Prologus — Prologue — Gabriel Biel

Gabriel Biel - Prologue

Prologus

(PROLOGUS)

 

Istis sic utcumque pro nostra iusta et pia defensione pariter et rationabili excusatione praemissis, prologum, quem Doctor omnibus libris praemittit, accurtandum et abbreviandum assumimus. In quo de tribus principaliter quaerit, scilicet de theologia in se, in ordine ad unitatem et in ordine ad obiectum. 

Circa primum investigat, qualis notitia sit theologia, an scientia an alia. 

Circa secundum, quia unitas scientiae ex unitate subiecti eius attenditur, quaerit de subiecto theologiae. 

Circa tertium, quia obiectum, circa quod versatur, sicut cuiuslibet alterius scientiae est praxis vel speculatio, quaerit, an theologia sit practica vel speculativa. 

Circa quodlibet horum plures movet quaestiones, quas tamen non omnes (diffuse saltem) prosequamur, pro eo quod aliquae sunt pure logicales et in logica solitae disputari. De multis pauca elicere et, ubi Doctor clarus est, ad eius dicta remittere brevitatis amor suasit. 

 
QUAESTIO PRIMA

A. Utrum sit possibile intellectui viatoris habere notitiam evidentem de veritatibus theologicis ?


In illa quaestione Auctor primo declarat terminos ; 

deinde quaerit de notitia respectu Dei, qualis possit haberi ab intellectu creato ; 

tertio respondet ad quaestionem ; quarto movet dubia et solvit.


[Articulus 1]

Circa primum describit tres terminos, scilicet intellectus viatoris, notitia evidens, veritas theologica.


1. Circa primum articulum notandum primo, quod viator est ille qui non est in termino, ad quem tendit. Sunt autem duo termini rationalis creaturae, scilicet beatitudo finalis et miseria finalis. Viator ergo est quisquis, qui neque beatus est neque finaliter damnatus. Supponit autem Auctor, quod notitia intuitiva Dei beatificat. Et ita patet definitio ; quae solum datur de puro viatore, hoc est de viatore qui non est simul comprehensor, propter Christum qui comprehensor fuit et viator. Christus autem semper habuit notitiam intuitivam deitatis secundum humanitatem, quia anima eius in instanti creationis fuit beata, ut patet in III dist.13.

Si replicatur de Paulo in raptu, qui fuit viator, quia nondum in termino, et tamen habuit notitiam intuitivam Dei (vidit enim Deum sicut est nude sive per essentiam, ut vult beatus Augustinus ad Paulinam in De videndo Deum) : ad hoc potest dici uno modo, quod in instanti raptus Paulus non fuit viator, sed vere beatus, licet sua beatitudo non fuerat perseverans, quia post raptum rediit ad statum viatoris. Vel si hoc non placet, pro eo quod continuatio sive perpetuitas secundum aliquos est de ratione beatitudinis, dicendum quod Paulus etiam in raptu fuit viator.
Et sic addendum erit descriptioni viatoris ly ‘permanenter’, ut sic dicatur : Viator est qui non habet notitiam intuitivam deitatis permanenter sibi possibilem de potentia Dei ordinata. Per primum excluditur intellectus beati Deum clare videntis ; per secundum excluduntur damnati, quibus notitia intuitiva Dei non est possibilis stante lege, secus de potentia absoluta.
Ex quibus patet quod dominus Cameracensis male notat Auctorem de notificatione intellectus viatoris, q.1 art.1.
Per oppositum sciri potest quid comprehensor, quia viator et comprehensor ex opposito distinguuntur.

B
2. Circa secundum terminum, scilicet notitia evidens, notandum secundo, quod evidentia et inevidentia sunt differentiae veritatis complexae propositionalis. Unde notitia incomplexa (quia nec vera nec falsa ) non dicitur evidens vel non evidens.
Evidentia vero primo convenit notitiae adhaesivae, et mediante illa potest etiam attribui notitiae propositionis apprehensivae. Unde quod propositio aliqua dicatur evidens sive evidenter vera, ex eo est, quia assensus eius est evidens. Alioquin omnis veritas necessaria esset evidens ; cuius contrarium verum est, cum multae propositiones necessariae sint nobis dubiae.
Unde Auctor hic describit notitiam evidentem adhaesivam, scilicet quod est notitia adhaesiva veri complexi, ex notitia incomplexa terminorum illius vel alterius propositionis mediate vel immediate nata sufficienter causari. Dicitur illius propositionis immediate propter notitiam propositionis per se notae vel contingentis ; dicitur vel alterius mediate propter notitiam conclusionis demonstrabilis. Hanc materiam late prosequitur dominus Cameracensis q.1 art.1 ; vide ibi pro intellectu illorum quae Doctor breviter ponit. - Quod etiam in illa descriptione non dicit causata, sed nata causari, propter hoc est, quia, si Deus notitiam per demonstrationem acquiribilem causaret in intellectu humano, ipsa esset evidens ; et quamvis non esset causata ex notitia incomplexa terminorum, sufficit tamen quod esset vel fuisset nata causari.


Si quaeritur : Quomodo habent se ad invicem notitia evidens et necessaria ? Respondetur quod habent se sicut termini impertinentes ; quia non omnis necessaria est evidens nec omnis evidens est necessaria, ut patet de contingenti per experientiam nota.
Item : Patet, quomodo se habent ad invicem notitia evidens et scientia. Nam notitia evidens se habet in plus quam scientia, intellectus aut prudentia aut alius habitus VI Ethicorum a Philosopho positus. Nam illi sunt tantum necessariorum, evidens vero etiam est contingentium.
Item : Propositio evidens est propositio per se nota. Est enim evidens propositio notitia superior ad utrumque. Nam omnis scientia est evidens notitia. Similiter omnis per se nota est evidens propositio, et non econverso. Instantia est de contingenti nota per experientiam, cuius notitia est evidens et tamen nec scientia nec per se nota.
 

C
Et si dicas : Sequitur ex praemissis quod propositio contingens evidens semper esset per se nota, quia scitur cognitis terminis, cum notitia incomplexa terminorum suorum sufficit ad causandum eius notitiam adhaesivam. Respondet Auctor quod ad hoc, quod propositio sit per se nota, requiritur quod evidenter sciatur ex quacumque notitia terminorum istius propositionis. Nunc autem propositio contingens non scitur nisi ex notitia intuitiva terminorum, et non sufficit abstractiva.
Contra : Propositionis contingentis evidentis ad minus unus terminus est notitia intuitiva, et si illa mutaretur in abstractivam , non erit eadem propositio, quia non idem terminus ; et per consequens quicumque habet notitiam terminorum talis propositionis contingentis, evidenter assentit ei, et ita erit per se nota et per consequens primum principium.
Solutio : Per terminos propositionis hic non intelliguntur signa mentalia, ex quibus propositio constituitur tamquam ex subiecto et praedicato, sed intelliguntur res significatae per illa , quae scilicet res terminant actus intelligendi ; de quo infra dub.2. Et illae res possunt intelligi intuitive vel abstractive. Ad hoc ergo quod propositio sit per se nota, requiritur quod evidenter sciatur, sive quod res per terminos significatae apprehendantur notitia intuitiva sive abstractiva. Et per hoc patet solutio.


Hinc Gregorius dist.2 q.1 art.1 circa principium dicit esse per se notum non debere proprie attribui propositioni, sed rebus significatis per propositionem. Ut sit sensus : Aliquod enuntiabile est per se notum, id est, alicuius enuntiabilis notitia, qua formaliter cognoscitur, ex nullius alterius extrinseci notitia tamquam a per se causa dependet, ita quod ipsum naturaliter potest cognosci, etiam si nulla cuiuscumque extrinseci notitia haberetur. Haec ille.
Ex illo sequitur quod Occam per terminos intelligit conceptum obiective existentem in mente secundum unam opinionem, ut patet ex q.4 dist.3 ; vel secundum aliam opinionem per terminum potest intelligi res praecise significata per extrema. Unde patet quod non sunt idem termini in propositione ‘Deus est’, quam format beatus et quam formamus nos, propter quod illa quam format beatus, est per se nota, sed non illa quam formamus nos, quia termini in propositione quam nos formamus, non praecise significant Deum, quia Deum secundum rationem absolutam et propriam cognoscere pro statu illo non possumus.
Posset ergo brevius dici quod propositio per se nota est propositio, ad cuius evidentiam sufficiunt extrema illius propositionis vel quaecumque alia, idem tamen praecise significantia. De quo latius infra dist.3 q.4 et in Cameracensi q.1 art.1 ; item in Gregorio dist.2 q.1 art.1 ; item in dubio sexto, quod movet Occam.

 

D
3. Notandum tertio circa tertium terminum, scilicet veritas theologica : Veritas theologica est veritas necessaria viatori ad aeternam salutem habendam ; hoc est : veritas theologica est veritas, cuius notitia adhaesiva necessaria est ad salutem explicite vel implicite habenti usum rationis et eam apprehendenti. 

Dicitur explicite vel implicite, quia omnes veritates in canone Bibliae contentae et ex eis in consequentia necessaria illatae sunt veritates theologicae, et tamen non est necessarium ad salutem quod expresse noscantur, id est credantur ; sicut illa : Abraliam duos filios habuit etc. Est autem necessarium implicite. Sufficit enim ad salutem credere in genere omnia revelata a Deo in sensu per Spiritum Sanctum intento (qualia sunt omnia in canone Bibliae contenta) esse vera. Et per hoc implicite creduntur omnia ibi contenta, quia implicite creditur quidquid sequitur ad explicite creditum, etiam vero coassumpto. 

Ista descriptio veritatis theologicae est stricta. Notificatur quandoque largius, ut omnis propositio seu veritas formata vel formabilis de Deo vel etiam de creaturis ut habent reductionem vel per se ordinem ad Deum, puta secundum rationem gubernationis, creationis, conservationis, iustificationis, redemptionis etc., dicatur veritas theologica. Auctor vero primae acceptioni innititur, sed Cameracensis secundam dicit plus fore propriam, allegans ad hoc auctoritatem A ugustini, quam et Doctor habet in littera. Sed ex illo dicto Augustini suum intentum probare non potest, immo facit pro Doctore contra dominum Cameracensem. Verum dum constat de re, frustra concertatur de nomine. Vide Cameracensem ubi supra q.1 art.1, quia dicta sua valent pro intellectu Doctoris.

[Corollarium 1] Ex illo sequitur quod aliquae veritates naturaliter notae sunt theologicae, ut Deus est bonus, vivens, sapiens, intelligens, quas etiam Philosophus demonstrat XII Metaphysicae. Et per hoc veritates illae pertinent tam ad metaphysicam quam ad theologiam. In metaphysica demonstrantur demonstratione quia, in theologia propter quid. 

[Corollarium 2] Secundo sequitur quod veritatum theologicarum aliquae sunt naturaliter notae, aliquae sunt supematuraliter cognitae et tantum fide creditae, ut ‘Deus est trinus et unus’, ‘Deus est incarnatus’ etc.

 

E
Sed diceres : Ex hoc sequeretur quod eadem veritas pertineret ad diversas scientias. 

Pro huius intellectu notandum secundum Doctorem quod ‘scientia’ accipitur dupliciter : Uno modo aggregative pro collectione multorum pertinentium ad notitiam unius vel multorum determinatum ordinem habentium. Illo modo scientia continet notitias apprehensivas simplices et complexas et adhaesivas principiorum et conclusionum, reprobationes errorum et solutiones falsarum argumentationum, definitiones et divisiones ; secundum quam acceptionem dicitur, quod in scientia est triplex modus procedendi, scilicet definitivus, divisivus et illativus, id est argumentativus. Et hoc modo multi habitus specie et genere distincti possunt dici una scientia (quamvis non sint res una) propter determinatum et specialem ordinem, quem habent inter se et non ad alia scibilia. Et illo modo una veritas potest pertinere ad diversas scientias etiam naturaliter inventas secundum quod potest in diversis huiusmodi scientiis aggregativis probari vel ostendi. Potest etiam eadem veritas esse principium in una scientia et conclusio in alia. Sic principia musicae scientiae sunt conclusiones probatae in arithmetica. 

Secundo accipitur scientia pro simplici qualitate vel habitu distincto contra alios habitus intellectuales. Illo modo eadem veritas non pertinet ad distinctas scientias, quia unius conclusionis non est nisi una scientia, etiam si ipsa per diversas praemissas posset demonstrari. Et scientia sic accepta est una res numero. 

Notandum etiam est quod scientia aggregative dicta multipliciter potest accipi : uno modo generaliter, ut Auctor dicit, pro collectione multarum notitiarum complexarum et incomplexarum, apprehensivarum et adhaesivarum, actualium et habitualium, pertinentium ad notitiam unius vel plurium certum ordinem habentium etc. ; secundo modo pro collectione notitiarum adhaesivarum pertinentium etc. ; tertio modo pro collectione notitiarum adhaesivarum propositionum necessariarum, sive principiorum sive conclusionum ; quarto pro collectione notitiarum conclusionum tantum demonstratarum, tam actualium quam habitualium ; quinto solum pro collectione habituum conclusionum demonstratarum. Et secundum hoc variatur responsio, cum quaeritur, an notitia naturalis philosophiae seu librorum Physicorum sit scientia. Et omnibus illis modis ‘scientia’ est quasi nomen collectivum. Et posset dari exemplum in nomine ‘exercitus’, quod aliquando capitur pro collectione hominum tantum ad unum coordinatorum vel pro collectione hominum et iumentorum, quandoque pro collectione hominum, animalium et omnium paramentorum ad pugnam requisitorum, ut habetur Idt. 2 de exercitu Holofernis. 

Et sicut ponitur distinctio inter scientiam aggregative sumptam et pro simplici notitia, ita de habitu similiter dicendum est quod quandoque accipitur communiter et aggregative, ut continet sub se multos habitus numero et specie distinctos. Et sic habitus, quo cognoscitur illa : ‘Deus est unus’, nec est metaphysicus nec theologicus, quia pars non est totum, et homo non est exercitus. Quandoque vero accipitur simpliciter pro uno simplici habitu, et sic idem habitus potest esse metaphysicus et theologicus, sicut homo potest esse pars exercitus vel populi.  

Intelligitur autem quaestio de notitia evidenti et communi, et non praecise de notitia evidenti scientifica. Item intelligitur veritatibus supernaturaliter cognoscibilibus quia de veritatibus naturaliter cognoscibilibus quaestio non habet difficultatem. Clarum enim est, si sunt naturaliter cognoscibiles, sunt etiam intellectui viatoris possibiles. 

Ex his facile formari potest responsio ad replicam. 

 

[Articulus 2]

F. Declaratis terminis tribus in art.1 et intellectu quaestionis habito,
videndum est de notitia Dei, qualis haberi possit ab intellectu creato.

 

1. Ubi notandum primo secundum Cameracensem quod notitiarum quaedam est sensualis, alia intellectualis. De sensuali hic parum ad propositum. Harum aliqua potest esse complexa, alia incomplexa, sive sensualis sive intellectualis, ut deducit praefatus Doctor de brutis, quae multas formant notitias complexas de sensibilibus, q.3 art.1. De hoc multa in Gregorio dist.3 fere per totum. 

 

2. Secundo notandum quod duplex est notitia incomplexa nobis possibilis, quarum una solet dici intuitiva, alia abstractiva ; de quo etiam vide, si placet, Gerson tract.5 Super Magnificat. 

Notitia intuitiva est notitia incomplexa termini vel terminorum, rei vel rerum, virtute cuius potest evidenter cognosci aliqua veritas contingens, maxime de praesenti, ut quod res est vel non est, quod est hic vel ibi ; ut est visio exterior Socratis. Per hanc enim cognosco evidenter Socratem esse. Et si per potentiam divinam illa visio conservaretur Socrate destructo, per eandem cognoscerem evidenter Socratem non esse. Dicitur per potentiam divinam, quia naturaliter est impossibile ; nam visio intuitiva dependet causaliter ab obiecto in fieri et esse. 

Haec notitia non est tantum sensibilium, sed etiam intelligibilium, licet non omnium, quia non est respectu habituum, sed respectu actuum tantum, quia intellectus noster cognoscit intellectiones et actus voluntatis, delectationes et tristitias. Nam evidenter scio me intelligere, velle, nolle, cogitare ; quod fieri non potest sine notitia intuitiva. Et haec dicta habent veritatem, quando illa notitia est sufficienter perfecta. Potest enim quandoque illa notitia intuitiva esse nimis remissa et nimis imperfecta et obscura, vel potest esse aliud impedimentum ex parte obiecti vel medii, et tunc paucae contingentes possunt evidenter cognosci. 

A tali etiam notitia intuitiva incipit experimentalis cognitio ; et per consequens omnis notitia intuitiva est singularis.

 

G
Abstractiva vero notitia dupliciter accipitur. Uno modo accipitur pro notitia universali abstracta a multis singularibus ; ut conceptus specificus omnium hominum. Et talis cognitio non est aliud quam cognitio alicuius universalis abstrahibilis a multis singularibus. Et si universale sit vera qualitas existens in anima subiective, concedendum est quod illud universale potest intuitive videri et quod eadem est notitia intuitiva et abstractiva, illo modo accipiendo abstractivam. 

Alio modo accipitur notitia abstractiva secundum quod abstrahit ab existentia et non-existentia et ab aliis condicionibus, quae contingenter accidunt rei, virtute cuius de re contingenti non potest sciri, an sit vel non sit vel alia veritas contingens ; ut notitia, quae habetur de obiecto in eius absentia. Et omnis talis naturaliter acquisita praesupponit notitiam intuitivam eiusdem obiecti. 

