Livre IV — Burgundio de Pise

Burgundio de Pise - Livre IV

CAPITULA LXXIV-C

CAPITULUM 74

DE HIIS QUAE POST RESURRECTIONEM

 

Post eam vero quae ex mortuis resurrectionem, omnes quidem passiones deposuit, corruptionem dico et famem et sitim, somnum et fatigationem, et quae talia. Etsi enim gustavit cibum post resurrectionem, sed non lege naturae. Non enim esurivit : dispensationis autem modo veritatem credere faciens resurrectionis, quod haec eadem est caro, quae passa est et resurrexit. Nullam enim partium naturae deposuit, non corpus, non animam, sed et corpus et animam, et rationalem et intellectualem, et voluntativam et activam possidet, et ita ad caelos rediit, et ita in dextera Patris sedet, volens et divine et humane nostram salutem ; et agens divine quidem universorum providentiam et conservationem et gubernationem, humane autem rememorans earum quae in terra conversationum, et videns et cognoscens quod ab omni adoratur rationali creatura. Cognoscit enim sancta eius anima quia secundum hypostasim unita est Deo Verbo, et coadoretur ut Dei anima, et non ut simpliciter anima. Sed et hoc, id est ascendere ex terra ad caelos et descendere rursus, actiones sunt circumscripti corporis : Ita enim veniet, ait, ad vos, quomodo vidistis eum euntem in caelum.

 

 

CAPITULUM 75

DE EA QUAE IN DEXTERA PATRIS SEDE

 

A dexteris autem Dei et Patris sedisse aimus Christum corporaliter. Non localem autem dexteram Patris dicimus. Qualiter enim qui incircumscriptibilis localem adipisceretur dexteram ? Dextera enim et sinistra eorum quae circumscribuntur sunt. Dexteram autem Patris dicimus gloriam et honorem deitatis, in qua Dei Filius, ante saecula existens ut Deus et Patri homousios (id est consubstantialis), in ultimis incarnatus, et corporaliter sedet, conglorificata ei carne eius. Adoratur enim una adoratione cum carne eius, ab omni creatura.

 

 

CAPITULUM 76

ADVERSUS DICENTES : SI DUARUM NATURARUM CHRISTUS,

VEL CREATURAE CULTUM FACITIS, NATURAM CREABILEM ADORANTES,

VEL UNAM NATURAM ADORABILEM DICITIS ET ALIAM INADORABILEM

 

Filium Dei cum Patre et Sancto Spiritu adoramus, incorporeum quidem ante inhumanationem, nunc autem eundem incarnatum et factum hominem, cum existendo Deum. Caro itaque eius, secundum eius quidem naturam, si dividas subtilibus intelligentiis quod videtur ab eo quod intelligitur, inadorabilis est ut creatura ; unita autem Deo Verbo, propter ipsum et in ipso, adoratur. Quo enim modo rex et nudus adoratur et indutus, et purpura ut nuda quidem purpura et conculcatur et proicitur, regale autem facta indumentum honoratur et glorificatur, et si quis hanc perforaverit, morte plerumque condemnatur ; sicut autem et lignum nudum non est tactui inaccessibile, igni autem connexum et carbo factum, non propter seipsum, sed propter copulatum ignem inaccessibile fit, et non ligni natura existit inaccessibilis, sed carbo, scilicet ignitum lignum ; ita caro secundum sui ipsius quidem naturam non est adorabilis, adoratur autem in incarnato Deo Verbo, non propter seipsam, sed propter unitum ei secundum hypostasim Deum Verbum ; et non aimus quoniam carnem adoramus nudam, sed carnem Dei, scilicet incarnatum Deum.

 

 

CAPITULUM 77

PROPTER QUID FILIUS INHUMANATUS EST, ET NON PATER NEQUE SPIRITUS ;

ET QUID INHUMANATUS DIREXERIT

 

  1. Pater qui Pater, et non Filius ; Filius qui Filius, et non Pater ; Spiritus Sanctus qui Spiritus, et non Pater neque Filius. Proprietas enim immobilis. Vel qualiter utique proprietas, si movetur et transcidit ? Ideo Filius Dei Filius hominis fit, ut maneat proprietas immobilis. Filius enim ens Dei, et Filius hominis fit ut incarnatus ex sancta Virgine, et non secessit a propria proprietate.
  2. Inhumanatus est enim Filius Dei, ut in quo fecit hominem rursus ipsi id gratificet : fecit enim ipsum secundum imaginem eius, intellectualem et liberum arbitrio, et secundum similitudinem scilicet in virtutibus perfectum, ut possibile hominis naturae. Hae enim velut characteres divinae existunt naturae : sine sollicitudine esse, et indivulsio et simplicitas, et perfectio, bonitas, sapientia, iustitia, omni malitia liberum. Igitur, in communione quidem sui ipsius constituens hominem, - in incorruptione enim hunc fecit, - per suam vero communionem reduxit ipsum ad incorruptionem ; quia vero per transgressionem mandati divinae imaginis characteres obfuscavimus et confudimus et in malitia facti, divina communione denudati sumus. Quae enim participatio lumini ad tenebras ? Et extra vitam facti, sub mortis corruptione cecidimus. Quia vero tradidit quod melius et non custodivimus, assumit quod deterius, nostram dico naturam, ut per seipsum et in seipso renovet quidem quod secundum imaginem et secundum similitudinem, doceat autem et nos virtuosam civilitatem, et hanc per seipsum faciat nobis facile pertransibilem ; et vitae communionem liberet a corruptione, primitiae factus nostrae resurrectionis, et inutile factum et contritum vas renovet, ut a tyrannide diaboli redimat, ad Dei cognitionem nos vocans ; et renervet, et erudiat per obedientiam et humilitatem luctari adversus tyrannum.
  3. Quievit denique daemoniorum caerimonia creatio divino sanctificatur corpore, delubra et templa idolorum destruuntur, Dei cognitio plantatur, trinitas quae homousios (id est consubstantialis) et increabilis deitas veneratur, imus Deus verus, conditor universorum et Dominus ; virtutes constituuntur, resurrexionis spes per Christi resurrexionem donata est ; horrent quondam subiectos homines daemones ; et quod demum mirabile, quoniam haec omnia per crucem et passiones et mortem directa sunt, in universam terram evangelium Dei recognitionis praedicatum est, non bellis et armis et exercitibus adversarios devincens, sed pauci, nudi, pauperes et illiterati, persecutionem passi, verberati, mortificati, crucifixum carne et mortuum Deum entem praedicantes, sapientibus et potentibus praevaluerunt : sequebatur enim eos crucifixi omnipotens virtus. Mors, quae quondam terribilissima, vincitur et antequam vita horribilis quondam et odibilis eligitur. Hae Christi praesentiae directiones, hae eius virtutis cognitiones. Non enim ut per Moysen unum populum ex Egypto et Pharaonis servitute, mare dividens, salvavit ; omnem autem magis humanitatem ex corruptione mortis et amaro tyranno peccato eruit, non violentia ducens ad virtutem, non terrae suffodiens et igni comburens, et lapidari iubens peccantes, sed mansuetudine et longanimitate hominibus suadens eligere virtutem, et laboribus qui pro ea exercitari et delectari. Nam olim quidem peccantes verberabantur, et adhuc peccato adhaerebant et Deus ipsis peccatum putabatur ; nunc autem pro pietate et virtute verbera eligunt et torsiones et mortem.
  4. Euge, o Christe Dei Verbum, et sapientia et virtus et Deus omnipotens, quid tibi pro hiis omnibus aporoi (id est inopes) nos retribuemus ? Tua enim universa, et petis a nobis nihil quam salvari, ipse et hoc tribuens et accipientibus gratiam sciens, propter ineffabilem bonitatem ; tibi gratias, qui esse dedisti et bene esse gratificasti, et eos qui ex hoc ceciderant rursus reducens ad id, propter ineffabilem condescensionem.

 

 

CAPITULUM 78

AD INTERROGANTES : HYPOSTASIS CHRISTI CREATA EST, AN INCREATA ?

 

Hypostasis Dei Verbi ante incarnationem simplex erat, et incomposita et incorporea et increata ; incarnata autem ipsa, facta est et carni hypostasis, et facta est composita ex deitate quam semper habuit et ex ea quam assumpsit carne, et fert duarum naturarum idiomata, in duabus cognita naturis. Quare, ipsa una hypostasis et increata est deitate, et creata humanitate, visibilis et invisibilis ; quia cogemur vel dividere unum Christum duas hypostases dicentes, vel naturarum negare differentiam et versionem inducere et confusionem.

 

 

CAPITULUM 79

DE EO, QUANDO VOCATUS EST CHRISTUS

 

  1. Non ut quidam mentiuntur, ante eam quae ex Virgine incarnationem intellectus unitus est Deo Verbo, et ex tunc vocatus est Christus : hoc autem Origenis delirationum est inconveniens, praeexistentiam animarum dogmatizantis. Nos autem Christum et genitum esse et vocatum esse aimus Filium et Verbum Dei ex quo in ventre sanctae Virginis habitavit, et caro invertibiliter tactum est, et uncta est caro deitate : Unctio enim haec humanitatis, ut ait theologus Gregorius. Sed et sacratissimus Alexandrinorum Cyrillus ad imperatorem Theodosium scribens, haec ait : Oportet enim, ego demum aio, neque quod ex Deo Verbum sine humanitate, neque utique quod ex muliere natum est templum, non unitum Verbo, Christum Iesum nominari. Humanitati enim secundum unitionem dispensativam ineffabiliter counitum, quod ex Deo Verbum, intelligitur Christus. Et ad reginas ita : Quidam aiunt quoniam hoc nomen Christus convenit soli et proprie secundum seipsum intellecto et existenti, ei quod ex Deo Patre genitum est, Verbo. Nos autem non ita edocti sumus sapere vel dicere. Quando enim factum est caro quod Verbum, tunc eum et Christum Iesum nominatum esse dicimus. Quia enim kechriste (id est unctus est) oleo exultationis, scilicet Sancto Spiritu a Deo et Patre, ideo et Christus nominatur. Quoniam autem circa humanitatem chrisis (id est unctio), nequaquam dubitabit quis eorum, qui recta sentire assueti sunt. Sed Athanasius venerabilis in sermone de salutari epiphania ita dicit : Praeexistens Deus ante eam quae in carne epidimian (id est adventationem) non erat homo, sed Deus erat apud Deum, invisibilis et impassibilis ens ; neque igitur Christus nomen citra carnem inducitur, quia sequitur nomen passio et mors.
  2. Divina autem Scriptura ait : Propter hoc echrisen (id est unxit) te Deus tuus. Sciendum quod multotiens utitur divina Scriptura praeterito tempore pro futuro, ut : Post haec in terra visus est et cum hominibus conversatus est. Nondum enim visus est, neque conversatus est Deus cum hominibus, quando haec dicebatur. Et : Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus. Nondum autem haec facta erant.

 

 

CAPITULUM 80

AD INTERROGANTES : AN DUAS NATURAS GENUIT SANCTA DEI GENITRIX,

ET AN DUAE NATURAE IN CRUCE PENDEBANT

 

  1. Naturae quidem est ageniton et geniton, per unum n scriptum (id est ingenitum et genitum), quod significat increatum et creatum ; agenniton et genniton, quod per duo n profertur, scilicet quod natum est et nonnatum, non naturae, sed hypostaseos. Est igitur quidem divina natura agenitos (id est ingenita), scilicet increata ; omnia autem quae post divinam naturam genita, id est creata. Consideratur igitur in divina quidem et increabili natura, agenniton quidem (id est ingenitum) in Patre : non enim genitus est ; genniton autem (id est genitum) in Filio : ex Patre enim sempiterne genitus est ; processibile autem in Sancto Spiritu. Uniuscuiusque autem speciei animalium quae prima quidem agennita (id est nonnata), sed non agenita (id est ingenita) : generata sunt enim a conditore, non nata sunt autem ex similibus. Genesis quidem enim (id est nativitas) creabilis est ; gennesis autem in Deo quidem ex solo Patre homousiu (id est consubstantialis) Filii progressio, in creaturis autem, ex copulatione masculi et feminae, homousiu hypostaseos (id est consubstantialis personae) progressio. Unde cognoscimus quod non est naturae nasci, sed hypostaseos. Si enim naturae esset, non utique in eadem natura genniton consideratur et agenniton. Hypostasim igitur genuit sancta Dei genitrix, in duabus cognitam naturis, deitate quidem ex Patre genitam intemporaliter, in ultimis autem in tempore ex seipsa incarnatam et carne partam.
  2. Si autem interrogantes aenigmatice dicent quoniam qui genitus est ex sancta Dei genitrice duae naturae est, aimus : duae naturae est. Deus enim est idem et ipse, et homo. Similiter et de crucifixione et resurrectione et assumptione : non naturae haec sunt, sed hypostaseos. Passus igitur est Christus, in duabus naturis ens ; passibili natura et crucifixus est. carne enim in cruce pendebat, et non deitate. Quia dicent, nobis interrogantibus : duae naturae mortuae sunt ? nequaquam, dicent. Non igitur neque duae naturae crucifixae sunt ; sed genitus est Christus, scilicet Deus Verbum humanatus genitus est carne, crucifixus est carne, mortuus est carne, impassibili manente eius deitate.

 

 

CAPITULUM 81

QUALITER PRIMOGENITUS DICITUR UNIGENITUS FILIUS DEI

 

  1. Primogenitus est qui primus genitus est, sive unigenitus, sive et ante alios fratres. Igitur si quidem diceretur Filius Dei primogenitus, unigenitus autem non diceretur, suspicaremur utique creaturarum ipsum esse primogenitum, ut creatura existentem. Quoniam autem primogenitus et unigenitus dicitur, oportet autem et utraque observare in ipso. Primogenitum quidem ipsum dicimus omnis creaturae, quoniam et ipse ex Deo ; sed ipse quidem ex substantia Dei et Patris solus intemporaliter genitus, decenter Filius unigenitus primogenitus, sed non protoktistos (id est primo-creabilis) diceretur. Creatio enim non ex substantia Patris, sed voluntate eius ex non ente ad esse deducta est. Primognitus autem in multis fratribus unigenitus enim ens et ex matre ; quia participavit sanguine et carne similiter nobis et homo factus est, facti autem sumus et nos filii Dei per ipsum, adoptati per baptisma. Ipse igitur natura Filius Dei, primogenitus in nobis, qui adoptione et gratia filii Dei facti sumus, et fratres eius existimus factus est. Unde dixit : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Non dixit Patrem nostrum, sed Patrem meum natura, manifestum est quoniam et gratia Patrem nostrum ; et Deum meum et Deum vestrum, et non dixit Deum nostrum, sed Deum meum ; si dividas subtilibus intelligentiis quod videtur ab eo quod intelligitur, et Deum nostrum ut conditorem et Dominum.
  2. Ad dicentes : Vel sub continua quantitate reducuntur vel sub discreta hae duae naturae.

