Livre I — Franciscus Ovandus Mogollon de Paredes

Franciscus Ovandus Mogollon de Paredes - Livre I

Distinctio I

DISTINCTIO PRIMA

 

De uti et frui secundum specialem acceptionem sumptam ex beato Augustino.

 

 

  1. Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis propter aliud : hoc est referre cumque in usum venerit ad obtinendum illud quo fruendum est. Alias abuti est, non uti. Magister in littera : Unde inseruntur sequentes.
  1. Uti est actus voluntatis. Ita docent Bonaventura et Richardus, hac d. Exponitque Richardus ut elicientis, et dirigentis dictando : quia ut imperantis omnes actus aliarum potentiarum sunt ab ipsa. Thomas I. 2 q. 16 art. 1 dicit quod est actus voluntatis tanquam primi moventis, quia ipsa omnes potentias animae applicat ad operationem. Rationis tanquam dirigentis : aliarum potentiarum tanquam exequentium, quae sunt ut instrumenta ad principale agens. Hinc advertes quomodo usus praecidit electionem et sequitur. Nam electio, idest, delectus, ut dicit Damas. Lib. 2, cap. 22 est duorum propositorum hoc seligere et retinere ante alterum. Prius ergo est illa referre in finem quantum ad intentionem quam alterum eligere : intentio autem autem est voluntatis : vide in. II dist. 38 quantum ad executionem, applicando ad finem usus sequitur electionem. Ideo subdit Damas. quod post electionem movetur voluntas ad agendum et dicitur prosecutio. Et subinde utitur, et dicitur usus, idest, executio realis applicationis vel consuetudo, ut exponit Richardus art. 1 q. 4.
  1. Uti solum convenit natura intellectuali. Probatur ex Aug. 83, q. 30. Uti aliquid non potest nisi animal quod rationis est particeps.

 

  1. Deus utitur creaturis : quia ipsas ordinat in finem, Prover. 16 : Universa propter semetipsum operatus est Dominus. Aug. et habetur in littera. Non fruitur nobis sed utitur. Si enim nec fruitur nobis nec utitur non invenio quomodo, diligat nos.
  2. Creatura damnata non potest uti, quia non potest referre in finem ut perfruatur. Secus est debeatis, qui possunt referre in finem quo iam perfruuntur.
  1. Omni re creata potest natura rationalis uti : quia omnia possunt sumi in facultatem voluntatis ad approbandum vel respuendis respectu finis. Ita dixit August. 83, q. 30 utimur respuendis ad valetudinem, tolerandis ad iustitiam. Et Rom. 8 : Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Adeo quod ponumus uti peccatis evadendo doctiores et humiliores. Deus etiam peccatis nostris utitur vertendo in bonum. August. in Enchiridio quod Deus cum sit summe bonus nullo modo sìneret mala fieri, nisi sciret ex malis bona elicere. David Psal. CXVIII : Bonum mihi quia humiliasti me.

 

 

DE FRUI

 

  1. Tres dantur descriptiones de frui.

Prima, frui est amore alicui rei inhaerere propter seipsam, August. de doctrina Christiana.

Secunda, frui est uti cum gaudio non adhuc spei sed iam rei. Idem Aug. lib. X de Trinit.

Tertia, frui est quiescere in cognitis voluntate propter se delectata. Referuntur a Magist. in littera.

 

  1. Frui est actus voluntatis. Patet ex descriptionibus, quae omnes dantur penes actum voluntatis. Tum etiam quia dicit August. 83q. , q. 30 omnis humana perversio, quod et vitium vocatur est fruendis uti velle : atque utendis frui : sed perversio quae peccatum est, est voluntatis : quia voluntate boni aut mali sumus. Trita est sententia August. de civ. Dei. Duo amores fecerunt duas civitates, vide infra p. 12.

 

  1. Tria ista concurrunt ad fruitionem. Cognitio ut antecedens : Amor ut actus : Delectatio ut passio consequens. Aequivocatur vocabulum inter Thomistas, et Scotistas. Thomistae nomine fruitionis significant delectationem formaliter : amorem connotative, et causaliter. Scotistae significant formaliter amorem amicitiae, quo scilicet aliquid diligit propter se, unde nisi se prius declaraverint putabit quisque alterum loqui extra propositum. Et licet quaestio sit de nomine videtur mihi apud Latinos frequentius capi pro delectatione. Ut frui voluptate. Atque in hac significatione. Pr. 7 dicit : Veni, fruamur cupitis amplexibus. Paulus Philemoni : Ita te fruar in Domino. Apud Theologos Scholasticos credere rationabilius usurpari pro actu, quoniam inter eos communiter dicitur quod beatitudo consistit in visione Dei, et fruitione : sicut per visionem intelligunt actum intellectus : ita per fruitionem intelligi debet actus voluntatis.