 

H
3. Tertio notandum quod est duplex actus intellectus, apprehensivus et iudicativus. 

Primus est respectu cuiuscumque potentis terminare actum potentiae cognitivae, sive sit complexum vel incomplexum. Sic apprehendimus terminos propositionum et ipsas propositiones, argumenta, syllogismos, demonstrationes et universaliter omnia quae respiciuntur obiective a potentia intellectiva. 

Actus iudicativus est actus intellectus, quo assentit vel dissentit propositioni verae vel falsae. Et ille est tantum respectu complexi propositionalis. Ex illis infert Doctor quod respectu complexi propositionalis intellectus habet duos actus, scilicet apprehensivum et iudicativum. Et sunt separabiles, primus a secundo.

Alii vero actum apprehensivum nominant notitiam apprehensivam et actum iudicativum notitiam adhaesivam. 

Unde notitia apprehensiva est actus intellectus, quo aliquid, aliqua vel aliqualiter complexe vel incomplexe cogitamus. Incomplexe, ut cum video caelum vel audio caelum, et solum caelum cogito, nihil ultra cogitando ; complexe propositionaliter, dum cogito caelum actu moveri vel motum fuisse ; non-propositionaliter, dum cogito caelum stellatum, terram aratam, non cum actu complexivo vel divisivo. 

Ex quo patet quod respectu cuiuscumque obiecti intellectus, id est respectu cuiuscumque intelligibilis, sive sit res extra animam sive in anima sive actus sive habitus sive scientia sive fides etc., potest esse notitia apprehensiva. Nec tamen propter hoc omnis notitia est apprehensiva. 

Si dicis : Bene sequitur : Cuiuslibet intelligibilis est notitia apprehensiva ; et omnis notitia adhaesiva est intelligibile ; ergo omnis notitia adhaesiva est notitia apprehensiva, in primo primae.

Respondetur quod est paralogismus et committitur fallacia accidentis et male concluditur, quia minor extremitas non habet se ad maiorem extremitatem in conclusione sicut se habet medium ad maiorem extremitatem in maiore. Unde debet sic concludi : ergo cuiuslibet notitiae adhaesivae est notitia apprehensiva. 

Notitia adhaesiva sive iudicativa est actus intellectus, quo assentit vel dissentit alicui complexo propositionali, credendo ipsum esse verum vel falsum. Et est tantum respectu complexi propositionalis. 

Ex illis infert Auctor quod respectu complexi potest esse duplex actus, scilicet apprehensivus et iudicativus. 

Si hoc dictum intelligitur de complexo vocali et scripto, de quo etiam sonat secunda probatio, planum est, quia propositio mentalis correspondens vocali est actus apprehensivus, et assensus propositionis mentalis est actus adhaesivus. 

Si vero intelligitur de complexo mentali, tunc aliter et aliter videtur dicendum secundum quod conceptus habet esse subiectivum vel obiectivum. Si habet esse obiectivum, clarum est, quia sic respectu illius complexi erunt duo actus, scilicet eius apprehensio et adhaesio respectu talis complexi cogniti. Si vero conceptus habet esse subiectivum, tunc ad ipsum tamquam ad obiectum disiunctum ab eius apprehensione potest esse actus reflexus, ut scilicet potentia reflectatur ad hoc mentale, quod est in anima, sicut ad obiectum per actum proprium. Et ita iterum stat dictum Doctoris. Et ita possunt esse plures actus in intellectu, scilicet hoc complexum mentale ut cognitum ab intellectu, item apprehensio illius conceptionis, ut scilicet anima comprehendat se cogitare hoc complexum, et eius adhaesio. Sed isti actus non semper habentur, quia saepe per mentalem apprehendimus obiectum aliquod ad extra complexe et propositioni assentimus, et tamen non cogitamus de illo complexo mentali, quod est apprehensio seu apprehensiva notitia, nec etiam de assensu. 

Intelligitur ergo dictum Doctoris de complexo, et hoc secundum opinionem tenentem quod conceptus habet esse obiectivum et non subiectivum, hoc est, ut explicat Doctor q.7 Prologi, quod conceptus non est cognitio vel intellectio, sed aliquod fictum per actum intelligendi habens tale esse obiectivum, quale habet res in esse subiectivo. Sic enim complexum est obiectum actus cognoscendi. 

 

I
4. Quarto notandum quod duplex est habitus secundum hos duos actus, scilicet apprehensivus et iudicativus, quorum quilibet inclinat immediate ad actum proprium. Nullus enim habitus inclinat ad actum alterius habitus nisi mediante actu proprio, ad quem immediate inclinat. Mediate vero habitus apprehensivus inclinat ad actum adhaesivum sive iudicativum, quia mediante actu suo proprio hi habitus causantur a duobus actibus praedictis. 

Istis notabilibus praemissis ponentur aliquae conclusiones praeambulae ad responsalem. 

Prima propositio praeambularis : Actus iudicativus alicuius complexi praesupio ponit actum apprehensivum eiusdem. Hoc est dictu : Notitia adhaesiva praesupponit apprehensivam eiusdem, intelligendo intransitive, id est ipsam propositionem mentalem, quae est notitia apprehensiva.
Illa conclusio aliter probatur : Quia actus praesupponit obiectum ; sed actus apprehensivus est obiectum immediatum actus adhaesivi ; ergo. Et hoc tenendo quod conceptus habet esse subiectivum. Si dicitur secundum aliam opinionem, quod actus apprehensivus non sit obiectum, sed complexum propositionale distinctum ab actu apprehcnsivo, quod habet tantum esse obiectivum in intellectu, adhuc probatur conclusio : Quia tale complexum non est obiectum nisi ut apprehensum ab intellectu ; immo nihil aliud est esse obiective in intellectu nisi intelligi ab intellectu, et ideo praesupponitur eius apprehensio etc. 

Secunda propositio quae sequitur ex illa : Notitia iudicativa praesupponit in eadem potentia notitiam incomplexam terminorum. Patet ex praecedenti propositione, quia praesupponit notitiam complexi, ergo terminorum eius. Totum enim praesupponit suas partes. 

K
Tertia propositio : Nullus actus potentiae sensitivae est causa immediata et proxima actus iudicativi intellectus. Istam conclusionem persuadet, non effica citer probat Doctor, quia dependet ad posterius declarandum, videlicet quod in quodcumque obiectum potest potentia inferior, in idem et sub eadem ratione potest superior ; quidquid ergo apprehendit sensus, illud etiam et sub eadem ratione apprehendit intellectus. Cum ergo notitia iudicativa intellectus praesupponit notitiam incomplexam terminorum, aut in intellectu, et habetur propositum, aut in sensu, et sic etiam in intellectu, cum quidquid apprehendit sensus, idem apprehendit intellectus in supposito naturali.

Et licet verum sit, quod intellectus alicui veritati contingenti assentit, dum extrema sentiuntur, et non assentit, dum non sentiuntur, ex hoc tamen non sequitur quod aliquis actus partis sensitivae sit causa immediata totalis vel partialis actus iudicativi intellectus (quamvis notitia intuitiva intellectus sine actu sensitivo haberi non possit), sed bene est causa mediata, quia est causa immediata intellectionis primae. Quod vero sensatio sensibilium requiratur, ex eo est, quia notitia intuitiva intellectiva non potest haberi sine notitia intuitiva sensitiva. Nec ex hoc sequitur quod notitia intuitiva sensitiva superfluat, quamquam intuitiva intellectiva sufficeret, si sine sensitiva intuitiva haberi posset, naturaliter saltem, sicut est in an gelis et animabus separatis. 

Quarta propositio : Intellectus noster pro statu illo respectu eiusdem obiecti eodem modo praesentati potest habere duas notitias incomplexas specie distinctas. 

Quinta propositio : Incomplexi est duplex notitia, intuitiva scilicet et abstractiva. Vel verius : Duplex est notitia incomplexa, intuitiva scilicet et abstractiva. 

Sexta : Deus potest de potentia sua absoluta cognosci duplici notitia, intuitiva scilicet et abstractiva, quarum ima est separabilis ab alia. 

Septima : Notitia abstractiva Dei est viatori possibilis, non autem intuitiva, quae repugnat statui viatoris. 

Has propositiones late deducit Doctor, similiter et Cameracensis, locis praeallegatis. 

 

[Articulus 3]

L
Conclusio responsalis ad quaestionem quam ponit Doctor est haec : Deus de potentia sua absoluta potest causare in intellectu viatoris notitiam evidentem aliquarum veritatum theologicalium et aliquarum non. 

Pro illius conclusionis deductione praemittit duo. 
Primum, quod praedicabilium de Deo quaedam sunt verae res extra animam, aliae non sunt verae res, sed conceptus habentes tantum esse obiectivum in anima secundum unum modum loquendi. Secundum alium modum dicendi praedicabilium de Deo quaedam distincte repraesentant Deum in se, ita quod nihil aliud, secundum se totum vel suas partes ; quaedam repraesentant Deum non distincte, sed Deum et creaturam secundum se totum vel aliquam eius partem.
Secundum est, quod veritatum theologicalium quaedam sunt necessariae, quaedam contingentes. Contingentes ut ‘Deus creat’, ‘Deus est incarnatus, beatificat’ etc. Et necessariarum quaedam dependent a contingentibus et quaedam non. 

Istis sic praemissis, breviter probat conclusionem ex dictis, eo quod ad aliquarum veritatum theologicalium evidentiam sufficit notitia intuitiva creaturae, ad aliquarum vero non sufficit. Deus autem potest supplere causalitatem creaturae in genere causae efficientis. Et viator non potest habere notitiam intuitivam deitatis, cum illa sit beatifica secundum communem opinionem ; igitur etc. Hanc conclusionem primam sequentes explanant.

Conclusio secunda : Deus non potest causare in intellectu viatoris notitiam evidentem veritatis theologicae contingentis, cuius evidentia dependet ex notitia intuitiva deitatis, videlicet ad cuius evidentiam non sufficit notitia intuitiva creaturae ; sicut harum : ‘Resurrectio mortuorum erit’, ‘Deus beatificat animas perpetuo’, ‘Deus iudicabit vivos et mortuos’. De illa autem : ‘Deus est homo’ ambigue respondet. Creaturae enim in via repugnat intuitiva Dei visio.

Tertia conclusio : Propositionum necessariarum de praedicatis connotativis, quarum evidentia dependet ex notitia evidenti propositionis contingentis, quae non potest evidenter sciri nisi per notitiam intuitivam deitatis, notitia evidens non potest a Deo communicari viatori ; qualis forte est illa : ‘Deus est incarnabilis’. Ratio ut supra patuit.

Conclusio quarta : Veritates necessariae theologicae, in quibus res vel cognitio distincta deitatis aut conceptus absolutus praedicatur de Deo vel cognitione distincta deitatis, sunt evidenter cognoscibiles virtute talis notitiae ; ut : ‘Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus’, sic illa : ‘Deus est ens’. 

Harum declaratio dependet ex sequenti quaestione ; ideo hic omittitur. 

 

[Articulus 4]

M. In articulo quarto movenda sunt dubia circa praedicta et solvenda.

Et primum : Quomodo verum est, quod Doctor dicit in dub.2 huius quaestionis, quod notitia incomplexa terminorum, apprehensio complexi et iudicium sequens distinguuntur realiter et sunt per divinam potentiam ab invicem separabilia. 

Ad hoc dicitur quod Auctor in dubio procedit secundum opinionem tenentem, quod conceptus sint tantum obiective in anima. Secundum quam opinionem videtur dicendum quod termini incomplexi, similiter complexa, non sint actus intellectus, sed obiecta eorum. Et secundum illam est haec imaginatio, quod alia est ratio complexi, alia ratio terminorum simplicium. Et sic complexum mentale non est quid aggregatum obiective ex diversis rationibus, sed intelligitur quoddam simplex obiectum in se, complexum autem repraesentati ve. Ut gratia exempli si illa vox, puta A, imponeretur ad significandum tantum quantum illa propositio : ‘Homo est animal’, A esset secundum se simplex qualitas, tamen repraesentative esset complexa, quia significaret complexe propositionaliter. Ita videtur mihi is secundum istam opinionem, si saltem recte eam capio, quia non est opinio mea, nec eam plene intelligo. Et sic potest intelligi quod Auctor dicit. 

Sed secundum opinionem propriam dico, quod notitia apprehensiva nihil aliud est quam actus intelligendi, qui et conceptus dicitur, extendendo nomen conceptus ad syncategoremata. Et ille actus intelligendi est naturalis similitudo, non in essendo, sed in repraesentando, cuius obiectum non est aliquid fictum in anima, sed res significata extra animam, nisi forte conceptus significaret actum vel habitum potentiae cognitivae. 

Consequenter sicut vocalis propositio vel scripta realiter componitur seu aggregatur ex terminis vocalibus et scriptis, qui dicuntur subiectum, praedicatum et copula, ita et propositio mentalis realiter componitur ex distinctis actibus intelligendi, qui sunt qualitates realiter distinctae et dicuntur conceptus, quorum unus correspondet subiecto vocali, alius praedicato vocali et alius copulae. Et tam complexum illud quam pars eius sunt notitiae apprehensivae. Notitia vero adhaesiva vel iudicativa est alia qualitas mentis realiter distincta a dictis notitiis apprehensivis, id est ab ipsa propositione et quolibet termino propositionis ; cuius notitiae iudicativae apprehensiva est obiectum immediatum, quia anima per assensum tendit in illud complexum propositionale, credendo illam cogitationem propositionalem esse veram, et per eam tendit in rem, credendo eam sic se habere, ut propositio significat. Et hoc concordat communi distinctioni scibilis propinqui et remoti seu remotissimi. 

Et tunc plane intelligitur, quomodo illae notitiae possunt separari, priores scilicet a posterioribus, et non econverso, hoc est termini seu conceptus simplices a propositione sicut pars a suo toto, et propositio a notitia iudicativa ; propositio autem ab extremis separari non potest, quia implicat totum separari a suis partibus. Sed de actu iudicativo, quia simpliciter est alia qualitas a notitia apprehensiva et non est pars eius, non video, quin per potentiam divinam possit separari a notitia apprehensiva, id est a propositione, cuius est ; quoniam etsi apprehensiva habet se ut causa essentialis respectu notitiae iudicativae, quia tamen est causa ex trinseca, Deus potest eius causalitatem supplere et ita producere et conservare actum iudicativum sine vel destructo actu apprehensivo. 

Si dicitur : Implicat assensum esse et non esse illud cui assentitur, quia sequitur bene : Habeo assensum ; ergo assentio alicui. Et si non est notitia apprehensiva, nihil est cui assentio. Et sic simul starent ‘Assentio alicui’ et ‘Nulli assentio’ ; quod includit contradictionem. 

Potest dici quod illa qualitas, quae est realiter actus iudicativus, potest conservari a Deo in intellectu absque hoc, quod per eam intellectus feratur in obiectum. Et ideo non sequitur : Habeo assensum (id est qualitatem seu rem illam quae est assensus) ; ergo assentio alicui. 

Et si dicis : Assensus est qualitas mentis, qua tenditur credendo in verum vel apparens verum ; ergo sequitur a definito ad definitionem : Habeo assensum ; ergo tendo in verum ; ergo verum est cui assentio. 

Dicendum quod nomen ‘assensus’ potest capi dupliciter : Uno modo absolute, ut significat qualitatem istam, nihil connotando, sicut albedo quandoque capitur eo absolute ; quandoque connotative, ut significat qualitatem istam, connotando tendentiam per eam in obiectum, scilicet verum. Capiendo assensum absolute, non sequitur : Habeo assensum ; ergo alicui assentio. Si capitur connotative, bene sequitur. Sed tunc dicitur quod destructa tendentia in obiectum et servata re illa sive qualitate, quae fuit assensus, qualitas quaedam manet, sed non dicitur assen65 sus, eo quod deficit connotatum. Et sic adhuc verum est quod assensus seu actus iudicativus potest separari ab actu apprehensivo. Sed tunc non manet denominative assensus. Sicut si bipedale condensetur ad pedalitatem, manet quaedam res quae fuit bipedalis, sed perdit nomen bipedalitatis. 

 

N
Dubium secundum : Quomodo intelligendum est quod dicit Auctor hic et dist.2 q.7 et in q.2 Prologi, quod res praedicantur et subiiciuntur, ut etiam res distinguitur contra signum et conceptum habentem esse obiectivum ; ad quid denique in descriptione propositionis per se notae art.1 praesentis quaestionis terminos multiplicat, dicendo ex notitia rei vel rerum aut terminorum ; item in descriptione notitiae evidentis, ibidem ; item dist.3 q.4, notificando propositionem per se notam. Et q.2 Prologi dicit quod illa : ‘Deus est’, quam de facto habemus, non est per se nota, secus de illa quam format beatus, annectens rationem : quia apprehendens illos terminos quos format beatus, necessario assentit, quia ibi praedicatur essentia de essentia in se. Et iterum in eadem q.2 Prologi : Nos, inquit, pro statu io illo non possumus habere talem propositionem sicut nec terminos eius, quia in nostra praedicatur conceptus, in alia divina essentia in se. Quid ergo venit nomine ‘terminus’ : aut res aut signum, ut distinguitur contra rem ? 