Domini naturae neque unum corpus sunt, neque superficies, neque linea, non locus, non tempus, ut sub continua quantitate reducantur. Haec enim sunt quae continue numerantur, Unitae sunt autem Domini naturae inconfusibiliter secundum hypostasim, et divisae sunt indivisibiliter, ratione et modo differentiae. Et quo quidem modo unitae sunt, non numerantur. Non enim dicimus duas hypostases esse naturas Christi, vel duas secundum hypostasim ; quo autem modo indivisibiliter dividuntur, numerantur. Duae enim sunt naturae ratione et modo differentiae. Unitae enim secundum hypostasim et in invicem circumincedentes, inconfusibiliter unitae sunt, eam quae in invicem transmutationem non suscipientes, propriam unaquaeque naturalem differentiam et post unionem conservans. Quod creabile enim permansit creabile, et quod increatum increatum. Modo igitur differentiae et solo numeratae, sub discreta quantitate reducuntur. Impossibile enim quae secundum nihil differunt numerari ; secundum quod autem differunt, secundum hoc et numerantur ; puta Petrus et Paulus, secundum quod quidem uniti sunt, non numerantur : ratione enim substantiae uniti, duae naturae neque sunt neque dicuntur ; secundum hypostasim autem differentes, duae hypostases dicuntur. Quare differentia causa numeri.

 

 

CAPITULUM 82

DE FIDE ET BAPTISMATE

 

  1. Confitemur autem unum baptisma in remissionem peccatorum, et in vitam aeternam. Baptisma enim Domini mortem monstrat. Consepelimur igitur Domino per baptisma, ut ait divus Apostolus. Quemadmodum igitur semel perfecta est Domini mors, ita et semel oportet baptizari ; baptizari autem secundum Domini sermonem : In nomine Patris et Filii et Sancti Spiritus, edoctos eam quae in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum confessionem. Quicumque igitur in Patrem et Filium et Sanctum Spiritum baptizati, et unam naturam in tribus deitatis hypostasibus edocti rursus rebaptizantur, hii recrucifigunt Christum, ut ait divus Apostolus : Impossibile enim semel illuminatos, et quae deinceps, rursus renovare in poenitentiam, recrucifigentes sibi ipsis Filium Dei et exemplificantes. Quicumque autem non in sanctam trinitatem baptizati sunt, hos oportet rebaptizari. Etsi enim ait Apostolus quoniam in Christum et in mortem eius baptizati sumus, non ita oportet fieri ait invocationem baptismatis, sed quoniam typus mortis Christi est baptisma. Per tres enim immersiones tres dies Domini sepulturae significat baptisma. In Christum igitur baptizari significat : credentes in ipsum baptizari. Impossibile autem in Christum credere, non edoctos eam quae in Patrem et Filium et Sanctum Spiritum confessionem. Christus enim est Filius Dei viventis, quem unxit Pater Sancto Spiritu, ut ait divus David : Propter hoc unxit te, Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. Et Isaias ex persona Domini : Spiritus Domini super me, cuius gratia unxit me. Invocationem nimirum proprios discipulos Dominus docens dixit : Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Sancti Spiritus. Quoniam enim in incorruptionem fecit nos Deus, transgredientes autem salutare eius mandatum corruptione mortis condemnavit, ut non immortale esset malum ; condescendens servis ut misericors et secundum nos factus, a corruptione per propriam passionem redemit, et irrigavit nobis ex sancta et incoinquinata eius costa fontem remissionis : aquam quidem in regenerationem et ablutionem peccati et corruptionis ; sanguinem autem potum vitae aeternae datorem. Et mandatum dedit nobis per aquam regenerari et Spiritum, per orationem et innovationem aquae, superveniente Spiritu. Quoniam enim duplex homo ex anima et corpore, duplicem nobis dedit et purgationem, per aquam et Spiritum : Spiritu quidem quod secundum imaginem et similitudinem renovante ; aqua autem per Spiritus gratiam corpus a peccato purgante, et a corruptione liberante ; et mortis quidem imaginem explente aqua, vitae autem arra tribuente Spiritu.
  2. A principio enim Spiritus Dei superferebatur aquis, et antiquitus Scriptura testatur aquae, quod est purgativa. In Noe autem per aquam Deus mundi peccatum abolevit. Per aquam omnis immundus secundum legem purgatur ; et ipsis indumentis lotis aqua, monstravit Elias gratiam Spiritus commixtam aquis, aqua comburens holocaustomata. Et fere omnia secundum legem aqua purgantur : visibilia enim symbola (id est notae) eorum quae intelliguntur sunt ; regeneratio denique secundum animam fit : fides enim filios facere novit, etsi sint creaturae, per Spiritum, et in pristinam reducere beatitudinem.
  3. Igitur peccatorum quidem remissio omnibus similiter per baptisma datur ; gratia autem Spiritus secundum proportionem fidei et praepurgationis. Igitur nunc quidem per baptisma primitias Sancti Spiritus accipimus, et principium alterius vitae fit nobis regeneratio et sigillum et custodia et illuminatio.
  4. Oportet autem omni virtute infallaciter observare nosipsos puros a sordidis operationibus, ut non rursus, velut canis, ad proprium vomitum reversi, servos rursus nosipsos peccati faciamus. Fides enim sine operibus mortua est, et opera sine fide. Vera enim fides per opera probatur.
  5. Baptizamur autem in sanctam trinitatem, quoniam ea quae baptizantur indigent sancta trinitate, in eorum consistentiam et permanentiam, et impossibile non coadesse ad invicem tres hypostases : inseparabilis enim sancta trinitas.
  6. Primum baptisma, quod diluvii, ad incisionem peccati.

Secundum autem, quod per mare et nubem : symbolum enim (id est nota) nebula quidem est Spiritus, mare autem aquae.

Tertium, quod legale : omne enim immundum abluebatur aqua, lavabat vestimenta, et ita ingrediebatur castra.

Quartum, quod Iohannis, introductivum existens et in poenitentiam ducens baptizatos, ut in Christum credebant. Ego enim vos, ait, baptizo in aqua ; qui autem post me venit, ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igne. Praepurgat igitur Iohannes ad Spiritum per aquam.

Quintum, quod Domini baptisma, quo ipse baptizatus est ; baptizatus autem, non ut ipse indigens purgatione, sed nostram propriam faciens purgationem, ut conterat capita draconum in aqua, ut diluat peccatum, et omnem veterem Adam sepeliat aqua, ut sanctificet Baptistam, ut impleat legem, ut trinitatis revelet mysterium, ut typos et subscriptio nobis ad baptizandum fiat. Baptizamur autem nos perfecto Domini baptismate, quod per aquam et Spiritum. Igne autem baptizare dicitur Christus, quoniam in specie ignearum linguarum super sanctos apostolos Spiritus gratiam effudit, ut ait ipse Dominus quoniam Iohannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto et igne, non post multos hos dies ; vel propter futuri ignis punitivum baptisma.

Sextum, quod per poenitentiam et lacrimas, veraciter laboriosum.

Septimum, quod per sanguinem et martyrium, quo et ipse Christus pro nobis baptizatus est, ut valde reverendo et beato inquantum secundis non inquinatur sordibus.

Octavum, quod ultimum et non salubre, sed malitiae destrucltivum : non amplius enim malitia et peccatum dominatur, puniens autem infinite.

  1. Corporali specie, velut columba, descendit Spiritus Sanctus super Dominum, primitias nostri submonstrans baptismatis et honorans corpus, quia et hoc, scilicet corpus, deificatione Deus, et simul quando quae superius assuetum est columbam solutione diluvii evangelizare. Super sanctos autem apostolos ignis specie descendit : Deus enim est. Deus autem ignis consumens est.
  2. Oleum autem in baptismate assumitur, chrisin (id est unctionem) annuntians et christos nos operans, et Dei nobis annuntians per Sanctum Spiritum misericordiam, quia et festucam olivae hiis qui ex diluvio salvati sunt columba attulit.
  3. Baptizatus est et Iohannes, manum superponens super divinam dominatoris verticem, et proprio sanguine.
  4. Non oportet tardare baptisma, quando fides eorum qui adveniunt per opera testimonium accipiat. Qui in dolo advenit baptismati, condemnabitur magis quam emolumentum accipiet.

 

 

CAPITULUM 83

DE FIDE

 

  1. Fides nimirum duplex est. Est enim fides ex auditu. Audientes enim divinas Scripturas credimus doctrinae Spiritus. Ipsa autem perficitur omnibus hiis quae legislatione statuta sunt a Christo, opere credens, pie agens, et mandata efficiens eius qui renovavit nos. Qui enim non secundum traditionem catholicae ecclesiae credit, aut communicat per inconvenientia opera diabolo, infidelis est.
  2. Est autem rursus fides eorum quae sperantur hypostasis (id est subsistentia), rerum redargutio quae non videntur, indistabilis et indiiudicabilis spes eorum quae a Deo nobis annuntiata sunt, et petitionum nostrarum functionis. Igitur prima quidem nostrae mentis est, secunda autem charismatum Spiritus.
  3. Sciendum est quod per baptisma circumcidimus omne quod a generatione velamen, scilicet peccatum, et Israetitae spirituales et Dei populus existimus.

 

 

CAPITULUM 84

DE CRUCE, IN QUO ADHUC ET DE FIDE

 

  1. Sermo crucis perditis quidem stultitia est, salvatis autem, nobis, virtus Dei est. Nam spiritualis quidem omnia diiudicat, animalis autem homo non suscipit quae Spiritus. Stultitia enim est hiis qui non de fide suscipiunt, et bonitatem et omnipotentiam Dei reputant, sed humanis et naturalibus excogitationibus scrutantur divina. Omnia enim Dei super naturam sunt, et rationem et intelligentiam. Si enim quis reputabit qualiter ex non ente ad esse, et cuius gratia Deus deduxit omnia, et naturalibus excogitationibus invenire voluerit, non accipit. Animalis enim est cognitio haec et daemoniaca. Si autem quis fide mansuetus, bonum et omnipotens et verum et sapiens et iustum quod divinum reputabit, inveniet omnia levia et plana et viam rectam. Sine fide enim impossibile salvari. Fide enim omnia humana et spiritualia consistunt : neque enim agricola sine fide incidit tellurem ; non negotiator parvo ligno sui ipsius animam furenti maris pelago tradit ; non matrimonium consistit, non aliud quid eorum quae in vita. Fide intelligimus ex non ente ad esse omnia deducta esse Dei virtute. Omnia et divina et humana fide dirigimus. Fides enim est inperscrutatus consensus.
  2. Igitur omnis quidem actio et vivificatio Christi maxima et divina et mirabilis est ; sed omnibus est mirabilior praeciosa eius crux. Per nullum enim aliud mors evacuata est, propatoros (id est primi parentis) peccatum solutum est, infernus depraedatus est, resurrectio donata est ; virtus nobis ad contemnendum praesentia et ipsam mortem tributa est, ad pristinam beatitudinem reversio directa est, portae paradisi apertae sunt, natura nostra in dexteris Dei sedet, filii Dei et haeredes facti sumus, nisi per crucem Domini nostri Iesu Christi : per ipsam enim omnia haec directa sunt. Quicumque enim in Christum baptizati sumus, ait Apostolus, in morte ipsius baptizati sumus. Quicumque in Christum baptizati sumus, Christum induti sumus. Christus autem est Dei virtus et Dei sapientia. Ecce mors Christi, scilicet crux, enhypostaton (id est personam habentem) Dei sapientiam et virtutem nos circuminduit. Dei autem virtus est sermo qui crucis, vel quoniam potentia Dei, scilicet adversus mortem victoria per ipsam nobis manifestata est, vel quoniam quemadmodum quatuor extremitates crucis per medium centrum tenentur et circumstringuntur, ita per Dei virtutem, et altitudo et profundum, et longitudo et latitudo, scilicet omnis visibilis et invisibilis creatura continetur.
  3. Haec nobis signum data est super frontem, quo modo Israeli circumcisio ; per ipsam enim fideles ab infidelibus distamus et cognoscimur. Haec galea et scutum et trophaeum adversus diabolum. Haec sigillum, ut non approximet nobis omnium vastator, ut ait Scriptura. Haec dormientium resurrectio, stantium firmatio, infirmorum baculus, pastorum virga, convertentium auxilium, proficientium perfectio, animae salus et corporis ; omnium malorum aversio, omnium bonorum datrix, peccati destructio, arbor resurrectio, lignum vitae aeternae.
  4. Igitur ipsum quidem pretiosum lignum ut vere et venerabile, in quo seipsum in hostiam pro nobis Christus attulit, ut sanctificatum tactu sancti corporis et sanguinis decenter adorandum, clavos, lanceam, indumenta, et sacra eius tabernacula, quae sunt praesepe, spelunca, Golgothas, salutare et vivificati vum sepulchrum, Sion ecclesiarum acropolis (id est arx), et quae similia, ut ait theopator (id est divus pater) David : Ingrediamur in tabernacula eius, adoremus in loco ubi steterunt pedes eius. Quoniam autem crucem dicit, manifestat quod sequitur : Exurge, Domine, in requiem tuam. Sequitur enim crucem resurrectio. Si enim amatorum diligibile domus et lectulus et ortus, quanto magis quae Dei et Salvatoris, per quae et salvati sumus ?
  5. Adoremus autem et typum pretiosae crucis, etsi ex alia materia facta est, non materiam honorantes ; absit ! sed typum, ut Christi symbolum (id est notam). Dixit enim sui ipsius discipulis dispensationes : Tunc apparebit signum Filii hominis in caelo. Ideoque mulieribus dixit resurrectionis angelus : Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Et Apostolus : Nos autem praedicamus Christum crucifixum. Multi quidem christi et Iesus, sed unus qui crucifixus. Non dixit lanceatum, sed crucifixum. Adorandum igitur signum Christi. Ubi enim utique fuerit signum, illic et ipse erit. Materia autem, ex qua typus crucis consistit, etsi aurum vel lapides pretiosi fuerint, post [eam quae] typi, si contingerit dissolutionem, non adorandum. Omnia igitur quae Deo adiacent adoramus, ipsi reverentiam afferentes.
  6. Hanc pretiosam crucem praefiguravit vitae lignum, quod in paradiso a Deo plantatum est. Quia enim per lignum mors, oportebat per lignum donari vitam et resurrectionem. Iacob adorans extremum virgae, et transmutatis manibus filios Ioseph benedicens, signum crucis describit manifeste. Virga mosayca crucis typo mare percutiens, et salvans quidem Israelem, pharaonem autem submergens ; manus crucis specie figurae et extensae, et Amalech vertentes ; ligno amara aqua dulcorata, et petra scissa et praeeffundens aquas ; virga Aaron hierarchias (id est pontificatus) dignitas existens ; serpens super lignum triumphatus, ut mortuus est, ligno mortuum videntes inimicum salvante credentes, ut Christus in carne peccati peccatum non cognoscens affixit. Moyses magnus Videbitis clamans vitam vestram pendentem coram oculis vestris ; Isaias : Tota die expandi manus meas ad populum inobedientem et contradicentem. Qui hanc adoramus, partem fruamur Christi crucifixi, amen.

