Livre III — Burgundio de Pise
Burgundio de Pise - Livre III
CAPITULUM 45
DE DIVINA DISPENSATIONE
ET DE EA QUAE AD NOS CURA ET NOSTRA SALUTE
Hac igitur immissione archekaku (i. e. principis mali) daemonis deceptum hominem, et conditoris mandatum non custodientem et denudatum gratia, et ea quae ad Deum praesentia exutum, et tectum malitiosae vitae asperitate, - haec enim monstrant folia fici, - et circumamictum morticinitate, scilicet mortalitate et grossitie carnis, - hoc enim mortuarum pellium circumdatio, - et a paradiso, secundum iustum Dei iudicium, factum exulem, et morte condemnatum et corruptioni suppositum, non despexit compatiens Deus, qui et esse dedit et bene esse largitus est. Sed multis prius paedagogice erudivit, et ad conversionem vocavit timore et tremore, aquae diluvio et totius generis paulo minus omnimoda destructione, et confusione et divisione linguarum, angelorum praesentia, civitatum incendio, typicis Dei apparitionibus, proeliis, victoriis, victionibus, signis et prodigiis, variis virtutibus, lege, prophetis ; per quae quod in studium ducebatur erat peccati destructio, multipliciter effusi et in servitute redigentis hominem, et omnem speciem malitiae congerentis vitae, et ad bene esse hominis reversio ; quoniam per peccatum mors in mundo introivit, velut quaedam fera silvestris et immansueta, humanam devastans vitam. Oportebat autem redimere futurum impeccabilem esse, et non morti per peccatum obnoxium ; amplius autem nervari et renovari naturam et opere paedagogice erudiri, et doceri virtutis viam, a corruptione quidem seducentem, ad vitam autem introducentem aeternam ; finis, magnum circa ipsum clementiae demonstrat pelagus. Ipse enim et conditor et Dominus eam quae proprio plasmate recipit luctationem, et opere magister fit. Et quoniam deitatis spe inimicus decipit hominem, carnis problemate (id est praemissione) decipitur, et monstratur simul bonitas et sapientia et iustitia et potentia Dei. Nam bonitas quidem, quoniam non despexit proprii plasmatis infirmitatem, sed viscera eius commota sunt in ipso cadente, et manum porrexit ; iustitia, quoniam homine victo, non alium facit vincere tyrannum, neque vi eripit ex morte hominem, sed quem quemdam per peccatum in servitutem redegit mors, hunc bonus et iustus victorem rursus fecit, et simili simile resalvavit, quod aporon (id est difficile) erat ; sapientia vero, quoniam invenit difficilis solutionem valde decentissimam. Beneplacito enim Dei et Patris, unigenitus Filius et Verbum Dei et Deus, qui erat in sinu Patris, qui consubstantialis Patri et Sancto Spiritui, qui ante saecula, qui sine principio, qui in principio erat et qui apud Deum et Patrem erat et Deus erat, inclinans caelos descendit, id est non-humiliatam ipsius altitudinem humilians non humiliante, condescendit sui ipsius servis, condescensione et inenarrabili et incomprehensibili, - hoc enim monstrat descensio ; - et Deus ens perfectus, homo perfectus fit et perficitur omnium novorum novissimum, quod solum novum sub sole, per quod infinita Dei ostenditur virtus. Quid enim maius, quam fieri Deum hominem ? Et Verbum caro invertibiliter factum est, ex Spiritu Sancto et Maria sancta semper virgine et Dei genitrice. Et mediator Dei et hominum existit, qui solus clemens, non ex voluntate vel concupiscentia vel contactu viri, vel generatione voluptuosa, [in] incontaminata matrice virginis conceptus, sed ex Spiritu Sancto et prima Adae generatione ; et fit obediens Patri, ea quae secundum nos et ex nobis assumptione, nostram inobedientiam sanans, et hypogrammos (id est subscriptio) nobis obedientiae fiens, quae sine non est salute potiri.
CAPITULUM 46
DE MODO CONCEPTIONIS DEI VERBI ET DIVINA EIUS INCARNATIONE
- Angelus enim Domini missus est ad sanctam Virginem, ex davidica tribu deductam. Manifestum enim quod ex tribu Iuda ortus est Dominus, ex qua tribu nullus attendebat altari, ut et divus dixit Apostolus ; de quo post dicemus certius. Cui evangelizans dixit : Ave gratia plena, Dominus tecum. Haec autem in sermone turbata est, et inquit ad ipsam angelus : Ne timeas Maria ; invenisti enim gratiam apud Deum, et paries filium et vocabis nomen eius Iesum : ipse enim salvabit populum eius a peccatis eius. Unde hoc nomen Iesus Salvator interpretatur. Ipsa vero diaporusis (id est admirante) qualiter erit mihi hoc, quia virum non cognosco ? rursus inquit ad ipsam angelus : Spiritus Sanctus superveniet super te et virtus Altissimi superumbrabit tibi ; ideo, et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Haec autem ad ipsum : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.
- Post assensum igitur semper Virginis, Spiritus Sanctus supervenit super ipsam secundum Domini sermonem, quem dixit angelus, purgans ipsam et virtutem susceptivam deitatis Verbi tribuens, simul autem et generativam. Et tunc superumbravit super ipsam Dei altissimi enhypostatos (id est hypostasim habens) sapientia et virtus, qui Filius Dei, qui Patri homousios (id est consubstantialis) velut divinum sporos (id est semen) ; et confixit sibi ipsi ex castis et purissimis sanguinibus carnem, animatam anima rationali et intellectuali, primitias nostrae massae ; non spermaticos (id est seminaliter), sed conditive, per Spiritum Sanctum ; non hiis quae secundum parum additamentis expleta forma, sed sub unum perfecta, ipsum quod Dei Verbum existens carni hypostasis. Non enim prohypostati (id est praeexistenti) secundum seipsam carni unitus est Deus Verbum, sed inhabitans in utero sanctae Virginis incircumscripte, in eius hypostasi ex castis semper Virginis sanguinibus carnem animatam anima rationali et intellectuali substituit, primitias assumens humanae massae, ipsum Verbum factum carni hypostasis. Quare, simul caro, simul Dei Verbi caro, simul caro animata, rationalis et intellectualis. Ideo non hominem deificatum dicimus, sed Deum humanatum. Ens enim natura perfectus Deus, factus est natura perfectus homo idem ipse ; non vertens naturam, neque fantasas (id est imaginans) dispensationem ; sed assumptae ex semper Virgine et rationabiliter et intellectualiter animatae carni, et in ipso esse sortitae, imitus secundum hypostasim inconfuse et inalterate et indivise, non transmutans deitatis eius naturam in carnis substantiam, neque nimirum substantiam carnis eius in naturam eius deitatis, neque ex divina eius natura et ea quam assumpsit humana natura unam naturam perficiens compositam.
CAPITULUM 47
DE DUABUS NATURIS
- Inconvertibiliter enim et inalterabiliter unitae sunt ad invicem duae naturae, neque divina natura excedente a propria simplicitate, neque utique versa humana in deitatis naturam in non existentiam incedente ; neque utique ex duabus ima facta composita natura. Composita enim natura neutri earum, ex quibus composita est naturis, homousios (id est consubstantialis) existere potest, ex aliis perficiens aliud ; puta corpus, quod ex quatuor elementis compositum est, neque igni dicitur homousion (id est consubstantiale), neque ignis dicitur neque aer nominatur, neque aqua neque terra, neque autem alicui horum est homousion (id est consubstantiale). Si igitur secundum haereticos unius compositae naturae Christus post unionem exstitit, ex simplici natura versus est in compositam ; et neque Patri, simplicis existenti naturae, est homousios (id est consubstantialis), neque matri. Non enim ex deitate et humanitate ipsa composita est, neque utique in deitate est et humanitate ; neque Deus nominabitur neque homo, sed Christus solum ; et erit hoc nomen Christus non hypostaseos (id est personae) eius nomen, sed unius secundum ipsos naturae.
- Nos autem, neque unius compositae naturae Christum nominamus neque ex aliis aliud, quemadmodum ex anima et corpore hominem, vel ut ex quatuor elementis corpus, sed ex aliis eadem. Nam ex deitate quidem et humanitate Deum perfectum et hominem perfectum eundem esse et dici, et ex duabus et in duabus naturis confitemur. Hoc autem nomen Christus hypostaseos (id est personae) dicimus, non monotropos (id est unimode) dictum, sed duarum naturarum existens significativum. Ipse enim seipsum unxit : ungens quidem ut Deus corpus deitate eius, unctus autem ut homo ; ipse enim est hoc et illud. Unctio autem deitas humanitatis. Si enim, unius naturae compositae ens, Christus homousios (id est consubstantialis) est Patri, erit et Pater compositus et carni homousios (id est consubstantialis) ; quod inconveniens et omni blasphemia repletum.
- Qualiter autem et una natura contrariarum substantialium differentiarum susceptiva fiet ? Qualiter enim possibile eandem naturam secundum idem creabilem esse et increabilem, mortalem et immortalem, circumscriptibilem et incircumscriptibilem ?
- Si autem et unius dicentes Christum naturae, simplicem hanc dicent, aut nudum Deum ipsum confitebuntur et fantasiam inducunt, non humanationem, aut nuldum hominem secundum Nestorium. Et ubi quod perfectum in deitate, et in humanitate perfectum ? Quando autem et duarum susceptivum Christum dicent naturarum, unius compositae naturae ipsum post unitionem dicentes ? Quoniam enim unius Christus naturae ante unitionem, omni utique manifestum.
- Sed hoc est quod facit haereticis errorem, quod idem dicunt naturam et hypostasim. Quia autem unam hominum naturam inquimus, sciendum quod non inspicientes in eam quae animae et corporis rationem hoc dicimus. Impossibile enim unius naturae dicere animam et corpus ad invicem comparata. Sed, quia plurimae hypostases (id est personae) hominum sunt, omnes autem eandem suscipiunt rationem naturae ; - omnes enim ex anima sunt compositi et corpore, et omnes naturam animae participant et substantiam corporis possident ; - communem speciem plurimarum et diversarum hypostaseon (id est personarum) unam naturam inquimus, unaquaque scilicet hypostaseos (id est persona) duas naturas habente et in duabus perfecta naturis, animae dico et eo corporis.
- In Domino autem nostro Iesu Christo non est communem speciem suscipere. Neque enim generatus est, neque est, neque unquam generabitur alius Christus ex deitate et humanitate, in deitate et humanitate Deus perfectus idem et homo perfectus. Hinc non est dicere unam naturam in Domino nostro Iesu Christo. Ideo utique ex duabus naturis perfectis, et divina et humana, inquimus generatam esse unitionem, non secundum phyrmon (id est commassationem) vel confusionem, vel anakrasin (id est concretionem), ut theilatos (id est a Deo remotus) dixit Dioscorus et Severus et horum contaminatus cetus ; neque secundum prosopikin (id est personalem) vel schetikin (id est habitudinalem), vel kafaxian (id est secundum dignitatem) vel tautobulian (id est eandem consiliationem), vel homotimian (id est coaequalitatem honoris) vel homonymian (id est aequivocationem) vel eudokian (id est acceptationem), ut Dei inimicus dixit Nestorius et Diodorus et ho Mopsuestias Theodorus, et horum daemoniaca conniventia ; sed secundum compositionem, scilicet secundum hypostasim, invertibiliter et inconfusibiliter et inalterabiliter et indivisibiliter et inevulsibiliter, et in duabus naturis perfecte se habentibus, unam hypostasim confitemur Filii Dei, et incarnatam, eandemhypostasim dicentes deitatis et humanitatis eius ; et has duas naturas confitentes servari in ipso post unitionem ; non segregatim et secundum partem ponentes unamquamque, sed unitas invicem in una composita hypostasi. Substantialem enim inquimus unitionem, scilicet veram, et non secundum phantasiam (id est imaginationem). Substantialem autem, non ut duabus naturis perficientibus unam compositam naturam, sed unitis invicem secundum veritatem in unam hypostasim compositam Filii Dei, et servari earum substantialem differentiam determinamus. Creabile mansit creabile, et increabile increabile ; et mortale mansit mortale, et immortale immortale ; et circumscriptibile circumscriptibile, et incircumscriptibile incircumscriptibile ; visibile visibile, et invisibile invisibile. Et hoc quidem refulget miraculis, hoc autem conviciis subiectum est.
- Propria sibi facit humana Verbum : ipsius enim sunt quae sanctae eius carnis sunt ; et tradit carni sua propria secundum retributionis modum, propter eam quae ad invicem partium circumincessionem, et eam quae secundum hypostasim unitionem. Et quoniam unus erat et idem, qui et divina et humana agebat in alterutra forma cum alterutrius communione, ideo utique et Dominus gloriae crucifixus esse dicitur, et nimirum divina eius non patiente natura, et Filius hominis ante passionem in caelo esse in confessione ductus est, ut ipse Dominus dixit. Unus enim erat et idem Dominus gloriae, qui natura et veritate Filius hominis, scilicet homo genitus ; et eius et miracula et passiones cognoscimus, et si secundum aliud mirificabat, et secundum aliud passiones ipse sustinebat. Scimus enim quemadmodum unam eius hypostasim, ita et naturarum substantialem differentiam servari. Qualiter autem servabitur differentia, non servatis hiis quae differentiam habent ad invicem ? Differentia enim differentium est differentia. Igitur ratione quidem qua differunt ab invicem naturae Christi, id est ratione substantiae, inquimus copulari ipsum extremis : secundum quidem deitatem et Patri et Spiritui, secundum aucem humanitatem et matri et nobis. Consubstantialis est enim idem, secundum quidem deitatem Patri et Spiritui, secundum humanitatem autem et matri et omnibus hominibus. Qua autem ratione copulantur naturae eius, differre ipsum inquimus et a Patre et Spiritu, et matre et reliquis hominibus : copulantur enim naturae eius hypostasi (id est persona), unam hypostasim compositam habentes, secundum quam differunt et a Patre et Spiritu, et matre et nobis.
