ex aliis capitulis supra positis patet. Dicitur autem affinitas eo, quod cognatio unius personae vel aliqua persona affinis, id est propinqua alii personae, propter aliquorum coitum fiat. Affinitatum vero tria sunt genera : primum, secundum, tertium.
- Quid sit primum affinitatis genus. Primum genus affinitatis est propinquitas, qua omnes consanguinei viri vel mulieris propinqui viro vel mulieri efficiuntur ex hoc, quod idem vir et eadem mulier una caro effecti sunt.
- Quod omnes consanguinei viri vel mulieris viro vel mulieri affines sunt. Omnes ergo consanguinei uxoris viro affines sunt omnesque consanguinei viri uxori affines sunt. Non tamen consanguinei uxoris et consanguinei viri inter se affines sunt, ut insinuat Gregorius dicens : Porro autem de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quae ad virum ex parte uxoris seu quae ex parte viri ad uxorem pertinet, manifestissima ratio est, quia, si secundum divinam sententiam ego et uxor mea sumus una caro, profecto mihi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Et intelligitur hoc ita : quia una caro ego et uxor mea effecti sumus, mihi sua parentela propinquitas una efficitur et illi mea parentela propinquitas una efficitur. Non tamen, ut ostensum est, mea et sua parentela una propinquitas efficiuntur. Quod apertius insinuat idem Gregorius, cum subiungit : Quocirca ego et soror uxoris meae in uno et primo gradu erimus, filius vero eius in secundo gradu erit a me, neptis vero in tertio, idque utrumque in peteris agendum est successionibus. Uxorem vero propinqui, cuiuscumque gradus sit, ita me oportet attendere, quemadmodum si ipsius quoque gradus aliqua femina propriae propinquitatis sit. Quod nimirum uxori meae in cunctis cognationis gradibus convenit observari. Qui vero aliorsum sentiunt, antichristi sunt, a quibus tamen vos sollicitius oportet cavere, quanto apertius deprehenditis illos divinis legibus oppugnare. Omnibus ergo uxoribus consanguineorum suorum quilibet affinis est, nulli quarum sicut nec propriis consanguineis matrimonio poterit copulari, sicut nec aliqua consanguinearum uxoris viro eidem matrimonio poterit copulari, ut insinuat Iulius papa dicens : Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris usque in septimum generis gradum uxorem ducere vel incesti macula copulari. Praeterea illud adicimus, quia, sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic etiam nec licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter carnis unitatem.
- An proprie in aliquo primi generis affinitatis gradu consanguinei uxoris viro eiusdem esse dicantur. Sed quod vir et soror uxoris in primo gradu sint, falsum videbitur, quia nec in primo gradu canonico, nec in primo legali. Ad hoc dici poterit, quoniam vir et soror uxoris improprie in primo gradu esse dicuntur. Hic enim est intellectus : in primo gradu sunt viret soror uxoris, id est vir carnali commixtione illi mulieri copulatus est, cum qua eiusdem mulieris soror in primo gradu exsistit. Quod vero addit Gregorius : Filius vero eius, scilicet, sororis uxoris meae in secundo gradu erit a me, falsum videbitur, nisi ita intelligatur : filius sororis uxoris meae est in secundo cum filio eius, cui carnali commixtione coniunctus sum, vel est in secundo gradu ab eo gradu, in quo sunt, cui carnaliter mixtus sum et soror eiusdem. Caeteros eodem modo poteris assignare gradus. Et notandum, quod in quocumque gradu consanguinitatis uxor mea est cum aliquo, in eodem gradu affinitatis primi generis sum cum eodem, et ideo secundum Gregorii praedictam auctoritatem septem in primo genere affinitatis possunt assignari gradus, sicut in consanguinitate septem numerantur gradus, qui secundum carnis propagationem variantur.