Ad illud pro captu meo respondeo prout intelligo, quia hunc modum loquendi Doctoris non accepto, quod subiici et praedicari et esse terminum attribuatur rei, nisi significative. Immo ipsemet Doctor ab eo recedit in hoc primo et in Quodlibetis. Recito ergo verba sua quae dicit sese exponendo q.2 Prologi. Ait sic : Quod dicitur de praedicatione rei in divinis, debet intelligi secundum illam opinionem, quae ponit quod intellectio non est subiectum nec praedicatum propositionis, sed obiectum intellectionis ; quam reputo probabilem. Secundum aliam vero, quam etiam reputo probabilem, scilicet quod omne subiectum propositionis mentalis est intellectio vel aliqua qualitas inhaerens menti, debet dici quod propositio, quam format beatus de Deo, non componitur ex re, sed intentione distincta etc. Haec ille. 

Ex illo dicto videtur posse sumi quod subiici et praedicari et esse terminum propositionis attribuitur rei realiter, non solum in esse obiectivo. Unde ait q.9 Prologi in articulo responsivo ad quaestionem iuxta principium : Subiectum est illud, pro quo supponitur ; quod est aliquod singulare etc. Ex quo sumi potest quod subiectum et praedicatum secundum hanc opinionem sumuntur participialiter. Patet clare ex divisione, quam format quaestione praesenti art.5, cum inquit : Praedicabilium de Deo aliquid est vera res extra animam secundum unam opinionem, quia quidquid potest intellectus intelligere, potest et componere. Aliud praedicabile est tantum conceptus habens esse obiectivum. Ecce membra opposita. Idem loquitur q.2 Prologi ; et hoc secundum unam opinionem, quae tenet quod res possit praedicari, quam communiter prosequitur in hoc primo, secundum quam etiam plura sua dicta, quorum aliqua nunc tacta sunt, necessario veniunt intelligenda, stante scilicet illa veritate, quod res possit praedicari et subiici ad sensum tactum et in esse reali et in esse obiectivo. Secundum aliam vero opinionem, quam etiam probabilem reputat et tandem assumit, prima penitus dimissa, dici potest quod subiici, praedicari et esse terminum, item esse complexum, incomplexum signorum est, ut signum distinguitur contra terminum.

Aestimo tamen quod Doctor, cum frequenter utitur duplici modo loquendi, conformando se modo loquendi illorum quorum recitat opinionem, cum dicit rem praedicari aut subiici aut terminum propositionis esse essentiam etc., per rem nihil aliud intelligit nisi conceptum distinctum rei et per conceptum conceptum indistinctum. Et ita, sicut nos non possumus intuiti ve videre Deum, ita nec possumus habere conceptum distinctum Dei in via ; secus de beato qui videndo Deum facie ad faciem habet conceptum distinctum Dei et ita format aliam propositionem et alios habet terminos propositionis, quia res terminans suam cognitionem est Deus in se clare visus et cognitio Dei, seu conceptus quem format est clara Dei cognitio. De hoc infra dist.3 q.4 in dubio unico huius Collectorii. 

Sic utique oportet intelligere dictum suum superius allegatum q.2 Prologi, cum inquit : Pro statu illo non possumus habere talem propositionem sicut nec terminos eius, quia in nostra praedicatur conceptus, in alia divina essentia in se ; hoc est, extrema nostrae mentalis propositionis sunt conceptus communes, extrema propositionis quam format beatus, sunt conceptus distincti. Et termini, id est res terminantes illas cognitiones aut conceptiones etiam non sunt idem, quia beatus clare videt Deum, non sic viator. Itaque obiecta terminantia cognitiones termini dicuntur. 

Item, ut patebit q.2 Prologi : De re non sensata non possumus habere distinctam notitiam pro statu illo, paucis demptis. Et quia ad formandum conceptum rei in se requiritur rei praesentia quae intellectum movet obiective, ideo loco conceptus distincti praedicabilis vel subiicibilis frequenter dicit rem in se praedicari vel subiici, eo quod res in se est causa partialis talis conceptus distincti. 

Ex illo satis patet, quomodo beati alias formant propositiones de Deo et alios habent terminos quam nos, quia alias habent cognitiones de Deo, distinctas scilicet, ex quibus formant propositiones, in quibus subiicitur Deus in se, id est conceptus proprius et distinctus Dei etc. ; et alios habent terminos active concurrentes ad huiusmodi conceptiones intellectivas, scilicet Deum clare visum. Nos autem pro statu viae Deum non videmus intuitive ; ex consequenti nec cognitionem distinctam Dei habere possumus, et ita alias formamus propositiones ab eis. Ita suo modo posset dici in creaturis, cum formamus propositiones de re intuitive cognita vel cum solum abstractive rem cognoscimus. Item de re sensata vel non sensata etc., quod sunt aliae et aliae propositiones et alii termini, ut quibusdam placet. Item videtur quod Doctor teneat, quod sensus solum cognoscat abstractive, non concretive. Unde inquit q.2 dist.3 : Nulla substantia corporea exterior potest a nobis in se naturaliter cognosci. Et secundum hoc etiam saepe opus est dicta sua moderare. 

Et ita habetur duplex modus loquendi : Vel quod subiici et praedicari est rerum, et similiter esse terminum, et hoc in esse reali vel obiectivo, vel est signorum ; item quod res dicitur subiici aut praedicari in se, quia cognitio distincta rei est subiectum aut praedicatum, quae haberi non potest de re non sensata, cum moderamine explicando q.2. 

Et si quaeritur : Ad quid terminatur ille actus intelligendi vel cognitio ? respondetur ut infra q.7 Prologi in littera. Item q.8 dist.2 multa reperies ad propositum valentia fere per totam quaestionem. Vide ad illud dist.3 q.4 aut 3 huius Collectorii.

 

O
Ex hoc nunc claret, quid veniat nomine subiecti, praedicati, termini, complexum, incomplexum secundum aliam et aliam opinionem. Vide ad hoc q.9 Prologi in responsione ad quaesitum iuxta principium. 

Dicuntur ergo res ad extra termini, quia sunt obiecta terminorum, id est conceptuum in esse obiectivo secundum unam opinionem, vel quia mediate aut immediate terminant cognitionem. Sic complexum et incomplexum dicuntur secundum unam opinionem non cognitiones complexae aut incomplexae, sed obiecta cognitionum immediata. Ergo frequenter loquitur Doctor ‘cognitio complexi aut incomplexi’ transitive, non intransitive, et non dicit ‘cognitio complexa vel incomplexa’. Item sumit quandoque ‘conceptus’ participialiter pro obiecto io conceptionis immediato. Sic de subiecto et praedicato suo modo dicendum secundum illam opinionem. Siquidem intellectus noster videns rem extra fingit in se eius similitudinem quae est talis in esse obiectivo, qualis est res in esse subiectivo, a qua fingitur, ut late deducit Doctor dist.2 q.8 sui primi. Et illud fictum est immediatum obiectum actus intelligendi, ad quod actus intelligendi immediate terminatur. 

Unde habent sic imaginantes ponere duplex obiectum terminans actum intelligendi. Quoddam obiectum ultimate terminat, in quo scilicet intellectus quiescit suo actu, non tendendo ultra in aliud. Et potest dici obiectum movens, quod praesupponitur actui et est causa partialis cognitionis secundum Augustinum, siquidem secundum eundem a cognoscente et cognito paritur cognitio. Aliud est obiectum immediate terminans, quod est quasi medium quoddam, quo intellectus noster tendit in rem sive in obiectum ultimatum. Et id obiectum non movet ad formationem actus intelligendi, sed per actum intelligendi constituitur in esse suo obiectivo, nec praecedit actum intelligendi sed naturaliter sequitur, non tempore, quia eius esse non est nisi intelligi. Et ita eo quod actus intelligendi est, intclligitur hoc fictum, et hoc intelligi est suum esse obiectivum. De hoc latius infra dist.2 q.8. Istud etiam fictum propter similitudinem repraesentativam quam habet cum re, unde fingitur, supponit pro ea. 

Alii vero negantes huiusmodi ficta dicunt intellectum sive potentiam cognitivam immediate ferri in rem, sumentes nomen ‘conceptus’ non participialiter ut est obiectum cognitionis, item ‘complexum’ et ‘incomplexum’ non ut sunt obiecta eorum, sed nominaliter pro qualitate illa quae est in anima realiter, et ‘complexum’ vel ‘incomplexum’ pro actu intelligendi complexo, si est mentale ; de quo hic sermo. Sic saepe quaerit Doctor secundum illam opinionem de fictis, an primum cognitum a nobis sit universale etc., quod alii dicunt, an prima cognitio sit universalis etc. ‘Cognitum’ enim secundum primam opinionem de fictis nominat obiectum cognitum immediatum, quod intellectus abstraxit et finxit, non formavit. Cum ergo Doctor utramque opinionem reputat probabilem, ergo ut utrique opinioni satisfaciat, terminos congeminat. Verum eliciat prudens lector, quid sibi secundum opinionem suam quam amplecti nititur veniat dicendum, et secundum hoc Doctorem recte interpretetur. 

Pro dictis facit quod habet Doctor in solutione sexti dubii per eum moti in Scripto primo, cum dicit notitiam intuitivam et iudicium sequens distingui realiter, quia notitia intuitiva est respectu incomplexi, iudicium respectu complexi. Quod habet veritatem, ut conceptus habet esse obiectivum et ut complexum pariter et incomplexum non sunt actus intelligendi mentales, sed obiecta actuum in esse obiectivo. Unde, sicut illi dicunt notitiam intuitivam esse respectu incomplexi, ita alii secundum aliam opinionem dicere habent quod sit notitia incomplexa etc. 

Item : Quod per terminos res intelligantur, habetur ex quaestione sequenti art.3, cum dicitur in Doctore : Qui distincte intelligeret divinam essentiam et praedicaret eam de seipsa, non posset dubitare de illa propositione, sed nota esset sibi ex terminis, id est ex volitione rerum terminantium cognitionem istam etc. Et infra : Illud medium demonstrandi aut erit res aut conceptus rei. ‘Res’ valet : id est conceptus distinctus secundum aliquos ; sed secundum aliam opinionem secus dicendum etc. 

 

Q
3. Tertium dubium est contra illud quod dictum fuit in art.2 not.2, quod scilicet eadem est notitia intuitiva et abstractiva. Hoc videtur falsum, cum notitia ab8tractiva, de qua loquitur, sit universalis, intuitiva vero singularis, quia ab ea incipit experimentalis notitia, ut patuit ; tum quia nulla notitia est suiipsius obiectum, alioquin coinciderent actus et obiectum.

Respondetur : Concesso quod illa abstractiva, de qua loquitur, est universalis et intuitiva singularis, Auctor nihil aliud vult, nisi quod tale universale, quod habet esse reale in anima, potest intuitive cognosci. Et exprimit hoc suum dictum fore intelligendum supposita illa opinione de conceptibus, quod habent esse subiectivum. Possum enim evidenter scire me assentire huic : ‘Omnis homo est animal’ et per consequens scire me habere conceptum communem hominis et animalis, ad quam notitiam me movet ille conceptus universalis sicut obiectum. Attamen illa cognitio universalis quae est in mente, non est notitia intuitiva seipsa formaliter et intuitive repraesentans, sed per subordinationem, quia subordinatur notitiae in tuiti vae. Non enim solum vox vel scriptum subordinatur conceptui, sed etiam conceptus conceptui, ut patet de conceptu vocis ‘homo’ non ultimato, qui subordinatur conceptui specifico hominis. Quia ergo conceptus universalis qui potest intuitive cognosci, est notitia, quia signum mentale, ideo est simul notitia abstractiva, seipso formaliter significando, et est intuitiva per subordinationem ad notitiam singularem, quae est naturalis similitudo talis conceptus. Patet ergo quod eadem notitia potest esse intuitiva et abstractiva, licet aequi voce. 

Ad aliud patuit supra, quomodo per actum reflexum actus intellectus possunt cognosci, art.2 not.3. Intelligit enim intellectus actus suos cognitione reflexa large accepta, et est status in prima cognitione reflexa, ut deducit Occam in suo dub.4 in Scripto primo. Siquidem illa intellectio pro statu isto impedit secundam intuitionem, non simpliciter, sed quia principalitas primae intellectionis reflexae mon sufficit ad secundam intellectionem, cuius causa poni potest natura rei, quia experimur tale impedimentum in nobis causari etc. 

 

R
4. Dubitatur quarto circa hoc quod dicit Doctor, quod nihil cognoscitur per notitiam intuitivam, quod non cognoscatur sub eadem ratione per notitiam abstractivam : An notitia intuitiva et abstractiva eiusdem obiecti sint synonymae. 

Et videtur quod sic, quia notitiae synonymae sunt quae significant idem praecise et eodem modo ; tales sunt notitiae intuitiva et abstractiva eiusdem obiecti ; ergo. Minor patet, quia sub quacumque ratione res intuitive cognoscitur, sub eadem etiam cognoscitur abstractive ; quod probat Auctor. Et ita significant idem et eodem modo, quia si aliquo modo intuitiva significaret, quo abstractiva non significat, tunc res sub illa ratione intuitive cognosceretur, sub qua illa non posset cognosci abstractive ; cuius oppositum dicit Auctor. 

Si dicis : Intuitiva cognitione cognoscitur existentia rei, et illa non cognoscitur notitia abstractiva ; contra : Existentia rei etiam cognoscitur abstractive, quia possum apprehendere sive cogitare obiectum existere et tamen dubitare, an existat vel non ; et huiusmodi apprehensio non est per notitiam intuitivam, ergo abstractivam. Praeterea : Intuitiva potest esse obiecti non existentis, ut probat Auctor. 

Quod vero non sint synonymae, probatur : Quia notitiae synonymae solum numero differunt ; habent etiam eosdem effectus quantum ad obiecti cognitionem, quia eodem modo repraesentant obiectum. Sed notitia intuitiva et abstractiva differunt specie, et intuitiva causat notitiam evidentem propositionis praedicantis existere de suo obiecto, quod non potest abstractiva. Ergo non sunt synonymae. Sine praeiudicio melius sentientium videtur dicendum quod istae notitiae sunt synonymae propter rationes tactas. 

Ad rationem in contrarium dicitur quod non oportet notitias synonymas esse eiusdem speciei, sicut patet de voce et conceptu sibi correspondente ; similiter de conceptibus sibi subordinatis in significando qui differunt specie, alias neuter alteri subordinaretur, et sunt synonymi quia subordinati. Nec est de ratione notitiarum synonymarum, quod possint causare easdem notitias, sed quod habeant idem obiectum praecise sub eadem ratione, quod est significare idem et eodem modo. Unde autem consurgat differentia specifica, si non ex modo significandi earum, satis ostendit Auctor. 

 

S
5. Quintum dubium est de notitia intuitiva rei non existentis, conservata vel producta a Deo supematuraliter. Occurrit enim dubium, an per huiusmodi notitiam possit evidenter cognosci res non esse, quando non est. Hoc frequenter dictum est in Doctore, sed non probatum nec per experientiam notum. 

Videtur sic posse probari : Sit gratia exempli notitia intuitiva perfecta rei non existentis, producta vel conservata a Deo. Per illam poterit sciri evidenter aliqua contingens de suo obiecto, alioquin non esset notitia intuitiva, sed abstractiva. Et non potest sciri de obiecto quod sit, quia illa est falsa. Falsum autem non potest sciri nec evidenter cognosci. Ergo per eam scitur quod obiectum non est. 

Si dicis : Sufficit quod possit esse causa evidentiae contingentis alicuius praedicantis esse de suo obiecto, stante communi ordine naturae ; nunc autem supra naturam est quod maneat notitia intuitiva, corrupto suo obiecto.

Contra : Per hoc quod notitia intuitiva supernaturaliter producitur aut conservatur, non tollitur eius naturalis actio seu proprietas vel virtus ; ut si oculus in caeco nato supernaturaliter producitur, nihilominus per oculum istum caecus naturaliter videret. 

Item : Licet accidentia in sacramento altaris supernaturaliter conserventur sine subiecto, tamen adhuc conveniunt eis naturales actiones in calefaciendo, frigefaciendo et sensationes in sensibilibus causando etc. Ergo, licet intuitiva notitia supernaturaliter conservetur, obiecto non existente, nihilominus convenit sibi naturalis sua operatio, quae est causare evidentem notitiam contingentis significantis suum obiectum esse vel non esse. 

Item : Deus potest mihi infundere notitiam, per quam evidenter scio Antichristum non esse. Et illa erit intuitiva ex definitione notitiae intuitivae, et tamen erit rei non existentis. 

Item : Deus potest mihi infundere notitiam incomplexam alicuius singularis et eam conservare, per quam possum evidenter scire omnem habitudinem talis singularis, qualitercumque mutetur ; et talis causabit notitiam evidentem complexi significantis rem esse, quando est, et etiam complexi significantis non esse, quando non est. 

Et ita forte dicere oportet eos qui dicunt angelos cognoscere per species concreatas et non per notitiam de novo a rebus receptam etc., quia vel Gabriel habet unam speciem de Petro, per quam cognoscit omnem eius habitudinem, aut singularum habitudinum habet singulas species concreatas. Si primum, habetur propositum, quod per eandem speciem cognoscit Petrum esse hominem et postea non esse as hominem ; ergo etiam per eandem cognitionem, quia est par ratio, et actus cognoscendi non variatur nisi ad variationem specierum secundum sic loquentes. Si secundum, cum variationes infinitae possunt fieri circa Petrum, sequitur quod infinitae species Petrum repraesentantes essent sibi concreatae ; quod est absurdum. 