CAPITULUM 48
DE MODO RETRIBUTIONIS
- Igitur quoniam quidem aliud est substantia, aliud hypostasis multoties diximus, et quoniam substantia quidem communem et circumplectivam speciem homoidon (id est earum quae unum sunt specie) hypostaseon (id est personarum) significat, utputa Deus, homo ; hypostasis autem atomon (id est individuum) demonstrat, scilicet Patrem, Filium, Spiritum Sanctum, Petrum, Paulum. Sciendum igitur quod deitatis quidem et humanitatis nomen substantiarum scilicet aut naturarum est repraesentativum : Deus autem et homo et de natura ordinatur, quando dicimus Deus est incomprehensibilis substantia, vel quoniam unus est Deus ; accipitur autem et de hypostasibus, ut particulariori suscipiente universalioris nomen, ut quando inquit Scriptura : Propterea unxit te, Deus, Deus tuus : ecce enim Patrem et Filium manifestavit ; et ut quando dicit : Homo quidam erat in terra Ausitide : Iob enim solum manifestavit.
- In Domino igitur nostro Iesu Christo, quia duas quidem naturas cognoscimus, unam autem hypostasim ex utrisque compositam, quando quidem naturas respicimus, divinitatem et humanitatem vocamus ; quando autem eam quae ex naturis compositam hypostasim, quandoque quidem ex utroque Christum nominamus, et Deum et hominem secundum idem, et Deum incarnatum ; quandoque autem ex una partium Deum solum et Filium Dei, et hominem solum et Filium hominis ; et quandoque quidem ex excelsis solum, quandoque autem ex humilibus solum. Unus enim est qui et illud et hoc similiter existit, hoc quidem ens semper anetios (id est incausaliter) ex Patre, hoc autem factus postea propter philantropian (id est amorem hominum).
- Igitur divinitatem quidem dicentes, non nominamus de ea humanitatis idiomata. Non enim dicimus divinitatem passibilem vel creabilem. Neque autem de carne, scilicet humanitate, praedicamus deitatis idiomata. Non enim dicimus carnem, scilicet humanitatem, increabilem. In hypostasi autem, etsi ex utroque, etsi ex una partium hanc nominamus, utrarumque naturarum idiomata ipsi imponimus. Etenim Christus, qui est quod utrumque, et Deus et homo dicitur, et creabilis et increabilis, et passibilis et impassibilis ; et quando ex una partium Deus nominatur et Filius Dei, suscipit ea quae coexistentis naturae idiomata, scilicet carnis, Deus passibilis nominaltus et Dominus gloriae crucifixus, non secundum quod Deus, sed secundum quod homo idem ipse ; et quando homo et Filius hominis nominatur, suscipit ea quae divina substantiae idiomata, et gloriationes, puer proenios (id est ante saecula) et homo anarchos (id est sine principio), non secundum quod puer et homo, sed secundum quod Deus existens proenios (id est ante saecula), factus est in ultimis puer. Et hic est modus retributionis, alterutra natura retribuente alteri quae propria, propter hypostaseos (id est personae) identitatem et eam quae ad invicem circumincessionem. Secundum hoc possumus dicere de Christo : Hic Deus noster, et super terram visus est, et : Homo hic increabilis est et impassibilis et incircumscriptibilis.
CAPITULUM 49
DE NUMERO NATURARUM
Quemadmodum autem in deitate unam naturam confitemur, tres autem hypostases (id est personas) secundum veritatem entes infimus, et omnia quidem naturalia et substantialia simplicia infimus, differentiam autem hypostaseon (id est personarum) in solis tribus proprietatibus, anetio (id est incausali) et patemali, et etiati (id est causali) et filiali, et causali et processibili recognoscimus ; insecessibiles autem ipsas et indistabiles invicem, et unitas, et in invicem inconfusibiliter circumincedentes percipimus, et unitas quidem inconfusibiliter : tres enim sunt etsi unitae sunt ; divisas autem indistanter, - etsi enim unaquaeque secundum seipsam subsistit, scilicet perfecta est hypostasis, et propriam proprietatem, scilicet existentiae modum diversum possidet ; sed unitae sunt et substantia et naturalibus idiomatibus, et in non distando neque in secedendo a patemali hypostasi, et unus Deus et sunt et dicuntur ; - eodem modo et in divina et ineffabili et omnem intellectum et comprehensionem superexcedente dispensatione unius sanctae trinitatis Dei Verbi et Domini nostri Iesu Christi, duas quidem naturas confitemur, et divinam et humanam, convenientes invicem et secundum hypostasim unitas, unam autem hypostasim ex duabus naturis perfectam compositam ; servari autem dicimus duas naturas, et post unionem in una composita hypostasi, scilicet in uno Christo, et secundum veritatem ipsas esse, et ea quae harum sunt naturalia idiomata (id est proprietates) ; unitas nimirum inconfusibiliter et indivisibiliter, et differentes et numeratas. Et quemadmodum tres hypostases sanctae trinitatis inconfusibiliter unitae sunt, et indistanter divilsae, et numerantur et numerus divisionem vel distantiam, vel alienationem vel incisionem in ipsis non operatur : imum enim Deum cognoscimus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ; eodem modo et Christi naturae, etsi unitae sunt, sed inconfusibiliter unitae sunt ; etsi in invicem circumincedunt, sed eam quae ad invicem et versionem et transmutationem non suscipiunt. Custodit enim alterutra sui ipsius naturalem proprietatem intransmutabilem. Ideoque et numerantur, et numerus non introducit divisionem. Unus enim est Christus in deitate et humanitate perfectus : numerus enim non divisionis vel unitionis causa aptus natus est esse, sed quantitatis numeratorum significativus, sive unitorum sive divisorum : unitorum quidem, quoniam quinquaginta lapides habet murus ; divisorum autem, quoniam quinquaginta lapides iacent in campo hoc ; et unitorum quidem, quoniam duae naturae sunt in carbone, ignis dico et ligni ; divisorum autem, quoniam natura ignis alia est et ligni alia, alio modo uniente et dividente ea, et non numero. Quemadmodum igitur impossibile tres hypostases deitatis, etsi unitae sunt invicem, unam hypostasim dicere, propterea ut non confusionem et destructionem hypostaseon differentiae operemur ; ita et duas naturas Christi, quae secundum hypostasim unitae sunt, impossibile unam naturam dicere, ut non destructionem et confusionem et inexistentiam earum differentiae operemur.
CAPITULUM 50
QUONIAM OMNIS DIVINA NATURA IN UNA SUI HYPOSTASEON (ID EST PERSONARUM)
UNITA EST OMNI HUMANAE NATURAE, ET NON PARS PARTI
- Communia et universalia praedicantur de subiectis sibi ipsis particularibus. Commune igitur substantia, [particulare veto hypostasis (id est persona)]. Particulare autem, non quoniam partem naturae habet, sed particulare numero ut atomum (id est individuum) : numero enim et non natura differre dicuntur hypostases. Praedicatur autem substantia hypostaseos (id est de persona), quia unaquaque homoidon hypostaseon (id est earum quae sub eadem specie personarum) perfecta substantia est. Ideo neque differunt ab invicem hypostases secundum substantiam, sed secundum accidentia, quae sunt characteristica (id est designativa) idiomata : characteristica vero hypostaseos, et non naturae ; etenim hypostasim determinant : substantiam cum accidentibus. Quare, quod commune cum proprietatibus habet hypostasis (id est persona). Substantia autem secundum seipsam non subsistit, sed in hypostasibus contemplatur. Patiente igitur una hypostasi, omnis substantia passibilis existens secundum quam haec hypostasis [passa est], passa esse dicitur in una suarum hypostaseon ; non tamen demum necesse et omnis homoides hypostases compati patienti hypostasi.
- Ita igitur confitemur deitatis naturam omnem perfecte esse in unaquaque suarum hypostaseon (id est personarum), omnem in Patre, omnem in Filio, omnem in Spiritu Sancto ; ideoque perfectus Deus Pater, perfectus Deus Filius, perfectus Deus Spiritus Sanctus. Ita et in humanatione unius sanctae trinitatis Dei Verbi aimus omnem et perfectam naturam deitatis, in una eius hypostaseon (id est personarum), unitam esse humanae naturae, et non partem parti. Ait denique divus Apostolus : Quoniam in ipso habitat omnis plenitudo deitatis corporaliter, hoc est in carne eius ; et huius discipulus deiferens et in divinis magnus Dionysius, quoniam totaliter nobis in una sui ipsius communicavit hypostaseon (id est personarum). Non tamen dicere cogemur omnes hypostases sanctae deitatis, scilicet tres, omnibus humanitatis hypostasibus secundum hypostasim unitas esse : secundum nullam enim communicavit rationem Pater et Spiritus Sanctus incarnationi Dei Verbi, nisi secundum acceptationem et voluntatem. Omni autem humanae naturae aimus unitam esse omnem deitatis substantiam. In nullo enim eorum quae plantavit in nostra natura Deus Verbum, primitus plasmans nos, defecit, sed omnia assumpsit : corpus, animam intellectualem et rationalem, et horum idiomata. Quod enim unius horum imparticeps, animal, non homo. Totum enim totus assumpsit me, et totus toti unitus est, ut toti mihi salutem gratificet. Quod enim inassumptum, incurabile.
- Unitum igitur est carni per medium intellectum Verbum Dei, mediante Dei puritate et carnis grossitie : higemonikon enim (id est dux principalis) quidem et animae et carnis intellectus ; intellectus autem quod animae purissimum, sed et intellectus Deus ; et quando quidem conceditur a meliori, propriam intellectus Christi higemonian (id est principalitatem) demonstrat. Vincitur autem a meliori et sequitur id, et haec agit quae divina vult voluntas.
- Regio intellectus factus est deitatis, unitae ipsi secundum hypostasim, sicut videlicet et caro, non cohabitator, ut haereticorum scelerosa errat opinio, dicens : non enim utique medimneon (id est modium) capiet dimedimnon (id est duo modia), corporaliter ayla (id est immaterialia) iudicans. Qualiter autem Deus perfectus et homo perfectus, et homousios et Patri et nobis Christus
- Dicimus autem naturam nostram resurrexisse a mortuis et ascendisse ad caelos et sedere a dextris Patris, non secundum quod omnes hominum hypostases resurrexerint et sederint a dextris Patris, sed omnis natura in Christi hypostasi. Ait denique divus Apostolus : Consurgere et consedere nos fecit in Christo.
- Et hoc autem aimus quoniam ex communibus substantiis unitio generata est. Omnis enim substantia communis est omnium quae ab ipsa continentur hypostaseon, et non est invenire particularem et propriam naturam, scilicet substantiam, quia necesse easdem hypostases et homousius (id est consubstantiales) et heterousius (id est alterius substantiae) dicere, et sanctam trinitatem et homousion et heterousion (id est consubstantialem et alterius substantiae) secundum deitatem dicere. Eadem igitur natura in unaquaque hypostaseon (id est personarum) consideratur. Et quando dicimus naturam Verbi incarnatam esse, secundum beatos et Athanasium et Cyrillum deitatem dicimus unitam esse carni. Ideo non possumus dicere : natura Verbi passa est ; non enim passa est deitas in ipso. Dicimus autem humanam naturam passam esse in Christo, non tamen omnes hypostases (id est personas) hominum ostendentes ; et humana natura passum esse confitemur Christum. Quare, naturam Verbi dicentes, ipsum Verbum significamus. Verbum autem et quod commune substantiae habet, et quod proprium hypostaseos (id est personae).
CAPITULUM 51
DE UNA DEI VERBI COMPOSITA HYPOSTASI
- Praeesse quidem intemporaliter et aeternaliter aimus divinam Verbi hypostasim, simplicem et incompositam, increabilem et incorpoream, invisibilem, intactibilem, incircumscriptibilem, omnia habentem quaecumque habet Pater ut ei homousion (id est consubstantialem) ; generationis modo et habitudine a patemali hypostasi differentem, perfecte habentem, numquam a patemali secedentem hypostasi ; in ultimis autem diebus a patemalibus sinibus non desistens Verbum, incircumscriptibiliter inhabitasse in utero sanctae Virginis, asporos (id est inseminabiliter), et incomprehensibiliter, ut scivit ipse, et in ipsa proeonio (id est praeaetema) eius hypostasi substituisse sibi ipsi carnem ex sancta Virgine.
- In omnibus igitur et super omnia erat, et in utero existens sanctae Dei Genitricis ; sed in ipsa, actu incarnationis. Incarnatus est igitur, ex ipsa assumens primitias nostrae massae, carnem animatam anima et rationali et intellectuali, ut ipsa existeret carni hypostasis, quae Dei Verbi hypostasis, et composita generatur quae prius simplex erat Verbi hypostasis ; composita vero ex duabus perfectis naturis, et deitate et humanitate, et ferat ipsa divinae Dei Verbi filiationis characteristicum et determinativum idioma, secundum quod divisa sunt a Patre et Spiritu ea quae carnis characteristica et determinativa idiomata, secundum quae differt et a matre et reliquis hominibus ; ferat autem et divinae naturae idiomata secundum quae unitus est Patri et Sancto Spiritui, et humanae naturae cognitiones secundum quas unitus est et matri et nobis. Adhuc autem differt et a Patre et Spiritu et matre et nobis, existendo et Deum simul et hominem eundem. Hoc enim Christi hypostaseos (id est personae) maxime proprium idioma cognocimus.
- Quapropter confitemur ipsum unum Filium Dei et post inhumanationem, et Filium hominis eundem ; unum Christum, unum Dominum, solum unigenitum Filium et Verbum Dei, Iesum Dominum nostrum. Duas enim generationes venerantes : unam quae ex Patre proeonion (id est praeaetemam), super causam et rationem et tempus et naturam ; et unam quae in ultimis, propter nos et secundum nos et super nos : propter nos, quoniam propter nostram salutem ; secundum nos, quoniam natus homo ex muliere et tempore conceptionis ; super nos, quoniam non ex semine, sed ex Sancto Spiritu et sancta Virgine supra legem conceptionis. Non Deum solum ipsum praedicantes, nudum ab ea quae secundum nos humanitate ; neque utique hominem solum, denudantes ipsum deitate ; non alium et alium, sed unum et eundem, simul et Deum et hominem, Deum perfectum et hominem perfectum ; totum Deum et totum hominem eundem : totum Deum et cum carne eius, et totum hominem et cum superdivina eius deitate. Per hoc autem quod dicimus perfectum Deum et hominem, plenitudinem et indeficientiam manifestantes naturarum ; per hoc autem quod dicimus totum Deum et totum hominem, monadikon (id est singularitatem) et insecabiUtatem monstrantes hypostaseos (id est personae).