Durandus hac d. q. 1 ad primum principale clare dicit quod fruitio non nominat actum beatificantem nos essentialiter : sed delectationem super venientem beatitudini, sicut supervenit pulchritudo inventuti. Ex descriptionibus positis in prima, patet quod apud Augustinum sumatur aequivoce. Divus Thom. varie videtur sensisse quidquid teneant frui. Nam, 12 q. 11 art. 1 dicit quod fruitio est actus appetitive potentias ; et q. 25, art. 2 dixit : Delectatio est fruitio ; Scotus hac d. q. 3 tenet quod magis proprie significat actum amoris. Ad idem est in IV d. 49, q. 4 lite. D.

 

  1. Frui proprie loquendo solum competit naturae intellectuali : ut patet ex datis descriptionibus, quae dantur per cognitionem et amorem. Abusive loquendo convenit brutis habetibus appetitum sensitivum, unde est illud August. 83q., q. 30 frui qualibet corporali voluptate non absurde aestimantur et bestiae. Caeteris habentibus solum appetitum naturalem nullo modo neque proprie, neque abusive hoc est improprie competit.

 

  1. Fruitionis ordinatae, (scilicet, quae habet suas debitas circunstantias) obiectum est ultimus finis : puta Deus, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, probatur ex August. citato in littera Magistri I de doct. Christ. Res quibus fruendum est sunt Pater, Filius, et Spiritus sanctus : et hi tres sunt una res. Turn etiam quia fruitio importat quietem ex I par., sed dixit August. I, cap. lib. 1 Confess. Fecisti nos domine ad te, inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Adverte autem quod duplex est finis. Unus est ipsa res : Alter adeptio rei. Neque propterea sunt dicendi duo fines : sed unus. Exemplum, finis avari est pecunia ut res. Possessio pecuniae ut assecutio rei. In proposito, Deus est finis ut res : Ut assecutio est finis, aliqua operatio qua Deum assequimur.

 

  1. Deus est obiectum fruitionis secundum quod Deus, idest, secundum propriam et formalem rationem deitatis probatur, sicut probata fuit p. 12 prologalis. Ex hac infertur quod sub una tantum ratione fruimur tribus divinis personis, quia in tribus est una deitas, et una summa bonitas : sicuti et una illas adorations veneramur.

 

  1. Dari potest actus qui simul sit usus et fruitio. Ad hanc videtur esse Scotus in II dist. 6, q. 2 littera L, quando ait quod actus concupiscendi beatitudinem esset meritorius, quia non utitur fruendo : sed fruitur : quia bonum quod concupisco mihi adhoc concupisco ut plus amem bonum illud fruibile in se. Ita potest dici de actu diligendi proximum, ut ipse proximus diligat Deum, quia est fruitio respectu Dei, et usus respectu proximi. Hanc oportet teneant qui tenuerint quod potest esse eadem volitio finis, et eorum quae sunt ad finem.

 

  1. Fruitio perfecta qualis est beatorum est de fine habito in re de qua loquitur Augustinus quod est cum gaudio non adhuc spei : sed iam rei. Fruitio imperfecta qualis est viatorum est de fine non ut habito realiter, sed tantum intentione. Huic quadrat descriptio, quod inhaeret amando propter se.

 

  1. In via possumus frui una persona divina non fruendo actualiter alia. Patet in orante unam personam, quando non orat actualiter aliam. Ut dicendo hymnum : Venit creator spiritus. Orationes item ecclesiae diriguntur Patri, et in fine ponitur Filius ut mediator. Habitualiter autem includimus omnes tres : dixit enim Christus Ioan. 14 : Ego in Patre, et Pater in me est. Per inde potest dici de essentia sine personis, quia saepe cogitamus, invocamus, diligimus Deum non cogitando actualiter an trinus : ita in lege naturae quibus non erat revelata Trinitas personarum.

 

  1. In patria erit de facto fruitio una : et visio una essentiae divinae, et trium personarum. Sed de possibili an per divinam potentiam possit esse unius personae sine alia, aut essentiae sine personis controverse quaestio est inter Thomistas et Scotistas. Scotus hac d. q.2, art 2, tenet partem affirmativam, et quod non implicat contradictionem. Thomas II, 2 q.2. ar. 8 ad tertium dicit quod bonitas divina secundum quod per effectus cognoscitur a nobis in via, potest cognosci sine Trinitate personarum : sed secundum quod cognoscitur a beatis non potest videri sine Trinitate personarum. Non tamen loquitur aperte de potentia Dei absolute. Sed Caieta. ibi expressius hoc tenet de potentia etiam absoluta. Quod problema pro utraque parte defenditur solvendo rationes oppositas. Pono tamen pro utraque unam aut alteram rationem.

Pro Thomistis arg. 1 ex Ioan. 14 dixit Christus : Philippe qui videt me videt et Patrem mem, ergo una persona non potest videri sine alia. Et confirmatur, ex illo, quod sequitur. An non credis quia ego in Patre  et Pater in me est ? Ubi videtur haec fieri consequentia. Ego in Patre, et Pater in me est, ergo qui videt me videt et Patrem.