- Quod persona addita personae per carnis propagationem mutat gradum, sed non genus, persona vero addita personae per carnis copulam mutat genus, non gradum, et quod omnes viri, uxoris consanguinei, affines sunt viri uxoris. Est enim, ut quibusdam videtur, regula, quae dicit : persona addita personae per carnis propagationem mutat gradum, sed non mutat genus. Item alia potest esse regula talis scilicet : in quocumque gradu consanguinitatis aliqua persona est cum uxore vel uxori alicuius, in eodem gradu affinitatis primi generis erit cum viro vel viro eiusdem. Persona enim, ut alia secundum quosdam regula dicit, addita personae per carnis copulam mutat genus, sed non mutat personam. Sed prima regula superius posita caute est consideranda. Habet enim locum in consanguineis uxoris meae, scilicet in filiis ac nepotibus et caeteris usque ad septimum gradum descendentibus vel ascendentibus aut ex latere venientibus, qui omnes mihi affines sunt, sed non habet locum in uxoribus consanguineorum meorum et viris consanguinearum mearum, scilicet ut consanguinei uxorum consanguineorum meorum vel virorum consanguinearum mearum mihi affines efficiantur. Si enim hoc esset, filiam uxoris patris mei, quam ex alio viro sustulit, priusquam patri meo nuberet, non possem ducere uxorem.
- Quod proles suscepta ex secundis nuptiis non potest pertinere ad consortium cognationis viri prioris. Si vero post mortem patris mei uxor eius alii nupserit, proles suscepta ad consortium prioris cognationis pertingere non poterit, ut ex Romana synodo habetur ita : Si qua mulier ad secundas nuptias transierit et ex eis sobolem genuerit, nullo modo potest ad consortium cognationis prioris viri pertingere.
- Usque ad quem gradum soboles suscepta ex secundis nuptiis pertingere non possit ad consortium cognationis viri prioris. Sed usque ad quem gradum proles suscepta non possit pertingere ad consortium prioris cognationis, Eginus papa determinare videtur dicens : Si qua mulier ad secundas nuptias transierit et ex eis prolem habuerit, ipsa proles non potest se copulare cognationi prioris viri usque ad quartam cognationem. Quod autem ait Eginus : Usque ad quartam, exclusive intelligendum videtur, ut Innocentius insinuare videtur ita dicens : Si qua mulier ad secundas transierit nuptias et filios aut filias ad secundum maritum genuerit, non debere eas nepotibus prioris mariti coniungi sancta Romana synodus prorsus inhibuit. Nec huic forte contrarium erit, quod Gregorius scribit Venerio episcopo Carolitano ita : Si enim vir et mulier una caro fiunt, quomodo potest aliquis eorum propinquis uni pertinere, nisi pertineat alteri ? Hoc minime posse fieri credendum est. Porro uno defuncto in superstite affinitas non deletur. Qualiter autem hoc sit intelligendum, idem subiungit dicens : Nec alia copula coniugalis affinitatem prioris copulae solvere valet. Hoc vero, quod subdit, prioribus concordare videtur. Subdit enim Gregorius : Sed neque alius coniunctionis soboles placet ad affinitatis prioris viri consortium transire. Cum ergo praedictis auctoritatibus dicatur soboles suscepta non posse transire ad consortium prioris cognationis, intelligendum videtur tantum de filiis susceptis, quod non possunt transire ad consortium prioris cognationis usque ad tertium gradum, ut determinatum est praedictis auctoritatibus. Si ergo consobrinus viri uxoris sobolem habuerit, ipsa non poterit pertingere ad consortium sobolis uxoris, quam ipsa post mortem viri ex alio viro suscepit, et notandum, quod huiusmodi propinquitas, quae est inter talem sobolem uxoris et consanguineos viri prioris, non affinitas, sed quiasi affinitas dicitur ; vel potest dici huiusmodi propinquitas ex secundis nuptiis primi generis affinitatis affinitas. Omnes enim, ut dictum est, consanguinei viri affines sunt uxori viri. Si vero mortuo viro mulier ad secundas nuptias transierit et sobolem ex eis susceperit, id est usque ad tertium gradum, ut determinatum est, soboli susceptae affines efficientur, ut ex decreto Egini et Innocentii perpenditur.