- Et unam naturam Dei Verbi incarnatam confitemur, per hoc quod dicimus incarnatam, carnis substantiam significantes, secundum beatum Cyrillum. Et incarnatum igitur est Verbum et a propria immaterialitate non excessit ; et totum incarnatum est, et totum est incircumscriptum. Minoratur corporaliter et contrahitur, et divine est incircumscriptum, non coextensa carne eius cum incircumscripta eius divinitate.
- Igitur totus quidem est Deus perfectus, non totum autem Deus ; non enim solum est Deus, sed et homo. Et totus homo perfectus, non totum autem homo ; non solum enim homo, sed et Deus. Nam totum quidem naturae est representativum, totus autem hypostaseos, quemadmodum aliud quidem naturae, alius autem hypostaseos.
- Sciendum autem quod, etsi circumincedere in invicem Domini naturas aimus, sed scimus quod ex divina natura circumincessio generata est. Nam ipsa quidem per omnia pertransit quemadmodum vult et drcumincedit, per ipsam autem nihil. Et ipsa quidem ex propriis gloriationibus carni tradit, manens ipsa impassibilis et carnis passionum imparticeps. Si enim sol, nobis proprias actiones tradens, manet nostrorum expers, quanto magis solis et factor et Dominus.
CAPITULUM 52
AD DICENTES : SUB CONTINUA QUANTITATE REDUCUNTUR DOMINI NATURAE,
VEL SUB DISCRETA ?
- Si autem quis interrogans : Domini naturae sub continua quantitate reducuntur, vel sub discreta ? dicimus quod Domini naturae neque unum corpus sunt, neque una superficies, neque una linea, non locus, non tempus, ut sub continua reducantur quantitate. Haec enim sunt quae continue numerantur.
- Sciendum autem quod numerus eorum quae differunt est, et impossibile numerari ea quae secundum nihil differunt ; secundum id autem quod differant, secundum hoc et numerantur ; utputa Petrus et Paulus, secundum id quidem quod uniti sunt, non numerantur : ratione enim substantiae uniti, duae naturae non possunt dici ; secundum hypostasim autem differentes, duae hypostases (id est personae) dicuntur. Quare, numerus eorum quae differunt est, et quo modo differunt quae differunt, hoc modo et numerantur.
- Unitae sunt quidem Christi naturae inconfuse secundum hypostasim, divisae autem indivisibiliter ratione et modo differentiae ; unitae sunt autem secundum hypostasim. Et quo quidem modo unitae sunt, non numerantur : non enim secundum hypostasim duas aimus naturas Christi ; quo autem modo indivisibiliter divisae sunt, numerantur. Duae enim sunt naturae Christi, ratione et modo differentiae. Unitae autem secundum hypostasim, et eam quae in invicem circumincessionem habentes, inconfuse unitae sunt, propriam unaquaeque naturalem differentiam custodiens. Modo igitur differentiae et solo numeratae sub discreta quantitate reducentur.
- Unus igitur est Christus, Deus perfectus et homo perfectus ; quem adoramus cum Patre et Spiritu, una adoratione, cum incontaminata carne eius, non inadorabilem carnem dicentes : adoratur enim in una Verbi hypostasi, quae eius hypostasi generata est ; non creaturae venerationem praebentes : non enim ut nudam carnem adoramus, sed unitam deitati, et ut in unam personam et unam hypostasim Dei Verbi duabus ipsius reductis naturis. Timeo carbonem tangere propter ligno copulatum ignem. Adoro Christi synamphoteron (id est simul utrumque), propter carni unitam deitatem. Non enim quartam interpono personam in trinitate, absit ! sed unam personam confiteor Dei Verbi et carnis eius. Trinitas enim mansit trinitas, et post Verbi incarnationem.
CAPITULUM 53
AD ID, SI NON EST NATURA ANHYPOSTATOS (ID EST IN NON INDIVIDUO), OBVIATIO
Etsi enim non est natura anhypostatos (id est in non individuo), vel substantia aprosopos (id est impersonalis), - in hypostasibus enim et personis et substantia et natura consideratur, - sed non necesse eas, quae ad invicem unitae sunt, naturas secundum hypostasim, unamquamque propriam possidere hypostasim : possunt enim in unam concurrentes hypostasim, neque anhypostatoi (id est in non individuo) esse, neque propriam unamquamque habere hypostasim, sed unam et eandem utrasque. Eadem enim Verbi hypostasis, utrarumque naturarum hypostasis existens, neque anhypostaton (id est in non individuo) earum unam esse concedit, neque utique heterohypostatus (id est alterius hypostaseos) ab invicem esse permittit ; neque quandoque quidem huius, quandoque autem illius, sed semper utrarumque indivisibiliter et inseparabiliter existit hypostasis : non secta et divisa, et partem quidem sui ipsius huic, partem autem huic distribuens, sed omnis huius et omnis illius impartibiliter et holoscheros (id est totaliter) existens. Non enim idiosystatos (id est separabiliter) substitura est Dei Verbi caro, neque altera hypostasis generata est, praeter Dei Verbi hypostasim ; sed in ipsa subsistens, enhypostatos (id est in individuo) magis et non secundum seipsam idiosystatos (id est separate consistens) hypostasis facta est. Ideo, neque anhypostatos (id est in non individuo) est, neque alteram in trinitate infert hypostasim.
CAPITULUM 54
DE TRISAGIO (ID EST TER SANCTO)
- Hinc et eam quae in trisagio ab insano Petro Cnapheo facta est adiectionem, blasphemam determinamus, ut quartam inducentem personam, et in parte ponentem Dei Filium, Patris enhypostaton virtutem, et in parte eum qui crucifixus est ut alium existentem praeter fortem, vel passibilem sanctam trinitatem glorificantem et crucifigentem cum Filio Patrem et Spiritum Sanctum. Auferamus hanc blasphema met interscriptam fabulam. Nos enim sanctus Deus de Patre assumimus, non ipsi soli deitatis determinantes nomen, sed et Filium Deum scientes et Spiritum Sanctum ; et sanctus fortis de Filio ponimus, non exspoliantes virtute Patrem et Spiritum Sanctum ; et sanctus immortalis de Spiritu Sancto ordinamus, non extra immortalitatem ponentes Patrem et Filium, sed in unaquaque hypostaseon (id est personarum) omnes has theonymias (id est Dei nominationes) simpliciter et absolute excipientes, et divum Apostolum imitantes, aientem : Nobis autem unus Deus Pater ex quo omnia, et nos ex ipso ; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum ; sed et theologum Gregorium, ita alicubi dicentem : Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia ; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia ; et unus Spiritus Sanctus, in quo omnia ; hoc, id est ex quo et per quem et in quo non naturas incidentibus, neque enim metepipton (id est transportarent) praepositiones hae vel ordines nominum, sed characterizantibus unius et inconfusae naturae proprietates. Et hoc manifestum est ex hoc quod in unum coniunguntur rursus, si ab aliquo non perfunctorie illa legantur apud Apostolum, hoc scilicet : ex ipso et per ipsum omnia ; ipsi gloria in saecula. Amen.
- Quoniam enim non ad Filium solum dictum est hoc trisagion, sed ad sanctam trinitatem, testis divus et sacer Athanasius et Basilius et Gregorius, et omnis sanctorum patrum chorus, quia per trinam sanctitatem tres supersubstantialis deitatis hypostases sancta seraphim nobis demonstrant. Per unam vero dominationem unam thearchicae trinitatis substantiam et imperium notam faciunt. Ait enim theologus Gregorius : Igitur ita quidem sancta sanctorum, quae et seraphim convelantur et glorificantur tribus sanctificationibus in unam coexistunt dominationem et deitatem. Quod et ab alio quodam eorum qui ante nos philosophice dictum est, et optime et altissime.
- Aiunt igitur qui ecclesiasticam historiam construxerunt, quod litanias faciente eo qui in Constantinopoli populo, propter quasdam theilatus (id est divinas) minas, sub Proclo archiepiscopo factas, raptum esse puerum populi, et ita edoctum esse ab angelico quodam magisterio trisagion hymnum : Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis ; et rursus reverso puero et doctum annuntiante, cantasse hymnum ita omnem multitudinem, et ita confestim quievisse minas. Sed et in sancta et magna et universali quarta synodo, eam quae in Chalcedonia aio, ita cantatus esse trisagios hymnus traditus est. Sic enim in actis eiusdem sanctae synodi refertur. Risus igitur vere et ludibrium est, per angelos edoctam, et inductionis cessatione creditam, et tantorum sanctorum patrum synodo firmatam et corroboratam, et prius a seraphim cantatam trisagion oidin (id est ter sanctum canticum) ut trishypostatae deitatis demonstrativam, Cnaphei velut conculcari irrationabili opinione, et quasi emendari, ut seraphim superexcedentis. Sed, o de procacitate, ut non dicam de amentia ! Nos autem ita aimus, etsi daemones rescinduntur : Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis.
CAPITULUM 55
DE EA QUAE IN SPECIE ET IN ATOMO CONSIDERATUR NATURA,
ET DIFFERENTIA UNIONIS ET INCARNATIONIS,
ET QUALITER SUSCIPIENDUM : UNAM DEI VERBI NATURAM INCARNATAM
- Natura vel nuda contemplatione cogitatur : secundum seipsam enim non subsistit ; vel communiter in omnibus homoidesi (id est eiusdem speciei) hypostasibus, has copulans, et dicitur in specie considerata natura ; vel totaliter eadem in assumptione accidentium in una hypostasi, et dicitur in atomo considerata natura. Deus igitur Verbum incarnatus, neque eam quae nuda contemplatione cogitatur naturam assumpsit : non enim incarnatio hoc, sed deceptio et fictio incarnationis ; neque eam quae in specie consideratur : non enim omnes hypostases assumpsit, sed eam quae in atomo, quae eadem est in specie : primitias enim assumpsit nostrae massae, non secundum seipsam iam subsistentem, et atomum existentem prius, et ita ab ipso assumptam, sed in ipsa sui ipsius hypostasi existentem. Ipsa enim quae hypostasis Dei Verbi generata est carni hypostasis, et secundum hoc Verbum caro generatum est, invertibiliter scilicet, et caro Verbum intransmutabiliter et Deus homo. Deus enim Verbum et homo Deus, propter eam quae secundum hypostasim unitionem. Idem igitur est dicere naturam Verbi, et eam quae in atomo naturam. Neque enim atomum, scilicet hypostasim, principaliter et solum demonstrat, neque quod commune hypostaseon, sed communem naturam quae in una hypostaseon (id est personarum) consideratur et investigatur.
- Igitur aliud quidem est unitio, et aliud incarnatio. Nam unitio quidem solum demonstrat copulationem ; ad quid autem facta est copulatio, non adhuc. Incarnatio autem, idem autem dicere et inhumanatio, eam quae ad carnem, scilicet ad hominem copulationem demonstrat, quemadmodum et ignitio eam quae ad ignem unitionem. Igitur ipse quidem beatus Cyrillus in II ad Sucensum epistula, interpretans : Unam naturam Dei Verbi incarnatam, ita ait : Si enim unam dicentes Dei Verbi naturam taceremus, non inferentes incarnatam, sed velut extra ponentes ss dispensationem, esset eis fortassis ibi non insuasibilis sermo, fingentibus interrogare : si una natura est totum, ubi perfectum in humanitate ? vel qualiter subsistit ea quae secundum nos substantia ? Quia vero et ea quae in humanitate perfectio, et eius quae secundum nos substantiae manifestatio illata est, in dicendo incarnatam quiescant, calaminam virgam sibi ipsis substituentes. Igitur hic quidem naturam Verbi de natura ordinavit. Si enim pro hypostasi naturam assumpsisset, non inconveniens et sine incarnatam hoc dicere ; unam enim hypostasim Dei Verbi absolute dicentes non fallimur. Similiter autem et Leontius Byzantius de natura hoc verbum intellexit, non pro hypostasi. In ea vero quae ad Theodoriti quaeremonias secundi anathematismi Apologia, ita ait beatus Cyrillus : Natura Verbi, scilicet hypostasis, quod est ipsum Verbum. Quare dicere naturam Verbi, neque hypostasim solam significat, neque commune hypostaseon, sed communem naturam in Verbi hypostasi totaliter consideratam.
- Igitur, quoniam quidem natura Verbi incarnata est, scilicet unita est carni, dictum est ; naturam autem Verbi passam carne, neque unquam et nunc audivimus, Christum autem passibilem carne edocti sumus. Quare non hypostasim manifestat dicere naturam Verbi. Relinquitur igitur dicere quoniam incarnatum esse quidem, unitum esse est carni ; carnem autem generatum esse Verbum, ipsam Verbi hypostasim invertibiliter generatam esse carnis hypostasim. Et quoniam quidem Deus homo generatus est, et homo Deus dictum est. Deus enim Verbum generatus est intransmutabiliter homo. Quoniam autem deitas homo generata est, vel incarnata est vel humanata est, nequaquam audivimus. Quoniam autem deitas unita est humanitati in ima eius hypostaseon, didicimus ; et quoniam Deus figuratur, scilicet substantiatur quod alienum, scilicet quod secundum nos dictum est. In unaquaque ss enim hypostaseon Deus nomen ordinatur, de hypostasi autem deitatem dicere non possumus. Deitatem enim Patrem solum, vel Filium solum, vel solum Spiritum Sanctum non audivimus ; nam, deitas quidem naturam manifestat, Pater autem hypostasim, quemadmodum et humanitas naturam, Petrus autem hypostasim. Deus autem et commune naturae significat, et in unaquaque hypostaseon (id est personarum) ordinatur denominative, quemadmodum et homo : Deus enim est qui habet divinam naturam, et homo qui humanam.
- In omnibus his sciendum, quod Pater et Spiritus Sanctus secundum nullam rationem incarnationi Verbi communicant, nisi secundum theosimias (id est divina signa), et secundum acceptationem et voluntatem.