 

 

CAPITULUM 85

DE ADORANDO SECUNDUM ORIENTEM

 

  1. Non simpliciter et non ut contingit secundum orientem adoramus. Sed quia utique ex visibili et invisibili, scilicet intellectuali et sensibili compositi sumus natura, duplicem et adorationem conditori afferimus, quemadmodum et intellectu psallimus et labiis corporalibus, et baptizamur et aqua et Spiritu, et dupliciter Domino unimur et mysteriis participantes et Spiritus gratia.
  2. Quia igitur Deus lumen est intelligibile, et sol iustitiae et oriens in scripturis nominatur Christus, reponendum ei oriens in adorationem. Omne enim melius Deo reponendum, ex quo omne bonum fit. Ait enim et divus David : Regna terrae cantate Deo, psallite Domino, qui ascendit caelum caeli ad orientem. Insuper autem ait Scriptura : Plantavit Deus paradisum in Edem secundum orientem, ubi hominem quem plasmavit posuit ; quem transgressum a paradiso voluptatis exulem fecit, et ante paradisum habitare fecit, ex occidente scilicet. Antiquam igitur patriam exquirentes et ad ipsam aspicientes, Deum adoremus. Sed et tabernaculum mosaycum secundum orientem habebat velum et propriatorium. Et tribus Iudae, ut honorabilior, ex oriente immittebatur. Sed et in circumnominato Salomonis templo, Domini porta secundum orientem iacebat. Sed et Dominus crucifixus ad occidentem respiciebat, et ita adoramus ad ipsum respicientes. Et assumptus ad orientem sursum ferebatur, et ita ipsum apostoli adoraverunt ; et ita veniet quomodo viderunt ipsum euntem in caelum ; ut ipse Dominus dixit : Quemadmodum coruscatio egreditur ab oriente et occupat usque occidentem, ita erit praesentia Filii hominis. Ipsum igitur exspectantes, ad orientem adoramus.

Non scripta autem est traditio haec apostolorum : multa enim non scripta nobis tradiderunt.

 

 

CAPITULUM 86

DE SANCTIS ET INCOINQUINATIS DOMINI MYSTERIIS

 

  1. Bonus et omnibonus et superbonus Deus, totus ens bonitas, propter superabundantes eius divitias bonitatis, non sustinuit solum esse quod bonum, scilicet sui ipsius naturam a nullo participatam. Huius gratia fecit primum quidem intellectuales et caelestes virtutes, deinde visibilem et sensibilem mundum ; deinde ex intellectuali et sensibili hominem. Igitur omnia quidem, quae ab ipso facta sunt, communicant eius bonitatem secundum esse. Ipse enim est omnibus quidem esse, quia in ipso sunt quae sunt ; non solum quoniam ipse ex non ente ad esse ipsa deduxit, sed quoniam eius actio quae ab ipso facta sunt conservat et continet ; ex superabundanti autem animalia : etenim, et secundum esse et secundum vita participando, communicant bono. Rationalia autem et secundum praedicta quidem, sed insuper et secundum rationale, et hoc magis : magis propria enim qualiter sunt ad ipsum, etsi omnibus superiacet incomparabiliter.
  2. Homo denique, rationalis et proprii arbitrii factus, potestatem assumpsit indesinenter per propriam electionem uniri Deo, si tamen et permaneret in bono, id est in creantis obedienta. Quia igitur in transgressione mandati eius qui fecit ipsum factus est, et morti et corruptioni succubuit, factor et conditor generis nostri per viscera misericordiae eius assimilatus est nobis, secundum omnia factus homo, sine peccato, et unitus est nostrae naturae. Quia enim tradidit nobis propriam imaginem et proprium spiritum, et non custodivimus, assumit ipse pauperem et imbecillem nostram naturam, ut et nos purget et incorruptibiles faciat, et participes rursus constituat eius deitatis.
  3. Oportebat autem non solum primitias nostrae naturae in participatione fieri melioris, sed et omnem volentem hominem secunda generatione generari, et nutriri cibo extraneo et nativitati conveniente, et ita occupare mensuram perfectionis. Igitur per eius quidem nativitatem, scilicet incarnationem, et baptisma et passionem et resurrectionem, liberavit naturam a peccato primi parentis et morte et corruptione ; et resurrectionis primitiae factus est, et viam et typum seipsum et subscriptionem posuit, ut et nos, eius sequentes semitas, fiamus adoptione quod ipse est natura : filii et heredes Dei, et eius coheredes. Dedit igitur nobis, ut dixi, nativitatem secundam, ut quemadmodum nati ex Adam assimilati fuimus ipsi, hereditantes maledictionem et corruptionem, ita et ex ipso nati assimilemur ei et hereditemur incorruptionem et benedictionem et gloriam eius.
  4. Quia enim spiritualis est Adam, oportebat et spiritualem generationem esse ; similiter et escam. Sed quoniam duplices quidem sumus et compositi, oportebat et nativitatem duplicem esse ; similiter et escam compositam. Igitur quidem nativitas nobis per aquam et Spiritum data est : aio utique per sanctum baptisma ; esca autem ipse panis vitae, Dominus noster Iesus Christus, qui de caelo descendit. Debens enim voluntariam pro nobis suscipere mortem, in nocte in qua seipsum tradebat, testamentum novum disposuit sanctis eius discipulis et apostolis, et per ipsos omnibus qui in eum credunt. In cenaculo igitur sanctae et gloriosae Sion, vetus pascha cum discipulis eius comedens et complens vetus testamentum, lavat discipulorum pedes, symbolum (id est notam) sancti baptismatis tribuens. Deinde frangens panem, dabat eis dicens : Accipite, comedite, hoc meum est corpus quod pro vobis frangitur in remissionem peccatorum. Similiter autem accipiens calicem ex vino et aqua tradidit eis dicens : Bibite ex eo omnes ; hic meus est sanguis novi testamenti, qui pro vobis effunditur in eo remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem. Quotiens enim utique comeditis panem hunc, mortem Filii hominis annuntiatis et resurrectionem eius confitemini donec veniat.
  5. Si igitur Verbum Dei vivens est et activum, et omnia quaecumque voluit Dominus fecit ; si dixit Fiat lumen, et factum est, Fiat firmamentum et factum est ; si Verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum ; si caelum et terra et aqua et ignis et aer, et omnis decor eorum, verbo Domini consummata sunt, et hoc utique famosum animal, homo ; si volens ipsum Deus Verbum factum est homo, et sanctae Virginis puros et immaculatos sanguines sibi ipsi inseminaliter carnem substituit, non potest panem sui ipsius corpus facere, et vinum et aquam sanguinem ? Dixit in principio : Educat terra herbam feni, et usque nunc pluvia fiente educit propria germina, divino coacta et fortificata praecepto. Dixit Deus : Hoc meum est corpus et Hic meus est sanguis et hoc facite ; et omnipotenti eius praecepto donec veniat fit : ita enim dixit : donec veniat. Et fit pluvia novae huic agriculturae per invocationem Sancti Spiritus superobumbrans virtus. Quemadmodum enim omnia quaecumque fecit Deus, Sancti Spiritus actione fecit, ita et nunc Spiritus actio quae super naturam operatur ; quae non potest capere nisi sola fides. Qualiter erit hoc mihi, ait sancta Virgo, quoniam virum non cognosco ? Respondit Gabriel : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi superobumbrabit tibi. Et nunc interrogas qualiter panis fit corpus Christi, et vinum et aqua sanguis Christi ; dico tibi et ego : Spiritus Sanctus supervenit et haec facit, quae super rationem et intelligentiam.
  6. Panis autem et vinum assumitur ; novit enim Deus humanam infirmitatem : ad multa enim quae non secundum consuetudinem frequentata sunt, avertit anxiata. Assueta igitur condescensione utens, per assueta naturae facit quae super naturam. Et quemadmodum in baptismate, quia consuetudo hominibus aqua lavari et oleo ungi, coniugavit oleo et aquae gratiam Spiritus et fecit id lavracrum regenerationis ; ita quia consuetudo hominibus panem comedere et aquam et vinum bibere, coniugavit eis eius deitatem, et fecit ea corpus et sanguinem eius, ut per assueta et secundum naturam in hiis quae super naturam fiamus.
  7. Corpus est vere unitum deitati, quod ex sancta Virgine corpus ; non quoniam ipsum corpus quod assumptum ex caelis descendit, sed quoniam ipse panis et vinum transit in corpus et sanguinem Dei. Si autem modum inquiris, qualiter fit ; sufficit tibi audire quoniam per Spiritum Sanctum, quemadmodum et ex sancta Dei genitrice, per Spiritum Sanctum, sibi ipsi et in seipso Dominus carnem substituit ; et plus nihil cognoscimus, sed quoniam Verbum Dei verum et activum est et omnipotens, modus autem inperscrutabilis. Non malum autem et hoc dicere, quoniam quemadmodum naturaliter per comestionem panis, et vinum et aqua per potum, in corpus et sanguinem comedentis et bibentis transmutatur, et non fit aliud corpus praeter prius eius corpus ; ita et propositionis panis et vinum et aqua per invocationem et superadventum Sancti Spiritus supernaturaliter transit in corpus Christi et sanguinem ; et non sunt duo, sed unum et idem.
  8. Fit igitur hiis qui fide digne assumunt in remissionem peccatorum et in vitam aeternam, et in custodiam animae et corporis ; hiis autem qui in infidelitate indigne participant, in poenam et in supplicium ; quemadmodum et Christi mors credentibus quidem facta est vita et incorruptio et in assumptionem aeternae beatitudinis, non credentibus autem et Domini occisoribus in poenam et supplicium aeternum.
  9. Non est typus panis et vinum corporis et sanguinis Christi ; absit ! sed ipsum corpus Domini deificatum ipsius Domini dicentes : Hoc meum est, non typus corporis, sed corpus, et non typus sanguinis, sed sanguis ; et ante hoc Iudaeis, quoniam Nisi comederitis carnem Filii hominis, non habetis vitam aeternam. Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus ; et rursus : Qui comedit me, vivet.
  10. Igitur cum omni timore et conscientia pura et inhaesitabili fide adveniamus ; et omnino erit nobis quemadmodum credimus, non haesitantes. Honoremus autem ipsum omni puritate animae et corporis : duplex enim est. Adveniamus ei desiderio divino et ardenti, et crucis specie palmas formantes, crucifixi corpus suscipiamus ; et superponentes oculos et labia et frontes, divinum carbonem assumamus, ut ignis eius quod in nobis desiderii, assumens eam quae ex carbone ignitionem, comburat nostra peccata, et illuminet nostra corda et participatione divini ignis igniamur et deificemur. Carbonem vidit Isaias, carbo autem lignum simplex non est, sed unitum igni ; ita et panis communionis non panis simplex est, sed unitus deitati ; corpus autem unitum deitati non una natura est, sed una quidem corporis, unitae autem ei deitatis altera ; quare quod utrumque, non una natura, sed duae.
  11. Pane et vino suscepit Melchisedech Abraham ex allophylorum caede redeuntem, sacerdos Dei Altissimi. Illa mensa hanc mysticam praeimaginata est mensam, quo modo ille sacerdos veri principis sacerdotum typus erat et imago. Tu enim, ait, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hunc panem panes imaginabantur propositionis. Ipsa est pura hostia scilicet, et sine sanguine, quam ab ortu solis usque ad occasum ipsi offerri per prophetam Dominus dixit.
  12. Corpus est et sanguis Christi in constitutionem nostrae animae et corporis, transiens non consumptum, non corruptum, non ad anum incedens, absit ! sed ad nostram substantiam et conservantiam, laesionis omnimodae ultio, sordis omnis purgatio, - si quidem aurum assumat sordidum, per iudicativam ignitionem purgat, - ut non in futuro cum mundo damnemur. Purgat enim aegritudines et omnimodas illationes, quemadmodum ait Apostolus : Si enim nosipsos radicaremus, non utique iudicaremur. Cum autem radicamur, a Domino eradimur, ut non cum mundo damnemur. Et hoc est quod dicit : Quare qui participat corpore et sanguine Domini indigne, iudicium sibi ipsi comedit et bibit. Per ipsum purgati, unimur corpori Domini et spiritu eius, et leo efficimur corpus Christi.
  13. Hic panis est primitiae futuri panis, qui est supersubstantialis. Supersubstantiale enim significat vel futurum, id est eum qui futuri saeculi ; vel eum qui ad conservantiam substantiae nostrae assumitur. Sive igitur ita, sive ita, Domini corpus apte dicetur. Spiritus enim vivificans est caro Domini, quia ex vivificativo Spiritu concepta est : quod enim generatum est ex Spiritu, spiritus est. Hoc autem dico, non destruens corporis naturam, sed vivificativum et divinum eius manifestare volens.
  14. Etsi autem quidam antitypa (id est refigurativa) corporis et sanguinis Domini panem et vinum vocaverant, ut divus dixit Basilius, non postquam sanctificata sunt dixit, sed antequam sanctificata essent, ipsam oblationem ita vocantes.
  15. Metalipsis (id est assumptio) dicitur : per ipsam enim Filii deitatem assumimus ; communio autem dicitur et est vere, propterea quia communicamus nos per ipsam Christo, et quia participamus eius carne et deitate, et quia communicamus et unimur ad invicem per ipsam : quia enim ex uno pane assumimus omnes unum corpus Christi et unum sanguinem, et ad invicem membra generamur, concorporati Christi existentes.
  16. Omni igitur virtute custodiamus, ne sumamus metalipsin (id est assumptionem) haereticorum, neque tradamus. Non date enim sancta canibus, ait Dominus, neque eicite margaritas vestras ante porcos, ut non participes cacodoxiae (id est malae opinionis), et eorum condemnationis efficiamur. Si enim omnino unio est ad Christum, et ad invicem omnino et omnibus coassumentibus nobiscum secundum electionem unimur. Ex electione enim unio haec fit, non sine nostra sententia. Omnes enim unum corpus sumus, quoniam ex uno pane assumimus, quemadmodum ait divus Apostolus.
  17. Antitypa autem (id est refigurativa) futurorum dicuntur, non ut non entia vere corpus et sanguis Christi ; sed quoniam nunc quidem per ipsa participamus Christi deitate, tunc autem intellectualiter per solam considerationem.