- Quid sit stipes in primo genere affinitatis. Forte in primi generis affinitate stipes dicetur pater uxoris vel viri, ut affinitatis, quae est inter consanguineos uxoris et virum, stipes sit pater vel mater uxoris, in affinitate vero, quae est inter consanguineos viri et uxorem, stipes sit pater vel mater viri, ut alia sit affinitas consanguineorum uxoris ad virum et alia consanguineorum viri ad uxorem. Ipse autem vir et eiusdem uxor affines non sunt, quia una caro effecti sunt. Potest tamen fieri, ut aliquis affinem suam cognoscat, nec ideo desinit esse affinis. Sed in hoc, quod una caro effecti sunt, affines non sunt.
- Quid sit secundum affinitatis genus. Secundum genus affinitatis ex primo affinitatis genere nasci videtur. Sicut enim ex hoc, quod mulier viro per coitum miscetur, soror uxoris affinis primo affinitatis genere viro efficitur, ita ex hoc, quod huic affini, scilicet sorori uxoris, aliquis per carnis commixtionem copulatur, viro uxoris in secundo genere affinitatis affinis constituitur. Est ergo secundi generis affinitas personarum aliquarum propinquitas ex hoc, quod ipsae consanguinitate couiunctis infra quartum gradum exsistentibus per coitum sunt copulatae. Si ergo per coitum aliquae personae matri et nepoti eiusdem fuerint copulatae, ipsae quidem inter se sunt affines secundi generis affinitate.
- Quot sint secundi generis affinitatis gradus. Quot ergo affinitatis primi generis sunt gradus infra quartum, tot iuxta praedictam definitionem huius secundi erunt gradus, ita ut viro uxoris vir sororis uxoris sit in primo secundi generis affinitatis gradu, quod est : viri duarum sororum sint in primo affinitatis secundi generis gradu, coniux filii vel filiae sororis uxoris sit viro uxoris in secundo gradu, nepotis vel neptis sororis uxoris coniux sit in tertio secundi generis gradu viro uxoris.
- An secundi generis affinitatis quartus vel quintus gradus debeat dici. Sed si ita est, scilicet quod non sunt nisi tres secundi generis affinitatis gradus, falsum videbitur, quod quinque sint huius generis gradus, ut Fabianus papa velle videtur. Ait enim Fabianus papa : De propinquis, qui ad affinitatem per virum et uxorem veniunt, defuncta uxore vel viro in quinta generatione coniungantur, in quarta, si inventi fuerint, non separentur, in tertia tamen propinquitate non. licet uxorem alterius accipere post obitum eius. Aequaliter autem vir coniungatur in matrimonio eis, qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris. Sed in hoc capitulo mentio de duobus generibus affinitatum fieri videtur, scilicet primo et secundo, et prius de secundo, et est capituli sensus : De propinquis, qui ad affinitatem per virum et uxorem veniunt, id est qui inter se per hoc, quod fiunt vir et uxor, aliquorum consanguinitate iunctorum affines efficiuntur, hoc placuit, subintelligitur, ut defuncta uxore vel viro, id est defuncta uxore et viro istorum affinium, si consenserint, in quinto gradu coniungantur, in quarto, si coniuncti inveriti fuerint, non separentur, in tertia tamen propinquitate, id est in tertio gradu nulli talium affinium licet accipere suam affinem, uxorem alterius, id est quae est uxor alterius, post obitum ipsius, cuius est uxor. Subditur postea de primo genere affinitatis ita : Aequaliter autem etc. Non ergo in secundo genere affinitatis quinque sunt in descendentibus vel ascendentibus vel ex latere venientibus ordinandi gradus, cum nulla affinitas post tertium gradum in secundo affinitatis genere reperiatur, quod patet per hoc, quia in quinto gradu secundi generis affinitatis copulari a Fabiano permittuntur nec etiam ab eodem quartus vel quintus debuit gradus secundi generis affinitatis diei, cum nullus gradus secundum canones aliquarum personarum dicatur, nisi ipsae propinquitate aliqua coniunctae fuerint, scilicet vel consanguinitate