CAPITULUM 56
QUONIAM THEOTOCOS (ID EST DEI GENITRIX) QUAE SANCTA VIRGO
- Theotocon autem (id est Dei genitricem) principaliter et vere sanctam virginem Mariam praedicamus. Sicut enim Deus vere qui ex ipsa natus est, ita vere theotocos (id est Dei genitrix) quae verum Deum ex seipsa incarnatum genuit. Deum enim aimus ex ipsa natum esse, non ut deitate Verbi principium accipiente existendi ex ipsa ; sed ut ipso Dei Verbo, quod ante saecula intemporaliter ex Patre genitum est, et anarchos (id est sine principio) et aeterne existit cum Patre et Spiritu, in ultimis diebus propter nostram salutem in utero eius inhabitante, et ex ipsa intransmutabiliter incarnato et nato. Non enim hominem nudum genuit sancta Virgo, sed Deum verum ; non nudum, sed incarnatum ; non is caelitus corpus subducentem et ut per solinan (id est carnalem) per ipsam transeuntem, sed ex ipsa homousion (id est consubstantialem) nobis carnem assumentem, et in seipso substituentem. Si enim caelitus corpus deductum est, et non ex ipsa quae secundum nos natura assumptum est, quae utilitas humanationis ? Humanatio enim Dei Verbi propter hoc facta est, ut ipsa quae peccavit et cecidit et corrupta est natura, vincat eum qui decepit tyranlnum et ita de corruptione liberetur, quemadmodum ait Apostolus : Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Si primum verum, et secundum.
- Si autem et dicit : Primus homo ex terra, terrenus ; secundus Adam, Dominus, ex caelo ; non corpus ait ex caelo, sed manifestum quod non nudus homo est : ecce enim et Adam ipsum nominavit et Dominum, id quod est synamphoteron (id est utrumque) significans. Adam enim interpretatur terrigena ; terrigena autem manifestum quod est hominis natura, ex terra plasmata ; Dominus autem divinae naturae est representativum.
- Rursus autem ait Apostolus : Misit Deus Filium eius unigenitum, natum ex muliere ; non dixit per mulierem, sed ex muliere. Significavit igitur divus Apostolus, quod ipse est unigenitus Filius Dei et Deus, qui ex Virgine natus est homo, et ipse est qui ex Viigine natus est qui Filius Dei et Deus : natus autem corporaliter, secundum quod factus est homo, non praeplasmato homini inhabitans ut in propheta, sed ipse substantialiter et vere generatus homo, scilicet in hypostasi eius animatam carnem anima rationali et intellectuali substituens, ipse factus est ipsa hypostasis. Hoc enim significat natus ex muliere. Qualiter enim utique ipsum Dei Verbum sub lege factum est, si non homo nobis homousious factm est ?
- Unde iuste et vere theotocon (id est Dei genitricem) sanctam Mariam nominamus. Hoc enim nomen universum mysterium dispensationis constituit. Si enim theotocos (id est Dei genitrix) quae genuit, omnino Deus qui ex ipsa natus, omnino autem et homo. Qualiter enim utique ex muliere, qui ante saecula existit et habet existentiam, si non homo generatus est ? Filius enim hominis manifestum quoniam homo. Si autem ipse qui natus est ex muliere est Deus, manifestum quoniam unus est qui ex Deo Patre genitus est secundum divinam et anarchon (id est sine principio) substantiam ; et in ultimis temporibus ex Virgine natus secundum inceptam et sub tempore substantiam, scilicet humanam. Hoc enim unam hypostasim et duas naturas et duas generationes significat Domini nostri Iesu Christi.
- Christotocon autem (id est Christi genitricem) non dicimus Virginem, quoniam in destructione theotocos (id est Dei genitrix) vocis, nequam et inquinatus et iudaeiphron Nestorius, qui vas dehonorationis, in dehonoratione solius vere honoratae super eo omnem creaturam theotocu (id est Dei genitricis), - et si ipse rescindatur cum patre suo diabolo, - [hoc nominationis] invenit ut laesae. Christus enim et David rex, et Aaron archiereus (id est princeps sacerdotum) ; haec enim quae chriomena (id est ungebantur) regnum et sacerdotium ; et omnis theophoros (id est Deum es ferens) homo christus dici potest ; sed non Deus natura, ut et Nestorius, Dei inimicus, eum qui ex Virgine natus est theophoron (id est Deum ferentem) dicere impiissimus infremuit. Nos autem theophoron ipsum dicere vel intelligere, absit ! sed Deum incarnatum. Ipsum enim Verbum caro factum est, conceptum quidem ex Virgine, proveniens autem Deus cum assumptione, iam et ipsa ab ipso deificata simul cum inductione huius ad esse, ut simul facta fuerint haec tria : assumptio, existentia, deificatio eius a Verbo ; et ita intelligi et dici theotocon (id est Dei genitricem) sanctam Virginem, non solum propter naturam Verbi, sed et propter deificationem humanae, quarum simul conceptio et existentia mirabiliter factae sunt : conceptio quidem Verbi, existentia vero carnis in ipso Verbo, per Dei genitricem, super naturam praebentem plasmari plasmatori, et humanari Deo et factori totius, deificanti quod assumpsit, servante unitione unita talia qualia et unita sunt ; non quod divinum dico solum, sed et quod humanum Christi, quod super nos et secundum nos. Neque enim generatus prius secundum nos, postea factus est super nos ; sed ex prima existentia ambo exstitit, propterea quia ex summa conceptione in ipso Verbo existentiam habuit. Igitur humanum quidem est secundum propriam naturam, Dei autem et divinum super naturam. Amplius autem et animatae carnis idiomata habuit : suscepit enim ea Verbum, dispensationis ratione, naturalis ordinis motu, secundum veritatem naturaliter facta.
CAPITULUM 57
DE IDIOMATIBUS NATURARUM
Perfectum autem Deum confitentes eundem Dominum nostrum Iesum Christum, et perfectum hominem aimus eundem ; omnia habere quaecumque Pater, praeter ingenerationem, et omnia habere quaecumque Adam primus, excepto solo peccato, quae sunt corpus et anima rationalis et intellectualis ; habere autem eum similiter cum duabus naturis, duplicia ea quae sunt duarum naturarum naturalia : duas voluntates naturales, et divinam et humanam, et operationes duas naturales, divinam et humanam, et autexusia (id est libera arbitria) duo naturalia, divinum et humanum ; et sapientiam et cognitionem, divinam et humanam. Homousios enim (id est consubstantialis) existens Deo et Patri, autexusios (id est libere) vult et agit ut Deus. Consubstantialis autem existens et nobis, libere vult et agit ut homo idem. Ipsius is enim miracula, ipsius et passiones.
CAPITULUM 58
DE VOLUNTATIBUS ET AUTEXUSION (ID EST LIBERIS ARBITRIIS) DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
- Igitur quia duas quidem naturas Christi, duas eius et naturales voluntates et naturales actus aimus. Quoniam autem una duarum naturarum eius hypostasis, unum et eundem aimus et volentem et agentem naturaliter secundum ambas naturas, ex quibus et in quibus et quae est Christus Deus noster. Velle autem et agere, non divise, sed unite : vult enim et agit alterutra forma cum alterius communione. Quorum enim substantia eadem, horum et voluntas et actio eadem ; quorum autem diversa substantia, horum diversa et voluntas et actio ; similiter et e converso : quorum voluntas et actio eadem, horum et substantia eadem ; quorum autem diversa voluntas et actio, horum et diversa substantia.
- Ideo utique in Patre quidem et Filio et Sancto Spiritu ex identitate actionis et voluntatis, identitatem naturae cognoscimus. In divina vero dispensatione, ex differentia actionum et voluntatum, et naturarum differentiam cognoscimus, et naturarum differentiam scientes confitemur et voluntatum et actionum differentiam. Quemadmodum enim eiusdem et unius Christi naturarum numerus, pie intellectus et dictus, non dividit unum Christum, sed servatam, et in unitione repraesentat naturarum differentiam, ita et numerus earum quae substantialiter assunt eius naturis voluntatum et actionum ; secundum ambas enim naturas voluntativus erat et activus nostrae salutis : non divisionem inducit, absit ! sed earundem demonstrat et magis et in unione custodiam et salutem. Naturales enim, et non hypostaticas (id est personales), aimus voluntates et actiones. Dico autem ipsam voluntativam et activam virtutem, secundum quam vult et agit volentia et agentia. Si enim hypostaticas (id est personales) dabimus eas, heterotheles (id est aliud volentes) et heteroenerges (id est aliud operantes) tres hypostases sanctae trinitatis dicere cogemur.
- Sciendum autem quod non idem est velle et qualiter velle. Nam velle quidem naturae, quemadmodum et videre : omnibus enim hominibus adest. Qualiter autem velle non naturae, sed nostrae gnomis (id est sententiae), quemadmodum et qualiter videre, bene vel male : non enim omnes homines similiter volunt, neque similiter vident. Hoc et in actionibus dabimus. Qualiter enim velle, qualiter videre, qualiter agere modus est usus volendi et videndi et agendi, soli utenti adens, et ab aliis eum secundum eam quae communiter dicitur differentiam dividens.
- Dicitur igitur simpliciter quidem velle thelisis (id est voluntas), scilicet thelitica (id est voluntativa) virtus, rationalis existens concupiscentia et voluntas naturalis ; qualiter autem velle, scilicet quod voluntati subiectum est, theliton (id est voluntabile) et voluntas gnomica (id est sententialis) ; theliticon autem (id est voluntativum) est quod potens est velle, ut puta thelitica (id est voluntativa) est divina natura ; similiter et humana. Volens autem est quod utitur voluntate, scilicet hypostasis, ut puta Petrus.
- Quia igitur unus quidem est Christus et una eius hypostasis, unus et idem est qui vult et agit divine et humane. Quia vero duas habet naturas theliticas (id est voluntativas) ut logicos (id est rationalis), - omne enim rationale voluntativum et autexusion (id est liberi arbitrii), - duas voluntates, scilicet thelimata, naturales in ipso dicemus. Theliticos (id est voluntativus) enim idem est ipse, secundum ambas eius naturas. Eam enim quae naturaliter inest nobis theliticam (id est voluntativam) virtutem assumpsit. Et quia unus est Christus et idem qui vult secundum alterutram naturam, idem theliton (id est voluntabile) dicemus in ipso, non ut sola volente quae naturaliter ut Deus volebat. Non enim deitatis velle manducare et bibere, et quae talia ; sed et constitutiva humanae naturae, non in contrarietate sententiae, sed in proprietate naturarum ; tunc enim haec naturaliter volebat, quando divina eius voluntas volebat, et permittebat carni pati et agere propria.
- Quoniam autem naturaliter adest homini voluntas, hinc manifestum est. Sublata divina, tres species vitae sunt : plantativa, sensibilis, intellectualis. Igitur plantativae est quidem proprium nutritivus, augmentativus et generativus motus ; sensibilis autem qui secundum impetum motus ; rationalis autem et intellectualis, autexusiotis (id est liberum arbitrium). Si igitur secundum naturam adest plantativae nutritivus, et sensibili secundum impetum motus, secundum naturam igitur adest et rationali et intellectuali autexusiotis (id est liberum arbitrium). Autexusiotis autem (id est liberum arbitrium) nihil aliud est, nisi voluntas. Factum igitur Verbum caro animata, intellectualis et autexusios (id est liberi arbitrii), factum est et theliticos (id est voluntativum).
- Amplius autem et indisciplinabilia sunt quae naturalia : nullus enim cogitare vel vivere vel esurire vel sitire vel dormire discit. Neque velle autem addiscimus : quare naturale velle.
- Et rursus, si in irrationabilibus ducit quidem natura, ducitur autem in homine, exusiasticos (id est libere) secundum voluntatem ducto, ergo natura theliticos (id est voluntativus) homo.
- Et rursus, si secundum imaginem beatae et supersubstantialis deitatis homo factus est, autexusios autem (id est libera arbitrio) natura et thelitica (id est voluntativa) divina natura, ergo et homo ut eius imago autexusios (id est liber arbitrio) natura et theliticos (id est voluntativus). Autexusion enim (id est liberum arbitrium) voluntatem determinaverunt patres.
- Amplius autem, si omnibus hominibus inest velle, et non hiis quidem inest, hiis autem non inest, - quod autem communiter in omnibus inspicitur, naturam characterizat in hiis quae sub ipso atomis, - ergo natura theliticos (id est voluntativus) homo.
- Et rursus, si magis et minus natura non suscipit, pariter autem omnibus inest velle, et non hiis quidem plus, hiis autem minus ; ergo natura et homo thelicicos (id est voluntativus). Quare, si natura theliticos (id est voluntativus) homo, et Dominus, non solum secundum quod Deus, sed secundum quod homo factus est, natura theliticos (id est voluntativus) est. Quemadmodum enim nostram naturam assumpsit, ita et nostrum thelima (id est voluntatem) natura assumpsit ; et secundum hoc patres et nostram in ipso dixerunt esse voluntatem.
- Si naturalis non est voluntas, vel hypostatica (id est personalis) erit, vel praeter naturam. Sed si quidem hypostatica (id est personalis), heterobulos (id est alia volens) ita erit et Filius a Patre. Solum enim hypostaseos (id est personae) characteristicum quod est hypostaticum (id est personale). Si autem praeter naturam, ekptosis (id est excisio) naturae erit voluntas : corruptativa enim no horum quae secundum naturam, quae praeter naturam.
- Universorum Deus et Pater, vel secundum quod Deus vult, vel secundum quod Pater. Sed, si quidem secundum quod Pater, alia eius erit praeter eam quae Filii voluntatem. Non enim Pater qui Filius. Si autem secundum quod Deus, Deus autem et qui Filius, Deus autem et Spiritus Sanctus. Ergo voluntas natura, scilicet naturalis.
- Amplius, si secundum patres, quorum voluntas una, horum et substantia una, una autem voluntas deitatis Christi et humanitatis eius ; ergo una et eadem horum erit et substantia.
- Et rursus, si secundum patres, naturae differentia una voluntate non apparet, necesse vel unam voluntatem dicentes naturalem in Christo non dicere differentiam, vel naturalem dicentes differentiam unam voluntatem non dicere.
- Et rursus, si, quemadmodum ait divum evangelium, cum venisset Dominus ad partes Tyri et Sidonis et ingressus esset domum, nullum voluit cognoscere, et non potuit latere ; si divina eius voluntas omnipotens, volens autem latere, non potuit ; ergo secundum quod homo volens non potuit, et theliticos (id est voluntativus) ergo erat, secundum quod homo.