Item : Secundum Scotum eadem est cognitio intuitiva, qua cognosco Verbum et creaturas in Verbo, quae propter variationem creaturarum non variatur ; et per consequens per illam cognoscitur res esse, quando est, et non esse, quando non est. 

Item : Deus eodem actu intelligendi aeterno et immutabili intuitive cognoscit omnia tam existentia quam non-existentia et existentia esse, quando sunt, et eadem non esse, quando corrupta sunt. Ergo non videtur impossibile in creaturis, eo quod cognoscere et intelligere univoce et secundum propriam rationem convenit Deo et creaturis. 

Hae rationes etsi non demonstrant, videntur tamen multum apparentes, etc.

 

QUAESTIO SECUNDA

A. Utrum notitia evidens veritatum theologicarum sit scientia proprie dicta

 

Quaestio illa movetur ex eo, quia enim ex praecedenti quaestione claret, quod multae veritates pure theologicae possunt evidenter cognosci per divinam potentiam. Quaeritur ergo, utrum notitia evidens huiusmodi veritatum theologicarum sit scientia proprie dicta. Et ideo ab aliquibus non habetur ut specialis quaestio, sed ut pars annexa primae quaestioni principali.

 

Quaestio haec tres habet articulos. 
Primus declarat, quid est propositio scibilis ; 
secundus, quae est scientia proprie dicta ; 
tertius, praemissis quibusdam notabilibus et suppositionibus, respondet ad quaestionem.

 

[Articulus 1]

1. Circa articulum primum notat Doctor quod propositio scibilis scientia proprie dicta est propositio necessaria, dubitabilis, nata fieri evidens per propositiones necessarias evidenter per discursum syllogisticum ad eam applicatas. De quo infra tractat dist.3 q.4. Brevius sic : Est propositio necessaria, dubitabilis ac demonstrabilis. Ecce condiciones tres requisitas ad propositionem scibilem. Per primam excluditur propositio contingens, per secundam propositio per se nota, per tertiam principium notum per experientiam.

Contra illa dicta Doctor ponit instantias et solvit eas. Pro quarum intellectu breviter notat quod ‘demonstratio’ accipitur tripliciter : Largissime pro quolibet syllogismo ex necessariis ; large pro syllogismo ex necessariis prioribus conclusione, non curando an propositio sit per se nota an dubitabilis (et istis duobus modis propositio per se nota est demonstrabilis) ; astricte et proprie pro syllogismo faciente scire, hoc est pro syllogismo, cuius praemissae sunt necessariae, natae causare notitiam adhaesivam conclusionis.

B
2. Secundo notandum quod propositiones demonstrabiles sunt duplices : quaedam sunt resolubiles in principia per se nota, quaedam in principia nota per experientiam. Dicitur autem conclusio resolvi in principia, dum conclusio probatur per principia. Nec est idem propositio per se nota et propositio immediata, id est indemonstrabilis. Multa enim sunt principia prima indemonstrabilia et immediata et tamen non per se nota, sed per experientiam. Ad quod adducit auctoritatem beati Augustini.

 

[Articulus 2]

C
Circa articulum secundum notat quid sit scientia proprie dicta. Est autem scientia notitia evidens veri necessarii, nata causari per praemissas applicatas ad ipsum per discursum syllogisticum. Brevius posset definiri correspondenter ad propositionem scibilem.

Pro quorum intellectu plura adducit, praemissa declaratione singularum clausularum scientiae proprie dictae.

Primo, quod notitia conclusionis acquisita per demonstrationem et per experientiam sunt eiusdem speciei, quia mutuo se intendunt. Non autem potest fieri unio graduum diversarum specierum, ut patet infra dist.17 ex descriptione inten sionis, quia est plurium graduum eiusdem speciei etc.

Secundo, quod aliquorum principiorum et conclusionum notitia habetur per experientiam et demonstrationem simul, sed aliquarum conclusionum scientia habetur solum per demonstrationem. Potest dari exemplum de primo de sensu et intellectu, qui aliquo modo conveniunt et aliquo modo differunt.

Tertio, quod ex vero contingenti causatur scientia necessarii non demonstrative, sed experimentaliter ; hoc est secundum Philosophum : Necessarium non potest demonstrari per contingens tamquam per praemissam aliquam in demonstrationem. Tamen per notitiam evidentem unius contingentis et unius necessarii, non dispositis in modo et figura, potest accipi notitia evidens conclusionis demonstrabilis. Sicut : Haec herba sanat ; ergo omnis herba eiusdem speciei sanat. Consequentia tenet per medium non intrinsecum, id est constitutum ex terminis illarum praemissarum, sive quod tenet non virtute illius syllogismi, sed tenet per medium extrinsecum, scilicet per illud medium : Omnia agentia eiusdem speciei specialissimae sunt effectiva eiusdem rationis, ceteris paribus. Et ad hoc principium artis vel scientiae« habendum quandoque sufficit unum experimentum, dum scilicet subiicitur species specialissima, quandoque requiruntur plura, dum subiicitur aliquod commune, quia tunc requiruntur plura experimenta, puta de quolibet singulari contento sub eo. Exemplum primi : Ad sciendum illam : ‘Omnis calor est calefactivus’ sufficit habere experimentum, quod ille calor calefacit et ille et ille etc. Exemplum secundi : ‘Omnis actus est generativus habitus’. Hic requiritur experimentum de quolibet singulari cuiuscumque speciei, utputa quod actus conclusionis est generativus habitus, et actus principii similiter etc. Et hoc est verum, quando tale principium praecise acquiritur per experientiam ; quia si potest etiam per rationem acquiri, secus est.

D
Quarto notat quod scientia quia et propter quid dupliciter accipiuntur. Et est satis planum.

Quinto considerandum est quod Doctor scientiam proprie dictam non accipit ut distinguitur contra artem vel prudentiam, sed generalius ut extendit se ad habitum speculativum et practicum. Distinguitur autem contra intellectum qui est habitus principii, et sapientiam quae secundum eum est intellectus et scientia, id est habitus totius demonstrationis.

 

[Articulus 3]

E
Pro intellectu clariori dictorum et multorum quae sequuntur, sunt hic aliqua generalia notanda et supponenda, posterius suis locis probanda, licet iam aliqua tacta sint.

1. Primum, quod hic 'scientia’ accipitur pro notitia adhaesiva per demonstrationem acquisita vel acquiribili, sive sit actualis vel habitualis. De hoc art.2 praesentis quaestionis aliquid patuit.

2. Secundum : Demonstratio est syllogismus procedens ex praemissis necessariis natis generare evidentem notitiam conclusionis. Ex quo sequitur quod in omni demonstratione praemissae sunt notiores conclusione, alias non sufficerent generare evidentem notitiam conclusionis. Illa autem conclusio est demonstrabilis quae non est immediata, hoc est ubi dabilis est terminus, cui praedicatum prius, id est notius convenit quam subiecto conclusionis, quia talis terminus potest esse medium demonstrandi illius conclusionis. Exemplum : Homo est disciplinabilis ; datur medium, scilicet anima intellectiva, cui prius convenit hoc praedicatum 'disciplinabile’ ; nam homo quia habet animam talem, est disciplinabilis. Sic calor mediat inter calefacere et calefactivum, accipiendo calefactivum pro subiecto habente in se calorem. Nam subiectum primum dicitur, cui convenit praedicatum, omni alio circumscripto, et nulli alii, illo circumscripto. De hoc q.4 Prologi.

F
3. Tertium, quod infra dist.2 et aliis pluribus planius ostendetur et eius intellectus sanus aperietur : In Deo nihil est realiter nisi essentia, relatio et persona ex essentia et relatione constituta et constitutum ex essentia et spiratione activa secundum modum loquendi Doctoris. Et haec omnia identificantur essentiae. Ideo nulla in Deo distinguuntur essentialiter, quia omnia quae sunt in Deo, sunt una et indivisibilis et simplicissima essentia.

Relationes oppositae distinguuntur realiter inter se, non ab essentia. Et ideo constituta per relationes oppositas (scilicet supposita seu personae) distinguuntur realiter. Nam semper tanta est distinctio constitutorum quanta principiorum constituentium. Constituta similiter et relationes formaliter distinguuntur ab essentia. Item : Relationes formaliter distinguuntur a constitutis per eas. Item relationes disparatae, id est non oppositae, sicut paternitas et spiratio actio. Similiter filiatio et spiratio actio formaliter tantum distinguuntur et non realiter. Relatio etiam distinguitur realiter a constituto per relationem oppositam, ut paternitas a Filio.

Praeter illa supradicta nulla est distinctio in divinis. Unde cetera, quibuscumque vocabulis nominentur, sunt idem omnibus modis et nec realiter nec ex natura rei nec formaliter nec ratione distinguuntur, ut bonitas, sapientia, potentia, intellectus, voluntas, notitia, amor etc. In divinis etiam non est distinctio rationis. Omnia enim quae ibi sunt, res et summa res sunt. Res autem non distinguitur ratione a re, sicut nec rationes ut tales distinguuntur realiter a rationibus, ut infra q.3 dist.2 patebit.

G
4. Quartum, quod conceptus Deum et naturam divinam repraesentantes sunt duplices, distincti et indistincti.

Distincti sunt qui repraesentant obiectum in se ; et nihil aliud terminat huiusmodi actus seu conceptus intelligendi, ita quod nec eo conceptu nec aliqua parte eius aliquid aliud ab illa re intelligitur. Et tales sunt cognitiones intuitivae vel abstractivae praesupponentes intuitivas. Sed conceptus indistinctus est qui non est rei in se et qui secundum se totum vel eius partem repraesentat aliud ab ipsa re. Et dicitur conceptus rei in se, ad cuius formationem res in propria praesentia obiective movet intellectum. Et hoc naturaliter loquendo. Unde de nulla re non sensata possumus habere distinctam notitiam pro statu illo, exceptis quibusdam actibus et passionibus propriis. Et illa cognitio Dei distincta est pro statu illo nobis impossibilis per potentiam naturae.

Conceptus indistincti de Deo sunt duplices, communes et proprii : communes Deo et creaturae et proprii convenientes soli Deo.
Communium quidam absoluti, quidam connotativi. Exemplum primi : conceptus entis, substantiae, spiritus, sapientiae, iustitiae, intellectus, voluntatis etc., dummodo praecise important res illas absolutas, non connotando actum seu aliquid aliud. Connotativi duplices, scilicet affirmativi et negativi. Affirmativi ut productivus, conservativus, destructivus ; negativi ut immortalis, incorporeus, indivisibilis.
Proprii sunt duplices, scilicet absoluti et connotativi. Proprii absoluti iterum sunt duplices, scilicet simplices et complexi. Absoluti simplices hic in via haberi non possunt, sed bene complexi absoluti, ut substantia, existens, iustitia, sapientia etc. Proprii connotativi simplices ut creativus, annihilativus, infinitum, aeternum. Sunt etiam aliqui proprii complexi.

H
5. Quinto : Circa ordinem horum conceptuum quantum ad esse magis vel minus notum considerandum est quod conceptus distincti sunt priores, id est notiores respectu cuiuscumque praedicati quam conceptus indistincti, ita quod omnis propositio vera notior est, in qua subiicitur vel praedicatur conceptus distinctus Dei, quacumque propositione ex conceptibus indistinctis constituta.

Inter conceptus distinctos etiam est ordo respectu praedicatorum de eis praedicabilium, quia per prius, id est notius convenit conceptui distincto praedicatum, quod praedicatur de eo formali ter, quam quod solum de eo praedicatur secundum praedicationem identicam, ut personalia et notionalia. Item : Persona, suppositum prius convenit Patri aut Filio quam essentiae. Et creare prius convenit essentiae quam personae, quia personae ratione essentiae convenit.
Indistinctorum conceptuum etiam est ordo, quia absoluti magis communes videntur priores absolutis minus communibus respectu ceterorum praedicatorum et conceptus convertibiles priores non convertibilibus.

Ex istis potest colligi haec conclusio responsalis ad quaestionem : Omnis propositio necessaria, in qua aliquid affirmatur vel negatur de Deo, dubitabilis, cuius praedicatum alicui alii termino prius convenit quam subiecto talis propositionis vel prius ab eo removetur, haec et sola talis est demonstrabilis ; et ita eius notitia evidens est scientia proprie dicta. Hoc est : Omnis propositio de Deo necessaria, dubitabilis, mediata est demonstrabilis.

I
Corollarium : Nulla propositio necessaria, cuius extrema sunt notitiae distinctae Dei, est demonstrabilis, quia per se nota est.

Corollarium secundum : Nulla propositio necessaria, cuius alterum extremum est cognitio distincta Dei, est demonstrabilis, quia per se nota.
Corollarium tertium : Propositionum constitutarum ex cognitionibus indistinctis Dei quaedam sunt demonstrabiles, scilicet necessariae et mediatae, quaedam non, ut contingentes vel immediatae.

 

Huius speculatio sufficienter colligitur ex conclusionibus Doctoris, quae, licet numero multae sunt, tamen in illis sufficienter habentur.
Ex quibus patet quod opinio Scoti, quam Auctor recitat et impugnat, in duobus deficit :
Primo, quia non est talis ordo essentialium attributorum, notionalium et respectivorum ad extra, qualem ipse imaginatur ; nec stat principium suum.
Secundum : Esto quod esset talis ordo rationum in divinis, propter quem una propositio ex eis esset prior alia, non tamen una esset demonstrabilis per aliam, tum quia illa prioritas non sufficeret ad demonstrationem, tum quia omnes propositiones constitutae ex rationibus distinctis Dei sunt per se notae et per consequens indemonstrabiles etc.

 

QUAESTIO TERTIA

A. Utrum passio scibilis de aliquo scientia proprie dicta distinguatur ab eo realiter

 

Haec quaestio sicut et praecedens ab aliquibus ponitur ut appendicium quoddam ad primam quaestionem principalem, ita quod duae praecedentes cum illa tertia constituant unam principalem quaestionem. Verum sive sit quaestio principalis sive non, non est curae, dum constat de re, quia tertio loco in ordine quaestionum reperitur.

Itaque recitata opinione, scilicet quod passio quaecumque est realiter eadem cum subiecto, et ea impugnata, multiplex ponitur passionis acceptio pro intellectu terminorum. Accipitur enim quandoque ‘passio’ realiter pro re quae alteri competit vel quae dicitur alteri competere, hoc est pro forma inhaerente ; alio modo logicaliter pro termino accidentaliter de alio praedicabili. Possunt poni et aliae acceptiones, sed illae nunc sufficiunt ad nostrum propositum.

B
1. Hoc notabili praemisso, est conclusio prima : Passio realis distinguitur a suo subiecto. Probatur : Quia omnis forma inhaerens, sive accidentalis sive substantialis, distinguitur a suo subiecto cui inhaeret ; passio realis est huiusmodi ; ergo.

2. Secunda conclusio : Omnis passio logicalis distinguitur a suo subiecto. Probatur : Quia passio logicalis (hoc est : terminus accidentaliter de alio praedicabilis) connotat super suum subiectum et praedicatur de suo subiecto ; sed subiectum non est idem praedicato ; ergo non est idem subiecto.
3. Tertia conclusio : Nihil quod inest alteri est idem ei cui inest, sive ‘inesse’ dicat inexistentiam per inhaesionem realem, sive inexistentiam per praedicationem, ita quod ‘inesse' valet : id est affirmative praedicari.
4. Quarta conclusio : Passio tam realis quam logicalis, cum sit distincta a suo subiecto, est ab eo separabilis. Patet illa conclusio. Attamen passio logicalis quia numquam vere negatur de suo subiecto secum convertibili et supponente, ideo quandoque dicitur ab eo separari non posse ad intellectum nunc datum etc.

 

Si quaeris : Quomodo passio distinguitur a suo subiecto ? dico quod in voce et scripto distinguuntur realiter. Nam ille terminus 'risibile’ qui est passio termini 'homo’, non est ille terminus 'homo’, sive vox sive scriptum dicatur. Si passio pro termino mentali, distinguitur a subiecto realiter, supposito quod conceptus habeat esse subiectivum in mente et non tantum fictum seu obiectivum. Si vero habent tantum esse obiectivum et non esse reale, tunc distinguuntur ratione et non realiter. Nec sunt idem realiter, passio scilicet et id cuius est passio, quia non sunt res quaedam hoc modo, sed tantum rationes.

 

C
Attamen pro clariori intellectu dictorum notandum quod abstractum principaliter significat illud, quo rei convenit aliqua denominatio concretiva. Sic caliditas significat id, quo res aliqua dicitur calida ; albedo, quo res dicitur alba ; risibilitas, quo aliquid dicitur risibile ; similitudo, quo aliquid dicitur simile ; humanitas, quo aliquis dicitur homo ; corporeitas, quo aliquid dicitur corpus ; caecitas, quo aliquid dicitur caecum ; et sic de aliis.