vel affinitate. Ad haec forte dicetur, quod praedictorum verborum, scilicet : Si in quarto gradu inventi fuerint, non separentur, hic est intellectus, id est : illae personae, quae coniunctae sunt per carnalem commixtionem in quarto gradu consanguinitatis exsistentibus, post mortem illorum, quibus fuerant prius copulati, si matrimonio coniuncti inventi fuerint, non separentur ; sic etiam expone : In quinto gradu coniungantur. Item videtur, quod sicut in quinto gradu secundi generis affinitatis coniungi permittuntur, ita in quarto gradu eiusdem generis affinitatis permitti debeant coniungi, cum in neutro gradu illius non sit aliqua affinitas vel consanguinitas. Si enim in quarto gradu praedicti generis affinitatis affinitas vel consanguinitas esset, in eodem gradu eiusdem generis licite nec coniungerentur nec coniuncti manerent, cum ex hoc incestum committerent vel commisissent. Usque ad tertium ergo gradum in secundo genere affinitatis, ut usque inclusivum intelligatur, nulli inter se matrimonio debent copulari et, si copulati fuerint, debent separari, ut insinuat Iulius papa dicens : Et hoc quoque statutum est, ut relictam patris uxoris suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae nemo sibi in matrimonio sumat. Relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat, in quarta autem et in quinta, si inventi fuerint, non separentur. Relicta namque patris in linea superiori est in primo gradu affinitatis secundi generis viro uxoris, relicta fratris uxoris est in gradu primo affinitatis secundi generis viro uxoris in linea inferiori. Relicta filii uxoris est in secundo gradu generis secundi affinitatis viro uxoris. Relicta nepotis uxoris est eidem viro uxoris in tertio secundi generis affinitatis gradu. Quod autem dictum est in fine capituli Iulii papae : In quarta et in quinta generatione,si inventi fuerint, non separentur, intelligitur ita : si in quarta generatione inventi coniuncti fuerint, non separentur et in quinta generatione subintelligitur coniungantur.
- Quid sit tertium affinitatis genus. Ex secundo autem affinitatis genere tertium nascitur. Et est tertii generis affinitas propinquitas, qua affinis, id est propinquus aliquis alicui personae est effectus ex hoc, quod per carnis commixtionem est coniunctus alicui affinium per coitum consanguineis coniunctorum infra tertium gradum. Verbi gratia : patri et filio vel matri et filiae aliquae sunt personae copulatae ; per coitum harum uni si quis carnali commixtione coniunctus fuerit illius personae affini, cui taliter copulatus est, affinis constitutus erit. Si ergo uxori patris post eiusdem obitum aliquis carnali commixtione fuerit eoniunctus, uxori filii tertii generis affinitate erit effectus affinis.
- Quot sint in tertio affinitatis genere gradus. In hoc autem genere duo assignantur gradus, in quibus aliqui copulari prohibentur, primus et secundus. In primo gradu sunt affinitatis tertii generis unius fratriis uxor et vir relictae fratris alterius. In secundo sunt gradu consobrini unius uxor et virrelictae consobrini alterius. Si ergo relicta consobrini mortua fuerit, ille, cui secundo nupserat, uxori consobrini alterius post mortem ipsius matrimonio copulari non poterit, ut Paschalis secundus asserit dicens : Porro duorum consobrinorum coniuges, quamvis diversis temporibus, viro uni alteram post obitum alterius nubere ipsa praeter auctoritatem canonicam publicae honestatis iustitia contradicit. Et novit prudentia tua, quia ita ab uxoris sicut a viri consanguineis abstinendum est. Est praedictorum intellectus verborum talis : Quamvis temporibus diversis uni viro alteram post obitum alterius nubere canonica auctoritas contradicat, tamen praeter auctoritatem canonicam ipsa iustitia publicae honestatis contradicit ; et notandum, quod praeter non excipit hic, sed copulat.