- Et rursus, cum venisset, ait, ad locum dixit : Sitio. Et dederunt ei vinum cum felle mixtum, et cum gustasset noluit bibere. [Si ergo quidem secundum quod Deus sitivit, et cum gustasset noluit bibere], empathis (id est passibilis) igitur id est passionibus subiectus secundum quod Deus : passio enim et sitis et gustus. Si autem non secundum quod Deus, omnino secundum quod homo et theliticos (id est voluntativus) erat, et secundum quod homo sitivit.
- Sed beatus Paulus apostolus : Factus, ait, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Obedienta eius quae est, voluntatis est subiecto, et non eius quae non est ; non enim quod irrationale obediens dicemus vel inobediens ; obediens autem Patri factus Dominus, non secundum quod Deus factus est, sed secundum quod homo. Secundum enim quod Deus, neque obediens neque inobediens : subiectorum enim hoc, quemadmodum ait divinorum enarrator Gregorius. Theliticos ergo (id est voluntativus) et secundum quod homo Christus.
- Sed naturalem quidem voluntatem dicentes, non coactam hanc dicemus, sed autexusios (id est liberam arbitrio) ; si enim rationalis, omnino autexusios (id est libera arbitrio). Non solum enim divina et increabilis natura nihil coactum habet, sed neque intellectualis et creabilis ; hoc autem manifestum. Natura enim ens bonus Deus, et natura conditor et natura Deus, non necessitate haec est. Quis enim est qui necessitatem inducit ?
- Oportet autem scire quod autexusiotis (id est liberum arbitrium) aequivoce dicitur : aliter quidem in Deo, aliter autem in angelis, et aliter in hominibus. Nam in Deo quidem supersubstantialiter ; in angelis autem ut concurrente habitu enchiriseos (id est inceptionem operationis), et interpositionem universaliter temporis non assumente : habens enim naturaliter autexusion (id est liberum arbitrium) angelus, inhibite hoc utitur, neque eam quae est ex corpore antipathiam (id est renitentiam) habens, neque immittentem. In homine autem ut temporaliter habitu praeexcogitante enchiriseos (id est inceptionem operationis). Nam autexusios quidem (id est liber arbitrio) est homo, et naturaliter habet autexusion (id est liberum arbitrium) ; habet autem et ex diabolo immissionem, et corporis motum ; per immissionem igitur et gravedinem corporis, posterior est enchirisis (id est inceptio operationis) habitu.
- Si igitur volens Adam obedivit, et cum voluisset comedit, ergo protopathis (id est primitus patiens) in nobis voluntas. Si autem protopathis voluntas, hanc autem cum natura incarnatum Verbum non suscepit, non ergo extra peccatum facti sumus.
- Amplius autem, si opus eius autexusios (id est libera) naturae existit virtus, hanc autem non suscepit, vel odiens propriam creationem ut non bonam, vel invidens nobis eius quae secundum ipsam curationis, nos quidem omnimoda privat curatione, seipsum autem sub passione existentem demonstrat non velle vel non posse salvare.
- Impossibile autem unum quid compositum ex duabus voluntatibus dicere, quemadmodum ex duabus naturis compositam hypostasim. Primum quidem quod compositiones eorum quae in hypostasi sunt, et non eorum quae in alia ratione et non propria considerantur sunt ; secundo autem quoniam si voluntatum et actionum compositionem dicemus, et aliorum naturalium idiomatum et actionum compositionem dicere cogemur, increabilis iss et creabilis, invisibilis et visibilis, et talium. Qualiter autem et ea quae ex voluntatibus composita voluntas appellabitur ? Impossibile enim compositum componentium nominari appellatione ; quoniam et quod ex naturis compositum est, naturam appellabimus, et non hypostasim. Amplius autem, etsi unam compositam voluntatem in Christo dicemus, a voluntate Patris ipsum separabimus. Non enim composita Patris voluntas. Relinquitur ergo dicere solam hypostasim Christi compositam et communem naturarum et naturalium eius.
- Gnomin autem (id est sententiam) et proaeresin (id est electionem) in Domino dicere impossibile est, si proprie loqui volumus. Gnomi (id est sententia) enim post eam quae de ignoto est inquisitionem et voluntatem, vel consilium et iudicium, ad id, quod iudicatum est, est dispositio. Post quam, proaeresis (id est electio) : electa, ante aliud eligens. Dominus autem non nudus ens homo, sed et Deus, et omnia sciens, non indigens scrutatione et inquisitione, et consilio extitit et iudicio, et naturaliter eam quae ad bonum habuit familiaritatem, et eam quae ad malum alienationem. Ita denique et Isaias ait, quoniam antequam sciat puer eligere mala, eliget bonum ; quia antequam sciat puer bonum vel malum, expellat mala et eliget bonum. Antequam enim significat quod secundum nos inquirens et consilians erat, sed Deus ens et divine et quod secundum carnem substituens ; hoc est secundum hypostasim unitus carni, ex ipso esse et in omnia sciendo quod ex natura habuit bonum ; naturales enim sunt virtutes et naturaliter et aequaliter omnibus insunt, etsi non omnes aequaliter agimus ea quae naturae. Ex eo enim quod secundum naturam, ad id quod praeter naturam, per transgressionem abacti sumus. Dominus autem ex ea quod praeter naturam ad id quod secundum naturam nos reduxit : hoc est enim quod secundum imaginem et similitudinem. Sed et askisis (id est exercitatio) et huius labores non ad possidendam virtutem, exterius introductibilem entem, excogitati sunt ; sed ad superinductam et praeter naturam malitiam expellendam ; quemadmodum et ferri eruginem, non naturalem existentem, sed ex negligentia supervenientem, per laborem expellentes naturalem ferri claritatem manifestamus.
- Sciendum autem quod gnomis (id est sententiae) nomen multimodum et multorum significativum est. Nam quandoque quidem manifestat paraenesin (id est admonitionem), ut ait divus Apostolus : De virginibus autem praeceptum Domini non habeo ; do autem gnomin (id est admonitionem) ; quandoque autem consilium, ut quando ait propheta David : Super populum tuum machinati sunt gnomin (id est consilium) ; quandoque autem calculum, ut Daniel : A quo exivit gnomi (id est calculus) inverecunda haec ; quandoque de fide vel opinione vel scientia ; et simpliciter dicendum, secundum multa significata accipitur gnomis (id est sententiae) nomen.
CAPITULUM 59
DE ACTIONIBUS QUAE SUNT IN DOMINO NOSTRO IESU CHRISTO
- Duas autem et actiones aimus in Domino nostro Iesu Christo. Habebat enim ut Deus quidem et Patri homousios (id est consubstantialis) divinam actionem ; et ut homo factus et nobis homousios, humanae naturae actionem.
- Sciendum autem quod aliud est energia (id est actio), et aliud energiticon (id est activum), et aliud energima (id est actus), et aliud energon (id est agens). Igitur energia quidem (id est actio) est operativus et substantialis naturae motus ; energiticon autem (id est activum) natura, ex qua actio prodit ; energima autem (id est actio) est actionis apotelesma (id est operis perfectio) ; energon autem (id est agens) qui utitur actione, scilicet hypostasis. Dicitur autem et energia energima et energima energia, ut et baptisma baptizatio et ktisma ktisis (id est creatura creatio) : ita quidem dicimus omnis creatio, creaturas ostendentes.
- Sciendum quod actio motus est, et agitur magis quam agit, quemadmodum ait divus Gregorius in sermone De Sancto Spiritu : Si autem actio est, manifestum est quoniam agetur, et non aget, et simul cum acta fuerit quiescit.
- Oportet autem nosse quoniam ipsa vita actio est, et prima animalis actio, et omnis animalis dispensatio ; et qui nutritivus et qui augmentativus et plantativus et qui secundum promotionem motus, vel sensibilis vel intellectualis et autexusios (id est libera arbitrio) virtus. Virtutis autem apotelesma (id est operis perfectio) actio. Si igitur haec omnia contemplamur in Christo, et ergo humanam actionem in ipso dicemus.
- Actio autem dicitur prima in nobis consistens intelligentia ; et est simplex et aschetos (id est inhabitudinalis) actio, intellectu secundum seipsum inapparabiliter proprias intelligentias emittente, sine quibus neque intellectus utique vocabitur iuste. Dicitur autem rursus actio et quae per prolationem sermonis manifestatio et explanatio intellectorum. Ipsa autem non adhuc aschetos et simplex, sed in habitudine consideratur, ex intelligentia et sermone composita. Sed et ipsa habitudo, quam habet qui facit ad quod fit, actio est, et ipsum quod perficitur actio dicitur ; et hoc quidem est animae solius, hoc autem animae corpore utentis, hoc autem corporis intellectualiter animati, hoc autem apotelesma (id est operis perfectio). Intellectus enim, praecontemplatus quod futurum est, ita per corpus operatur. Animae igitur est higemonia (id est ducatus) : utitur enim ut instrumento corpore, ducens hoc et dirigens. Alia vero est corporis actio, ducti ab anima et moti. Apotelesma vero (id est operis perfectio) corporis quidem est tactus et detentio, et eius quod fit velut perienexis (id est circumdetentio) ; animae autem eius quod fit velut formatio et figuratio. Ita in Domino nostro Iesu Christo miraculorum quidem virtus deitatis eius existebat actio, manuductio vero et velle et dicere « Volo, mundare » humanitatis eius existit actio. Apotelesma autem (id est operis perfectio) humanae quidem panum fractio et audire leprosum « Volo » ; divinae autem panum multiplicatio et leprosi mundatio. Per utraque enim, et per animae actionem et corporis, unam et eandem cognatam et aequalem demonstrabat eius divinam actionem. Quemadmodum enim naturas unitas cognoscimus, et eam quae in invicem habentes circumincessionem, et harum differentiam, non negamus, sed et numeramus et indivisibiles eas cognoscimus ; ita et voluntatum et actionum et copulationem cognoscimus, et differentiam noscimus et numeramus, et divisionem non inducimus. Quo enim modo caro et deificata est, et transmutationem propriae non passa est naturae, eodem modo et voluntas et actio et deificatae sunt et a propriis non secesserunt terminis. Unus enim est qui hoc et illud est, et hoc modo et illo modo, scilicet divine et humane, vult et agit.
- Duas igitur actiones in Christo dicere necessarium propter duplex naturae. Quorum enim natura transmutata, horum diversa actio, et quorum actio transmutata, horum natura diversa ; et e converso, quorum natura eadem, horum et actio eadem, et quorum actio una, horum et substantia una, secundum divina enarrantes patres. Necesse igitur duorum alterum : vel unam actionem in Christo dicentes, unam dicere et substantiam ; vel si utique veritati adhaeremus, et duas substantias evangelice et paternaliter confitemur, duas et actiones similiter illos sequentes confiteri. Homousios enim (id est consubstantialis) existens Deo et Patri secundum deitatem, aequaliter erit et secundum actionem. Aequalis autem ens et nobis idem ipse secundum humanitatem, aequalis erit et secundum actionem. Ait denique et beatus Gregorius Nyssenorum episcopus : Quorum autem actio una, horum omnino et virtus eadem. Omnis enim actio virtutis est apotelesma (id est operis perfectio). Impossibile autem creabilis et increabilis naturae unam naturam, vel virtutem vel actionem esse. Si autem unam Christi actionem dicemus, Verbi deitati adaptabimus intellectualis animae passiones, timorem aio et tristitiam et agoniam.
- Si autem dicerent, ut de sancta trinitate disputantes sancti patres dixerunt : Quorum substantia una, horum et actio una, et quorum diversa substantia, horum diversa et actio, et quod non oportet quae theologiae ad dispensationem transferre ; dicemus : Si de theologia dictum est solum a patribus, et non adhuc et post incarnationem eiusdem actionis Filius cum Patre, neque eiusdem erit substantiae. Cui autem attribuemus hoc : Pater meus usque modo operatur, et ego operor ; et : Quaecumque videt Patrem facientem, haec et Filius similiter facit ; et : Si mihi non creditis, operibus meis credite ; et Opera quae ego facio, testantur de me ; et : Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat ? Haec enim omnia non solum homousion (id est substantialem) et post incarnationem Patri monstrant ipsum, sed eiusdem actionis.
- Et rursus, si quae circa existentia providentia non solum Patris et Sancti Spiritus, sed et Filii est et post incarnationem, actio autem haec est ; ergo et post incarnationem eiusdem est actionis cum Patre.
- Si igitur ex miraculis eiusdem substantiae entem cum Patre Christum cognoscimus, actio autem Dei existunt miracula, ergo et post incarnationem eiusdem actionis est cum Patre.
- Si autem una actio deitatis eius, et carnis eius composita erit ; et erit vel alterius actionis extra Patrem, vel et Pater compositae actionis erit. Si autem compositae actionis, manifestum quoniam et naturae.
- Si autem dicent quoniam cum actione persona inducitur, dicemus quoniam si actionem persona inducitur, secundum rationabilem conversionem et persona actio inducetur ; et erit quemadmodum tres personae vel hypostases sanctae trinitatis, ita et tres actiones ; vel quemadmodum una actio, ita et una persona et una hypostasis. Sancti autem prtres consonanter dixerunt us ea quae eiusdem substantiae et eiusdem esse actionis.
- Amplius autem, si cum actione persona inducitur, qui neque unam neque duas Christi actiones dicere censuerunt, neque unam personam eius dicere neque duas iusserunt.
- Sed et in ignito nimirum gladio, quemadmodum naturae servantur et ignis et ferri, ita et duae actiones et quod harum apotelesmata (id est operis perfectiones). Habet enim ferrum quidem incisivum, ignis autem combusti vum ; et incisio quidem ferri actionis est apotelesma (id est operis perfectio), combustio autem ignis ; et servatur horum differentia in combusta incisione, et in incisa combustione, etsi neque combustio sine incisione fiet post unionem, neque incisio sine combustione ; et neque propter duplicitatem naturalis actionis duos ignitos gladios aimus ; neque propter monadicon (id est singularitatem) igniti gladii, confusionem substantialis eorum differentiae operamur. Ita et in Christo deitatis quidem eius divina et omnipotens actio ; humanitatis autem eius quae secundum nos. Apotelesma vero (id est operis perfectio) humanae quidem tentam esse manum puellae et tractam esse, divinae autem vivificatio. Aliud enim hoc et aliud alterum, etsi ab invicem existunt inseparabiles in theandrica (id est divina virili) actione ; aut propterea quia una est Domini hypostasis, una erit et actio, et propterea quia una est hypostasis, una erit et substantia.