Res autem denominatur multipliciter et a multis tam intrinsecis sibi quam extrinsecis, existentibus et non existentibus.
Nam rei primo aliqua attribuitur denominatio ratione suae essentiae ut illius, quod ipsa res est. Et tales denominationes frequenter sunt simpliciter absolutae ; ut sunt nomina, genera scilicet et species ac individua praedicamenti substantiae : homo, animal, lapis, corpus etc. Et horum abstracta significant idem synonyme cum suis concretis vel quasi concretis ; ut 'homo’ et 'humanitas’, capiendo utrumque absolute, sunt termini synonymi ; et licet vocaliter differant, tamen idem conceptus mentis correspondet utrisque.
Quandoque res denominatur ab una parte essentiali ; sicut homo dicitur rationalis ab anima rationali, capiendo 'rationale’ ut est differentia ; dicitur etiam materialis a materia. Et tunc abstractum significat illam partem essentialem, a qua res denominatur. Sicut 'rationalitas’ supponit pro anima rationali et significat eam absolute vel etiam connotative, connotando eam ut est pars essentialis hominis. Et sive absolute accipiatur sive connotative, non est synonymum cum ly ‘rationale’, quia ‘rationale’ supponit pro toto homine, ‘rationalitas’ non, sed pro sola anima.
Item : Quandoque res substantialis denominatur ab aliqua forma accidentali quae est res quaedam absoluta sibi inhaerens ; sicut albus ab albedine, est enim ‘albus’ res aliqua habens in se albedinem sibi inhaerentem ; sic virtuosus a virtute, iustus a iustitia, sciens a scientia. Et talia abstracta quandoque capiuntur absolute, ut significant illas formas accidentales simpliciter, nihil consignificando ; unde quaelibet res absoluta, id est non respectiva, potest significari absolute. Possunt etiam huiusmodi abstracta aliquando accipi connotative, ut significant huiusmodi formas ad subiectum, id est ut connotant eas per modum inhaesionis suo subiecto.
Quandoque res denominatur ab aliquo motu, vel actione vel passione ; ut mobilis, risibilis, tractabilis, passibilis. Et tunc abstractum significat motum, actum vel conceptionem cum aptitudine vel simpliciter in actu ; ut mobilitas, risibilitas etc.
Quandoque res denominatur ab aliquo sibi penitus extrinseco, etiam ab eo distante loco et subiecto ; ut calefactivus, creativus. Quae sic dicuntur ab effectu producibili in alio, qui penitus est extrinsecus suae causae efficienti ; sicut tunicatus, capuciatus, dexter, sinister, distans, propinquus, locatus, situatus, et sic de aliis.
Quandoque res denominatur a re quae non est, sive a carentia rei ; ut caecus, surdus, non-homo, corruptibilis. Et tales denominationes includunt negationem.
In omnibus his abstractum importat id a quo res denominatur.
 

D
Si quaeris : Pro quo supponit abstractum ? dicendum est : Si ab una re praecise, a seipsa vel alia, sumitur denominatio concretiva, abstractum supponit pro illa ; ut albedo, caliditas, quia praecise ab albedine vel calore dicitur aliquid album vel calidum. Si vero a pluribus sumitur denominatio concretiva, abstractum non supponit pro uno certo, sed pro omnibus, a quo denominatur concretum ; ut risibilis dicitur aliquis a potentia ridendi, quae realiter est anima, et ab actu ridendi. Haec autem sunt res, quia causa et effectus. Ideo risibilitas supponit pro utroque simul et pro nullo seorsum ; nisi diceretur quod inter illa plura esset unum principale habens ordinem ad aliud vel alia. Tunc abstractum posset supponere pro illo principali et connotare aliud vel alia, ad quae principale habet ordinem. Sic dici potest quod risibilitas supponit pro homine sive pro anima, connotando aptitudinem ridendi, id est connotando eam posse ridere.

 

E
Per hoc patet quid est respondendum, cum quaeritur ‘quid est’ de abstracto ; quia universaliter ad quaestionem ‘quid est' ?, id est ‘quae res est' ? de aliquo termino bene respondetur : Illud pro quo terminus quaestionis supponit.


Si vero abstractum includit negationem, non supponit pro aliquo in affirmativa ; ut caecitas, quia non dicit ens aliquod esse, sed abesse. Et ideo, cum caecitas sit privatio, caecitas non supponit, et per hoc nihil est caecitas.
Si dicis : Haec est vera : ‘Caecitas est privatio’ et affirmativa ; ideo extrema supponunt pro eodem et per consequens supponunt ; ergo caecitas pro aliquo supponit : Dicendum quod illa est vera prout copula ‘est’ dicit actum signatum, non exercitatum, ut tantum valet : ‘Caecitas est privatio’, id est caecitas significat privationem alicuius. Et sic caecitas capitur materialiter supponens pro termino, non pro re aliqua. Sed capiendo ly ‘est’ ut dicit realem existentiam extremorum, tunc haec est falsa ; sic enim caecitas nihil est.
Et ita forte posset responderi de omnibus abstractis connotativis, quod personaliter non supponunt pro aliquo. Et hunc modum tangit Auctor infra dist.5 q.1.

 

QUAESTIO QUARTA

A. Utrum omnis passio sit demonstrabilis de suo subiecto primo

 

Quaestio illa cum duabus sequentibus est mere incidentalis et ideo breviter summanda.
Hic positis notabilibus, subiungentur conclusiones responsales.

 

[Articulus 1]

1. Notandum ergo quod subiectum primum est subiectum, cui praedicatum potest competere, omni alio circumscripto, et nulli alii, ipso subiecto circumscripto. Exemplum : Huius praedicati ‘disciplinabile’, id est susceptivum disciplinae, tam anima intellectiva quam homo est subiectum. Sed anima intellectiva est subiectum primum, et homo non primum, quia hoc praedicatum ‘disciplinabile’ convenit animae etiam ab omnibus separatae, et nulli alteri convenit, separata anima. Homo autem est subiectum non primum, quia homine destructo, adhuc convenit animae.
In Logica dicit Doctor : Subiectum primum est, quando praedicatum non prius convenit superiori nec disparato ad ipsum. ‘Convenit’ intellige universaliter, et redit in idem. Ex quo sequitur quod non omne subiectum primum est convertibile cum eo, cuius est primum subiectum ; patet de anima intellectiva et ‘disciplinabile’, calore et‘calefactivum. Licet forte econverso omne subiectum convertibile est primum. Prima descriptio clarior est etc.

B
2. Secundo notandum quod passio est quadruplex : Quaedam importat formam absolutam inhaerentem, quaedam motum vel mutationem, quaedam aliquod extrinsecum affirmative, quaedam negative vel privative. Exempla patent supra. Nam illud connotat passio, quod abstractum principaliter significat.

3. Notandum tertio : Quandoque inter subiectum primum et passionem est aliquod medium, cui passio prius, id est notius convenit. Quandoque nullum est tale medium, utputa quando nulli notius convenit. Sed propositio illa, in qua passio de tali subiecto praedicatur, est immediata.

 

Diceres : Implicat quod inter subiectum primum et passionem sit aliquod medium. Probatur : Quia sit subiectum primum A, passio C et B medium ; tunc arguitur : Sequitur : B est medium inter A et C ; igitur B est subiectum C. Tenet consequentia, quia medium in maiore subiicitur respectu passionis. Ultra : B est subiectum C et est prius A ; ergo A non est primum subiectum.
Solutio : ‘Subiectum’ hic non capitur pro subiecto propositionis, sed pro subiecto passionis, id est pro termino complexo, de quo passio potest praedicari accidentaliter et convertibiliter. Et ita potest dari subiectum primum passionis, scilicet quo non datur prius subiectum, quod mediet, licet detur medium, quod non est subiectum, puta definitio.

 

[Articulus 2]

C
1. Conclusio prima : Passiones secundo modo non possunt demonstrari de suo subiecto primo, quia propositio immediata est indemonstrabilis. Sed passiones primo modo sunt demonstrabiles de suo subiecto primo. Quae autem passiones habeant medium, cui prius conveniant quam subiecto primo, conclusiones declara bunt quae sequuntur.

2. Conclusio secunda : Passio importans formam absolutam inhaerentem non est demonstrabilis de subiecto primo, sed talis passio noscitur de suo primo subiecto per experientiam.

3. Conclusio tertia : Talis passio est demonstrabilis de subiecto non primo per primum subiectum.

4. Conclusio quarta : Passio tertio modo dicta aliqua est demonstrabilis, aliqua non. Exemplum secundi : ut calefactivum non est demonstrabile de calore. Exemplum primi : ut habere tres potest demonstrari de triangulo et corruptibile de substantia composita etc.

5. Conclusio quinta : Passio negativa, cuius oppositum est demonstrabile de aliquo subiecto primo, potest demonstrari. Ut : Omne corruptibile est corpus ; nulla substantia simplex est corpus ; igitur nulla substantia simplex est corruptibilis etc.

 

QUAESTIO QUINTA

A. Utrum in omni demonstratione definitio sit medium demonstrandi

 

[Articulus 1]

1. Notandum primo quod quaestio illa intelligenda est de demonstratione potissima. Est autem demonstratio potissima demonstratio »propter quid, universalis utraque universalitate et affirmativa. Ex primo sequitur quod est per causam, id est medium causale ; ex secundo quod est in prima figura et primo eius modo ; ex tertio quod est ostensiva.

2. Secundo notandum quod definitio est duplex, scilicet quid rei et quid nominis, Definitio quid rei quandoque datur per causas intrinsecas sive per principia essentialia definiti, id est rei significatae per definitum ; et illa dicitur formalis, sive detur per partem materialem sive formalem sive utramque. Et illa definitio est solius compositi substantialis aut rei habentis partes distinctas eiusdem rationis, ut triangulus, qui componitur ex tribus lineis.

Aliquando datur definitio per extrinseca. Et illa dicitur materialis, quia frequenter datur per materiam, id est subiectum.

Definitio quid nominis etiam dupliciter accipitur : imo modo pro oratione, quam omnes intelligunt per nomen ; vel secundo pro oratione, cuius veritas de definito sequitur ex priori etc.

                                                                                                                 

[Articulus 2]

B
1. Conclusio prima : Demonstrationis potissimae medium quandoque est definitio, quandoque non. Quia aliquando nihil mediat inter definitionem et passionem, et tunc potest esse medium ; ut habere tres demonstratur de triangulo per definitionem. Quandoque aliquid mediat, et tunc non potest esse medium ; ut inter suscepti vum disciplinae et definitionem hominis mediat anima intellectiva, per quam potest passio demonstrari de definitione. Et ideo propositio, in qua passio demonstratur de definitione, non est immediata, quia est demonstrabilis. Praemissae autem in demonstratione potissima debent esse immediatae.

2. Conclusio secunda : Quando medium in demonstratione potissima est definitio, tunc debet esse definitio subiecti et non passionis. Probatur : Quia medium in tali demonstratione debet tantum importare causas passionis et nihil aliud. Definitio autem passionis importat ipsam passionem, quae non est causa suiipsius. Sed definitio subiecti importat subiectum, quod est causa materialis passionis, extendendo nomen materiae ad subiectum etc.

 

QUAESTIO SEXTA

A. Utrum sola propositio per se secundo modo est scibilis scientia proprie dicta.

 

[Articulus 1]

1. Notandum est primo quod propositio per se est propositio necessaria. Et omnis necessaria est per se. Nam omnis talis pertinet ad demonstrationem, vel ut conclusio, si est dubitabilis, vel ut principium, si non est dubitabilis vel indemonstrabilis.

2. Secundo notandum quod duo sunt modi dicendi per se, in quorum altero est omnis propositio per se, scilicet primus modus dicendi per se et secundus modus dicendi per se. Distinguuntur autem hi duo modi dicendi per se diversimode.

Secundum aliquos primus modus esse dicitur, quando praedicatum non dicit aliquid omnino distinctum ab importato per subiectum, ita quod nihil praedicabile universaliter de praedicato est extrinsecum subiecto. Quod est dictu : Propositio per se primo modo est propositio, in qua praedicatum praedicatur essentialiter de subiecto. Et sic sola illa propositio est per se, in qua superius quidditative vel differentia essentialis praedicatur de suo inferiori vel de eo cuius est differentia ; id est in qua praedicatum importat idem cum subiecto aut partem intrinsecam sive essentialem rei significatae per subiectum. Propositio per se secundo modo est propositio, in qua praedicatum importat aliquid realiter distinctum a subiecto, quod non est intrinsecum subiecto, ut : ‘Homo est risibilis’, ‘Deus est creativus’.

Aliter distinguit Lincolniensis. Nam secundum eum primus modus dicendi per se est propositio per se, in qua praedicatum est causa subiecti, sive intrinseca sive extrinseca. Secundus modus dicendi per se est econverso, scilicet quando subiectum est causa praedicati ad communem intellectum.

Ex illo patet quod secundum primum modum, hoc est per se secundo modo, materia est in potentia ad formam, quia forma quae importatur per praedicatum, est extrinseca materiae. Sed secundum secundum modum est in primo modo dicendi per se et similiter in secundo modo, quia sicut forma est causa materiae, ita materia est causa subiectiva formae. Et intelliguntur quae dicta sunt de affirmativis etc.

 

[Articulus 2]

B
Conclusio responsalis : Loquendo de scientia communiter ut distinguitur contra intellectum et est commune ad scientiam propter quid et quia, et capiendo demonstrationem large pro quolibet syllogistico discursu, quo propositio dubitabilis potest fieri evidens, non omnis propositio demonstrabilis et ita scibilis est per se secundo modo. Patet, quia aliqua propositio per se primo modo est demonstrabilis, ut illa : ‘Omnis asinus est animal’, quia potest esse dubia alicui intellectui et fieri sibi evidens per operationem, sic arguendo : Omne quod movet se est animal ; omnis asinus movet se ; ergo omnis asinus est animal etc.

 

QUAESTIO SEPTIMA

A. Utrum theologia, quae de communi lege habetur a theologis, sit scientia proprie dicta

 

[Articulus unicus]

1. Notandum primo quod Auctor circa hanc quaestionem recitat quinque opiniones, tres ad partem affirmativam et duas ad partem negativam.

Sunt enim qui tenent, quod habita fide principiorum theologiae, quorum non est scientia nec notitia evidens, in nobis acquiritur notitia conclusionum evidens ; et ita notitia conclusionum est proprie scientia, licet principia, ex quibus inferuntur, non sint evidenter nota. Sicut musica credit sua principia ex arithmetica et perspectiva ex geometria, et tamen tam musica quam perspectiva est vere scientia.

Alii dicunt quod habita fide principiorum theologiae, intellectus virtute illius fidei et intellectus agentis acquirit scientiam illorum principiorum, quia theologia non est fides secundum Augustinum : hac ascientia non pollent plurimi, licet ipsa fide polleant plurimi ; nec est intellectus, ars aut prudentia ; ergo scientia etc.

Tertii dicunt hoc idem quod secundi, sed dicunt quod hoc non est possibile in lumine fidei nec naturali, sed in lumine superiori, quod est medium inter lumen gloriae et fidei, quo clarius cognoscuntur veritates quam per solam fidem et minus clare quam in patria. Nunc ergo theologus clariorem habet notitiam credendorum quam fidelis non theologus.

Tenentium partem negativam primi et in ordine quarti dicunt ut philosophi quod ad omnem scientiam nobis possibilem possumus naturaliter attingere ; et ideo nullum mere credibile potest a nobis sciri evidenter. Contra hanc sunt sanctorum auctoritates.
Secundi sunt et quinti in ordine, cum quibus Auctor tenet hanc conclusionem : Quamvis credibilia possint evidenter sciri, non tamen a nobis pro statu illo secundum communem legem. Et ideo theologia, secundum quod communiter eam addiscimus, non est scientia proprie dicta etc.

 

B
2. Ad cuius evidentiam notandum secundo quod omnem habitum praeter fidem, quem acquirit theologus fidelis respectu credibilium, potest acquirere infidelis. Patet, quia nullus habitus est ponendus nisi qui ex actibus generatur aut quem Scripturae auctoritas cogit ponere. Sed nulla auctoritas Scripturae cogit ad ponendum aliquem habitum respectu credibilium praeter habitum fidei. Et omnem actum, quem habet fidelis circa credibilia praeter credendi actum, potest habere infidelis nutritus inter fideles theologos. Patet inductive etc.

C
Si quaeris : Quem actum vel habitum acquirit studens theologiae ? respondetur quod theologus per studium theologiae augmentat habitum fidei acquisitae, si praefuit, aut acquirit, si non praefuit. Ibi namque credenda recitantur. Et hic habitus non est in infideli, quoniam qui habet hunc habitum, credit, et ita iam fidelis est. Praeter haec tam fidelis quam infidelis acquirit multos scientiales habitus qui etiam in aliis scientiis acquiri possunt, et praeter illos acquirit multos habitus scientiales consequentiarum propriarum theologiae. Etiam acquirit opiniones circa veritates probabiliter ostensas, item multos habitus apprehensivos tam terminorum quam propositionum. Et mediantibus illis potest habere omnes actus possibiles theologo praeter solum actum credendi. Quibus mediantibus potest praedicare, docere, roborare et cetera omnia talia quae pertinent ad theologum. Nihil autem horum, ad quae requiritur fides, est scientia proprie dicta. Et cum nulli credibilium potest assentiri sine fide secundum omnes, sequitur quod de credibilibus non est scientia proprie dicta.

Unde breviter : Nullus habet scientiam alicuius veritatis, nisi evidenter noscat principia seu praemissas ex quibus infertur. Neque musicus neque perspectivus habet scientiam suarum conclusionum, nisi evidenter noscat principia. Non ergo credit principia, sed evidenter noscit, quamvis illam evidentem notitiam in eo causarunt demonstrationes geometricae vel arithmeticae. Impossibile est enim maiorem esse evidentiam conclusionis quam praemissarum. Ideo ubi praemissae tantum creduntur, conclusio creditur et non scitur.