 

 

CAPITULUM 87

DE GENEALOGIA DOMINI ET OMNIFARIAM SANCTAE DEI GENITRICIS

 

  1. De sancta et superlaudabili semper Virginis et Dei genitrice Maria in superioribus mensurate assumentes, et quod firmissimum repraesentantes, quod principaliter et vere Dei genitrix et est et nominatur ; nunc quae reliqua complebimus. Ipsa enim praeaeterno praevisivo consilio Dei praedeterminata, et diversis imaginibus et sermonibus prophetarum per Spiritum Sanctum significata et praepraedicata, in praedeterminato tempore ex davidica radice germinata est, propter eas quae ad ipsum factae sunt repromissiones : Iuravit enim Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum, de fructu ventris tui ponam super thronum tuum. Et rursus : Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar : semen eius in aeternum manet, et thronus eius sicut sol coram me, et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis. Et Isaias : Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet.
  2. Igitur quoniam quidem Ioseph ex davidica tribu descendit, Matthaeus et Lucas sacratissimi evangelistae manifeste subdemonstraverunt ; sed Matthaeus quidem ex David per Salomonem deducit Ioseph, Lucas autem per Nathan. Sanctae autem Virginis generationem et utrique siluerunt.
  3. Oportet igitur scire quod non fuit consuetudo Hebraeis, neque divinae Scripturae, genealogizare mulieres. Lex autem erat non desponsare tribum ex alia tribu. Ioseph autem ex davidica descendens tribu, et iustus existens, - hoc enim ipsi testatur divinum evangelium, - non utique inique sanctam virginem ad desponsationem duxisset, nisi ex eius sceptro descenderet. Monstrans igitur Ioseph descensionem contentus est.
  4. Oportet autem et hoc scire quod lex erat, sine semine viro deficiente, huius fratrem defuncti uxorem in matrimonium ducere, et suscitare semen fratri. Quod pariebatur igitur secundum naturam quidem secundi, scilicet generantis erat ; secundum legem autem defuncti.
  5. Ex catena igitur Nathan filii David, Levi genuit Melchi et Panthera ; Panther genuit Barpanthera ita denominatum. Hic igitur Barpanther genuit Ioachim. Ioachim autem genuit sanctam Dei genitricem. Ex catena autem Salomonis filii David, Mathan habuit uxorem ex qua genuit Iacob. Defuncto autem Mathan, Melchi ex tribu Nathae, qui filius quidem Levi, frater autem Pantheris, nupsit uxorem Mathan, matrem autem Iacob, et genuit ex ea Heli. Facti sunt autem fratres uterini Iacob et Heli : Iacob quidem ex tribu Salomonis, Heli autem ex tribu Nathan. Defunctus est autem Heli, ex tribu Nathan, sine liberis ; et accepit Iacob frater eius, qui ex tribu Salomonis, uxorem eius et suscitavit semen fratri eius et genuit Ioseph. Ioseph igitur natura quidem est filius Iacob ex descensione Salomonis, secundum legem autem Heli, qui ex Nathan.
  6. Ioachim igitur honestam et laude dignam Annam in matrimonium duxit. Sed quemadmodum vetus Anna sterilis existens per votum et repromissionem Samuelem peperit, ita et haec per preces et repromissiones a Deo Dei genitricem affert, ut et in hoc a nullo illustrium vincatur. Parturit igitur Gratia, - hoc enim Anna interpretatur, - Dominam : hoc enim Mariae significa nomen. Domina enim vere facta est omnium creaturarum, conditoris existens mater. Paritur autem in probaticae Ioachim domo, et in sacrario adducitur. Deinde in domo Domini plantata et impinguata Spiritu, ut oliva fructifera omnis virtutis habitaculum facta est, ab omni vitae huius et carnali desiderio mente desistens, et ita virginem animam observans cum corpore, ut decebat, Deum in sinu suscipere futuram : Sanctus enim ens, in sanctis requiescit. Ita igitur sanctitatem assumit et templum sanctum et admirabile altissimi Dei dignum demonstratur.
  7. Quia vero observabat virginis nostrae salutis inimicus, propter Isaiae praedicationem : Ecce virgo in utero habebit, dicentis, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus ; ut decipiat eum, qui in sapientia semper extollitur, is qui apprehendit sapientes in astutia eorum, in desponsationem puella Ioseph a sacerdotibus traditur, novus tomus litteras scienti. Desponsatio autem et custodia virginitatis exstitit, et virgines observantis deceptio. Quando autem venit plenitudo temporis, missus est angelus Domini ad ipsam, Domini evangelizans conceptionem ; et ita concepit Filium Dei, Patris enhypostaton (id est personalem) virtutem ; non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, scilicet copulatione et seminatione, sed ex Patris beneplacito et cooperatione Sancti Spiritus ; et tribuit creatori creari et plasmatori plasmari, et Filio Dei et Deo incarnari et humanari ex castis et incoinquinatis eius carnibus et sanguinibus, primae matris explens debitum. Quemadmodum enim illa sine copulatione ex Adam plasmata est, ita et haec novum Adam concepit, lege conceptionis partum et super naturam nativitatis. Paritur enim apator (id est sine patre) ex muliere, qui ex Patre amitor (id est sine matre). Et quoniam quidem ex muliere lege conceptionis, quoniam autem sine patre super naturam nativitatis ; et quoniam quidem in assueto tempore, - novem enim menses complens et decimo superascendens nascitur, - lege conceptionis ; quoniam autem sine dolore super legem nativitatis : quam enim voluptas non praecessit, neque dolores insecuti sunt, secundum Prophetam dicentem : Antequam dolorem passa esset, peperit ; et rursus : Antequam veniet tempus pressurae, dolor effugit et peperit masculum.
  8. Natus igitur est ex ipsa Filius Dei et Deus incarnatus, non theophoros (id est Deum ferens) homo, sed Deus incarnatus ; non ut propheta actu unctus, praesentia autem totius ungentis ; ut homo quidem fiat quod ungens, et Deus quod unctum, non transmutatione naturae, sed unione quae secundum hypostasim. Idem enim erat et qui ungebatur et qui ungebat : ungens ut Deus seipsum ut hominem. Qualiter igitur non Dei genitrix, quae Deum incarnatum ex ipsa generavit ? Essentialiter principaliter et vere Dei genitrix, et domina omnium creaturarum dominans, ancilla et mater conditoris existens. Quemadmodum enim conceptus Virginem concipientem conservavit, ita et partus eius virginitatem custodivit inviolatam, solus pertransiens per eam et clausam servans eam : per auditum quidem conceptio, nativitas autem per consuetum eorum qui pariuntur exitum, etsi quidam fabulantur per costam partum esse Dei genitricis. Non enim impossibile erat et per portam clausam pertransisse, et eius non laedere signacula.
  9. Manet igitur et post partum Virgo quae semper Virgo, nullatenus viro usque mortem copulata. Etsi enim scriptum est : Et non cognovit eam donec peperit Filium eius primogenitum, sciendum quod primogenitus est qui primus natus est, etsi unigenitus fuerit. Nam [primogenitus] primum quidem natum esse ostendit, non omnino autem et aliorum coostendit nativitatem. Donec autem determinati quidem temporis dilationem significat ; non enuntiat autem quod postea. Ait enim Dominus : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi, non ut post consummationem saeculi separandus. Ait denique divus Apostolus : Et ita semper cum Domino erimus, post communem resurrectionem dicens.
  10. Qualiter enim utique quae Deum genuit, et ex consequentium experentia miraculum cognovit, viri copulationem assumpsit ? absit ! Non sobriae cogitationis haec intelligere, nedum agere.
  11. Sed ipsa beata, et earum quae super naturam donationum digna effecta, dolores quos effugit pariens hos in passionis tempore sustinuit, a maternali compassione viscerum lacerationem tollerans ; et quem Deum cognovit per nativitatem, hunc ut maleficium interfectum videns, ceu gladio cogitationibus lacerabatur. Et hoc est : Et tui vero ipsius animam pertransibit gladius. Sed transmutat tristitiam gaudium resurrectionis, Deum carne mortuum praedicans.

 

 

CAPITULUM 88

DE SANCTORUM ET RELIQUIARUM EORUM HONORE

 

  1. Honorandum sanctos ut amicos Christi, ut filios et haeredes Dei, ut ait theologus Iohannes et evangelista : Quotquot autem receperant eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quare non adhuc sunt servi, sed filii ; si autem filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, ait Apostolus. Sed Dominus in sacris evangeliis apostolis ait : Vos amici mei estis. Non adhuc voco vos servos ; servus enim non novit quid facit Dominus eius. Si autem et rex regnantium et Dominus dominantium et Deus deorum, qui conditor omnium et Dominus dicitur, omnino et sancti et dii et domini et reges. Horum enim Deus, Deus et Dominus et rex et est et dicitur. Ego enim sum, ait Moysi, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob. Et deum pharaoni Moysen Deus fecit. Deos autem dico et reges et dominos, non natura, sed sicut passionum dominantes et de hiis regnantes, et divinae imaginis similitudinem, secundum quam et facti sunt, intransmutatam custodientes : rex enim dicitur et quae regis imago ; et unitos Deo secundum electionem, et hunc suscipientes inhabitatorem et huius participatione effectos gratia, quod ipse est natura. Qualiter igitur non honorandi sunt, qui ministri et amici et filii Dei existunt ? Honor enim qui ad devotos conservorum demonstrationem habet bonae voluntatis, quae est ad communem dominatorem.
  2. Hii enim promptuaria Dei et pura cenacula facti sunt : Inhabitabo enim in eis, ait Deus, et inambulabo et ero illorum Deus. Igitur quoniam quidem iustorum animae in manu Dei sunt, et nequaquam tanget eos mors ait divina Scriptura ; mors enim sanctorum somnus magis est quam mors. Laboraverunt enim in praesenti saeculo, et vivent in finem et Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Quid igitur pretiosius quam in manu Dei esse ? Vita enim est Deus et lux, et qui in manu Dei sunt, in vita et luce existunt.
  3. Quoniam autem per intellectum in corporibus eorum habitavit Deus, ait Apostolus : Nescitis quoniam corpora vestra templum inhabitantis in vobis Sancti Spiritus sunt ? Dominus autem spiritus est. Et Si quis templum Dei corrumpit, corrumpet hunc Deus. Qualiter igitur non honorandum est animata templa Dei, et animata Dei tabernacula ? Isti viventes fiducialiter Deo assistunt.
  4. Fontes nobis salutares dominator Christus sanctorum suorum praebuit reliquias, multiformiter beneficia irrigantes, unguentum boni odoris ex se manans tribuentes. Et nullus hoc discredat. Si enim ex rupe et firma petra aqua in eremo emanavit, volente Deo, et ex maxilla asini Samson sitienti, ex martyrum reliquiis unguentum bene olens emanare incredibile ? Nequaquam ! scientibus demum Dei virtutem, et sanctorum qui ab ipso honorem.
  5. In lege omnis qui mortuum tangebat immundus existebat. Sed hii non mortui sunt. Ex quo enim qui ipsa vita, qui vitae causa, in mortuis reputatus est, eos qui in spe resurrectionis et fide quae est in ipsum dormierunt, non mortuos nuncupamus. Mortuum enim corpus qualiter miracula operari potest ? Qualiter igitur per eos daemones abiguntur, infirmi curantur, caeci respiciunt, leprosi mundantur, tentationes et tristitiae solvuntur, omne donum bonum ex Patre luminum, per eos hiis qui indistanti fide petunt, descendit ? Quantum utique laborares, ut ducem invenires qui mortali te regi adduceret, et pro te ad ipsum sermones faceret ? Duces igitur generis totius, qui ad Deum pro nobis interpellationes faciunt, non honorandum ? Utique quidem honorandum, templa erigentes Deo in horum nomine, fructus afferentes, horum memoriam venerantes, et in ipsis laetantes spiritualiter, ut propria convocantium laetitia fiat, ut non mitigare tentantes, e converso eos irasci faciamus. Nam hiis quidem quibus Deus mitigatur, et huius ministri laetantur ; hiis autem quos odio habet Deus, et huius ministri inimicantur. In psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, et compunctione et indigentium misericordia, sanctos nos fideles mitigemus ; quibus maxime et Deus mitigatur. Titulos eis erigamus et visibiles imagines, et ipsi animati tituli et imagines eorum virtutum imitatione efficiamur. Dei genitricem, ut principaliter et vere Dei matrem honoremus. Prophetam Iohannem, ut praecursorem et baptistam et apostolum et martyrem : neque enim in natis mulierum maior Iohanne erectus est, sicut ipse Dominus dixit, et regni ipse primus praeco factus est. Apostolus, ut fratres Domini et inspectores et ministros passionum eius, et omnes quos praevidens praedeterminavit conformes imagines Filii sui Deus et Pater : primum apostolos, secundo prophetas, tertio pastores et doctores, et martyres Domini ex omni ordine electos sicut milites Christi, et qui eundem biberunt calicem, et vivificae eius mortis baptizarunt baptismate, sicut communicatores passionum eius et gloriae ; quorum agminis princeps protodiaconus Christi et apostolus et protomartyr Stephaniis ; et sanctos patres nostros deiferos askitas (id est confessores), qui prolixius et laboriosius martyrium conscientiae ut athletae certaverunt, et circumierunt in melotis, in caprinis pellibus ; deficientes, tribulati, afflicti, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et cavernis terrae ; quibus dignus non erat mundus. Prophetas, qui ante gratiam ; patriarchas iustos qui praenuntiaverunt Domini praesentiam. Horum omnium respicientes conversationem, zelemur fidem, caritatem, spem, zelum, vitam, patientiam passionum, constantiam usque ad sanguinem, ut et eisdem gloriae coronis cum ipsis communicemus.