- Et rursus, si unam actionem in Domino dicemus, vel divinam hanc dicemus, vel humanam, vel neutram. Sed, si quidem divinam, Deum ipsum solum nudum ea quae secundum nos humanitate dicemus ; si autem humanam, nudum ipsum hominem blasphemabimus ; si autem neque divinam neque humanam, neque Deum neque hominem, neque Patri neque nobis consubstantialem. Ex unione enim ea quae secundum hypostasim identitas generata est, non tamen et differentia naturarum destructa est. Differentia autem servata naturarum, omnino et harum actiones servabuntur. Non enim est natura anenergitos (id est inoperabilis).
- Si una dominatoris Christi actio, vel creabilis vel increabilis ; media enim harum non est actio, quemadmodum neque natura. Si igitur creabilis, creabilem solam manifestabit naturam ; si autem increabilis, increabilem solam characterizabit substantiam. Oportet enim omnino alterna naturis esse naturalia : impossibile enim defectivae naturae subsistentiam esse. Si autem eorum, quae secundum naturam, actio est, non eorum quae exterius existunt, manifestum quoniam neque esse neque cognosci naturam possibile sine ea quae secundum naturam actione. Per ea enim quae agit singulum, propriam naturam credere facit, quod utique est non versum.
- Si una Christi actio, eadem divinarum et humanarum factiva ; nihil autem entium in hiis quae secundum naturam manens, contraria facere potest. Non enim ignis infrigidat et calefacit, neque siccat et humectat aqua. Qualiter igitur qui natura est Deus et natura genitus homo, et miracula et passiones una actione perfecit ?
- Si igitur assumpsit Christus intellectum humanum, scilicet animam et intellectualem et rationalem, intelliget omnino et semper intelliget. Actio autem intellectus intelligentia. Itaque, et secundum quod est homo, agens Christus et semper agens.
- Sanctus autem Iohannes Chrysostomus, in interpretatione Actuum secundo sermone, ita ait : Nequaquam autem quis peccabit, et passionem eius actum vocans. In patiendo enim omnis, fecit magnum et admirabile illud opus, mortem dissolvens et alia omnia operatus.
- Si omnis actio naturae alicuius substantialis determinatur motus, ut qui circa haec sapientes acceperunt ubi naturam quis vidit immobilem vel omnino inactibilem, vel actionem invenit non naturalis virtutis existentem motum ? Unam autem naturalem actionem Dei et facturae nequaquam quis sapiens dabit, secundum beatum Cyrillum : Neque enim vivificat Lazarum humana natura, neque lacrimatur divina potestas ; nam lacrima quidem humanitatis propria, vita autem enhypostatu (id est personalis) vitae. Sed tamen communiter utrorumque alterutra propter identitatem hypostaseos. Nam unus quidem est Christus, et una eius persona vel hypostasis ; sed tamen habet duas naturas, deitatis et humanitatis eius. Igitur ex deitate quidem gloria naturaliter proveniens, alterutrius communis propter hypostaseos identitatem facta est, ex carne autem humilia alterutrorum communia. Unus enim est et idem qui hoc et illud est, scilicet Deus et homo, et eiusdem et quae deitatis et quae humanitatis. Nam divina quidem signa deitatis operabatur, sed non sine carne ; humilia vero caro, sed non sine deitate. Etenim patienti carni copulata erat deitas, impassibilis permanens, et passiones perficiens salutares ; et agenti Verbi deitati copulatus erat sanctus intellectus, intelligens et sciens quae perficiebantur.
- Igitur proprias quidem glorificationes deitas corpori tradit, ipsa autem carnis passionum permanet expers. Non enim quemadmodum per carnem deitas Verbi agebat, ita et per deitatem caro eius passa est. Instrumentum enim caro deitatis extitit. Et si igitur ex summa conceptione nihil divisum fuit alterutrius formae, sed unius personae omnis temporis actus alterutrius formae facti sunt, tamen ipsa quae indivisibiliter facta sunt, secundum nullum modum confundimus, sed quid cuius fuerit formae ex operam qualitate sentimus.
- Agit igitur dominator Christus secundum alterutram eius naturarum, et agit alterutra natura in ipso cum alterius communione : Verbo quidem operante quae sunt Verbi, propter auctoritatem et postestatem deitatis, quaecumque sunt principalia et regalia ; corpore autem perficiente quaecumque sunt corporis ad voluntatem uniti ipsi Verbi, cuius et factum est proprium. Non enim ex seipso ad naturales passiones promotionem faciebat, neque rursus eam quae ex tristibus occasionem et refutationem, vel ea quae exterius accidebant passus est ; sed movebatur secundum consequentiam naturae, Verbo volente et permittente dispensative pati id, et operari quae propria, ut per opera naturae credatur veritas.
- Quemadmodum enim super substantiam substantiatus est de Virgine natus, ita et super hominem quae hominum agebat, in instabili aqua terrenis pedibus ambulans, non terrestri facta aqua, sed deitatis supematurali virtute consistente ad indiffusibile, et gravedini materialium pedum non cedente. Non humane enim agebat humana ; non enim homo erat solum, sed et Deus. Unde et huius passiones vivificativae et salutares. Neque divine agebat divina : non enim Deus solum, sed et homo. Unde per tactum et sermonem, et per talia, divina signa operabatur.
- Si autem dicet quis, quod non in destructione humanae actionis unam actionem in Christo dicimus, sed quia distincta a divina actione passio dicitur humana actio, secundum hoc unam actionem in Christo dicimus ; dicemus : secundum hanc rationem, quod et qui unam naturam dicunt, non in destructione humanae hanc dicunt, sed quia distincta humana natura ad divinam naturam passiva dicitur. Nos autem absit ea, quae ad divinam actionem distinctione, passionem humanum appellare motum. Nullius enim, universaliter dicendum, existentia ex collatione vel comparatione cognoscitur vel determinatur. Ita enim allilaetia (id est alternatim causae) invenientur hae quae existunt res. Si enim propterea quia actio est divinus motus, humanus passio est, omnino et propterea quia bona est divina natura, mala erit humana ; et secundum eam quae in contrapositionem conversionem, propterea quia passio dicitur humanus motus, divinus motus actio dicitur ; et propterea quia mala est humana natura, bona erit divina. Sed et omnes creationes ita erunt malae, et mentietur qui dixit : Et vidit Deus quaecumque fecit, et ecce bona valde.
- Nos autem aimus : Quoniam sancti patres multimode humanum nominarunt motum ad subiectas materias. Appellaverunt enim ipsum et virtutem et actionem et differentiam, et motionem et proprietatem et qualitatem et passionem ; non secundum distinctionem divini, sed ut contentivum quidem et inalterabilem virtutem ; actionem autem ut characteristicum et eam quae in omnibus homoidesin (id est quae eiusdem speciei) inpermutationem demonstrante ; differentiam autem ut determinativum, motionem autem ut demonstrativum, proprietatem autem ut constitutivum et soli ipsi non alii praeexistentem, qualitatem autem ut specificum, passionem autem ut motum. Omnia enim quae ex Deo, et post Deum, patiuntur hoc, id est moveri, ut non existentia per se motus vel per se virtus ; secundum non distinctionem igitur, ut dictum est, sed secundum rationem conditive eis impositam ab ea quae omnia instituit causa. Unde et cum divino consonantes eum actionem appellaverunt. Qui enim dixit : Agit enim alterutra forma cum alterius communione, quid aliud fecit quam qui dixit : Etenim cum quadraginta diebus ieiunus mansisset, postea esuriit ; - dabat enim naturae quando voluit quae propria agere ; - vel quam qui divisam in ipso dixerunt actionem, vel qui duplicem, vel qui aliam et aliam ? Haec enim per pronomen duas actiones significant. Et per pronomen enim multoties numerus demonstratur, et in dicendo divinum et humanum. Differentia enim differentium est differentia. Ab hiis enim quae non sunt, qualiter differant ?
CAPITULUM 60
ADVERSUS DICENTES : SI DUARUM NATURARUM ET ACTIONUM HOMO,
NECESSE IN CHRISTO TRES NATURAS ET TOTIDEM DICERE ACTIONES
- Singularis quidem homo ex duabus compositus naturis, anima et corpore, et has intransmutabiles habens in seipso, duarum naturarum decenter dicetur : servat enim alterutrarum et post unionem naturalem proprietatem. Neque enim corpus immortale, sed corruptibile ; neque anima mortalis, sed immortalis ; neque corpus invisibile, neque anima corporalibus oculis visibilis ; sed haec quidem rationalis et intellectualis et incorporea, hoc autem grossum et visibile et irrationale. Non autem unius naturae, quae secundum substantiam divisa ; non unius ergo substantiae anima et corpus.
- Et rursus, si animal rationale mortale homo, omnis autem terminus subiectarum naturarum est demonstrativus, non idem autem secundum naturae rationem rationale cum mortali. Non ergo unius naturae erit homo secundum propriae determinationis regulam.
- Si autem dicetur unquam unius naturae homo, pro specie naturae assumitur homo, dicentibus nobis quod non differt homo ab homine secundum aliquam naturae differentiam. Sed eandem consistentiam habentes omnes homines, et ex anima compositi et corpore, et duas unusquisque naturas perficientes, sub una omnes definitione reducuntur. Et non irrationabile hoc, cum et omnium creabilium, ut generabilium, unam naturam sanctus Athanasius dixit, in sermone adversus blasphemantes Spiritum Sanctum ita dicens : Quoniam autem supra creationem est Spiritus Sanctus, et aliud quidem praeter generabilium naturam, proprium autem deitatis potest rursus conspicere. Omne enim quod communiter et in multis consideratur, non cuidam quidem plus, cuidam autem minus existens, substantia nominatur. Quia igitur omnis homo ex anima est compositus et corpore, secundum hoc una natura hominum dicetur. In hypostasi autem Domini non possumus dicere unam naturam. Etenim naturae servant et post unionem singulae naturalem proprietatem, et speciem christorum non est invenire. Non enim genitus est alius Christus ex deitate et humanitate, Deus et homo idem.
- Et rursus, non idem est quod secundum speciem hominis unum, et quod secundum substantiae animae et corporis unum. Quod quidem secundum speciem hominis unum, eam quae in omnibus hominibus non permutationem demonstrat ; quod autem secundum substantiam animae et corporis unum, ipsum esse eorum laedit, in non existentiam ipsam omnimodam ducens. Aut enim unum in alterius transibit substantiam ; aut ex aliis aliud generabitur et utraque vertentur ; aut in propriis terminis manentia, duae naturae erunt. Non enim idem secundum substantiae rationem corpus incorporeo. Non necesse igitur unam naturam in homine dicentes, non propter identitatem substantialis qualitatis animae et corporis, sed propter non permutationem eorum quae sub specie reducuntur atomorum, unam et in Christo naturam dicere, ubi species contentiva multarum hypostaseon non est.
- Amplius autem omnis compositio ex hiis quae proxime composuerunt composita esse dicitur : non enim dicimus domum ex terra et aqua compositam esse, sed ex lateribus et lignis. Quia necesse et hominem dicere ex quinque ad minus compositum esse naturis, et ex quatuor elementis et anima ; ita et in Domino nostro Iesu Christo non partes partium intuemur, sed quae proxime componunt, et deitatem et humanitatem.
- Amplius autem si duarum naturarum hominem dicentes, tres naturas in Christo dicere cogemur, et vos ex duabus naturis hominem dicentes, ex tribus Christum dogmatizatis naturis ; similiter et de actionibus. Alternam enim necesse naturae actionem esse ; quoniam autem duarum naturarum homo dicitur et est, testis theologus et magnus Gregorius : Nam naturae quidem es duae, ait Deus et homo ; quia et anima et corpus. Sed et in sermone De Baptismate talia ait : Duplicibus autem existentibus nobis ex anima et corpore, et hoc quidem visibili, hac autem invisibili natura, duplex et purgatio per aquam et spiritum.
CAPITULUM 61
DE EO QUOD DEIFICATA EST NATURA DOMINI CARNIS ET VOLUNTAS
- Oportet scire quod non secundum determinationem naturae vel versionem vel alterationem, vel confusionem caro Domini deificata esse dicitur, et homotheos (id est condivalis) et Deus generata est, ut ait theologus Gregorius : Quorum hoc quidem deificavit, hoc autem deificatum est ; et audeo dicere homotheon (id est condivalem) ; et hominem factum esse quod unxit, et Deum quod unctum est. Haec enim non secundum transmutationem naturae, sed secundum dispensativam unionem, eam quae secundum hypostasim dico, secundum quam indivisibiliter Deo Verbo unita est, et eam quae in invicem naturarum circumincessionem, ut aimus et ferri ignitionem. Quemadmodum enim humanationem sine transmutatione et versione confitemur, ita et deificationem factam esse carnis glorificamus. Neque enim quia Verbum caro factum est, a terminis destitit propriae deitatis, neque ab entibus ei Deo decibilibus gloriationibus ; neque utique caro deificata ex propria versa est natura, vel eius naturalibus idiomatibus. Permanserunt enim, et post unionem, naturae incommassatae et proprietates illaesae : Domini autem caro divinis actionibus ditata est, propter sincerissimam ad Verbum unionem, scilicet eam quae secundum hypostasim, nequaquam eorum quae secundum naturam propriarum hypostaseon casum. Non enim secundum propriam actionem, sed propter unitum ei Verbum divina agebat, Verbo per eam propriam demonstrante actionem. Nam comburit quidem ignitum ferrum, cum naturali ratione combustivam possidens actionem, sed ex ea quae ad ignem unione hoc habens.
- Eadem igitur et mortalis erat per seipsam, et vivificativa per eam quae ad Verbum secundum hypostasim unionem. Similiter autem et voluntatis deificationem, non ut transmutato naturali motu dicimus, sed ut unita divinae eius et omnipotenti voluntati, et facta Dei humanati voluntas. Unde, volens quidem latere, non potuit per seipsum, cum acceptasset Deus Verbum monstrari in seipso vere existere infirmitatem humanae voluntatis. Volens autem, leprosi egit purgationem, propter eam quae ad divinam voluntatem unionem.