 

D
3. Notandum etiam est pro intellectu Doctoris quod in solutione unius rationis, quae tangit quomodo intellectus noster distinguit inter Deum et creaturam, respondet sic, quod per conceptum compositum proprium Deo ; ut cum per discursum concludit aliquod ens esse infinitum, primum et summum, habet hunc conceptum ‘ens infinitum et summum’ qui est proprius Deo. Et quia scit nullam creaturam esse huiusmodi, ideo distinguit illud ens ab omni creatura. Nec alius conceptus Deo proprius est nobis possibilis in via.

Et si quaeritur : Ad quid terminatur ille actus intelligendi ? dicitur quod ad conceptum illum, si conceptus habet tantum esse obiectivum. Si vero conceptus ipse est actus intelligendi, tunc terminatur ad Deum, quia illo conceptu composito nihil intelligitur nisi Deus, quia supponit solum pro Deo, licet partes eius supponant tam pro Deo quam pro creatura.

E
Sed contra illud quod nunc dictum est et habet Doctor in responsione ad secundam probationem secundae opinionis, scilicet quod non potest haberi conceptus simplex proprius de Deo : Videtur enim quod ab illo extremo complexo 'ens infinitum’ seu 'ens summum’ (quod esse probatur per discursum) possit formari conceptus incomplexus significans tale ens summum vel infinitum. Et ille erit conceptus simplex et proprius Deo. Nam si cognosco per discursum quod illud, quo formaliter aliquid dicitur album, est qualitas distincta a subiecto albo, statim possum formare conceptum absolutum et proprium talis qualitatis, qui est conceptus albedinis. Igitur sic erit in proposito.

Et confirmatur : De quocumque possum cognoscere, quod est aliquid unum ab aliis discretum, de illo possum formare conceptum simplicem illam rem unam praecise significantem ; sed de Deo cognoscimus per fidem quod est ens unum ab omni creatura distinctum ; ergo de Deo possumus formare conceptum simplicem praecise Deum repraesentantem.
Item : Possumus imponere vocem ad incomplexe et distincte Deum significandum, qualis est vox 'Deus’, quae absolute et praecise significat Deum et distincte, sed vox non nisi mediante conceptu correspondente nec aliter quam conceptus correspondens, quia est synonyma conceptui. Et ideo conceptus sibi correspondens significat Deum incomplexe, absolute et distincte.

 

F
Pro solutione est notandum quod conceptus rei absolutus et proprius formari non potest, nisi res illa fuerit in se et intuitive cognita ; quia nisi sic, caecus posset habere conceptum absolutum et proprium coloris et albedinis, quod patet esse falsum. Et ideo conceptum absolutum et proprium de Deo habere non possumus. Sed quid de connotativo ? Nam videtur quod possum formare conceptum significantem substrative rem, connotando eam esse principium omnium sive summam etc. Ille erit proprius Deo et simplex qualitas, sicut notitia intuitiva sensibilis est qualitas simplex, non composita ex partibus diversarum rationum, licet habeat plures modos significandi.

Quod si verum est, pro salvando Auctore potest consequenter dici quod conceptus simplex dupliciter accipitur : uno modo large pro conceptu qui est una qualitas non composita ex partibus diversarum rationum, non curando, an tantum habet unum modum significandi vel plures ; alio modo stricte pro conceptu qui est simplex qualitas et non habet nisi unum modum significandi. Et sic solus conceptus absolutus dicitur simplex, quoniam etsi connotativus fuerit simplex qualitative, non tamen est simplex repraesentative, quia aequivalet suo quid nominis, quod significat aliquid in recto et aliquid in obliquo, et ita virtualiter est compositus.

G
Per hoc ad rationes dicitur quod potest formari conceptus simplex primo modo ab extremo complexo ; sed ille erit connotativus et ita virtualiter compositus. Et ad probationem de formatione conceptus absoluti albedinis dicendum quod conceptus absolutus albedinis formari non posset nisi praevia eius cognitione intuitiva ; et ideo, quantumcumque caeco persuadetur quod albedo est qualitas quaedam realiter distincta ab eo quod dicitur album, tamen numquam potest formare conceptum absolutum albedinis.

Ad confirmationem conceditur quod de eo, quod cognoscimus esse unum etc., possumus formare conceptum simplicem large, sed non stricte. Auctor autem loquitur de proprio simplici stricte etc.
Ad secundam confirmationem dicitur quod vox potest imponi ad significandum rem distinctius quam possit a nobis intelligi ; de quo tractatur clare dist.22.

 

H
Item quaeritur : Utrum per studium theologicum etiam possit acquiri opinio credibilis. Dicendum quod de credito non potest, quia si creditum persuadetur, fides augetur, non nova adhaesio generatur. Sed si ad aliquod credibile nondum explicite creditum adducantur persuasiones, illae possunt generare opinionem. Hinc opiniones multae doctorum in theologia de credibilibus, licet nondum ab ecclesia tamquam credibilia determinatis. Alia ad hoc dubium necessaria patent ex praecedentibus quaestionibus. Et vide hic Petrum de Alliaco qui latius hanc materiam prosequitur et aliquo modo distinctius, q.1 art.2 et 3.

Item : Quomodo fides est notitia certissima, quamvis non sit evidens. Habes infra in III dist.23 q.2 art.1.

 

QUAESTIO OCTAVA

A. Utrum habitus theologiae sit realiter unus secundum numerum

 

In illa quaestione recitatis et impugnatis duabus opinionibus, ad quaestionem respondet Doctor primo de habitu in generali, secundo in speciali de theologia. Dehinc quattuor movet dubia.

 

[Articulus 1]

In generali satis evidenter ostendit distinctionem habituum acquisitorum secundum distinctionem actuum, quorum sunt sive ex quibus generantur. Et quia alius est assensus principii, alius conclusionis, alii et distincti sunt assensus diversarum propositionum, sive conclusionum sive principiorum, nedum numero, sed etiam specie, sicut propositiones, quarum sunt, differunt specie. Siquidem omnes propositiones non-synonymae, saltem mentales, differunt specie, quia plus differunt quam synonymae, quae tamen differunt numero, quia duarum synonymarum una non est alia. Unde concluditur quod scientiae totales, ut metaphysica, naturalis philosophia etc., non sunt unus habitus numero, sed aggregatae ex pluribus habitibus nedum numero, sed specie distinctis, ordinem tamen aliqualem habentibus.
Et per hoc theologia acquisita non est unus habitus ; secus de infusa fide : hic est unus habitus numero in uno intellectu.


Haec est summarie intentio Doctoris in littera, quam aliquot explicat dictis.

B
1. Primum dictum est de habitu in genere : Tenendum est quod habitus acquisitus ex actu circa principium tantum distinguitur et est alius ab habitu conclusionis.
Nam habitus principii est causa habitus conclusionis mediata, quia causa assensus principii, a quo cum alio principio seu minore generatur scientia conclusionis actualis, et ab illa habitus conclusionis. Sed omnis causa mediata vel immediata distinguitur a suo effectu.
Item : Habitus principii est perfectior habitu conclusionis, I Posteriorum ; ergo distinguitur ab eo.

2. Secundum dictum Doctoris est : Distinctarum conclusionum distincti sunt habitus. Patet, quia distincti actus. Nunc autem semper habitus proportionatur actibus, ex quibus generatur, secundum identitatem et diversitatem, ita quod semper tanta est identitas et diversitas in habitibus quanta in actibus, ex quibus generantur vel augmentantur, quia habitus immediate inclinant ad actus et non ad obiecta nisi mediante actu. Ergo distinguuntur immediate (saltem arguitive) per actus etc.

C
3. Tertium dictum est : Aliquando conclusionis et principiorum simul seu coniunctim potest esse unus habitus. Patet, quia totius demonstrationis potest esse unus actus, quo assentio toti demonstrationi tamquam uni propositioni. Est enim una propositio hypothetica, ergo unus habitus ; siquidem uno actu adhaesivo assentimus propositioni, sive sit categorica sive hypothetica sive consequentialis, eo quod est una veritas. Si enim imo actu simplici assentimus propositioni ex paucis terminis compositae, quare non ex multis ?

D
4. Quartum dictum : Identitas ac diversitas habituum sequitur identitatem et diversitatem specificam actuum, ex quibus generantur, et non identitatem vel diversitatem obiecti, quia semper tanta est identitas vel diversitas specifica in habitibus quanta est in actibus, ex quibus habitus generantur vel augmentantur.

Notat etiam Doctor post praedicta in q.1 Prologi et infra q.9 quod scientia una aliquando capitur pro collectione multorum habentium ordinem determinatum propter conclusiones ordinatas ex unitate subiecti earum vel praedicati ; ut dum de earum subiectis demonstrantur diversae passiones vel una passio de diversis subiectis. Et propter huiusmodi ordinem conclusionum aggregatum ex habitibus eorum dicitur una scientia. Et sic communiter loquuntur philosophi de unitate scientiae.

E
Considerandum etiam est circa terminum ‘theologia’ quod dupliciter accipitur :

Uno modo ut idem est theologia et fides infusa. Et sic theologia est unus habitus numero in imo intellectu ; de quo latius in tertio.
Alio modo theologia includit fidem acquisitam et aliquos habitus adhaesivos evidentes tam propositionum quam conclusionum et cum hoc habitus apprehensivos omnium, de quibus tractatur in theologia acquisita, sive complexorum sive incomplexorum. Et tunc sicut actus credendi et assentiendi distinguuntur specie, ita et habitus ex eis geniti.

 

[Articulus 2]

F. Istis sic praemissis ponuntur conclusiones ad dubium motum responsales etc.

 

1. Conclusio prima : Accipiendo theologiam ut includit fidem infusam seu ut est idem cum fide infusa, potest dici una numero ; de quo in tertio libro dicendum est.
2. Conclusio secunda : Accipiendo theologiam ut includit fidem acquisitam et habitus acquisitos evidentes tam propositionum quam consequentiarum quam etiam actus comprehensivos complexorum et incomplexorum, non est una numero. Patet, quia diversorum actuum sunt diversi habitus ; sed actus illi sunt diversi specie et numero ; ergo et habitus etc.

 

[Articulus 3]

G. Hic movet Auctor quattuor dubia.

 

1. Primum, quomodo se habent ad invicem (quoad perfectionem) habitus principii et habitus conclusionis. Solutio : Habitus principiorum est perfectior, quia evidentior. Nobilitas autem habituum attenditur ex evidentia et nobilitate obiecti. Nunc autem obiectum conclusionis est etiam obiectum alicuius principii partiale etc.

2. Secundum dubium, an habitus principiorum sit causa habitus conclusionis. Responsio : Notitia principiorum est causa effectiva non conclusionis, sed notitiae conclusionis. Secundum patet, quia notitia sive assensus conclusionis acquiritur per notitiam principiorum. Primum patet, quia neque praemissae nec praemissarum notitia causat conclusionem, cum conclusio formari potest sine praemissis, etiam praemissae sine conclusione. Sed positis praemissis et conclusione et notitia praemissarum, statim habetur notitia conclusionis etc.

3. Tertium dubium est, quae sit necessitas ponendi habitum respectu principiorum, cum intellectus sit determinatus ad principia, maxime per se nota, et potentia determinata non indiget habitu determinante. Solutionem remittit ad tertium librum etc.    

H
4. Quartum dubium est, qualis sit ille habitus, qui ponitur unus respectu principiorum et conclusionis. Solutio : Est sapientia. Et sapientia aequivalenter est intellectus et scientia. Unde ponit sapientiam esse habitum totius demonstrationis, sicut intellectus est habitus principii et scientia habitus conclusionis.    

Verum sapientia accipitur aliquando generaliter pro habitu totius demonstrationis ex primis principiis. Et ita etiam invenitur in artibus mechanicis secundum quod dicimus sapientem latomum, sapientem statuificem, ut habetur VI Ethicorum cap.8. Aliter accipitur sapientia pro habitu demonstrationis quae est nobilissimorum obiectorum.

Quod autem sapientia sit simul intellectus et scientia aequivalenter, id est totius demonstrationis, probat auctoritate Philosophi VI Ethicorum et ratione, quia nisi sic, non distingueretur ab intellectu et scientia. Nam omnis propositio necessaria aut est principium aut conclusio. Si principium, eius est intellectus ; si conclusio, eius est scientia. In hoc ergo distinguitur, quia sapientia non est alicuius unius propositionis necessariae categoricae, scilicet principii vel conclusionis, sed est respectu utriusque simul principii et conclusionis, id est totius demonstrationis. Intellectus autem est respectu principii, et scientia respectu conclusionis.

 

Sequitur quaestio nona circa secundam partem Prologi de subiecto.

 

QUAESTIO NONA

A. Utrum Deus sub propria ratione deitatis sit subiectum theologiae

 

In illa quaestione plura continentur notatu digna ; quam hic placuit in duos partiri articulos. In primo articulo recitata et impugnata opinione Scoti q.3 Prologi, ostendit quid sit de ratione subiecti primi scientiae et quomodo unius scientiae est imum subiectum. In secundo articulo praemissis quibusdam suppositionibus, respondet ad quaesitum.

 

[Articulus 1]

Circa primum est opinio Scoti q.3 Prologi, quod ratio subiecti primi est continere in se virtualiter primo omnes veritates illius habitus. Ubi nota quod continere virtualiter nihil aliud est quam continere causaliter, id est posse causare aliud. Et ita unam notitiam virtualiter continere aliam notitiam est unam notitiam posse causare aliam ; sicut notitia praemissarum virtualiter continet notitiam conclusionis. Probat ipse sic : Nam subiectum primum continet propositiones immediatas. Et quia subiectum earum continet praedicatum et ita evidentiam totius propositionis, propositiones autem immediatae continent conclusiones, ergo subiectum propositionum immediatarum continet omnes veritates illius habitus.

B
Contra illam opinionem ponit Auctor : Numquam una notitia incomplexa rei unius cum intellectu est causa sufficiens respectu primae notitiae incomplexae alterius rei. Patet per experientiam, quia quantumcumque cognoscat aliquis intuitive et perfecte rem aliquam, numquam per hoc cognoscit aliam rem notitia incomplexa et propria, quia talis notitia erit intuitiva vel abstractiva. Intuitiva naturaliter haberi non potest nisi effective a re ipsa, abstractiva autem praesupponit intuitivam. Ideo caecus non potest habere notitiam distinctam et propriam colorum.

Secundo : Quod subiectum non semper continet virtualiter passionem suam. Patet, quia passiones frequenter connotant aliqua realiter a subiectis distincta et quae non continentur virtualiter in subiecto etc.

Tertio : Quod mon semper notitia distincta subiecti et notitia distincta passionis immediate continent virtualiter notitiam propositionis immediate ex ipsis constitutae, quia requiritur saepe experientia. Ut : 'Calor est calefactivus’ est immediata, et tamen quantumcumque distincte cognoscatur calor et calefactio, non plus sine experientia cognoscitur quod calor est calefactivus quam quod albedo est albedinis productiva. Sic de homine et risibili etc.

C
Quarto : Non est de ratione subiecti scientiae quod virtualiter contineat passiones. Patet etc.

Quinto : Non est de ratione subiecti quod ab eo denominetur et specificetur scientia. Patet, quia de eodem subiecto re et ratione possunt esse distinctae scientiae propter diversitatem passionum. Nec est de ratione subiecti quod ab eo scientia habet suam dignitatem, quia subiecto existente eodem, propter nobilitatem passionum potest una scientia esse nobilior alia ; ut scientia illius : ‘Homo est beatificabilis’ est nobilior scientia illius : ‘Homo est risibilis seu mortalis’.

Sexto : Non est de ratione subiecti quod sit primum occurrens intellectui in illa scientia, et alia sub ratione eius. Patet, quia aliquando passio est prior subiecto primitate generationis et primitate perfectionis, quia aliquando passio est notior et perfectior, quia accidentia et operationes importatae per passiones frequenter sunt notiores substantia importata per subiectum, et forma importata per passionem materiae est perfectior materia. 

Per hoc patet septimo, quod non est de ratione subiecti quod sit primum movens vel prima ratio movendi intellectum ad omnem notitiam, ad quam inclinat habitus, nec octavo, quod principaliter intendatur eius notitia, quia principaliter intenditur notitia totius propositionis. Similiter aliquando subiectum aeque perfecte praecognoscitur, sicut luna non perfectius cognoscitur, quia scitur quod eclipsatur ; sed bene per hanc aliquid aliud de ea cognoscitur quod prius non cognoscebatur. 

D
Ad rationem itaque subiecti scientiae nihil aliud requiritur nisi quod sit subiectum propositionis scitae, ita quod idem et sub eadem ratione est subiectum scientiae et subiectum conclusionis scitae. Probatur : Quia scientia haberi non potest sine notitia subiecti illius scientiae. Sed scientia potest haberi sine notitia cuiuscumque, quod non est notitia alicuius praemissarum aut conclusionis aut extremitatum, scilicet subiecti, medii vel praedicati etc. Ergo subiectum scientiae erit aliquod horum duorum ; et non praemissa vel conclusio nec medium nec praedicatum ; ergo subiectum conclusionis.

Ex illo patet quod scientiae, quae est aggregative una, non est unum subiectum, sed tot subiecta quot conclusiones habentes diversa subiecta, licet inter illa potest esse multiplex ordo, scilicet ordo praedicationis sive communitatis, ordo perfectionis, ordo totalitatis. Et frequenter primum inter illa assignatur subiectum scientiae aggregative. Sed sicut scientia aggregative in veritate non est una scientia, sic nec habet unum subiectum simpliciter, sed multa, inter quae unum potest esse primum aliqua primitate ; quod late declaratur.