 

 

CAPITULUM 89

DE SANCTIS IMAGINIBUS

 

  1. Quoniam autem quidam adversum nos conquaeruntur, adorantes et honorantes Salvatoris nostri et reginae nostrae et Dei genitricis imaginem, amplius autem et reliquorum sanctorum et ministrorum Christi, audiant quod a principio Deus hominem secundum propriam imaginem fecit. Cuius igitur, gratia nos ad invicem adoramus, nisi quod secundum imaginem Dei facti sumus ? Ut enim ait deiferus et magnus in divinis Basilius : Imaginis honor ad protypum provenit (id est exemplar). Prototypum autem est quod imaginatur, ex quo quod derivatur fit. Cuius igitur gratia mosaicus populus tabernaculum in circuitu adorabat, imaginem et typum ferens supercaelestium, magis autem universae creationis ? Ait denique Deus Moysi : Vide facias omnia secundum typum, mohstratum tibi in monte. Sed et cherubim obumbrantia propitiatorium, nonne opera manuum hominum ? Quid autem quod in Hierosolymis famosum templum ? nonne manufactum et hominum arte constructum ?
  2. Divina autem scriptura accusat adorantes sculptilia, sed et immolantes daemonibus. Immolabant quidem Graeci, immolabant autem et Iudaei ; sed Graeci quidem daemonibus, Iudaei autem Deo. Et abiectibilis quidem quae Graecorum immolatio erat, et condemnabilis ; quae Iudaeorum autem Deo acceptabilis. Immolavit enim Noe et odoratus est Dominus odorem boni odoris bonae electionis, et bonae ad eum voluntatis bonum odorem acceptans. Ita Graecorum quidem sculptilia, quae daemonum erant imaginationes, abiectibilia et detestabilia existunt.
  3. Cum hiis autem invisibilis et incorporei et incircumscriptibilis et infigurabilis Dei, quis potest facere imaginem ? Insipientiae igitur summae et impietatis est figurare quod divinum. Hinc, in veteri testamento non erat assuetus imaginum usus. Quia vero Deus propter viscera misericordiae suae secundum veritatem factus est homo, propter nostram salutem, non ut Abrahae visus est in specie hominis, non ut prophetis, sed secundum substantiam factus est vere homo, et perambulavit terram et cum hominibus conversatus est, miracula fecit, passus est, crucifixus est, surrexit, assumptus est ; et haec omnia secundum veritatem facta sunt et visa sunt ab hominibus, scripta quidem sunt ad memoriam et doctrinam nostram tunc non praesentium, ut non videntes, audientes et credentes potiamur beatitudine Domini. Quia vero non omnes noscunt litteras, neque lectioni vacant, patres excogitaverunt velut quosdam triumphos in imaginibus haec scribere, ad velocem memoriam. Quapropter multoties non secundum mentem habentes Domini passionem, imaginem Christi crucifixionis videntes et salutaris passionis in rememorationem venientes, procidentes adoramus ; non materiam, sed imaginatum, quemadmodum neque evangelii materiam neque crucis materiam adoramus, sed typoma (id est figurationem). Quid enim differt crux, non habens Domini typoma (id est figurationem) ab habente ! Similiter et Dei genitricis imaginis non materiam, sed figuram adoramus. Honor enim qui est ad ipsam, ad eum qui ex ipsa incarnatus est reducitur. Similiter autem et sanctorum certamina, erigentia nos ad fortitudinem et imitationem et zelum virtutis eorum, et gloriam Dei. Sicut enim diximus : Honor qui est ad devotos conservorum demonstrationem habet benevolentiae, quae est ad communem dominatorem ; et Imaginis honor ad prototypum (id est exemplar) pervenit.

Est autem non scripta haec traditio, velut et secundum orientem adorare et crucem adorare, et alia plurima hiis similia.

  1. Fertur autem et quaedam historia, quod Dominus Augaro Edessinorum regi, qui pictorem miserat imaginem Domini similiter figurare, nequeunte pictore propter coruscantem a facie eius claritatem, ipse vestimentum propriae faciei divinae et vivificae superimponens, in vestimento illo sui ipsius imaginem abstersisse et ita cupienti Augaro misisse.
  2. Quoniam autem et plurima sancti apostoli ex non scripto tradiderunt, scribit Paulus gentium apostolus : Ergo, fratres, state et tenete traditiones nostras, quas edocti estis sive per sermonem, sive per epistulam nostram ; et ad Corinthios : Laudo autem vos, fratres, quoniam omnium meorum meministis, et sicut tradidi vobis traditiones, retinetis.
  3. Accepimus Lucam apostolum et evangelistam pinxisse Dominum et matrem eiiis ; quorum imagines habere et Romanorum famosam civitatem. In Hierosolymis autem cum diligentia consistunt, quia et Iosephus Iudaeus, ut quidam aiunt, secundum illam speciem quam et Hierosolymis habent, quam et Romanam vocant, eodem modo historia tradit visum fuisse Dominum synophryn (id est consuperciliatum), euophthalmon (id est bene oculatum), macropsin (id est longum vultum habentem), epikyphe (id est acclivem), evilica (id est bonae aetatis), cum scilicet apparens homo, cum hominibus conversabatur.

 

 

CAPITULUM 90

DE SCRIPTURA

 

  1. Unus est Deus, et a veteri et novo testamento praedicatur ; qui in trinitate hymnis laudatur et glorificatur, Domino dicente : Non veni solvere legem, sed implere. Ipse enim nostram salutem operatus est, pro qua omnis Scriptura et omne mysterium est. Et rursus : Scrutamini scripturas : ipsae enim testantur de me ; et Apostolo dicente : Multifarie et multimode olim Deus locutus prioribus nostris in prophetis, in ultimis diebus hiis locutus est nobis in Filio. Per Spiritum igitur Sanctum, et lex et prophetae, evangelistae et apostoli et pastores et doctores locati sunt.
  2. Omnis igitur scriptura a Deo inspirata omnino utilis est. Quare optimum et utilissimum est investigare divinas scripturas. Sicut enim lignum secus decursus aquarum plantatum, ita et anima, divina irrigata scriptura, inpinguatur et fructum temporaneum tribuit, fidem orthodoxam ; et semper virentibus foliis, Deo acceptabilibus inquio decoratur actionibus. Ad actionem enim virtuosam et contemplationem immaculatam, ex sanctis scripturis dirigimur. Omnis enim virtutis invocationem et malitiae universae aversionem in hiis invenimus. Si igitur erimus affectuose discentes, erimus et multa discentes : diligentia enim et labore et dantis gratia diriguntur universa. Qui enim petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Pulsemus igitur in se optimum paradisum scripturarum, qui odoriferas, qui dulcissimus, qui speciosissimus, qui omnimodis intellectualium deiferarum volucrum cantilenis circumsonat nostras aures ; qui tangit cor nostrum et contristatum quidem consolatur, iratum autem substernit, laetitia aeterna implet ; qui mentem nostram ascendere facit ad praeclara, et in modum auri fulgida dorsa divinae columbae, et splendidis eius alis ad unigenitum Filium et haeredem fructiferae intelligibilis vineae reducit, et per ipsam Patri luminum adducit. Sed ne perfunctorie pulsemus, avide autem magis et perseveranter, ne malignemur pulsantes. Ita enim nobis aperietur. Si legerimus semel et bis, et non dignoscerimus quae legimus, ne malignemur, sed perseveremus, exercitemus, interrogemus : Interroga enim, ait, patrem tuum et annuntiabit tibi, et seniores tuos et dicent tibi. Non enim omnium est cognitio. Hauriamus ex paradisi fonte perennes et purissimas aquas, salientes in vitam aeternam. Lasciviamus, insatiabiliter voluptuemur. Gratiam enim inconsumptibilem possidet. Si autem et ab hiis qui foris sunt fructificare aliquid utile poterimus, non abiectibile est : fiamus probati mensularii, naturale et purum aurum coacervantes, contaminatum autem refutantes. Assumamus sermones optimos ; deos autem derisibiles et fabulas alienas canibus proiciamus : plurimam enim ex ipsis adversus ipsos fortitudinem habere poterimus.
  3. Sciendum autem quod viginti duo libri sunt veteris testamenti, secundum elementa hebraicae vocis. Viginti duo enim elementa habent ; ex quibus quinque duplantur, ut fiant ipsa viginti septem : duplex enim est caph et mem et nun et phe et sade. Ideoque libri, secundum hunc modum, viginti duo quidem numerantur, viginti septem autem inveniuntur, quia quinque ex ipsis duplantur. Copulatur enim Ruth Iudicibus et numeratur apud Hebraeos unus liber ; primus et secundus Regnorum unus liber ; tertius et quartus Regnorum unus liber ; primus Paralipomenon et secundus unus liber ; primus et secundus Esdrae unus liber. Ita igitur componuntur libri in pentateucis quatemitatibus, et manent alii duo, ut sint endiatheti (id est dispositi) libri ita : Primos quinque legales, Genesin, Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomium ; haec prima pentateucos, quae et legislatio. Deinde alia pentateucos, quae vocantur graphia (id est scriptura), a quibusdam autem hagiographa (id est sacra scriptura), quae sunt ista : Iesus qui Nave, Iudices cum Ruth ; Regnorum primus cum secundo liber unus ; tertius cum quarto liber unus, et duo Paralipomenon liber unus ; haec secunda pentateucos. Tertia pentateucos versificales libri : Iob, Psalterium, Proverbia Salomonis, Ecclesiastes eiusdem, Cantica canticorum eiusdem. Quarta pentateucos est, propheticus : qui duodecim prophetarum liber unus ; Isaias, Ieremias, Ezechiel, Daniel ; deinde Esdrae duo in unum copulati librum et Esther. Panaretos autem, hoc est Sapientia Salomonis, et Sapientia Iesu - quam pater quidem Sirach composuit hebraice, graece autem interpretatus est huius quidem nepos Iesus, Sirach autem filius, - virtuosi quidem et boni, sed non numerantur, neque iacebant in arca.
  4. Novi autem testamenti : evangelia quatuor, quod secundum Matthaeum, quod secundum Marcum, quod secundum Lucam, quod secundum Iohannem ; Actus sanctorum apostolorum per Lucam evangelistam ; catholicae epistulae septem : Iacobi una, Petri duae, Iohannis tres, Iudae una ; Pauli apostoli quatuordecim ; so Apocalypsis Iohannis evangelistae, et Canones sanctorum apostolorum per Clementem.

 

 

CAPITULUM 91

DE HIIS QUAE DE CHRISTO DICUNTUR

 