- An concubinae eiusdem viri sint consanguineae vel sint in aliquo genere affinitatis, et utrum eidem matrimonio copulari poterunt ita, scilicet una post alteram. Sed quaeri potest, utrum concubinae unius et eiusdem viri in aliquo sint genere affinitatis. Quod non videtur ; neque videntur esse in aliquo gradu vel aliquibus gradibus consanguinitatis. Non ergo prohibendae sunt alii viro nubere hoc modo, scilicet una post alteram. Sed prohibendae videntur eidem viro nubere taliter, scilicet una post alteram, post mortem viri, cuius prius concubinae fuerunt. Si enim uxores vel concubinae duorum fratrum vel duorum consobrinorum post mortem ipsorum eidem nubere prohibentur taliter, scilicet una post alteram, multo magis concubinae unius post mortem ipsius uni viro nubere prohiberi debent, quod concedendum videtur. Licet namque consanguineae non sint vel non sint in aliquo affinitatis genere, tamen quia cum eodem viro una caro effectae sunt, ideo quasi affines esse videntur ; idcirco forte eidem nubere prohibendae videntur.
- Quot personis mediantibus affinitas primi generis vel secundi vel tertii contrahatur. Notandum autem videtur, quoniam mediante una tantum persona primi generis affinitas contrahitur, duabus secundi, tribus tertii. Nam primi generis affinitatem viri et mulieris una tantum constituit copula, secundi generis cum consanguineis duarum copula personarum, tertii copula cum aliqua affinium consanguineis commixtione carnali coniunctarum, ut sit primum affinitatis genus consanguineorem alicuius ad alium affinitas, secundum copulatione carnali consanguineis aliquibus coniunctorum affinitas, tertium unius personae ad aliquem praedicto modo consanguineis coniunctorum affinitas.
- An aliqui cohibeantur post septimum gradum copulari. Ut dictum est, consanguineorum copula usque ad septimum gradum prohibetur, per quod insinuatur, quod post septimum licite aliqui matrimonio copulentur. Sed contra hoc videtur, quod Gregorius ait ita : Progeniem suam unumquemque observare oportet ; et : Quamdiu se affinitate propinquos agnoscunt. Item illud Warmacensis concilii : In copulatione fidelium generationis numerum non definimus, sed statuimus, ut nulli liceat Christiano de propria consanguinitate seu cognatione accipere uxorem, usque dum generatio recordatur et cognoscitur aut in memoria retinetur. Sed horum verborum hic videtur intellectus : In copulatione fidelium generationis numerum non definimus, id est generationes modo definiendo, scilicet distinguendo non numeramus, sed statuimus, ut nulli liceat Christiano de propria consanguinitate seu cognatione uxorem ducere, usque dum generatio recordatur et cognoscitur aut in memoria habetur, id est usque ad septimum gradum, in quo et citra generatio cognoscitur aut in memoria habetur. Quod autem Gregorius ait : Progeniem suam unumquemque observare oportet, et : Quamdiu se affinitate propinquos agnoscunt intelligitur ita, id est : usque ad septimum gradum, in quo et citra ee affinitate, id est consanguinitate propinquos agnoscunt. Vel, ut quidam dicunt, illa capitula, quae prohibent consanguineorum copulam, quamdiu consanguinitas in memoria retinetur, loquuntur in casu, scilicet cum parentela in notissima omnium est fama, veluti si sint de parentela Scipionum vel Corneliorum. Tales enim, ut videtur quibusdam, etsi in decimo vel ulteriori gradu distent, dum tamen eorum consanguinitas aperte manifestetur, nequaquam copulabuntur. Si vero non sit notissima eorum cognatio, licite ad invicem coniunguntur nec eorum consanguinitas ultra septimum gradum in memoria retinetur.