 

E
Haec quae nunc dicta sunt de ratione subiecti scientiae, forte clarius sic possent dici :

Supponendo primum quod per subiectum intelligitur aliquis terminus simplex incomplexus, saltem complexione propositionali. Patet, quia subiectum est id, de quo praedicantur passiones ; et per consequens erit extremum propositionis seu conclusionis, et ita non complexum propositionale.

Secundo supponendum quod subiectum non est in scientia proprie loquendo tamquam aliquid scientiae. Patet, quia scientia est notitia habitualis vel actualis adhaesiva conclusionis demonstrabilis, quae est simplex qualitas, non composita ex partibus diversarum rationum. Potest enim componi ex gradibus intensionalibus, qui sunt eiusdem rationis. Et ideo subiectum, quod est notitia apprehensiva et ita alterius rationis, non est pars talis habitus.

Sequitur ergo, cum dicitur subiectum esse scientiae, quod est scientiae tamquam aliquid requisitum ad esse scientiae in esse vel fieri. Cum autem ad generationem scientiae nihil aliud requiritur cum intellectu et generali influentia causae primae nisi praemissae et conclusio et assensus praemissarum generantium notitiam actualem conclusionis et partes harum, id est extrema, ex quibus praemissae et conclusio constituuntur (his enim positis, omnibus aliis circumscriptis, ponitur scientia), oportet quod subiectum sit aliquod horum. Et non est propositio nec assensus propositionis, patet. Ergo erit extremum propositionis. Sed in demonstratione non sunt nisi tres termini qui sunt extrema in praemissis et conclusione, scilicet medium et subiectum ac praedicatum conclusionis. Subiectum autem non est medium nec praedicatum, quia hoc est communiter passio. Erit ergo subiectum conclusionis.

Ex quo sequitur quod tot sunt subiecta scientiarum quot sunt conclusiones scitae sive scientiae conclusionum diversa subiecta habentes. Verum inter subiecta scientiarum multiplex est ordo, ut patuit, praedicationis scilicet et perfectionis etc. Et secundum hoc inter illa multa est unum subiectum primum in illo ordine, et hoc potest dici subiectum attributionis totalis scientiae.
Et communiter assignatur subiectum communius in illo ordine et simplicius, id est minus connotativum. Et secundum hoc possunt salvari quae communiter dicuntur de subiecto attributionis in scholis modernorum etc.

 

[Articulus 2]

F
Pro articulo secundo supponendum est quod subiectum accipitur dupliciter : vel pro subiecto praedicationis vel inhaesionis. De secundo nihil ad propositum.

Primo modo accipitur pro altero extremo propositionis, scilicet termino vel conceptu, de quo dicitur praedicatum. Accipitur aliquando pro re significata, pro qua supponit huiusmodi terminus. Differentia etiam est inter subiectum scientiae et obiectum. Obiectum est conclusio scita, cuius subiectum est subiectum scientiae. Subiectum itaque est pars obiecti.

Supponitur etiam ex dicendis dist.3 q.2 et ex dictis q.2 quod res potest intelligi in se sive distincte, ita quod nihil aliud terminat actum intelligendi. Illo modo non potest a nobis Deus in via intelligi naturaliter, ut patet q.1 et 2.

Alio modo potest intelligi in conceptu communi vel cognitione communi sibi et aliis, secundum se totam vel secundum suas partes. Sic cognoscimus Deum pro statu illo conceptu communi Deo et creaturae vel conceptu composito proprio Deo secundum se totum, cuius tamen partes conveniunt creaturae, ut ens summum infinitum etc.

Supponitur etiam ex q.1 Prologi et q.8 eiusdem quod scientia accipitur vel pro simplici habitu vel aggregative. Sic etiam theologia accipitur vel pro theologia viatorum vel beatorum etc. De hoc q.1 et 8 Prologi.

 

G
Conclusio prima : Accipiendo subiectum pro re significata, pro qua supponit subiectum scientiae, in aliqua parte theologiae Deus sub ratione deitatis est subiectum, in aliqua Pater, in aliqua Filius, in aliqua Spiritus Sanctus, in aliqua creatura ; quia illud est subiectum, pro quo supponit subiectum conclusionis. Nunc autem in aliqua conclusione supponit pro Deo, in aliqua pro Patre etc.

Conclusio secunda : Capiendo subiectum pro termino supponente, sic nec Deus nec res aliqua extra animam, quae non est signum, est subiectum theologiae, nec totalis nec partialis etc.

Conclusio tertia : In diversis partibus theologiae diversa sunt subiecta, et quandoque etiam unum, quando de uno subiecto dicuntur seu demonstrantur diversae passiones indiversis conclusionibus etc.

De theologia beatorum possent poni consimiles conclusiones ; in qua similiter secundum diversitatem cognitionum et conclusionum diversa sunt subiecta.          

H
Si quaeritur : Quid est subiectum primum theologiae prout accipitur aggregative ? dicendum quod secundum diversos modos primitatis possunt poni diversa subiecta prima. Unde Deus sub ratione deitatis est primum subiectum perfectione respectu creaturarum. Sed respectu personarum etiam est aliqua prioritate primum ; de qua infra dicetur. Sic Christus potest poni subiectum primum prioritate continentiae, quia continet naturam divinam et creatam. Similiter res et signa possunt poni subiectum propter prioritatem communitatis, quia quaecumque tractantur in theologia, sunt res vel signa. Sed Deus sub ratione redemptoris vel ratione glorificatoris non est subiectum, quia illae rationes non sunt rationes subiecti, sed magis praedicati. Istae enim sunt propositiones theologicae : 'Deus est redemptor’, 'Deus est glorificator’, ubi ratio redemptoris et glorificatoris respiciunt praedicatum et non subiectum etc.

I
Sed si quaeritur : De quibus est theologia ? Solutio : Theologia sumitur quandoque, ut patuit quaestione praecedenti et q.1 Prologi circa terminum 'veritas theologica’, pro fide infusa ; alio modo pro omni habitu simpliciter theologico fidei acquisitae, ut supra patuit quaestione praecedenti.

Primo modo theologia nostra non est de omnibus, nec complexis nec incomplexis. Sic enim respicit solam fidem infusam quae una dicitur in patribus et nobis, ut doceri solet in tertio.

Secundo dicitur quod est de omnibus rebus significatis per terminos propositionum theologicalium. Et quia non est aliquis terminus, de quo non possit praedicari passio theologica (omne enim ens est creator vel creatura, item perpetuabile, creabile, annihilabile, factibile sive causa secunda extrinseca etc.), ergo potest dici quod est de omnibus incomplexis, non tamen de omnibus complexis sive conclusionibus tamquam scibilibus propinquis, quia non omnes conclusiones demonstrabiles demonstrantur in theologia ; non enim metaphysicales nec logicales.

Corollarie sequitur : Hoc secundo modo theologia habet tractare de quolibet ente in particulari, quia de Deo creatore omnium et causa communissima, item de creaturis et facturis Dei et effectibus illius causae communis. Vide de hoc latius in Scoto q.3 Prologi in fine.

 

Circa tertiam partem Prologi movetur haec quaestio decima.

 

QUAESTIO DECIMA

A. Utrum sola operatio potentiae sensitivat sit praxis

 

Quaestio illa movetur propter intellectum clariorem horum quae dicentur in quaestionibus sequentibus.

 

[Articulus 1]

1. Recitatis itaque et impugnatis duabus opinionibus, quarum secunda est Scoti q.5 Prologi tenentis quod praxis est actus alterius potentiae quam intellectus, naturaliter posterior intellectione, natus elici conformiter rationi rectae ad hoc, ut sit rectus, venit primum considerandum quod quaestio quoad multa, quae in ea dicuntur, explicatur et resolvitur infra in Doctore dist.35 q.6, quorum intellectus necessarius est hic in proposito. Vide etiam in Doctore in II q.3.

 

2. Secundo considerandum quod quaestio haec magis est de nomine quam de re. Nam in re talis est processus in nostris actionibus : Primo intellectus ostendit finem et ea quae sunt ad finem ; quem sequitur vel quem sequi potest volitio finis ; deinde consilium de his quae sunt ad finem ; post hoc sententia dictans, quid eligendum, quid omittendum ; hinc sequitur electio ; post hanc, si non sit impedimentum, sequitur exsecutio. Quod autem illorum debet dici praxis, de hoc est quaestio etc.

B
'Praxis’ secundum Eustratium accipitur large pro operatione cuiuscumque virtutis, sive liberae sive naturalis.

Stricte dicitur operatio cognitiva sive passio consequens cognoscentem inquantum cognoscens. Et illo modo omnis cognitio et quilibet actus potentiae cognitivae vel appetitivae et passio consequens, ut delectatio, tristitia, possunt dici energia vel praxis.
Strictius accipitur pro operatione quae est in potestate nostra ; quale est omne opus virtutis aut vitii.
Strictissime accipitur pro omni operatione conformiter elicita dictamini rectae rationis et electioni voluntatis etc.

Primis duobus modis non accipitur in proposito, sed tertio vel quarto modo, patet.

 

C
3. Consequenter notandum quod doctores distinguunt inter intellectum practicum, speculativum et consiliativum. Quae est distinctio non rerum, sed nominum. Nam idem intellectus est practicus, speculativus et consiliativus.

Dicitur enim intellectus practicus intellectus habens in se principia vel conclusiones practicas, ut intellectus dictans aliquem finem appetendum vel prosequendum. Et illud dictamen seu propositio haec significans dicitur principium practicum. De quo dicit Philosophus : Sicut principium in speculabilibus, ita finis in agibilibus ; quia voluntas nihil agit nisi propter finem a ratione dictatum vel ex libertate sua praestitutum. Et per consequens omnis actio voluntatis quae non est respectu finis, praesupponit volitionem finis.

Intellectus autem consiliativus est tantum respectu conclusionum practicarum. Dictato enim per intellectum sine consilio praevio aliquem finem esse appetendum, intellectus consiliatur, quibus mediis finis ille melius attingatur. Et habita investigatione concludit tandem quod per tale medium determinatum finis est attingendus. Intellectus ergo sic consilians, investigans et concludens dicitur intellectus consiliativus.

Patet ergo quod intellectus practicus est superior ad intellectum consiliativum, quia practicus est tam respectu principiorum quam conclusionum, id est tam respectu finis quam respectu mediorum ; consiliativus autem est tantum respectu mediorum sive conclusionum.

Intellectus speculativus est intellectus habens in se notitiam speculativam, id est considerationem eorum quae non sunt in potestate etc.

 

D
4. Notandum quod, capiendo praxim tertio modo, somnis operatio quae est in nostra potestate, est praxis ; et ideo, quia tam volitio quam intellectio quam sensatio quam etiam exterior operatio est in potestate nostra, quodlibet horum est praxis. Quia autem volitio primo est in potestate nostra, et nullus alius actus est in potestate nostra nisi mediante volitione, ideo praxis primo dicitur de actu voluntatis et de aliis quasi secundario, ut latius infra explicatur dist.35 q.6. Ibi enim aperitur verus intellectus dictorum hic. Quod autem omnis talis actus sit praxis, patet, quia omnis actio virtuosa vel vitiosa dicitur praxis. Omnis autem actus in nostra potestate positus potest esse virtuosus vel vitiosus, quia potest conformiter vel deformiter elici rectae rationi.

Et secundum hoc praxis dividitur in praxim virtuosam et vitiosam. Praxis virtuosa est operatio existens in potestate voluntatis nostrae, nata elici conformiter rationi rectae ad hoc ut sit recta. Per primam condicionem excluditur operatio naturalis quae nec est virtuosa nec vitiosa, quia in involuntariis neque laudamur nec vituperamur. Per secundam condicionem excluditur praxis vitiosa. Haec enim est operatio existens in potestate voluntatis, nata elici deformiter rectae rationi vel conformiter rationi erroneae et falsae.

E
Ex illis sequitur primo quod non respectu cuiuslibet praxis est scientia practica, cui debeat conformari. Patet de praxi vitiosa quae non potest conformiter elici dictamini seu rationi rectae ; ut odium inimicorum contra divinum praeceptum.

Secundo sequitur quod aliqua est praxis, quae nec conformiter nec deformiter est elicita rectae rationi. Patet de volitione alicuius ad nudam ostensionem intellectus sine praevio dictamine vero vel falso etc.

Tertio sequitur quod pura speculatio potest esse praxis. Patet, quia potest esse in potestate voluntatis et ab ea imperari et elici non solum tamquam finis, sed etiam tamquam medium ad finem ; ut si intellectus dictet studendum fore vel speculandum propter beatitudinem vel etiam corporis sanitatem aut animae recreationem ; et speculatio potest fieri meritorie vel demeritorie ; ergo erit praxis. Verumtamen notitia seu scientia practica non est scientia speculativa, ut infra patebit.

Quarto sequitur quod 'praxis’ non dicit actum tantum, sed dicit actum, connotando voluntatem effective et libere producentem, sicut est de actu meritorio etc.
Accipiendo praxim quarto modo, 'praxis’ dicit actum voluntatis eum elicientis vel imperantis praevio consilio intellectus. Et sic non erit respectu finis, sed tantum respectu mediorum, quoniam, ut dicit Philosophus III Ethicorum : Consiliamur non de finibus, sed de his quae sunt ad finem. Neque enim medicus consiliabitur, si sanabit, nec rhetor, si suadebit, neque politicus, si pacem faciat, neque reliquorum aliquis de fine. Sed ponentes finem aliquem, qualiter et per quae erunt, intendunt, id est consiliantur etc. Verum licet non quaelibet operatio sit illo modo praxis primo modo, quia aliqua est finis, quia tamen potest ordinari in finem ulteriorem et ita esse medium praevio consilio ad finem alium dictatum, vere potest dici praxis etc.

 

[Articulus 2]

[F]
Conclusio responsalis : Non solum operatio potentiae sensitivae est praxis. Patet, quia omnis operatio voluntatis, intellectus, sensus et exterior, quae est in voluntatis potestate, est vere praxis tertio modo vel quarto modo, quia quaelibet talis potest esse virtuosa vel vitiosa ; omnis autem talis est praxis etc.

Corollarium : Omnis actus voluntatis est praxis. Patet, quia tam elicitus quam imperatus ; sed elicitus primo, et mediante illo imperatus. Nam praxis est actus in nostra potestate constitutus. Nunc autem actus elicitus simpliciter est in potestate nostra, id est voluntatis, imperatus vero mediante elicito. Actus elicitus est velle vel nolle. Ille enim est proprie voluntatis ut talis est, et non alterius potentiae. Actus imperatus est actus alterius potentiae, scilicet intellectus, sensus vel motivae, ad voluntatis imperium causatus vel conservatus.

G
Corollarium secundum : Omnis actus intellectus, sensus et exterior motivae potentiae potest esse praxis. Patet, quia omnis talis potest subesse imperio voluntatis. Secus de pure naturalibus, ut actibus nutritivis. Dico potest esse, quia si praevenit voluntatem, ut primus actus intellectus ostendens obiectum voluntati, ut sic non est praxis. Sic de sensatione praevia intellectione. Potest tamen esse praxis, si per imperium voluntatis continuatur aut ad finem aliquem ordinatur aut a voluntate acceptatur vel amatur.

Corollarium tertium : Actus qui primo non est praxis, potest fieri praxis, et econverso. Exemplum primi nunc habitum est. Exemplum secundi : Si actus qui est praxis, per voluntatem elicientem vel imperantem est causatus, postea a solo Deo conservatur etc.

Corollarium quartum : Omnis speculatio potest esse praxis. Patet ergo quod praxis et speculatio non distinguuntur realiter. Potest autem speculatio dici quilibet actus intelligendi generaliter vel strictius actus intelligendi non directivus alicuius praxis etc.

 

QUAESTIO UNDECIMA

A. Utrum notitia practica et speculativa distinguuntur per fines vel penes obiecta etc.

 

[Articulus 1]

1. Pro huius quaestionis intellectu notandum primo quod differentia est inter praxim et actum practicum sive notitiam practicam. Nam notitia sive actus practicus, quod idem est, est notitia actualis vel habitualis adhaesiva propositionis practicae. Praxis vero est operatio in nostra potestate constituta significata per propositionem practicam vel eius partem. Ut notitia adhaesiva huius : ‘Eleemosyna danda est miseris indigentibus’ est actus practicus sive notitia practica, sed datio eleemosynae est praxis. Sic syllogismus formandus est in modo et figura. Huius complexi adhaesiva notitia est notitia seu actus practica vel practicus ; sed formatio syllogismi est praxis.
 

B
Potest ergo notitia practica sic definiri : Est notitia alicuius veri complexi ostendens vel dictans in universali vel particulari libere operari ; ut notitiae harum : 'Diligendus est Deus tota anima, toto corde’ etc., 'Colendus est Deus latria’, 'Primum regnum Dei quaerendum est’, 'Corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem’, 'Marmora ferro scindi oportet, terram aratro’. Siquidem notitiae harum propositionum sunt notitiae practicae sive actus practici, sed operationes significatae per easdem propositiones sunt praxes.