  1. Eorum quae de Christo dicuntur, modi sunt generales quatuor. Haec enim et ante incarnationem conveniunt ei, alia autem in unitione, alia autem post unionem, alia autem post resurrectionem. Et eorum quidem quae ante humanationem, modi sunt sex. Nam haec quidem eorum copulationem naturae et homousion quod est ad Patrem ostendunt, ut hoc : Ego et Pater unum sumus et Qui videt me, videt et Patrem, et hoc Qui in forma Dei existit ; et quae talia. Alia autem perfectionem hypostaseos eius, ut hoc : Filius Dei et character hypostaseos eius, et hoc Magni consilii angelus, mirabilis, consiliarius ; et similia.
  2. Alia autem circumincessionem quae est in invicem hypostaseon significant, ut hoc : Ego in Patre et Pater in me ; et indecessibilem stabilitatem, ut Verbum, sapientia, virtus et splendor. Verbum enim in intellectu est, Verbum autem inquio substantiale ; et sapientia similiter, et in potente est virtus et in lumine splendor : inrecessibiliter enim stabiliuntur ex ipsis irrigata.
  3. Alia autem velut ex causa, Patre, ut hoc : Pater meus maior me est. Ex ipso enim habet et esse et omnia quaecumque habet, esse quidem generative et non conditive, ut hoc : Ego a Patre exivi, et hoc Ego vivo propter Patrem ; omnia quaecumque habet non traditive, neque doctive, sed sicut ex causa, ut hoc : Non potest Filius a seipso facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Si enim non est Pater, neque Filius. Ex Patre enim Filius, et in Patre et simul cum Patre, et non post Patrem. Similiter et quae facit, ex ipso et cum ipso. Una enim et eadem, non similis, sed eadem Patris et Filii et Sancti Spiritus est voluntas et actio et virtus.
  4. Alia autem ut paterni beneplaciti, per eius actionem completi, non ut per organon (id est instrumentum) vel servum ; sed ut per substantiale et enhypostaton eius Verbum et sapientiam et virtutem, propterea quia unus in Patre et Filio consideratur motus, ut hoc : Omnia per ipsum facta sunt, et hoc Misit Verbum suum et sanavit eos, et hoc Ut cognoscant quoniam tu me misisti.
  5. Alia autem prophetice et horum haec quidem ut futura, ut puta Aperte veniet, et quod Zachariae : Ecce rex tuus venit tibi, et quod a Michea dictum est : Ecce Dominus procedit de loco suo, et descendet et superambulabit super excelsa terrae ; haec autem futura ut praeterita, ut hoc : Hic Deus noster, post ea in terra visus est et cum hominibus conversatus est, et hoc Dominus creavit me principium viarum suarum ad opera eius, et hoc : Propter hoc unxit te, Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis ; et quae talia.
  6. Igitur quae quidem ante unionem, et post unionem in ipso dicentur ; quae autem post unionem, ante unionem nequaquam nisi forte prophetice, ut diximus. Eorum autem quae in unitione, modi sunt tres. Nam quando quidem ex meliori sermonem facimus, deiiicationem carnis et logosin (id est verbalitatem), et superexcelsitudinem dicamus, et quae talia, eas quae adveniunt carni divitias ex unione et copulatione, quae est ad altissimum Domini Verbum, ostendentes. Quando autem a minori, incarnationem Dei Verbi, humanationem, exinanitionem, pauperiem, humilitatem aimus. Haec enim et quae talia sunt ex erasi (id est complexione) quae ad humanitatem dicuntur de Verbo et Deo. Quando autem ex ambobus simul sermonem facimus, unionem, communicationem, unctionem, coniunctionem, configurationem, et quae talia inquimus. Propter hunc igitur tertium modum, praedicti duo modi dicuntur. Per unitionem enim ostenditur quod habet alterutrum ex subsistente ei harmonia et circumincessione. Propter unitionem enim quae est secundum hypostasim caro deificata dicitur, et Deus fieri et homotheos Verbo (id est simul Deus cum Verbo) ; et Deus Verbum incarnatus esse et homo fieri et creatura dici et ultimus vocari ; non ut duabus naturis transmutatis in unam naturam compositam : impossibile enim in una natura simul contraria naturalia fieri ; sed ut duabus naturis secundum hypostasim unitis, et circumincessionem quae est ad invicem inconfusibilem et intransmutabilem habentibus. Circumincessio autem non ex carne, sed ex deitate facta est. Impossibile enim carnem circumincedere per deitatem ; sed divina natura, cum semel circumincessisset per carnem, dedit et carni ineffabilem circumincessionem quae est ad ipsam, quam utique unionem dicimus.
  7. Sciendum autem quod in primo et secundo modo eorum quae in unione sunt, conversio consideratur. Quando enim de carne sermonem facimus, deificationem et logosin (id est verbalitatem), et superexcelsitudinem et unctionem aimus. A deitate enim sunt haec, circa carnem autem considerantur. Quando autem de Verbo exinanitionem, incarnationem, humanationem, humiliationem et quae talia, quae, ut diximus, ex carne dicuntur de Verbo et Deo. Ipse enim hoc sustinuit volens.
  8. Eorum autem quae post unionem modi sunt tres. Primus, qui divinae naturae est ostensivus ut hoc : Ego in Patre et Pater in me, et Ego et Pater unum sumus, et omnia quaecumque ante humanationem de eo dicuntur haec et post humanationem de eo dicentur, praeter hoc quod non assumpserit carnem et eius naturalia.
  9. Secundus qui humanae naturae est demonstrativus, ut hoc : Quid me quaeris interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum ? et hoc : Ita oportet exaltari Filium hominis ; et quae talia.
  10. Horum autem quae humaniter de Salvatore Christo scripta dicuntur, sive in verbis sive in rebus, modi sunt sex. Haec enim eorum secundum naturam dispensative et gesta sunt et dicuntur, puta ex Virgine fetus, secundum aetatem augmentatio et profectus, fames, sitis, labor, lacrimae, somnus, clavorum perforatio, mors, et quae talia, quaecumque naturales et indetestabiles passiones existunt. Nam in hiis quidem unitis mixtio quidem divinitatis ad humanitatem ; verumtamen corporis vere esse creduntur, nihil horum divinitate patiente, per ea autem nostram dispensante salutem.
  11. Alia autem secundum simulationem, ut interrogare : Ubi posuistis Lazarum, et rursus qui ad ficum et subexuere scilicet secedere, oratio, et Finxit se longius ire ; hiis enim et similibus, neque ut homo neque ut Deus indigebat, verumtamen humaniter figurabantur ad id, quod necessitas et utilitas expetebat, puta orationem quidem, propter hoc ut ostenderet quod non est antitheos (id est Deo contrarius), ut et causam sui ipsius honorans Patrem ; hoc, id est interrogare, non ignorans, sed ut ostendat quod secundum veritatem est homo, cum essendo Deum ; hoc autem, id est secedere, ut doceat non temerarios esse, neque nosmetipsos prodere.
  12. Haec alia autem dicuntur secundum familiaritatem et anaphoran (id est relationem), ut hoc : Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti ? et hoc Nescientem peccatum, pro nobis peccatum nominari ; et hoc Factus pro nobis maledictio, et hoc Ipse Filius subicietur ei qui subiecit sibi universa. Neque enim ut Deus, neque ut homo derelictus est umquam a Patre ; neque peccatum neque maledictio factus est, neque subici indiget Patri. Nam secundum id quidem quod Deus est, aequalis est Patri, et neque contrarius neque subiectus ; secundum id autem quod homo, numquam inobediens factus est genitori, ut subiectione opus sit. Nostram itaque propriam faciens personam, et nobiscum statuens seipsum haec dixit. Nos enim sumus peccati et maledictionis rei, ut impersuabiles et inobedientes, et propter hoc derelicti.
  13. Alia autem per divisionem quae est secundum excogitationem. Si enim excogitatione separares in veritate inseparabilia, scilicet carnem a Verbo, dicitur et servus et ignorans ; etenim servae et ignorantis naturae erat ; et nisi unita esset Deo Verbo caro, serva esset et ignorans ; sed propter unionem quae est ad Deum Verbum secundum hypostasim, neque serva erat neque ignorabat. Ita et Deum suum Patrem vocabat.
  14. Haec autem alia propter eam quae ad nos est manifestationem et credulitatem, ut hoc : Pater, clarifica me gloria quam habui antequam mundus esset, apud te ; nam ipse quidem glorificatus erat et est, sed nobis non erat manifestata et credita gloria eius ; et quod ab Apostolo dictum est : Determinati Filii Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum. Per miracula enim et resurrectionem et per superadventum Sancti Spiritus manifestatum et creditum est mundo, quoniam Filius est Dei ; et illud proficiebat sapientia et gratia.
  15. Alia autem secundum familiaritatem personae Iudaeorum, cum Iudaeis numerans seipsum, ut ad Samaritanam ait : Vos adoratis quod nescitis ; nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Iudaeis est.
  16. Tertius modus est qui unius hypostaseos est manifestativus, et eius qui ex utroque est repraesentativus, puta istud : Ego vivo propter Patrem et qui manducat meam carnem, et ille vivet propter me, et istud Vadam ad Patrem et non adhuc videbitis me, et illud Non utique Dominum gloriae crucifixissent ; et Nullus ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis qui est in caelo ; et quae talia.
  17. Et eorum quae post resurrectionem, haec quidem sunt Deo digna, ut illud : Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Sancti Spiritus, et id Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ut Deus enim est nobiscum. Alia autem homini digna, ut id : Tenuerunt pedes eius, et id Et illic me videbunt ; et quae talia.
  18. Eorum autem quae post resurrectionem homini dignorum modi sunt diversi. Nam hoc quidem vere, sed non secundum leo naturam sed secundum dispensationem ad credi faciendum, quoniam ipsum quod passum est corpus resurrexit ; ut cicatrices, cibatio et potatio quae post resurrectionem. Alia autem vere et secundum naturam, ut transire de loco ad locum infatigabiliter, et per ianuas clausas intrare. Alia autem secundum fictionem, ut illud : Finxit se longius ire. Alia autem sunt eius quod ex utroque, ut id : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ; et id Intrabit rex gloriae, et Sedebit in gloria magnitudinis in excelsis. Alia autem ut nobiscum seipsum ordinantis, modo divisionis quae est secundum nudam excogitationem, ut Deum meum et Deum vestrum.
  19. Oportet igitur excelsa quidem attribuere divinae naturae et superiori passionibus et corpore ; humilia autem humanae, communia vero composito, scilicet uni Christo, qui est Deus et homo, et scire utraque unius et eiusdem Domini nostri Iesu Christi. Uniuscuiusque enim proprium cognoscentes, et utraque ab uno gesta videntes, recte credemus et non errabimus. Ex quibus universis, unitarum quidem naturarum differentia cognoscitur ; et quoniam non idem, ut ait divinissimus Cyrillus, in qualitate naturali divinitas et humanitas : Unus nimirum Filius et Christus et Dominus ; et ut uno existente, una eius et persona est, secundum nullum modum propter cognitionem naturalis differentiae divisa ea quae secundum hypostasim est unione.

 

 

CAPITULUM 92

QUONIAM NON EST MALORUM DEUS CAUSA

 

  1. Oportet scire quoniam consuetudo est divinae Scripturae, permissionem Dei, actionem eius vocare, ut quando dicit Apostolus in epistula Ad Romanos : Aut non habet potestatem figuli uti ex eadem massa facere, hoc quidem, in honorem vas, illud autem in dehonorationem ? Nam quoniam quidem ipse facit et haec et illa, - solus enim ipse est universorum conditor, - sed non ipse honorabilia construit vel dehonorabilia, sed propria uniuscuiusque voluntas. Et hoc manifestum ex hiis, quae ipse Apostolus in II Epistula Ad Timotheum ait : In magna domo non sunt solum vasa aurea et argentea, sed et lignea et testea ; et haec quidem in honorem, illa autem in dehonorationem. Si quis igitur expurgaverit seipsum ab hiis, erit vas in honorem, sanctificatum et utile dominatori, in omne opus bonum paratum. Manifestum autem quod voluntarie purgatio fit. Si quis enim, ait expurgaverit seipsum. Consequens autem conversio consonat ; si autem non expurgaverit, erit vas in dehonorationem, inutile dominatori, contritione dignum. Proposita igitur series, et hoc : Conclusit Deus omnes in insuasibilitatem ; et hoc : Dedit eis Deus spiritum conpunctionis, oculos ad non videndum et aures ad non audiendum. Haec omnia, non ut Deo agente suscipiendum, sed ut Deo concedente, propterea quia liberi arbitrii est et inviolen- tum quod bonum.
  2. Concessionem igitur eius, ut actionem et operationem eius, dicere assuetum est divinae Scripturae. Sed et tamen cum ait : Deum creare mala, et Non esse in civitate malitiam quam Dominus non fecit, non malorum causam Deum monstrat, sed quia aequivocum est malitiae nomen, duo significans : quandoque so enim quod natura malum est ostendit, quod contrarium est virtuti et Dei voluntati ; quandoque autem quod ad nostrum sentum est malum et laboriosum, scilicet tribulationes et inductiones : hae enim existimatione quidem malae sunt, calamitosae existentes, veritate autem bonae ; conversionis enim et salutis fiunt intelligibilibus datrices. Has autem per Deum fieri ait divina Scriptura.
  3. Sciendum autem quod et horum nos sumus causa. Voluntariorum enim malorum involuntaria sunt genimina.
  4. Sed et hoc sciendum, quoniam consuetudo est Scripturae quaedam, ekbaticos (id est casualiter) debentia dici, aetiologicos (id est causative) dicere, ut hoc : Tibi soli peccavi et perniciosum coram te feci, ut iustificeres in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris. Non enim qui peccavit, ut vincat Deus, peccavit ; neque vero Deus indigebat nostro peccato, ut ex hoc victor appareret. Fert enim incomparabiliter adversus omnes, et non peccantes, victorias, conditor existens et incomprehensibilis et increabilis, et naturalem habens gloriam, et non supervenientem ; sed quoniam nobis peccantibus, non iniustus est inferens iram ; et poenitentibus concedens, victor nostrae malitiae demonstratur. Non in hoc autem nos peccavimus, sed quoniam ita evenit res ; quemadmodum, si sedeat aliquis operans, amicus autem aliquis superveniat, ait : quoniam ut non hodie operarer, advenit amicus. Igitur amicus quidem non ut non operetur advenit ; ita vero evenit : occupatus vero circa amici susceptionem, non operatur. Dicuntur autem haec ekbatica (id est casualia), quoniam ita eveniunt. Non vult autem Deus solus esse iustus, sed omnes assimilari sibi secundum virtutem.

 

 

CAPITULUM 93

QUONIAM NON DUO PRINCIPIA

 

  1. Quoniam non duo principia sunt, unum bonum et alterum perniciosum, hinc sciemus. Contraria enim ad invicem sunt bonum et perniciosum, et sui invicem corruptiva, et in se invicem et cum se invicem non subsistentia. In parte igitur horum singulum erit totius. Et primum quidem circumscribentur, non a toto solum, sed et a parte totius singulum horum.
  2. Deinde, quis est qui regionem singulo distribuit ? Non enim ad invicem conferri et convenire dicent, quia non malum quod malum pacificans et concordans ad bonum, neque bonum quod bonum ad malum amicabiliter dispositum. Si autem alius est, qui horum unicuique propriam determinavit conversationem, ille magis erit Deus.
  3. Necesse autem et duorum alterum esse : vel tangere et corrumpere se invicem ; vel esse quid medium, in quo neque bonum neque malum erit, velut quaedam maceries separans ab invicem utraque. Et non tantum duo, sed tria erunt principia.
  4. Necesse autem et horum alterum vel pacificare, quod id quod malum est non potest : quod pacificat enim non est malum ; vel praeliari, quod id quod bonum est non potest : quod enim praeliatur, non finaliter est bonum : vel quod malum quidem est praeliari, quod autem bonum non ex adverso praeliari, sed a malo corrumpi ; vel semper contristari et malum pati, quod non est boni. Unum igitur est principium, ab omni malitia liberatum.
  5. Sed si hoc est, ait, unde est malum ? impossibile enim ex bono malum habere generationem. Dicimus igitur quoniam malum nihil est aliud nisi boni privatio, et ex eo quod secundum naturam in id quod praeter naturam eversio : nullum enim malum est so secundum naturam. Omnia enim quaecumque fecit Deus bona sunt valde, secundum hoc quod facta sunt. Ita igitur, manentia quemadmodum creata sunt, bona valde sunt. Voluntarie autem secedentia ab eo quod est secundum naturam, et ad id quod praeter naturam venientia, in eo quod malum est fiunt.
  6. Igitur secundum naturam quidem omnia servientia et obedientia sunt conditori. Quoniam igitur voluntarie aliqua creaturarum effrenata efficietur, et inobediens facienti eam fit, in seipsa constituit malitiam. Malitia enim non substantia aliqua est, neque substantiae idioma, sed accidens, scilicet ex eo quod secundum naturam in id quod praeter naturam voluntaria eversio, quod est peccatum.
  7. Unde igitur peccatum ? Suae potestatis mentis diaboli inventio. Malus igitur diabolus ? Secundum hoc quidem quod factus est non malus, sed bonus. Angelus enim clarissimus et lucidus a conditore creatus est, liberi arbitrii existens ut rationalis ; et voluntarie a virtute quae est secundum naturam secessit, et in obscuritatem malitiae devenit, a Deo elongatus, solo bono et lucis factore : ex ipso enim omne bonum fit, et in quantum ab eo elongatus mente, - non enim loco, - in malum deveniens.

 

 

CAPITULUM 94

CUIUS GRATIA PRAEVIDENS DEUS EOS, QUI PECCARE

ET NON POENITENTIAM AGERE FUTURI ERANT, CREAVIT

 

Deus propter bonitatem ex non esse ad esse deducit ea quae fiunt, et eorum quae futura sunt praecognitor est. Igitur, si quidem non futura essent, non utique praeviderentur. Eorum enim quae sunt cognitiones sunt, et eorum quae omnino futura sunt praecognitiones sunt. Si igitur non futuri essent, neque mali essent. Primum enim esse, et tunc bonum vel malum esse. Si autem futuros esse propter Dei bonitatem, futurum malos ex propria voluntate esse, prohiberet eos generari, malum utique vinceret Dei bonitatem. Facit itaque Deus bona universa quae fecit. Unusquisque autem ex propria voluntate et bonus et malus efficitur. Etsi ergo dixit Dominus : Conferebat homini illi, si natus non esset, non propriam creationem exprobrans dixit, sed supervenientem creaturae ex propria voluntate et desidia eius malitiam. Propriae enim mentis desidia inutile ei conditoris beneficium fecit, quemadmodum si quis, cui divitiae et principatus a rege commissa fuerant, tyrannidem adversus benefactorem perpetraverit ; quem digne capiens puniet, si usque in finem tyrannidi perspexerit hunc immorantem.