- An aliquis, quantumcumque viveret, posset alicui a se originem carnis ducenti matrimonio copulari. Sed quod dicitur de prohibita consanguineorum copula usque in septimum gradum, intelligitur in linea ex latere venientium. Nam in linea recta ascendentium sive descendentium nullus alii potest matrimonio copulari. Unde etsi hodie Adam viveret, nullam sibi uxorem nec civili nec ecclesiastico iure ducere posset. Si quis insistat et dicat nulla auctoritate hoc exprimi, dicitur non necesse fuisse auctoritatibus prohiberi, quoniam nullus tam diu vivit, vel si tam diu viveret, matrimonio contrahendo aptus non esset. Item, nullus patrum umquam matrimonio copulatus est vel debuit copulari alicui originem carnis a se trahenti. Quantumcumque ergo vixisset Adam, nulli alii, quam illi, cui copulatus fuerit matrimonio, canonice potuisset copulari. Si quaeras, qua poena puniuntur, qui cum eis, quae infra septimum gradum sunt, coniunguntur, dicendum est referre, utrum scienter vel ignoranter id fecerint. Si scienter, debent excommunicari, donec separentur. Separati autem, sicut et prius erant, infames sunt et ab accusatione et testificatione prohibentur, filii talium ab hereditate arcentur. Secundum leges quoque incestas nuptias contrahentium poena est confiscatio tam caeterorum quam dotis, cinguli, si quo potitur, spoliatio, verberatio, si vilis est persona ; a nuptiis etiam, quamdiu vivunt, in canonibus prohibentur. Quodsi ignoranter id fecerint, refert, quid ignoraverint, utrum factum vel ius. Nam si ius quis ignoraverit putans sibi consanguinearum licitam copulam, nullatenus ei subvenitur. Si vero factum, credens eam non esse consanguineam, quae in veritate erat, iusta ignorantia ductusa praedictis poenis excusatur, ita ut filii legitimi habeantur qui tempore ignorantiae nati sunt, et infamia taliter coniunctos non sequatur aliasque nuptias contrahere non vetentur.
- An duae personae, quarum altera infra septimum gradum subsistit, altera septimum gradum excessit, possint matrimonio copulari. Quaeritur autem, si aliqua persona sit infra septimum gradum consanguinitatis, puta in quarto vel quinto, alia septimum gradum excedat et sit in octavo vel nono, an matrimonio ad invicem copulari possint. Et quidam negant, posse, quod aliquibus contra rationem videtur esse. Nam siquis est in quarto gradu, distat octo gradibus ab eo, qui in octavo est. Quinto enim gradu distat ab eius filio, qui est secum in quarto, sexto a nepote eius, octavo ab abnepote, qui nimirum est in octavo gradu cognationis. Melius ergo videtur eis, ut dicatur quamlibet personam septimum gradum excedentem posse copulari cuilibet infra septimum subsistenti. Nam ex quo gradum septimum excessit, cognatio, quantum ad ipsum, finita est, nisi altera .sit alteri descendens vel ascendens.
- Quibus temporibus nuptiae celebrari prohibeantur. Quibus autem temporibus nuptiae non sint celebrandae, in Laodicensi concilio continetur ita : Non oportet in quadragesima aut nuptias vel quaelibet natalitia celebrari. Item ex concilio Martini papae : Non licet in quadragesima natales martyrum celebrare, sed tantum in sabbato et dominica pro commemoratione eorum oblationes offerre. Sed nec natalitia nec nuptias liceat in quadragesima celebrare. Sed quod dictum est de natalibus martyrum, intelligitur esse dictum secundum consuetudinem quarundam ecclesiarum. Item ex concilio Ilerdensi : Non oportet a septuagesima usque in octavam paschae et tribus ebdomadibus ante festivitatem sancti Ioannis et ab adventu domini usque ad Epiphaniam nuptias celebrare. Quod si factum fuerit, separentur, intelligitur a cohabitatione, usque dum praedictum tempus compleatur et satisfactio peragatur.