Si replicatur : Tunc illae non essent practicae : 'Contrarium contrario corrumpitur’, 'Simile simili fovetur’, 'Ex actu generatur habitus’, 'Fenum rigata terra multiplicatur’ : Consequens falsum, quia hae notitiae ordinantur ad opus et sunt circa obiecta a nobis operabilia. Dirigunt enim nos ad operationes, quia dirigunt : Si quis vult corrumpere aliquam qualitatem, applicet suum contrarium.

Propter has instantias posset aliter definiri notitia practica sic : Est notitia adhaesiva veri complexi, directiva operis in nostra potestate constituti magis quam notitia incomplexa.
Dicitur autem notitia directiva, qua habens eam potest cognoscere, utrum, quando, quare, ubi vel quomodo sit operandum.
Dicitur autem magis quam notitia simplex propter illas : ‘Amor est qualitas mentis’, ‘Deus est infinite bonus’, ‘Lapis est durus’, ‘Aqua est fluida’ ; quae sunt speculativae simpliciter, licet per eas aliquo modo quis dirigi possit in opere. Nam bonitas Dei infinita cognita dirigit ad diligendum Deum secundum ultimum posse, lapidis duritia cognita dirigit latomum ad ordinandum instrumenta sculpendi. Sed quia non plus dirigunt illae notitiae complexae quam distincta notitia incomplexa talium, non sunt practicae ; alioquin omnis notitia esset practica. Unde ut complexa dirigant, oportet quod per eam vel aliquem terminum complexi significetur operatio libera active vel passive ; et hoc formaliter vel aequivalenter, quia semper praxis est partiale obiectum notitiae practicae.

Notitia speculativa definitur per oppositum.

 

C
2. Notandum secundo quod quidam distinguunt inter finem scientis, in quem videlicet sciens ordinat scientiam, et finem scientiae ; qui est duplex, scilicet finis per se et principalis, in quem scientia ex sua natura habet ordinari, et finis per accidens sive secundarius, ad quem non ordinatur per se, sed ex intentione scientis. Dicunt ergo quod scientia practica distinguitur a speculativa penes finem scientiae per se et principalem, quia illius finis est opus, istius veritas.

Sed contra hoc ostenditur quod idem est finis scientiae, qui est scientis, ad intellectum infra dicendum, quodque idem potest esse finis scientiae speculativae et practicae.
Ideo notandum quod finis aliquando accipitur pro aliquo acquirendo per operationem, sicut sanitas est finis deambulationis ; et ille finis est amatus et desideratus amore concupiscentiae.

Alius est finis amatus amore amicitiae, propter quem finis primus producitur. Quia enim homo diligit seipsum, concupiscit sibi sanitatem. Similiter qui diligit Deum summe propter se, omnia agit propter Deum, et illi Deus est finis omnium operum suorum.
Primus finis est prior in intentione, sed ultimus in exsecutione ; et est realiter effectus et communiter ignobilior illo fine, ad quem« ordinatur, saltem in aestimatione agentis qui intendit eum. Et ab aliis dicitur ‘finis quo’ etc.
Secundus finis ut frequenter praeexistit operationi et, si secundum rectam rationem intendatur, non est ignobilior illo quod est ad finem ; nec est effectus, nec acquiritur per ipsam operationem. Et hic ab aliis dicitur ‘finis gratia cuius’.

 

D
3. Tertio notandum quod finis scientiae proprie loquendo est amatum a discente, sive amore amicitiae sive concupiscentiae, quod movet ad acquirendum scientiam. Et ideo simpliciter loquendo idem est finis, qui est causa finalis scientiae, intentus et amatus a sciente, non autem causa scientis.

Exemplum : Si quis amore suiipsius concupiscit scientiam propter lucrum, tunc ipsemet amatus amore amicitiae est causa scientiae, quia ab ipsomet sic amato scientia procedit in effectum ; et ita habet rationem causae, quia ad eius esse sic amatum sequitur scientia. Non tamen est causa suiipsius. Similiter lucrum concupitum et desideratum est aliquo modo causa finalis scientiae, quia propter amorem lucri sciens movetur ad acquirendum scientiam ; non tamen lucrum vel amor lucri est causa scientis, quia sciens ab eo non dependet etc.

 

E
4. Quarto notandum quod aliqua distingui per aliqua multipliciter potest intelligi : vel per aliqua tamquam intrinseca vel tamquam per extrinseca, et hoc vel per aliqua tamquam per causas distinctionis eorum, quia sunt causae eorum vel limitatae et propriae vel illimitatae et communes ; vel per aliqua sibi propria, ut per proprietates vel subiecta propria vel effectus sibi proprios.          

 

[Articulus 2]

F
Conclusio prima : Scientiae practicae et speculativae seipsis distinguuntur intrinsece et formaliter et non per aliqua alia. Probatur : Scientiae sunt formae simplices, et per consequens mon possunt distingui formaliter nisi seipsis etc.

Conclusio secunda : Scientiae practicae et speculativae distinguuntur per finem vel per fines causaliter, sicut per efficientem causam causaliter distinguuntur. Probatio : Quia ab eodem habet res distinctum esse, a quo habet esse ; sed a causa finali res habet esse sicut a causa efficiente ; ergo. Unde si duae scientiae haberent eandem causam finalem, per illam distinguuntur causaliter non minus quam si haberent distinctas causas finales. Ex illo sequitur quod omnes res creatae distinguuntur causaliter per Deum, quia Deus est causa distinctionis omnium sicut rerum omnium etc.

Conclusio tertia : Scientiae practicae et speculativae non distinguuntur per subiecta attributionis. Patet, quia de eodem subiecto possunt esse scientiae speculativae et practicae. Nam omne subiectum habens passiones significantes ea quae sunt in nostra potestate, et etiam passiones importantes ea quae non sunt in nostra potestate, potest esse subiectum conclusionis practicae et speculativae.

Conclusio quarta : Scientia practica et speculativa distinguuntur per obiecta, id est conclusiones scitas, tamquam per sibi propria. Patet : Eiusdem conclusionis non potest esse scientia practica et speculativa, quia aut conclusio est directiva praxis seu operationis, et sic eius scientia est practica ; aut non, et sic est speculativa etc.

Conclusio quinta : Capiendo finem improprie pro illo qui secundum rectam rationem deberet intendi ab acquirente scientiam, sicut communiter (licet improprie) accipiunt in hac materia doctores, scientiae practicae et speculativae distinguuntur per fines tamquam sibi propria. Patet, quia sic alius est finis practicae, scilicet opus vel operari, et alius finis speculativae, scilicet considerare.

 

G
Ex illis potest elici, quae scientia dicatur practica et quae speculativa. Nam scientia practica est scientia directiva alicuius praxis, id est, est scientia conclusionis dirigentis scientem circa aliquod opus vel operationem, quae est in potestate nostrae voluntatis.

Dirigit autem conclusio practica circa operationem voluntariam dupliciter, scilicet dictative et ostensive.
Dictative quae dictat, id est significat determinate aliquid esse faciendum ; ut haec conclusio : 'Deus coli debet die sabbati cultu latriae’, 'Ecclesia est reparanda’, et sic de aliis.
Ostensive quae ostendit, id est significat modum operandi, virtute cuius habens eam, dum intellectus dictat operandum esse et voluntas vult, potest recte operari. Recte dico ad normam artis, non virtutis, saltem non oportet ; ut conclusio illa : 'Domus componitur ex fundamento, parietibus et tecto’, 'Ligna debent sic vel sic dolari’ etc.

Primum pertinet ad prudentiam, qua scitur, quando operandum est et quando non, et sic de aliis circumstantiis : ubi, quo fine etc., quatenus opus fiat virtuose.
Secundum pertinet ad artes mechanicas et liberales practicas, logicam scilicet et grammaticam et rhetoricam. Hae enim artes docent modum operandi ex materia conveniente, non autem dictant, quando operandum est aut quando ab opere cessandum est. Sic logica, grammatica etc. docent, quomodo arguendum, congrue loquendum aut persuadendum, ex quibus terminis, propositionibus aut locis syllogismus faciendus est, constructio congrua ponenda et persuasio efficax sit ordinanda ; quae omnia sunt in potestate voluntatis nostrae. Non autem docent, quando haec sunt facienda, quo loco aut coram quibus seu quo fine etc.

 

[Articulus 3]

H
Circa hoc, quod Auctor movet quaestione praesenti de differentia inter prudentiam et moralem philosophiam, notanda est ex IV Quodlibeto q.6 et q.12 tertii Doctoris brevis et clara resolutio huiusmodi distinctionis. Unde dimissis his quae infra dicuntur III dist.36 in Collectorio nostro, 'prudentia’ potest capi vel pro simplici habitu circa agibile secundum rectam rationem dictativo, vel pro aggregato ex pluribus talibus ordinem aliquem ad invicem habentibus, id est ad bene vivendum requisitis.

Accipiendo pro simplici habitu, tripliciter accipitur :
Primo modo generaliter pro quolibet habitu directivo respectu cuiuscumque agibilis mediate vel immediate, sive sit propositionis per se notae sive notae per experientiam sive ex talibus per doctrinam deductae. Exemplum primi : Ut notitia huiusmodi : 'Omni benefactori est benefaciendum’, quae est per se nota. Exemplum secundi : ‘Iracundus est per mansueta verba leniendus’, quae potest haberi per solam experientiam vel etiam per doctrinam.
Secundo modo accipitur pro habitu notitiae immediate directivae circa aliquod agibile particulare per propositionem particularem ex per se nota tamquam ex maiore evidenter deductam. Ut notitia huius : ‘Huic benefactori est benefaciendum’, quae sequitur ex priori. Unde sequitur : Omni benefactori est benefaciendum ; hic est benefactor ; ergo huic benefactori est benefaciendum.
Tertio modo strictissime pro habitu sive notitia immediate directiva circa aliquod particulare agibile, per solam experientiam accepta et non per deductionem ex magis universalibus ; ut notitia huius : ‘Iste iracundus est per mansueta verba leniendus’.

Habitus autem philosophiae vel scientiae moralis est habitus directivus circa agibile acquisitus per doctrinam ex principiis per se notis vel experientiam et non ex actibus circa particularia.

 

I
Per hoc dicendum est : 

Capiendo prudentiam pro habitu simplici et primo modo, non distinguitur a scientia morali.
Capiendo secundo modo pro simplici habitu, etiam non distinguitur a scientia morali, quia notitia circa particulare agibile, inquantum illa deducitur doctrinaliter ex per se notis, pertinet ad moralem scientiam sive philosophiam.
Accipiendo autem tertio modo, sic distinguitur a morali scientia seu philosophia morali, quia moralis scientia habetur per doctrinalem deductionem, prudentia vero solum per experientiam. Et sic accipit Philosophus, cum ponit illa distingui, quia sic prudentia dumtaxat notitia particularium vel universalium per actus experi mentales praecise circa singularia accepta. Hinc VI Ethicorum cap.3 Philosophus distinguit prudentiam ab arte et scientia : a scientia, quia est de agibili, quod contingit aliter se habere ; ab arte, quoniam aliud est genus actionis et factionis.

Et breviter : Est illa distinctio inter prudentiam et moralem scientiam, quae proportionabiliter est inter notitiam experimentalem et artem. Sic accipit Philosophus VI Ethicorum ubi supra et in prooemio Metaphysicae, ubi tradit Philosophus quod ex sensu fit memoria, ex memoria experimentum, ex multis experimentis inducitur una universalis, quae est principium artis.

Hoc est : Ex sensationibus quae sunt notitiae intuitivae, fit memoria, id est notitia memorativa eiusdem obiecti, cuius fuit sensatio. Et haec memorativa est notitia abstractiva. Et ambae, sensatio et memoria, sunt notitiae singulares simplices apprehensivae. Ex multis autem memoriis fit experimentum.
 

K
Est autem experimentum iudicium alicuius singularis sensati causatum ex multis memoriis consimilium prius sensatorum. Ut qui per tactum novit hunc ignem esse calefactivum et hunc ignem etc., viso alio igne, quem per tactum non sentit, ex memoriis ignium, quos prius sensit calefacere, iudicat etiam hunc calefacere. Hoc iudicium de illo singulari igne vocatur experimentum. Et ita experimentum est notitia iudicativa de hoc singulari ex memoriis similium singularium prius sensatorum.

Est ergo sensatio prima notitia intuitiva, memoria abstractiva, experimentum adhaesiva sive iudicativa. Ex multis autem experimentis accipitur universalis secundum modum supra q.2 Prologi tactum ; quae propositio universalis est principium artis.

L
Expertus ergo est qui procedit ex huiusmodi singularibus, ex quibus tamen colligit multas universales sibi per experientiam notas. Non autem ut talis acquirit notitiam alicuius universalis ex aliis magis universalibus. 

Artifex vero ut talis incipit a principiis per se notis vel etiam notis per experientiam, et si non sibi, tamen creditis tamquam ab aliis expertis.
Ex quo sequitur quod purus artifex, non etiam expertus, nullarum conclusionum scientiam habet nisi earum tantum, quae mediate vel immediate deducuntur ex principiis per se notis. Nam illarum quae deducuntur ex principiis notis per experientiam, non habet evidentem notitiam, sicut nec de principiis quae non accepit per experimentum.
Suo modo dicatur de prudentia et morali philosophia sive scientia, quia prudens est expertus, sciens vero tamquam artifex.

M
Si vero 'prudentia’ accipitur aggregative, potest etiam accipi tripliciter : vel pro aggregato ex prudentiis simplicibus, primo modo accipiendo, vel tantum secundo modo, vel tantum tertio modo.

Et potest proportionabiliter dici sicut de prudentia pro simplici habitu etc.

 

QUAESTIO DUODECIMA

A. Utrum theologicus habitus sit practicus vel speculativus etc.

 

[Articulus 1]

Supponitur ex prioribus quod theologia non est habitus unus, sed aggregatum ex multis notitiis non solum numero, sed etiam specie distinctis. Nam omnis notitia theologicae veritatis pertinet ad theologiam. Omnis veritas necessaria ad salutem est veritas theologica, ut dictum est q.1 Prologi. Hae autem multae sunt, ut notum est.
Sunt autem de quaestionis materia opiniones contrariae, quarum una ponit quod theologia est simpliciter speculativa, alia quod simpliciter est practica.

B
Contra quas est haec responsio Auctoris : Aliqua notitia theologica est simpliciter speculativa et aliqua simpliciter practica. Patet, quia aliqua est notitia conclusionis directivae ad opus seu ad operationem, alia non.

Exemplum primi : Ut notitiae illarum : ‘Deus est diligendus ex toto corde’, ‘Sabbatum est sanctificandum’, ‘Orandum est pro loco et tempore’.
Exemplum secundi : ‘Deus est trinus et unus’, 'Pater generat Filium’, ‘Personarum divinarum una est substantia, aequalis gloria, coaeterna maiestas’.

Sed est dubium : Quando conclusio practica deducitur ex principiis speculativis, an habitus totius demonstrationis sit practicus vel speculativus. Solutio : Aequivalenter est simul practicus et speculativus, non formaliter, sed aequivalenter, quia aequivalet habitui principii et conclusionis, quorum ex hypothesi alter est speculativus, alter practicus. Ex quo sequitur quod speculativum et practicum non immediate opponuntur, quia datur medium.
Vel dicendum quod, cum scientia divisione immediata dividitur in speculativam et practicam, scientia accipitur pro notitia unius complexi propositionalis tantum et non totius discursus etc.

 

[Articulus 2]

C
Dubitatur primo : An habitus theologicus pertineat ad aliquem de quinque, quos ponit Philosophus VI Ethicorum. Solutio : Philosophus ibi solum loquitur de habitibus evidentibus.

Multi autem sunt habitus theologici inevidentes, scilicet veritatum tantum creditarum. Et illi non pertinent ad aliquem illorum quinque etc.
Multi etiam sunt habitus evidentes. Et si sunt principiorum per se vel per experientiam notorum, pertinent ad intellectum ; si vero conclusionum demonstratarum et sunt practici, pertinent ad prudentiam ; si speculativi, pertinent ad scientiam ; si totius demonstrationis, pertinent ad sapientiam etc.

D
Dubitatur secundo : Utrum habitus theologicus debeat poni in intellectu practico vel speculativo. Responsio : Si ‘practicum’ et 'speculativum’ respectu intellectus dicunt non solum actum, sed aptitudinem, omnis intellectus est practicus et speculativus, quia omnis intellectus potest in se habere notitiam practicam et speculativam. Et per hoc dicitur quod habitus theologicus est in intellectu practico et speculativo, quia in intellectu.

Si vero dicunt tantum actum, ut 'intellectus practicus’ dicatur 'intellectus habens in se actu notitiam practicam’, et sic de speculativo, tunc habitus theologicus practicus est in intellectu practico, habitus theologicus speculativus est in intellectu speculativo. Stat tamen quod habitus practicus sit in intellectu speculativo et speculativus in intellectu practico, si intellectus habeat simul habitum practicum et speculativum.

E
Dubitatur tertio, quis illorum habituum sit nobilior, speculativus an practicus. Solutio : Aliquis practicus est nobilior speculativo, et aliquis speculativus est nobilior practico, secundum differentiam obiectorum et certitudinis, ex quibus arguitur nobilitas actuum et habituum.

Multa alia tanguntur in solutionibus rationum pro opinionibus etc.

 

Finem habet in his notatis quam breviter et succincte epitoma Prologi admodum diffusi venerabilis inceptoris Guilelmi Occam, ubi studiosus lector latius invenire potest, quod hic truncatim proponitur, paucis adiectis et quibusdam mutatis.

 

Finis

Section précédente
Section 2 sur 2

Copyright © 2026