- Sciendum autem quod deificatio naturae et voluntatis manifestativum et demonstrativum est duarum naturarum et duarum voluntatum. Quemadmodum enim ignitio non transmutat igniti naturam in eam quae ignis, sed monstrat et ignitum et quod ignivit, et non unius sed duorum est monstrativum ; ita et deificatio non unam naturam perficit compositam, sed duas et eam quae secundum hypostasim unionem. Ait nempe theologus Gregorius : Quorum hoc quidem deificavit, hoc autem deificatum est ; quorum enim dicens et hoc quidem et hoc autem duo monstravit.
CAPITULUM 62
AMPLIUS DE VOLUNTATIBUS ET AUTEXUSION (ID EST LIBERIS ARBITRIO).
INTELLECTIBUS ET COGNITIONIBUS ET SAPIENTIIS
- Deum perfectum et hominem perfectum dicentes Christum, omnino omnia dabimus : et quae Patris naturalia, et quae matris. Factus est enim homo, ut quod victum est vincat. Non impossibilis enim erat qui omnia poterat, et omnipotenti eius potestate et virtute eripere a tyrannidem inferente hominem ; sed erat criminationis tyrannidem inferenti hypothesis (id est materia), qui hominem vincenti et a Deo violentiam patienti. Ipsum igitur qui cecidit victorem monstrare volens, compatens Deus et philanthropos (id est amator hominum), homo fit, simili simile revocans.
- Quoniam autem rationale et intellectuale animal homo, nullus contradicit. Qualiter igitur homo factus est, si carnem inanimatam vel animam anun (id est sine intellectu) assumpsit ? Non hoc enim homo. Quid autem et ab humanatione utilitatis haberemus, protopathisantos (id est principaliter passo) non salvato, neque copulatione deitatis renovato et renervato ? Quod enim inassumptibile, incurabile. Assumit igitur totum hominem, et quod huius optimum, quod ab infirmitate ceciderat, ut toti salutem gratificet. Intellectus autem insipiens, et privatus cognitione, non utique erit unquam. Si enim inoperabilis et immobilis, et inexistibilis omnino.
- Quod secundum imaginem renovare volens Deum Verbum, factum est homo. Quid autem quod secundum imaginem, nisi intellectus ? Quod melius igitur derelinquens, quod deterius assumpsit. Intellectus enim in medio est. Dei et carnis : huius quidem ut cohabitator, Dei autem ut imago. Intellectus igitur intellectui miscetur, et mediatur intellectus Dei puritati et carnis grossitudini. Si enim animam amentem Dominus assumpsit, irrationalis animalis animam assumpsit.
- Si autem quoniam carnem factum esse Verbum Evangelista dixit, sciendum quod in sancta Scriptura quandoque quidem anima dicitur homo, ut illud : In septuaginta quinque animabus ingressus est Iacob in Aegyptum ; quandoque autem caro, ut illud : Videbit omnis caro salutare Dei. Non caro igitur inanimata neque amens, sed homo factus est Dominus. Ait nimirum ipse : Quid me caedis, hominem qui veritatem vobis locutus sum ? Assumpsit itaque carnem animatam anima et rationali et intellectuali, rectiva quidem carnis, recta autem a Verbi deitate.
- Igitur habuit quidem naturaliter, et ut Deus et ut homo, velle. Sequebatur autem et subiciebatur eius voluntati [humanum], non motum gnomi (id est sententia) propria, sed haec volens quae divina volebat eius voluntas. Permittente enim divina voluntate, patiebatur quae propria naturaliter. Nam quando quidem renuebat mortem, naturaliter divina eius volente voluntate et permittente renuit mortem, et in agonia factus est et timuit ; et quando voluit divina eius voluntas eligere humanam eius voluntatem mortem, voluntaria ipsi passio facta est. Non enim secundum quod Deus solum voluntarie seipsum tradidit in mortem, sed et secundum quod homo. Unde et eam quae adversus mortem audaciam et nobis gratificavit. Ita denique ante salutarem passionem ait : Pater, si possibile est, transeat a me calix hic. Manifestum quoniam ut homo calicem bibiturus erat : non enim ut Deus. Ut homo igitur volens calicem transire, haec naturalia timoris dixit verba : Verum non mea fiat voluntas, scilicet secundum quod tui heterousios (id est alterius substantiae) sum, sed tua, scilicet mea et tua, secundum quod tibi exstiti homousios (id est consubstantialis). Haec bonae audaciae verba : prius enim a naturali infirmitate tentata, secundum sensum eam quae in separatione corporis naturalem compassionem passa Domini anima, ut vere hominis facti secundum beneplacitum eius, rursus divina nervata voluntate adversus mortem audet. Quia enim idem totus erat Deus cum humanitate eius, et totus homo cum eius deitate, ipse ut homo in seipso et per ipsum supposuit quod humanum Deo et Patri, typum (id est formam) nobis seipsum optimam et subscriptibilem tribuens, et obediens Patri factus est.
- Autexusios autem (id est libere) volebat et divina et humana voluntate. Omni enim rationali naturae omnino innata est autexusios (id est libera arbitrio) voluntas. Ad quid enim habebit rationale, non autexusios (id est libere) ratione utens ? Nam naturalem quidem concupiscentiam et in irrationabilibus animalibus conditor disseminavit, ad consistentiam propriae naturae coacte ipsa ducentem. Ratione enim carentia non possunt ducere, sed ducuntur a naturali concupiscentia. Unde simul atque concupiscentia generatur, confestim et qui ad operationem impetus : non enim ratione vel consilio vel scrutatione vel iudicio utuntur. Unde neque ut virtute agitantia laudantur et beatificantur, neque ut malitiam agentia puniuntur. Rationalis autem natura habet quidem naturalem concupiscentiam motivam, a ratione autem ductam et tenorem suscipientem a custodientibus quod secundum naturam ; rationis enim primatus hic est autexusios (id est libera arbitrio) voluntas, quam naturalem in rationali aimus motum. Ideoque, ut virtutem tractans laudatur et beatificatur, et ut malitiam tractans punitur.
- Quare volebat quidem autexusios (id est libere) mota Domini anima ; sed illa autexusios (id est libere) volebat, quae divina eius voluntas volebat velle ipsam. Non enim nutu Verbi caro movebatur ; - etenim Moyses et omnes sancti nutu divino movebantur ; - sed idem unus ens et Deus et homo, secundum divinam et humanam volebat voluntatem ; ideo non gnomi (id est sententia), naturali autem magis virtute duae Domini voluntates differebant ab invicem. Nam divina quidem eius voluntas et anarchos (id est sine principio) erat, et panurgos (id est omnia operans), sequentem habens virtutem et impassibilis. Humana autem eius voluntas et a tempore incepit, et ipsa naturales et indetractibiles passiones sustinuit, et naturaliter non omnipotens fuit ; ut autem Dei Verbi vere et secundum naturam facta et omnipotens.
CAPITULUM 63
DE THEANDRICA (ID EST DEI VIRILI) ACTIONE
- Beatus Dionysius, novam quandam aiens theandricam (id est Dei virilem) actionem Christi secundum nos facti, non destruens naturales actiones unam actionem ex humana et divina factam esse ait ; - ita enim utique et naturam unam dicemus novam, ex divina et humana natura factam : Quorum enim actio una, horum et substantia una, secundum sanctos patres ; - sed volens monstrare novum et ineffabilem modum naturalium Christi actionum manifestationis, ineffabili modo eius quae in invicem Christi naturarum circumincessionis conferenter, et eam quae secundum hominem eius conversationem extraneam et paradoxon (id est inopinabilem), et naturae entium incognoscibilem, et modum eius quae secundum ineffabilem unionem retributionis. Non divisas enim aimus actiones, neque divise agentes naturas, sed unite unamquamque cum alterius communione agentem hoc quod proprium habuit. Neque enim humana egit secundum hominem solum : non enim nudus erat homo ; neque divina secundum Deum solum : non enim erat nudus Deus, sed Deus simul existens et homo. Quemadmodum enim naturarum unionem et naturalem differentiam cognoscimus, ita et naturalium voluntatum et actionum.
- Sciendum itaque quod in Domino nostro Iesu Christo quandoque quidem ut de duabus naturis sermonem facimus, quandoque autem ut de una persona ; et hoc autem et illud ad unam refertur intelligentiam. Duae enim naturae unus sunt Christus, et unus Christus duae naturae est. Idem igitur est dicere : agit Christus secundum alterutram eius duarum naturarum, et agit alterutra natura in Christo cum alterius communione. Communicat igitur divina quidem natura carni agenti, propterea quia beneplacito divinae voluntatis permittebatur pati operari quae propria, etpropterea quia actio carnis omnino erat salutaris ; quod non humanae actionis est, sed divinae. Caro autem deitati Verbi agenti, et propterea quia, ut per organum, per corpus divinae perficiebantur actiones, et propterea quia unus erat qui agebat divine simul et humane.
- Scire enim oportet quod sanctus eius intellectus et naturales eius agebat actiones, intelligens et cognoscens, quoniam est Dei intellectus, et quoniam ab omni adoratur creatione, et memoratus earum quae in terra conversationum et passionum, communicat autem agenti Verbi deitati, et dirigenti et gubernanti omnia, intelligens et cognoscens et dirigens ; non ut nudi hominis intellectus, sed ut Deo secundum hypostasim unitus, et Dei intellectus existens.
- Hoc igitur demonstrat theandrica actio, quoniam virificati Dei scilicet humanati, et humana eius actio divina erat, scilicet deificata, et non imparticeps divinae actionis, et divina eius actio non imparticeps humanae eius actionis, sed alterutra cum altera considerata. Dicitur autem tropus hic periphrasis, quando quis duo quaedam per unam circumassumit dictionem. Quemadmodum enim unam incisam combustionem dicimus et combustam incisionem igniti gladii, aliam autem actionem aimus incisionem et aliam combustionem, et alterius et alterius naturae, ignis quidem combustionem, ferri autem incisionem ; ita unam Christi theandricam (id est Dei virilem) actionem dicentes, duas actiones intelligimus duarum naturarum eius, deitatis quidem eius divinam, et humanitatis eius humanam actionem.
CAPITULUM 64
DE NATURALIBUS ET INDETRACTIBILIBUS PASSIONIBUS
- Confitemur autem quoniam omnes naturales et indetractibiles passiones hominis assumpsit. Totum enim hominem et omnia quae hominis assumpsit, praeter peccatum. Hoc enim non naturale est, neque a conditore in nobis disseminatum, sed ex diaboli superseminatione cum nostra autexusio proaeresi (id est libera arbitrio electione) voluntarie consistens, non vi nostri dominans. Naturales autem et indetractibiles passiones sunt, quae non in nobis quaecumque ex ea quae per transgressionem condemnatione in humanam devenere vitam, puta fames, sitis, labor, somnus, lacrimae, corruptio, mortis refutatio, timor, agonia ex qua sudores, guttae sanguinis, et quod propter infirmitatem naturae ab angelis auxilium, et quae talia, quae omnibus hominibus naturaliter insunt.
- Omnis itaque assumpsit, ut omnia sanctificet. Tentatus est et vicit, ut nobis victoriam negotietur et det naturae virtutem vincendi adversarium, ut natura quondam victa, per quas immissiones victa est, per has vincat eum qui olim vicit.
- Igitur perniciosus quidem extrorsum immittebat, non per intelligentias, quemadmodum et Adae ; etenim illi non per intelligentias, sed per serpentem ; Dominus autem immissionem repercussit et ut fumum dissolvit, ut immittentes ei passiones devictae et nobis facile expugnabiles fiant, et ita novus Adam veterem resalvet.
- Quapropter naturales nostrae passiones secundum naturam, et super naturam, fuerunt in Christo. Secundum naturam enim movebantur apud ipsum, quando permittebat carni pati quae propria ; super naturam autem, non praecedebant in Domino voluntatem naturalia : nihil enim coactum in ipso consideratur, sed omnia voluntaria. Volens enim esurivit, volens sitivit, volens timuit, volens mortuus est.
CAPITULUM 65
DE IGNORANTIA ET SERVITUTE
- Oportet cognoscere quoniam ignorantem quidem et servilem assumpsit naturam. Etenim serva est hominis natura eius qui fecit ipsam Dei, et non habet futurorum cognitionem. Si igitur secundum theologum Gregorium separabis quod videtur, ab eo quod intelligitur, et serva dicetur et ignorans caro. Propter hypostaseos autem (id est personae) identitatem, et indivisibilem unionem ditata est Domini anima futurorum cognitione, ut et reliquis divinis signis. Quemadmodum enim caro hominum secundum propriam naturam non est vivificativa, Domini autem caro unita secundum hypostasim ipsi Deo Verbo, ab ea quidem quae secundum naturam mortalitate non destitit ; vivificativa autem facta est, propter eam quae ad Verbum secundum hypostasim unionem, et non possumus dicere quoniam non fuit, et est semper vivificativa ; ita humana quidem natura substantialiter non possidet futurorum cognitionem. Domini autem anima, propter eam quae ad Deum Verbum unionem, et hypostaticam (id est personalem) identitatem ditata est, ut dixi, cum reliquis divinis signis et futurorum cognitione.
- Sciendum autem quod neque servam ipsam dicere possumus. Servitutis enim et dominationis nomen non naturae sunt cogitationes, sed eorum quae ad aliquid, quemadmodum paternitatis et filiationis. Haec enim non substantiae, sed scheseos (id est habitudinis) sunt significativa. Quemadmodum igitur de ignorantia diximus, quoniam si tenuibus intelligentiis, scilicet intellectus subtibilibus fantasiis (id est imaginationibus), divides quod creabile ab increabili, serva est caro si non unita esset Deo Verbo ; semel autem unita secundum hypostasim, qualiter erit ancilla ? Unus enimens Christus, non potest servus esse sui ipsius et Dominus. Haec enim non eorum quae simpliciter dicuntur sunt, sed eorum quae ad aliud. Cuius igitur erit servus ? Patris ? Non igitur quaecumque habet Pater, et Filii sunt, si nimirum Patris est servus, sui ipsius autem minime. Qualiter autem de nobis dicit Apostolus : Quare non adhuc es servus, sed filius, per ipsum adoptatus, si nimirum ipse servus est ? Appellative igitur dicitur servus, non ipse ens hoc, propter nos autem servi formam accipiens et servus nobiscum vocatus. Impassibilis enim existens, propter nos servivit passionibus, et minister nostrae salutis factus est. Qui autem dicunt ipsum servum, distare faciunt unum Christum in duo, quemadmodum Nestorius. Nos autem dominatorem ipsum aimus et Dominum omnis creationis, unum Christum, eundem et Deum simul et hominem, et omnia scientem : In ipso enim sunt omnes thesauri sapientiae et cognitionis absconditi.