- An ratum sit matrimonium, quod per violentiam est contractum. Violentia etiam matrimonium impedit. Non enim ratum erit matrimonium, quod per violentiam est contractum, ut Urbanus papa scribens Sanctio, regi Aragonum, demonstrat dicens : De neptis tuae coniugio, quam te cuidam militi daturum necessitatis imminente articulo sub fidei pollicitatione firmasti, hoc aequitate dictante decernimus, ut si illa virum illum omnino, ut dicitur, renuit et in eadem voluntate persistit, ut viro illi se prorsus deneget nupturam, nequaquam invitam ac renitentem eidem viro copulari cogas coniugio. Idem : Si verum esse constiterit, quod nobis legati Iordani principis detulerunt, scilicet quod ipse coactus et dolens filiam suam flentem et pro viribus renitentem Rainaldo Radelli filio, desponsaverit, quoniam legum et canonum auctoritas talia sponsalia non approbat, ne ignorantibus leges et canones nimis durum videatur, ita. sententiam temperamus, ut si princeps eum assensu filiae id, quod inceptum est, perficere voluerit, concedamus. Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat et, si nihil ex parte Rainaldi, quod amplius impediat, ab ipso Iordano sacramentum, quo constet, quae dicta sunt, accipiat et nos canonum et legum scita sequentes deinceps non prohibemus, quin alii viro, si voluerit, praedicta eius filia, tantum in domino, nubat. Si ergo aliqua contra voluntatem suam alicui copulata fuerit et in eadem voluntate persistit, huiusmodi copula matrimonium ratum non erit.
- Quod raptus matrimonium impediat. Raptus etiam matrimonium impedire videtur. Raptus vero committitur, cum puella a domo parentum abducitur, ut corrupta postea uxor habeatur. De quo Gelasius papa ait : Lex illa praeteritorum principum ibi raptum dixit esse commissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nihil ante actum fuerat, videatur abducta. Item Isidorus in secundo libro etymologiarum : Raptus quoque est illicitus coitus a corrumpendo dictus. Unde qui rapto potitur, stupro fruitur. Sed non omnis illicitus coitus nec omnis illicita defloratio appellatur raptus. Aliud est enim fornicatio, aliud stuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus.
- Quid sit fornicatio. Fornicatio autem, licet videatur esse genus cuiuslibet illiciti coitus, qui fit extra uxorem legitimam, tamen specialiter intelligitur in usu viduarum et meretricum vel concubinarum.
- Quid sit stuprum. Stuprum autem proprie est virginum illicita defloratio, quando videlicet non praecedente coniugali pactione utriusque voluntate virgo corrumpitur, patre iniuriam ad animum statim post cognitionem non revocante.
- Quid sit adulterium. Adulterium vero est alieni thori violatio, unde adulterium dicitur quasi ad alterius thorum accessio.
- Quid sit incestus. Incestus est consanguinearum vel affinium abusus, unde incestuosi dicuntur, qui consanguineis vel affinibus suis abutuntur.
- Quid sit raptus. Raptus admittitur, cum puella violenter a domo patris abducitur, ut corrupta in uxorem habeatur, sive puellae solummodo sive parentibus tantum sive utrique vis illata consistit. Aliquando enim vis infertur puellae et parentibus, aliquando puellae et non parentibus, aliquando parentibus et non puellae. Item, earum, quae rapiuntur aliae sunt nubiles, aliae minime. Sed si nubiles sunt, quae permittunt se rapi ad hoc, ut illis, a quibus rapiuntur, matrimonio copulentur, ab eisdem viris separandae minime videbuntur, cum earum voluntas in matrimonio contrahendo parentum voluntati sit praeponenda, ut apostolus insinuare videtur ita dicens : Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, id est ultra pubertatem, ut Augustinus exponit ; et subiungit apostolus : Et ita oportet fieri, quia virgo non vult continere, quod vult virgo, faciat custos. Melius tamen est continere, si velit virgo, quam nubere. Hic enim, scilicet in nuptiis, bene utitur homo malo ; ibi, scilicet in continentia, utitur bene bono. Duo enim haec, ut Augustinus in libro de baptismo parvulorum ait, scilicet bonum et malum, et alia duo, scilicet usus bonus et usus malus, sibimet adiuncta quatuor differentias faciunt : bene utitur aliquis bono continentiam dedicans deo. Male utitur malo continentiam relaxans idolo. Male utitur malo concupiscentiam relaxans adulterio. Bene utitur malo concupiscentiam restringens connubio.