 

 

CAPITULUM 95

DE LEGE DEI ET LEGE PECCATI

 

  1. Bona est divinitas et superbona ; et eius voluntas. Hoc enim bonum, quod Deus vult. Lex autem est mandatum, quod hoc docet ut in ea manentes in lumine simus ; cuius mandati praevaricatio peccatum est. Hoc autem per diaboli immissionem, et per nostram inviolentam et voluntariam susceptionem consistit. Dicitur autem et haec lex.
  2. Superveniens igitur Dei lex intellectui nostro, attrahit ad seipsam et pungit nostram conscientiam. Dicitur autem et nostra conscientia lex intellectus nostri. Sed et immissio perniciosi, hoc est lex peccati, superveniens membris carnis nostrae, per eam nobis se immittit. Semel enim praevaricantes mandatum et legem Dei voluntarie, et immissionem perniciosi accipientes, dedimus ei ingressum venditi a nobis ipsis peccato. Unde parate ducitur corpus nostrum ad eam. Dicitur ergo et qui iniacet corpori nostro odoratus et sensus peccati, scilicet concupiscentia et voluptas corporis, lex in membris carnis nostrae.
  3. Igitur lex quidem intellectus nostri, scilicet conscientia, congratulatur legi Dei, scilicet mandato, et hoc vult. Lex autem peccati, scilicet immissio per legem quae est in membris, scilicet per corporis concupiscentiam et subreptionem et motum et irrationalem partem animae, repugnat legi intellectus nostri, hoc est conscientiae, et captivum facit me et volentem Dei legem et diligentem, et nolentem peccatum, secundum anacrasin (id est contractionem) ; per levitatem voluptatis et corporis concupiscentiam et irrationalem partem animae, ut dixi, errare facit et suadet servire peccato ; sed Deus impossibile legis, in quo infirmabatur lex per carnem, mittens Filium suum in similitudinem carnis, sine peccato, - carnem enim assumpsit, peccatum autem nequaquam ; - condemnavit peccatum in carne, ut iustitia legis impleatur in hiis qui non secundum carnem ambulant, sed secundum Spiritum. Spiritus enim simul readiuvat infirmitatem nostram, et tribuit virtutem legi intellectus nostri, adversus legem quae est in membris nostris. Quid enim oremus secundum quod oportet, nescimus ; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, hoc est, docet nos quid oremus. Quare impossibile est, nisi per patientiam et orationem, mandata Dei perficere.

 

 

CAPITULUM 96

ADVERSUS IUDAEOS, DE SABBATO

 

  1. Sabbatum quidem septima dies vocatur ; significat autem requiem. In ipsa enim requievit Deus ab omnibus operibus suis, ut divina ait Scriptura. Ideoque usque ad septimum dierum numerus perveniens, rursus circulatim revolvitur, et a prima incipit. Hic numerus honorabilis est apud Iudaeos, Deo iubente honorari ipsum, non ut contingebat, sed et gravissimarum in praevaricationem interminationum adiectione. Non simpliciter autem hoc iussit, sed propter quasdam mystice a spiritualibus et spectabilibus intellectas causas.
  2. Sicut nimirum indoctus ego estimo, - ut ab inferioribus et grossioribus incipiam, - sciens Deus grossitiem et carnis dilectionem et ad materialia reptationem Israelitici populi, simul autem et indiscretionem : primum quidem ut qui servus et subiugale, ut scriptum est, requiescat, quia vir iustus miseretur animarum ramentorum suorum ; simul autem ut et vacationem agentes ab amplexu qui est circa materialia, ad Deum congregentur, in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, et meditationibus divinarum scripturarum universum septimum diem consummantes et in Deo requiescentes. Quando enim non erat lex, non Scriptura a Deo spirata, neque sabbatum Deo consecratum erat. Quando autem a Deo spirata Scriptura per Moysen data est, consecratum est Deo sabbatum, ut utique circa huius meditationem in ipso exercitentur, qui non omnem vitam Deo consecrabant, et qui non a amore dominatori ut Patri serviebant, sed ut servi indevoti, saltim parvam et minimam particulam suae vitae Deo tribuant ; et hoc timore noxarum et interminationum, quae erant in praevaricatione : Iusto enim lex non posita est, sed iniustis. Quia primus Moyses quadraginta diebus, et rursus alteris quadraginta ieiunio assistens Deo, omnino et sabbatis per ieiunium affligebat seipsum, lege non affligere seipsos, in sabbati die, iubente. Si autem dixerint quoniam ante legem hoc, quid dicent de Thesbite Elia, quadraginta dierum viam explente in cibatione una ? Hic enim non solum per ieiunium, sed et per itinerationem in sabbatis quadraginta dierum seipsum affligens, solvit sabbatum ; et non iratus ei qui legem dedit, sed et velut virtutis praemium in Horeb seipsum manifestavit. Quid autem de Daniele dicent ? Nonne tres septimanas complevit sine cibo ? Quid autem omnis Israel ? Nonne circumcidit puerum sabbato, si contigit octo dierum esse ? Nonne autem et magno ieiunio, quod legislatione iussi sunt, si in sabbato occurrerit, ieiunant ? Nonne autem et sacerdotes et levitae in tabernaculi operibus contaminant sabbatum, et inculpabiles sunt ? Sed et iumentum, si in gurgitem ceciderit in sabbato, qui evulsit quidem inculpatus, qui autem despexit condemnatus. Quid autem omnis Israel ? Nonne septem diebus Dei arcam circumferentes, Ierichuntinos muros circumierunt, in quibus fuit omnino et sabbatum ?
  3. Ut igitur dixi vacationis gratia, quae est ad Deum, ut vel parvissimam ei particulam attribuant, et requiescant et servus et subiugale, sabbati observatio excogitata est, parvulis et sub elementis mundi servis effectis, carnalibus, et nihil super litteram et corpus excogitare potentibus. Quando autem venit plenitudo legis, misit Deus Filium suum unigenitum, factum ex muliere hominem, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant eximeret, ut adoptionem assumamus. Quotquot autem accepimus eum, dedit nobis potestatem filios Dei fieri, credentibus in eum. Quare non adhuc sumus servi, sed filii ; non adhuc sub lege, sed sub gratia ; non adhuc particulariter Domino servientes in timore, sed omne tempus vitae ei offerre debentes, et semper servam, iram dico et concupiscentiam, a peccato quiescere facientes et Deo vacare iniungentes ; concupiscentiam quidem universam semper ad Deum extendentes, iram autem adversus Dei inimicos armantes ; et subiugale, scilicet corpus, similiter a servitute quidem peccati quiescere facientes, divinis autem mandatis ministrare iniungentes.
  4. Haec spiritualis nobis mandat Domini lex ; et qui hanc custodiunt, superiores mosayca lege effecti sunt. Cum venit enim quod perfectum est, quod ex parte est evacuatum est, et velamine legis, scilicet velo per Salvatoris scisso crucifixione, et Spiritu igneis linguis fulgente, littera evacuata est, corporalia quieverunt et servitutis lex completa est, et lex libertatis nobis donata est. Et festum celebramus, perfectam humanae naturae requiem ; aio utique resurrectionis diem, in qua nos Dominus Iesus, vitae princeps et Salvator, in promissam hiis qui spiritualiter Deum colunt haereditatem introduxit, in quam ipse praecursor noster intravit, cum resuigens a mortuis et apertis ei caelestibus portis, in dextera Patris corporaliter sedit, ubi et qui spiritualem observant legem introibunt.
  5. Nobis itaque qui spiritui adhaeremus, et non litterae, omnis carnalium est positio et spiritualis cultura et ad Deum copulatio. Nam circumcisio quidem est corporalis voluptatis et superfluorum et non necessariorum depositio. Praeputium autem nihil aliud est, nisi cutis voluptuosae particulae superflua. Omnis autem voluptas, quae non ex Deo et in Deo fit, superfluitas est ; cuius typus est praeputium. Sabbatum autem est quae a peccato requies. Quare utraque unum existunt, et ita utraque simul a spiritualibus impleta, neque contingentem iniquitatem operantur.
  6. Amplius autem sciendum quod septem numerus omne praesens tempus significat, ut dicit sapientissimus Salomon, dare partes septem, necnon et octo. Et divina enarrans David, de octava psallens, de futura post resurrectionem a mortuis requie psallebat. Septima igitur die, vacationem quidem agere a corporalibus, in spiritualibus autem occupari iubens lex, mystice omni tempore vero Israeli et intellectum videntem Deum habenti, subostendebat, Deo seipsum adducere et superiorem corporalium fieri.

 

 

CAPITULUM 97

DE VIRGINITATE

 

  1. Blasphemant carnales virginitatem, et in testimonium praemittunt qui diligunt voluptatem hoc : Maledictus omnis qui non erigit semen in Israel. Nos autem inquimus, in Deo Verbo qui ex Virgine incarnatus est praesumentes, quo virginitas antiquitus et a principio in hominum natura plantata est. De virgine enim terra, homo plasmatus est. Ex solo Adam Eva creata est. In paradiso virginitas conversabatur. Ait denique divina Scriptura quoniam nudi erant, et Adam et Eva, et non verecundabantur. Cum autem praevaricati sunt, cognoverunt quod nudi erant, et verecundati sarsierunt sibi ipsis folia fici, et fecerunt perizomata. Et post praevaricationem, quando terra es et in terram abibis, quando per praevaricationem mors in mundum introivit, tunc cognovit Adam Evam uxorem suam, et concepit et genuit. Quare, propterea ut non contereretur et consumeretur hoc genus a morte, nuptiae excogitatae sunt, ut utique per filiorum procreationem genus hominum servaretur.
  2. Sed dicent tibi quidam fortassis : quid igitur masculus et femina vult, et crescite et multiplicamini ? Ad quos dicemus quoniam crescere quidem et multiplicari non omnino multiplicationem quae per nuptialem fit copulationem significat. Poterat enim Deus et alio modo genus hoc multiplicare, si mandatum usque in finem observassent intransmutatum. Sed sciens Deus praecognitione sua, qui omnia scivit ante generationem eorum, quod futuri erant in praevaricatione fieri et morte condemnari, praeassumens fecit masculum et feminam, et augeri et multiplicari iussit. Via itaque incedamus et videamus virginitatis gloriationes ; idem autem est dicere et castitatis.
  3. Noe in arcam introire iussus, et mundi seminis custodia ei commissa, talem accepit iussionem : Intra, inquit, tu et filii tui, et uxor tua et uxores filiorum tuorum. Divisit eos ab uxoribus, ut cum castitate pelagus et totius mundi naufragium illud effugerent. Post diluvii nempe requiem : Exi, inquit, tu et uxor et filii tui et uxores filiorum tuorum. Ecce rursus propter multiplicationem nuptiae concessae sunt. Deinde Elias, qui igneo curru ad caelos subvectus, nonne sine nuptiis esse amplexus est, et in sublimatione quae super homines testimonium accepit ? Quis caelos clausit ? Quis mortuos suscitavit ? Quis Iordanem intercidit ? Nonne virgo Elias ? Elisaeus autem, huius minister, nonne aequalem virtutem demonstrans, in duplo gratiam Sancti Spiritus petens, haereditavit ? Quid autem tres pueri ? Nonne virginitatem discentes igne potiores effecti sunt, per virginitatem corporibus eorum inconsumptis igne effectis ? Nonne Danielis corpori, virginitatem diligentis, ferarum dentes infigi nequiverunt ? Nonne Israelitis videndus Deus castitatem servare corpore praecepit ? Nonne sacerdotes seipsos castos servantes, ita inaccessibilia introibant et hostias offerebant ? Nonne lex magnam orationem castitatem nuncupavit ?
  4. Oportet itaque in id quod spirituale est accipere hoc legale praeceptum. Est enim semen spirituale, per amorem et timorem Dei conceptum, in animali ventre parturiente et pariente spiritum salutis. Ita vero suscipiendum est illud : Beatus qui habet semen in Sion, et proprios in Ierusalem. Quid enim ? etsi adulter, etsi ebriosus, etsi idololatra fuerit, beatus est si solum habet semen in Sion et proprios in Ierusalem ? Nullus eorum qui recte sapiunt, hoc dicet !
  5. Virginitas angelorum est conversatio, omnis incorporeae naturae idioma. Haec autem dicimus, non nuptias blasphemantes, absit ! Novimus enim Dominum in praesentia sua nuptias benedicentem, et eum qui dixit : Honorabiles nuptiae, et thorus incontaminatus ; sed bono meliorem virginitatem cognoscentes. In virtutibus enim et sunt intentiones et remissiones ; similiter et in malitiis. Cognoscimus autem quoniam nuptiarum filii sunt omnes homines, praeter generis principes : illi autem virginitatis sunt, et non nuptiarum plasmatio. Sed a nuptiis abstinentia angelorum est, ut diximus, imitatio. Quanto itaque angelus est homine superior, tanto virginitas nuptiis honorabilior. Quid autem dico angelus ? Ipse Christus, virginitatis gloria, non solum ex Patre anarchos (id est sine principio) et influxibiliter et sine concubitu genitus, sed et homo secundum nos factus, super nos ex Virgine sine copula incarnatus, et ipse virginitatem veram et omnino perfectam demonstrans in semetipso. Unde et hanc nobis non in legislationem quidem deduxit : Non enim omnes capiunt verbum istud, ut ipse dixit. Opere autem nos erudivit, et ad hanc nos fortes effecit. Cui enim non est manifestum, quoniam virginitas in hominibus nunc conversatur ?
  6. Bona quidem est filiorum procreatio, quam nuptiae constituunt ; et bonae sunt nuptiae, per copulam a fornicatione abscindentes, et rabiem concupiscentiae per legalem commixtionem non permittentes ad iniquos furere actus. Bonae sunt nuptiae, quibus adest continentia ; melior autem est virginitas, animae filiorum procreationem adaugens, et Deo fructum temporaneum orationem offerens. Honorabiles sunt nuptiae, et thorus incontaminatus. Fomicatores autem et adulteros iudicabit Deus.