CAPITULUM 66
PERI PROKOPIS (ID EST DE PROFECTIONE)
Proficere autem dicitur sapientia et aetate et gratia : aetate quidem augens ; per augmentationem autem aetatis eam quae inerat ei sapientiam in manifestationem ducens ; amplius eam quae hominum in sapientia et gratia proficientiam et perfectionem eius quae Patris acceptationis, scilicet hominum theognosian (id est Dei cognitionem) et salutem, propriam proficientiam faciens, et oikiumenos (id est proprium faciens) ubique quod nostrum. Qui autem proficere ipsum dicunt sapientia et gratia, ut additamentum suscipientem ipsum, non ex summa existentia carnis factam fuisse unionem dicunt, neque eam quae secundum hypostasim unionem venerantur, a Nestorio autem inania sapiente suasi, scheticam (id est habitudinalem) unionem et nudam inhabitationem praesagantur, non cognoscentes neque quae dicunt, neque de quibus certificant. Si enim vere unita est Deo Verbo caro, ex summa existentia, magis autem in ipso exstitit, et hypostaticam (id est personalem) ad ipsum habuit identitatem, qualiter non perfecte ditata est omni sapientia et gratia ? Non ipsa gratia communicans neque secundum gratiam hiis quae Verbi participans, sed magis propter eam quae secundum hypostasim unionem humanorum et divinorum, unius Christi factorum, quia idem erat et Deus simul et homo, gratiam et sapientiam et omnium bonorum plenitudinem mundo irrigans.
CAPITULUM 67
DE TIMORE
- Timoris nomen duplicem habet intelligentiam. Est enim timor naturalis, nolente anima dividi a corpore, propter eam quae ex principio a conditore imposita est ei naturalem compassionem et familiaritatem, propter quam naturaliter timet et agoniam patitur et renuit mortem. Cuius terminus : Secundum naturam timor est virtus secundum systolin (id est contractionem) essentiae desiderativa. Si enim ex non ente ad esse deducta sunt a conditore omnia, existendi et non non-existendi desiderium habent naturaliter. Horum autem secundum naturam proprium, quae ad systatica (id est ad constitutiva) promotio. Et Deus Verbum igitur, homo factum, habuit hoc desiderium, in systaticis quidem (id est in constitutivis) naturae promotionem monstrans, escam et potum et somnum desiderans, et naturaliter in experientia horum factus ; in corruptivis autem admonitionem, ut tempore passionis voluntarie eam quae ad mortem systolin (id est contractionem) fecerit. Etsi enim lege naturae fiebant quae fiebant, sed non secundum nos coacte. Voluntarie enim naturalia volens suscipere dignatus est. Quare ipse timor et pavor et agonia naturalium est, et indetractibilium passionum, et non subiectarum peccato.
- Est rursus timor qui ex perditione cogitationum consistit et incredulitate, et in ignorando mortis horam, ut quando nocte timemus sonitu aliquo fiente ; qui praeter naturam est ; quem et determinantes dicimus : Praeter naturam timor est irrationalis systole (id est contractio). Hunc Dominus non assumpsit. Ideo neque timuit unquam, nisi in passionis tempore, etsi dispensative seipsum contraxit multoties : non enim ignorabat tempus.
- Quoniam autem vere timuit, ait sacer Athanasius in sermone Adversus Apollinarium : Propter hoc Dominus dixit : Nunc anima mea turbata est. Nunc autem, hoc est quando voluit, tamen nimirum solum quod erat demonstrat : non enim quod non erat ut praesens nominabat, ut opinione fientibus quae dicebantur ; natura enim et veritate omnia fiebant. Et post alia : Nequaquam autem deitas passionem assumit citra patiens corpus, neque turbationem et tristitiam demonstrat citra animam contristatam et conturbatam ; neque maestus est et orat citra intelligentiam maestam et orantem. Sed enim et sine victione naturae contingebant quae dicuntur ; sed in monstratione existentiae agebantur quae fiebant. Sed victione nsturae non contingere quae fiebant non involuntarie haec sustinere ostendit.
CAPITULUM 68
DE DOMINI ORATIONE
- Oratio est ascensus intellectus ad Deum, vel petitio decentium a Deo. Qualiter igitur Dominus in Lazaro et tempore passionis orabat ? Neque enim ascensione quae ad Deum indigebat sanctus eius intellectus, semel secundum hypostasim Deo Verbo unitus ; neque ea quae a Deo petitione : unus enim est Christus ; sed nostram propriam faciens personam, et formans in seipso quod nostrum, et subscriptio nobis fiens et docens nos a Deo Patre petere, et ad ipsum extendi, et per sanctum eius intellectum dirigens nobis eam quae ad Deum ascensionem. Quemadmodum enim passiones sustinuit, nobis eam quae adversus ipsas victoriam bravium tribuens ; ita et orat nobis viam faciens, ut dixi, ad eam quae ad Deum ascensionem, et pro nobis omnem iustitiam implens, ut dixit ad is Iohannem, et reconcilians nobis sui ipsius Patrem, et ut principium et causam sui ipsius hunc honorans, et monstrans quod non est antitheos (id est Deo contrarius). Nam quando quidem dixit in Lazaro : Pater, gratias tibi ago quia audisti me. Ego autem sciveram quia semper me audis, sed propter adstantem turbam dixi, ut cognoscant quoniam tu me misisti, non omnibus manifestissimum exstitit quoniam ut principium sui ipsius et causam honorans sui ipsius Patrem, et monstrans quod non antitheos (id est Deo contrarius).
- Quando autem dixit : Pater, si possibile est, transeat a me calix hic. Verumtamen non ut ego volo, sed ut tu, non omni ubique manifestum est quod docens nos in tentationibus a solo Deo petere auxilium, et divinam nostrae praeponere voluntati, et monstrans quod vere quae nostrae propria fecit naturae. Quoniam autem secundum veritatem duas voluntates, naturales quidem et similes naturarum eius, sed non subcontrarias, possedit, Pater ait, ut homousios (id est consubstantialis), si possibile, non ignorans : quid enim Deo impossibile ? sed erudiens nos et divinam nostrae praeponere voluntati. Hoc enim solum impossibile, quod Deus non vult neque permittit. Verumtamen non ut ego volo, sed ut tu, ut quidem Deus tautotelis (id est eadem volens) ens Patri ; ut autem homo existens, eam quae humanitatis naturaliter demonstrat voluntatem. Haec enim naturaliter renuit mortem.
- Hoc autem, id est : Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti ? nostram propriam faciens dixit personam. Neque enim Deus eius qui Pater, nisi demum diviso subtilibus intellectus imaginationibus eo quod videtur ab eo quod intelligitur, nobiscum ordinetur ; neque derelictus est unquam a propria deitate, sed nos sumus qui derelicti et despecti ; quare nostram oikiumenos (id est propriam faciens) personam haec oravit.
CAPITULUM 69
PERI OIKIOSEOS (ID EST DE FAMILIARITATE)
Oportet scire quod duae oikioses sunt (id est proprialitates) : una naturalis et substantialis, et altera personalis et habitudinalis. Naturalis igitur quidem et substantialis, secundum quam propter philantropian (id est amorem hominum) Dominus et naturam nostram et naturalia omnia assumpsit, natura et veritate factus homo, et naturalium in experientia factus. Personalis autem, quando quis alterius subinduit personam, propter habitudinem, misericordiam aio vel amorem, et pro ipso eos qui pro ipso fecit sermones nihil ei pertinentes ; secundum quam et maledictionem et derelictionem nostram, et quae talia non entia naturalia, oikiosato (id est propria fecit), non ipse hoc ens vel factus, sed nostram assumens personam et nobiscum ordinatus. Tale autem est et factus pro nobis maledictio.
CAPITULUM 70
DE PASSIONE CORPORIS DOMINI ET IMPASSIBILITATE EIUS DEITATIS
- Ipsum igitur Dei Verbum omnia sustinuit carne, divina et sola eius natura impassibili permanente. Uno enim Christo, qui ex deitate et humanitate compositus est, et in deitate et humanitate existit vere, patiente quod passibile quidem ut aptum natum pati passum est ; non compassum autem est quod impassibile. Nam anima quidem passibilis existens, corpore inciso, ipsa non incisa, condolet et compatitur corpori ; deitas autem, impassibilis ens, non compassa est corpori.
- Sciendum autem quod Deum quidem carne passum aimus, deitatem autem carne passam vel Deum per carnem passum nequaquam. Quemadmodum enim sole in ligno superlucente, si securis quaedam incidit lignum, incisibilis et impassibilis permanet sol ; multo magis impassibilis Verbi deitas secundum hypostasim unita carni, carne patiente, permanet impassibilis. Et quemadmodum si quis ignito ferro superinfunderet aquam, quod quidem aptum natum est pati ab aqua, ignis dico extinguitur, innocuum autem permanet ferrum : non aptum natum enim est ab aqua corrumpi ; multo plus, carne passa, sola impassibilis deitas passionem non suscepit, et inseparabilis ab ipsa permanens. Non necesse autem omnifariam et indeficienter assimilari exempla. Necesse autem in exemplis et simile considerari et dissimile, quia non exemplum : quod enim in omnibus simile, idem utique erit, et non exemplum, et maxime in divinis. Impossibile enim in omnibus simile invenire exemplum, et in theologia et in dispensatione.
CAPITULUM 71
DE EO QUOD INSEPARABILIS PERMANSIT VERBI DIVINITAS
AB ANIMA ET CORPORE, ET IN MORTE DOMINI,
ET QUOD UNA PERMANSIT HYPOSTASIS
- Impeccabilis ens Dominus noster Iesus Christus, - peccatum enim non fecit qui tollit peccatum mundi, neque inventus est dolus in ore eius, - non subiciebatur morti, sed nimirum propter peccatum in mundum introivit mors. Moritur itaque eam quae pro nobis mortem assumens et seipsum Patri offert hostiam pro nobis : ei enim deliquimus, et ipsum oportebat pro nobis redemptionem suscipere, et ita nos solvi a condemnatione. Absit enim tyranno dominatoris oblatum esse sanguinem. Advenit itaque mors, et transglutiens corporis muscipulam delear (id est escam) deitatis hamo transfigitur, et impeccabile et vivificabile gustans corpus corrumpitur, et omnes reducit quos quondam transglutivit. Quemadmodum enim tenebrae luminis introductione destruuntur, ita corruptio vitae immissione expellitur, et fit omnibus vita ; corruptio autem ei qui corrupit.
- Etsi mortuus est itaque ut homo, et sancta eius anima ab incontaminato divisa est corpore, sed deitas inseparabilis utrisque permansit, ab anima et corpore aio ; et neque ita una hypostasis in duas hypostases divisa est : et corpus enim et anima secundum idem ex principio in Verbi hypostasi habuerunt existentiam ; et in morte a se invicem divisa, singulum eorum mansit unam hypostasim Verbi habens. Quare una Verbi hypostasis, Verbi et animae et corporis exstitit hypostasis. Numquam enim neque anima neque corpus propriam habuerunt hypostasim, praeter Verbi hypostasim ; una autem semper Verbi hypostasis, et numquam duae. Quare una semper Christi hypostasis. Etsi enim localiter anima a corpore separata est, sed hypostaticos (id est personaliter) per Verbum unita fuit.
CAPITULUM 72
PERI DIAPHTHORAS ET PHTHORAS (ID EST DE DESTRUCTIONE ET CORRUPTIONE)
- Phthoras (id est corruptionis) nomen duo significat. Significat enim humanas has passiones : famem, sitim, laborem, clavorum perforationem, mortem, scilicet separationem animae a corpore, et quae talia. Secundum hoc significatum phtharton (id est corruptibile) Domini corpus aimus. Omnia enim haec voluntarie assumpsit. Significat autem phthora (id est corruptio) et perfectam corporis in ea ex quibus compositum est elementa dissolutionem et destructionem ; quae magis a multis diaphthora et dicitur et nominatur. Huius experimentum corpus Domini non habuit, ut ait propheta David : Quoniam non derelinques animam meam in infernum, nec dabis sanctum tuum videre diaphthoran (id est destructionem).
- Igitur incorruptibile quidem, secundum insipientem Iulianum et Gaianum, corpus Domini dicere secundum primum corruptionis significatum, ante resurrectionem, impium. Si enim incorruptibile, non homousion (id est consubstantiale) nobis, sed et opinione et non veritate facta sunt, quae facta esse ait evangelium : famem, sitim, clavos, costae punctionem, mortem. Si autem opinione facta sunt, deceptio et scaeva dispensationis mysterium, et opinione et non veritate factus est homo, et opinione et non veritate salvati sumus. Sed absit ! Et qui haec dicunt, salutis expertes fiant. Nos autem vera salute sortiti sumus et potiemur. Secundum autem secundum significatum, incorruptibile confitemur Domini corpus, quemadmodum nobis theophori (id est Deum ferentes) patres tradiderunt. Post nimirum a mortuis resurrectionem Salvatoris, et secundum primum significatum incorruptibile Domini corpus aimus. Etenim nostro corpori et resurrectionem et eam quae post haec incorruptionem, Dominus per proprium donavit corpus, ipse primitiae et resurrectionis, et incorruptionis, et impassibilitatis nobis factus. Oportet enim corruptibile hoc indutum esse incorruptionem, ait divus Apostolus.
CAPITULUM 73
DE DESCENSIONE IN INFERNUM
Descendit in infernum anima deificata, ut quemadmodum hiis qui in terra iustitiae ortus est sol, ita et hiis qui sub terra in tenebris et umbra mortis sedent superlucescat lumen ; ut quemadmodum hiis qui in terra evangelizavit pacem, captivis remissionem, caecis visum, et hiis qui crediderunt factus est causa salutis aeternae ; hiis autem qui non crediderunt redargutio incredulitatis, ita et hiis qui in inferno ; ut ei omne genu flectatur, caelestium et terrestrium et infernorum, et ita eos qui a saeculo solvens compeditos rursus ex mortuis rediit, dirigens nobis resurrectionem.