Secundo, per nullam potentiam etiam absolutam Dei potest videri essentia personae creatae, verbi gratia, Michaelis, quin videatur persona, ergo similiter in divinis.

Tertio. Si per impossibile in divinitate esset unum suppositum dum taxat per nullam potentiam posset videri essentia non viso illo supposito, ergo et modo impossibile est videri essentiam sine personis probatur consequentia, quia tam eadem est modo essentia tribus suppositis quam esset etiam uni.

Sed pro Scoto arg. prim. Potest a beatis videri essentia divina ignorato aliquo attributo eius, ergo potest videri sine personis : et una persona sine alia. Antecedens patet, quia unus beatus plus cognoscit et fruitur quam alius, quia habet scientiam plurium attributorum. Probatur consequentia, quoniam tota ratio propter quam non potest videri essentia si ne personis : est quia essentia est eadem personis, sed eadem est etiam attributis.

Secundo, inter essentiam et personam est aliqua non identitas, seclusa operatione intellectus, quando quidem essentia est communicabilis, et non persona : et in personis inter se est maior non identitas, ergo ista non identitas suffìciet ut possit videri essentia sine personis : et una persona sine alia.

Tertio. Una persona divina potuit sine alia incarnari, ergo poterit videri sine alia. His aliisque argumentis utraque fulta opinio, potest quaelibet sine periculo sustentari. At vero quod visa persona necessario debeat videri essentia : ita quod neque per divinam potentiam possit fieri oppositum nullus opinor negabit quando quidem non potest videri constitutum absque hoc videantur constituentia. Sed persona constituit per essentiam, et relationem ut inf. Dist. XXVI. Tantum solvo prim. arg. quoniam sumit a scriptura. Et dico quod Christus ibi non loquebat de visione faciali in patria : sed de visione fidei in via. Alias non cum vidissent Christum visione faciali in via supponeret eos, iam esse beatos. Hanc solut. dat Scotus in IV d.49, q.4. ad ultim. principale. Vel potest dici secundo, quod si verba intelligerentur de visione faciali in patria essent glossanda de potentia ordina, sed non de absoluta. Hanc dat Scotus hac d. q.2. littera H. Vel potest dici tertio quod Philippus errabat credens Patrem esse Filio maiorem : idcirco Christus ut ostenderet suam aequalitatem cum Patre dixit se esse in Patre : et Patrem esse in Filio, non autem ut faceret consequentiam, quam pretendit argumentum. Et tenendo opinionem Scoti debet concedi quod visio tam essentiae quam unius personae esset sufficiens et beatifica quietans ipsum beatum : cum videat, et fruatur bono infinito : et ita tenet idem Scotus, ubi supra littera F in alia opinione hoc negatur.

 

  1. Obiectum fruitionis inordinatae potest esse ipsum summum bonum ex defectu alicuius circunstantiae debitae : vel est aliquid aliud quod potest voluntas propter seipsum amare. Probatur ex August. citato, quod perversitas est frui utendis. Et in habentibus zelum Dei non secundum scientiam est peccatum fruendo Deo sine debitis circunstantiis. Unde Paul. Roman. 10 : Testimonium illis perbibeo, quod aemulationem quidem Dei habent sed non secundum scientiam. Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti. Et ipse Paulus ex zelo Dei persequebatur ecclesiam, ignorans tamen ut dicit I Tim. 1 et Ioan. 16 dixit Christus : Omnis qui intersicit vos arbitrabitur se obsequium praestare Deo.

 

12. Omnis peccans mortaliter, et scienter fruitur creatura, et si petas qua creatura. Respondet Scotus hac d. q.5 littera A, quod communiter fruitur seipso. Patet ex August. de Civitat. Dei lib. XIV cap. 28. Duo amores fecerunt duas civitates. Civitatem diaboli amor sui usque ad contemptum Dei. Civitatem Dei amor Dei usque ad conteptum sui : ergo prima radix ibi est quod peccans fruitur seipso. Adrianus quodlib. 7, q.3 tenet quod non oportet peccantem mortaliter magis affici ad creaturam, quam sit affectus ad Deum : quia potest peccare ut complaceat amico : et tamen vellet se potius in nihilum redigi, et illum pro quo peccat, quam fineret Christo contumeliam fieri, aut fidem perire. Dico autem quod in casu, quo quis peccat ut complaceat amico, propterea illi placet, ut sibi etiam placeat. Si autem propter amicum vitam perderet, tunc frueretur amico. Idcirco dictum est, quod communiter fruitur seipso : in tantum quod occidens seipsum facit ex dilectione propria, ut adversa evadat. Conclusio ergo intelligitur quod fruitur creatura, illam propter se amando. In qua licet non ponat finem ultimum actualiter, ponit tamen interpretative, et virtualiter. Per quam distinctionem possunt concordari Scotus et Adrianus.

Section 1 sur 2
Section suivante