 

 

CAPITULUM 98

DE CIRCUMCISIONE

 

  1. Circumcisio ante legem data est Abrahae post benedictionis repromissionem, signum distinguens ipsum et eos qui ex ipso, et eos qui in domo eius generabantur, a gentibus cum quibus conversabantur. Et manifestum : quando enim in eremo quadraginta annis Israel solus secundum seipsum conversatus est, non commixtus aliae genti, quotquot in eremo nati sunt, non circumcisi sunt. Cum autem Iesus pertransire fecit eos Iordanem, circumcisi sunt et secunda lex circumcisionis facta est. In Abraham enim data est lex circumcisionis ; deinde quievit in eremo quadraginta annis ; et rursus secundo dedit Deus Iesu legem circumcisionis post transitum Iordanis, sicut in libro Iesu Nave scriptum est : Sub hoc autem tempore dixit Dominus Iesu : Fac tibi ipsi cultros petrinos de petra rupis, et sedens circumcide filios Israel secundo. Et post pauca : In quadraginta enim et duobus annis conversatus est Israel in eremo Battaritide, et propter hoc incircumcisi eorum erant plures praeliatorum, exeuntium de terra Egypti, qui non crediderant mandatis Dei ; quibus et determinavit non videre eos terram bonam, quam iuravit Dominus patribus eorum dare eis, terram fluentem lacte et meile. Pro hiis autem constituit filios eorum, quos Iesus circumcidit, propterea quia geniti incircumcisi fuerant secundum viam. Quare signum erat circumcisio, determinans Israel a gentibus cum quibus conversabantur.
  2. Typus autem erat baptismatis. Sicut enim circumcisio non necessarium membrum abscindebat corporis, sed superfluitatem inutilem, ita per sanctum baptisma peccatum circumcidimus ; peccatum autem manifestum quod superfluitas concupiscentiae est, et non utilis concupiscentia. Impossibile enim est aliquem nequaquam concupiscere, vel finaliter sine gustu voluptatis esse ; sed quod inutile est voluptatis, scilicet inutilis concupiscentia et voluptas, hoc est peccatum quod circumcidit sanctum baptisma, tribuens nobis signum honorabilem crucem in fronte, non a gentibus determinans nos : omnes enim gentes baptismate potitae sunt, et signo crucis sigillatae sunt ; sed in unaquaque gente fidelem ab infideli distinguens. Veritate itaque apparente, inutilis typus et umbra. Quare superfluum est nunc circumcidi, et contrarium sancto baptismati. Qui enim circumciditur, debet totam legem observare. Dominus autem ut compleret legem circumcisus est, sed et omnem legem et sabbatum observavit, ut impleat et sistat legem. Ex quo autem baptizatus est, et Spiritus Sanctus hominibus apparuit, in specie columbae descendens super ipsum in Iordane, ex tunc spiritualis cultura et urbanitas et caelorum regnum praedicata sunt.

 

 

CAPITULUM 99

DE ANTICHRISTO

 

  1. Decet scire quoniam oportet Antichristum venire. Ergo omnis quidem qui non confitetur Filium Dei, et Deum venisse in carnem et esse Deum perfectum, et factum esse hominem perfectum et manere Deum, Antichristus est. Verum proprie et praecipue Antichristus dicitur, qui in consummatione saeculi venit. Oportet igitur primum praedicatum esse evangelium in omnibus gentibus, sicut dixit Dominus, et tunc veniet in redargutionem adversariorum Dei Iudaeorum. Dixit enim eis Dominus : Ego enim veni in nomine Patris mei, et non suscipitis me ; veniet alius in proprio nomine, et illum suscipietis. Et Apostolus : Pro eo quod amorem veritatis non susceperunt, ad hoc ut salventur ipsi, propterea mittet eis Deus actum erroris, ad credendum eos mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed acceptaverunt iniustitiam. Iudaei igitur Filium Dei existentem, Dominum Iesum Christum et Deum, non susceperunt ; erroneum autem, deum seipsum dicentem, suscipient. Quoniam enim deum seipsum vocabit, angelus qui Danielem edocuit ita ait : Super deos enim patrum suorum non intelliget. Et Apostolus : Nullus vos seducat secundum aliquem modum, quoniam nisi venerit discidium primum et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, qui adversatur et superextollitur super omne quod dicitur deus vel veneratio, ut ipse in templo Dei sedeat ut deus, demonstrans seipsum quoniam est deus. In templo autem Dei, non nostro dicit, sed veteri iudaico : non enim nobis, sed Iudaeis veniet ; non pro Christo, sed adversus Christum et eos qui Christi. Ideoque Antichristus dicitur.
  2. Oportet igitur primum praedicatum esse evangelium in omnibus gentibus, et tunc revelabitur iniquus ; cuius est praesentia secundum actum satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii, et omni deceptione iniquitatis hiis qui pereunt ; quem Dominus interficiet verbo oris sui, et maledicet praesentia superapparitionis suae. Non ipse igitur diabolus fit homo secundum Domini humanationem ; absit ! sed homo ex fornicatione generatur, et suscipit omnem actum satanae. Praesciens enim Deus iniquitatem eius futurae voluntatis, concedit habitare in eo diabolum.
  3. Generatur ergo ex fornicatione, ut diximus, et educatur occulte ; et repente insurgit et elevat se et regnat. Et in primordiis quidem regni sui, magis autem tyrannidis, dissimulat iustitiam. Cum autem dominator factus fuerit, persequitur ecclesiam Dei et manifestat omnem inquitatem suam. Veniet autem in signis et prodigiis mendacii, fictis et non veris, et eos qui imbecillem et non stantem basem mentis habent seducet, et apostatare faciet a Deo vivente, ut scandalizentur si possibile est et electi.
  4. Mittetur autem Enoch et Elias Thesbites, et convertent corda patrum in filios, hoc est synagogam ad Dominum nostrum Iesum Christum et apostolorum praedicationem, et ab ipso interficientur. Et veniet Dominus de caelo, quemadmodum sancti apostoli viderunt eum euntem in caelum : Deus perfectus et homo perfectus, cum gloria et virtute ; et interficiet hominem iniquitatis, filium perditionis, spiritu oris sui. Nullus igitur de terra exspectet Dominum, sed de caelo, sicut ipse nos certioravit.

 

 

CAPITULUM 100

DE RESURRECTIONE

 

  1. Credimus autem et in resurrectionem mortuorum. Erit enim vere, erit resurrectio mortuorum. Resurrectionem autem dicentes, corporum aimus resurrectionem. Resurrectio enim est secunda eius quod cecidit surrectio. Animae enim immortales existentes, qualiter resurgent ? Si enim mortem determinant : separationem animae a corpore, resurrectio omnino est copulatio rursus et animae et corporis, et secunda eius quod dissolutum est et cecidit animalis resurrectio. Ipsum igitur corpus quod corrumpitur et dissolvitur, ipsum resurget incorruptibile. Non enim impossibile est ei, qui in principio ex pulvere terrae ipsum constituit, rursus dissolutum et reversum in terram ex qua sumptum est secundum conditoris enuntiationem, rursus resuscitare ipsum.
  2. Si enim non est resurrectio, comedamus et bibamus, voluptuosam et lascivam vitam pertranseamus. Si enim non est resurrectio, in quo ab irrationabilibus distamus ? Si enim est non resurrectio, beatificemus feras agri sine tristitia habentes vitam. Si igitur non est resurrectio, neque Deus est, neque providentia : sponte autem omnia et aguntur et feruntur. Ecce enim videmus plurimos iustos quidem esurientes et iniuriam patentes, et nulla in praesenti vita potientes assumptione ; peccatores autem et iniustos in divitiis et in omni voluptate exuberantes. Et quis umquam hoc iusti iudicii vel sapientis providentiae opus bene sciens suspicabitur ? Erit igitur, erit resurrectio. Iustus enim est Deus, et hiis qui sustinent ipsum mercedis retributor fit. Igitur, si quidem anima sola virtutis certaminibus athletice pugnavit, ipsa sola et coronabitur. Et si sola voluptatibus involuta esset, sola iuste utique punietur Sed quia neque existentiam separatam habuerunt, neque virtutem, neque malitiam, anima pertransit sine corpore, recte ambo simul et retributionibus fruentur.
  3. Testatur autem et divina Scriptura quoniam erit corporum resurrectio. Ait nimirum Deus ad Noe post diluvium : Ut olera feni dedi vobis omnia. Verumtamen carnem in sanguine animae ne comedatis ; etenim vestrum sanguinem animarum vestrarum exquiram ; de manu omnium ferarum exquiram illum, et de manu omnis hominis fratris eius requiram animam eius. Qui effundit sanguinem hominis, pro sanguine eius effundetur, quoniam in imagine Dei feci hominem. Qualiter igitur exquiret sanguinem hominis de manu omnium ferarum nisi quia suscitabit corpora omnium hominum morientium ? Non enim pro homine morientur ferae.
  4. Et rursus Moysi : Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob ; non est Deus mortuorum Deus, morientium. et non ultra futurorum, sed viventium ; quorum animae quidem in manu eius vivunt, corpora vero vivent rursus per resurrectionem. Et divus pater David ait ad Deum : Interficies spiritum eorum et deficient, et in pulverem eorum convertent. Ecce de corporibus est sermo. Deinde inducit : Emittes spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
  5. Sed et Isaias : Resurgent mortui, et erigentur qui in monumentis. Manifestum est autem quod non animae in monumentis ponuntur, sed corpora.
  6. Sed et beatus Ezechiel : Et factum est, ait, cum prophetarem ego, et ecce terraemotus et adduxit ossa, os ad os, singulum ad compaginem suam. Et vidi, et ecce supervenere eis nervi, et carnes superinnatae sunt et ascenderunt super ea et circumextensae sunt in eis cutes desuper. Deinde docet qualiter iussi supervenerunt spiritus.
  7. Sed et divus Daniel ait : Et in tempore illo exsurget Michael princeps magnus, qui stat super filios populi sui ; et erit tempus tribulationis, qualis non est facta ex quo genita est gens in terra, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus est scriptus in libro. Et multi dormientium in terrae pulvere exsurgent : hii in vitam aeternam, et alii in opprobrium et verecundiam aeternam. Et qui intelligunt, effulgebunt sicut fulgur firmamenti, et a iustis multis sicut astra in saecula et adhuc effulgebunt. Multi dormientium ex terrae pulvere, dicens, exsurgent, manifestum quod resurrectionem ostendit corporum. Non enim utique alicubi quis dicet animas in terrae pulvere dormire.
  8. Sed nempe et Dominus in sacris evangeliis corporum manifeste resurrectionem tradidit : Audient enim, ait, qui in monumentis, vocem Filii hominis ; et qui audierint vivent, et exibunt qui bona fecere in resurrectionem vitae ; qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii. In monumentis autem animas quando eorum qui bene sapiunt non utique dixerit aliquis.
  9. Non sermone vero solum, sed et opere corporum resurrectionem Dominus manifestavit ; primum quidem quadriduanum et iam corruptum et fetentem resuscitans Lazarum. Non enim animam privatam corpore, sed et corpus cum anima ; et non aliud, sed ipsum quod corruptum erat suscitavit. Qualiter enim utique cognosceretur, vel crederetur mortui resurrectio, non designativis substantiae proprietatibus hanc constituentibus ? Sed et Lazarum quidem ad ostensionem propriae deitatis, et credulitatem suae et nostrae resurrectionis suscitavit, rursus reversurum ad mortem. Ipse vero Dominus primitiae perfectae, et non ultra morti subiacentis resurrectionis factus est. Ideoque et divus apostolus dicebat Paulus : Si mortui non resurgent, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit], igitur vana est fides nostra, adhuc sumus in peccatis nostris ; et Quoniam Christus resurrexit, primitiae eorum qui dormierunt ; et Primogenitus ex mortuis. Et rursus : Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt per Iesum aget cum ipso. Sic, dixit, sicut Dominus resurrexit.
  10. Quoniam autem Domini resurrectio corporis, facti incorrupti, et animae unio fuit, - haec enim sunt quae divisa fuerunt, - manifestum est. Dixit enim : Solvite templum hoc, et in tribus diebus erigam illud. Testis autem dignus fide est sacrum evangelium, quod de proprio dicebat corpore. Palpate me et videte, propriis discipulis ait Dominus spiritum aestimantibus videre, quoniam ego sum, et non alteratus sum, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me consideratis habentem. Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus suum, et Thomae protendit ad palpationem. Nonne sufficientia haec sunt ad corporum crede faciendam resurrectionem ?
  11. 11. Rursus ait divus Apostolus : Oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem, et mortale indui immortalitatem. Et rursus : Seminatur in corruptione, surget in incorruptiore ; seminatur in infirmitate, surget in virtute ; seminatur in dehonoratione, surget in gloria ; seminatur corpus animale, scilicet grossum et passibile, surgit corpus spirituale, invertibile, impassibile, subtile ; hoc enim significat spirituale, quale Domini corpus post resurrectionem clausis ianuis pertransiens, infatigabile ; esca, somno et potu non indigens. Erunt enim, inquit Dominus, sicut angeli Dei : non nuptiae sunt illic, nec filiorum procreatio. Ait nempe divus Apostolus : Nostra enim conversatio in caelis existit, ex quo et Salvatorem exspectamus Dominum Iesum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae, ad existendum ipsum conforme corpori gloriae eius ; non eam quae in aliam formam est transpositionem dicens, absit ! sed eam quae ex corruptione magis in incorruptionem alterationem.
  12. Sed dicet aliquis : Qualiter resurgunt mortui ? Papae, incredulitatis ! papae, insipientiae ! Qui pulverem in corpus, voluntate solum, transmutavit, qui parvam materiae guttam, semen, in matrice augere praecepit, et multiforme hoc et multimodum perficere corporis instrumentum ; nonne magis factum et effluxum resuscitabit, solum rursum volens ? Quali vero corpore veniunt ? Insipiens, si Domini sermonibus credere caecitas non permittit, saltim operibus crede. Tu enim quod seminas non vivificatur, nisi moriatur ; et quod seminas, non corpus quod generabitur, seminas, sed nudum granum si contingat frumenti, aut alicuius reliquorum seminum. Deus autem ei dat corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus. Considera igitur sicut in sepulcris sulcis semina suffossa. Quis est qui hiis radices imponit, stipulam et folia, spicas et subtilissimas aristas ? Nonne qui universorum est conditor, qui omnia haec construxit praecepto ? Ita igitur crede et mortuorum resurrectionem futuram esse divina virtute et voluntate et nutu : concurrentem enim habet cum voluntate virtutem.
  13. Resurgemus itaque, animabus rursus unitis corporibus incorruptis effectis, et exutis corruptionem, et repraesentabimur terribili Christi tribunali. Et tradetur diabolus, et daemones eius et homo eius, scilicet antichristus, et impii et peccatores in ignem aeternum ; non materialem, qualis est qui apud nos est, sed qualem utique novit Deus. Qui autem bona egerunt, fulgebunt sicut sol cum angelis in vitam aeternam, cum Domino nostro Iesu Christo, videntes ipsum semper et visi, et indeficiens id quod ab ipso est gaudium fructificantes.
Section 1 sur 1