- An ea, quae se rapiendam praebet, ut nubat raptori, ab eodem sit separanda. Quod ea, quae se rapiendam praebuit ad hoc, ut nuberet raptori, ab eodem separari non debeat, patet, cum etiam illa, quae vim concubitus passa est, si postmodum consenserit raptori, ab eodem separari non debeat. Unde Ambrosius in apologia David ait : Denique etiam puellae pater illius, quae vim concubitus nulli desponsata pertulerit quinquaginta dragmas argenti accepit, ipsi autem in coniugio pexmanebunt.
- An qui rapiunt feminas vel furantur eas, debent uxores habere. Sed huic videtur contrarium, quod in concilio apud Aquisgratiam habetur. Ita enim in eo legitur : Placuit, ut hi, qui rapiunt feminas vel furantur aut seducunt, nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniant aut eas dotaverint vel nuptialiter cum consensu, parentum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonice et legaliter eam accipiat et non rapiat. Qui vero eam rapuerit aut seduxerit, numquam uxorem habeat.
- Quot sint genera legitimorum matrimoniorum. Sed de his agere hoc capitulum videtur, qui puellae et parentibus vim intulerunt, vel qui soli puellae, et eam oppresserunt. Quidam tamen dicunt, ut Gratianus, hoc capitulum non praeiudicare auctoritati Hieronymi et ita huic derogatum esse auctoritati Hieronymi dicentis : Tria legitima coniugia in scripturis sanctis leguntur. Primum legitimum est : virgo casta in virginitate viro data legitime et reliqua quae sequuntur in praedictis. Secundum : virgo in civitate deprehensa a viro et illi per vim copulata ; si voluerit pater eius, dotabit eam iste vir, quantum iudicaverit pater, et dabit pretium pudicitiae eius. Tertium : filia praedicta deprehensa ; si non fuerit voluntas patris, detrahet eam a praedicto viro et tradet alii viro et dotabit et legitima erit ei.
- Quid de eis debeat fieri, qui rapiunt feminas sibi non consentientes, ut uxores habeantur. Hoc de eis intelligendum videtur, quae non se consentiunt raptoribus, si adultae fuerint. Sed melius hoc intelligendum videtur de eis, quae nondum nubiles sunt, vel de illis, quae se rapi permiserunt, ut cum raptoribus fornicarentur, non ut eis matrimonio iungerentur. De quibus illud Aurelianensis concilii accipiendum videtur scilicet : De raptoribus autem feminarum id constituendum esse censuimus, ut si ad ecclesiam raptor cum rapta fugerit et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris et parentibus reddatur et mortis raptoris vel poenarum impunitate concessa aut ad serviendum sublectus sit, aut redimendi se habeat facultatem. Si vero, quae rapitur, habere patrem constiterit et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur et raptor patri superioris conditionis satisfactione teneatur obnoxius. Sed quod dictum est : Ad serviendum subiectus sit, intelligitur non, ut sit servus eius, sed si non habet, unde pretium pudicitiae praestet, id est eam dotet, sit in servitio puellae, si ipsa voluerit. Cum autem in eodem capitulo dicitur : Et ipsa raptori consenserit, non matrimonii, sed fornicationis consensus intelligitur.
