Livre IV — Dominique de Soto

Dominique de Soto - Livre IV

Prooemium

PROOEMIUM

 

Sententias patrum quas Petrus Lombardus de sacra Theologia bene meritus, in quatuor libros graphice digessit, animus mihi semper tulerat a primo libro exordiri, ut meo tenui calamo totas exponerem. At vero quoniam mihi aliis laboribus iam protrito, omnes cernunt, vires in dies elanguescere, metuentes ne me in medio cursu spiritus deficeret, instantius praecando ex me multi efflagitarunt, ut a quarto libro rem auspicarer, quem libris de Iustitia et Iure adhiberem.

Sunt enim huiusmodi materiae, adeo, tum germanae, tum praecipue moribus populi componendis, informandisque accommodae, ac perinde tam iurisconstitis, quam Theologis scitu necessariae, facile mihi persuaserint, si qua mihi suppetit scribendi facultas, nullibi a me fructuosius collocari potuisse. Annui ergo, divino numini confisus, petentium votis. Qua de causa, cum eum bis iam publicitus praelegerim, hoc vigesimo anno nostrae praelegendi provinciae quo velut in iubileo, iugo soluti, otio donamur hic idem liber tertio nobis interpretandus assignatus est. Nihil vero aliud quam operae pretium duxi (nescio quonam fit ab aliis calculo denotandum) breviusculum textum sententiarum compilare, qui sit veluti epitome, ubi Theologiae axiomata, et veritates, quae vel omnibus citra controversiam, vel probatissimis authoribus receptissimae sunt, compendiose et lucide connecterentur.

Nam sententiarum magister, licet sua laude non careat, longe tamen diversum habuit propositum : videlicet, asserta cuncta et scita Patrum, etiam fi multa ad eandem pertinerent sententiam congerere. Qui quidem labor tunc temporis, dum studiosi nimia librorum raritate laborabant, pretissimus fuit. Iam vero quando priscorum opera in tanta sunt nobis copia impressa, congestio illa non apparet usque adeo necessaria. Praeterquam quod nec ita multa luce ordinis fulget, quippe quod de eadem re multis in locis meminerit in eodem loco de rebus diversis. Neque vero conclusiones ex authorum dictis tam liquido enucleaverit. Id quod, salva eius nominis celebritate, occasionem scriptoribus deinceps obtulit, ut rem theologam minori multo, quam par erat, ordinis perspicuitate tractarent, ac subinde eiusdem sacrae facultatis studiosis causam dedit, ut et temporis non mediocre dispendium, studiorum non minorem iacturam facerent.

Quamobrem D. Thom. in summa dispositiorem alium ordinem secutus est. Quod autem nos in praefato textu molimur, hoc prorsum est, ut conclusionum epitome, quae sunt quaestionibus examinandae, in fronte cuiusque distinctionis appendatur. Ita ut possit etiam seorsum quasi enchiridion in subsidium memoriae circumferri. In processu ergo operam pro mea virili dabo, ut ordine D. Thom. cuius potissimum expositor prodeo, observato, a Magistri serie quam minime potero deflectam. Imo vero distinctionum quinquagenario numero cum ipso conveniam.

In quarum singulis, si quid aut varium, aut diversum inter ambos patres sese obtulerit, lectorem ad monendum curabo. Deus ergo Optim. Maxi. in quem unicem cogitatum nostrum iactamus, ea nobis suggerat, quae a me, et ad Theologos, et de hac divina sapientia pro rei dignitate dicantur : nempe, ut inter tam multos rei huius authores atque inter preces labor noster non sit super vacaneus, ac subinde molestum potius onus, quam utilis fructus. Quo utique malo postquam chalcographorum usus percrebuit, scientiarum omnium scholae plurimum laborant. Nam, ut nihil probatis autoribus detraham, nonnullos (quod bona venia dixerim) offendas, quos non tam docendi facultas, quam impressionum facilitas allexit, ut aliena incompte transcribendo, suam scribendi libidinem traduxerint.

Quem ergo lapidem cum praespexerim, si in eundem impegero, absurdius deliquisse me fateor. Sin vero aut quae apud graves autores sub obscura extant, elucidando, sive quae alii minoris notae commenti sunt, resecando, sive aliqua pro captu nostro adhibendo, locupletando, amplificando, et in ordinem dirigendo, quid piam emolumenti in gazophylacium Domini mea diligentia et labor improbus contulerit, ipsi luminum fonti, cuius ecclesiae censurae asserta nostra submittimus, acceptum referatur. In cuius proinde laudem gloriam totum conferendum est.

Section 1 sur 1