Livre I — Burgundio de Pise

Burgundio de Pise - Livre I

CAPITULA I-XIV

IOHANNIS PRESBYTERI DAMASCENI QUI MANSUR

LIBER INCIPIT

 

IN QUO EST TRADITIO CERTA ORTHODOXAE FIDEI

 

CAPITULIS DIVISA CENTUM

A BURGUNDIONE IUDICE CIVE PISANO DE GRAECO IN LATINUM

DOMINO TERTIO EUGENIO BEATAE MEMORIAE PAPAE TRANSLATUS

 

 

 

CAPITULUM 1

 

QUONIAM INCOMPREHENSIBILIS EST DEUS

ET QUONIAM NON OPORTET QUAERERE ET CIRCUMSCRUTARI,

QUAE NON SUNT TRADITA NOBIS

A SANCTIS PROPHETIS ET APOSTOLIS ET EVANGELISTIS.

 

  1. Deum nemo vidit umquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

Ineffabilis igitur est Deus et incomprehensibilis.

Nullus enim cognoscit Patrem, nisi Filius ; neque Filium, nisi Pater.

Sed et Spiritus Sanctus ita novit ea quae sunt Dei, ut spiritus hominis novit ea quae sunt in ipso.

Post primam vero et beatam naturam, nullus novit umquam Deum, nisi cui ipse revelavit,

non hominum solum, sed neque supermundanarum virtutum, ipsorum inquio cherubim et seraphim.

 

2. Non dereliquit tamen nos Deus in omnimoda ignorantia.

Omnibus enim cognitio existendi Deum ab ipso naturaliter inserta est.

Sed et ipsa creatio, et eius permanentia et gubernatio magnitudinem divinae praedicat naturae.

Sed et per legem et prophetas prius, deinde vero per unigenitum Filium suum,

Dominum vero et Deum et Salvatorem nostrum Iesum Christum,

secundum quod possibile est nobis sui ipsius manifestavit cognitionem.

Omnia igitur quae tradita sunt nobis et per legem et prophetas et apostolos et evangelistas suscipimus,

et veneramur et cognoscimus, nihil ultra haec inquirentes.

Bonus enim existens Deus, et omnis boni tributor est, non invidiae neque passioni alicui suppositus.

Longe enim a divina natura, quae est impassibilis et sola bona, est invidia.

Ut igitur omnia sciens et quod confert unicuique providens, quod utile est nobis cognoscere revelavit ;

quod autem non poteramus ferre siluit.

Haec nos diligamus, et in his maneamus,

et non transferamus terminos aeternos, neque transgrediamur divinam traditionem.

 

 

CAPITULUM 2

DE EFFABILIBUS ET INEFFABILIBUS,

ET COGNOSCIBILIBUS ET INCOGNOSCIBILIBUS.

 

  1. Oportet igitur eum qui de Deo dicere vel audire vult manifeste scire,

quod neque omnia sunt ineffabilia neque omnia effabilia quae sunt theologiae et dispensationis ;

neque etiam omnia sunt incognoscibilia, neque omnia cognoscibilia.

Aliud autem est cognoscibile et aliud effabile, quemadmodum et aliud est loqui et aliud cognoscere.

Multa igitur eorum quae de Deo obtuse intelliguntur non integre enunciari possunt,

sed ea quae sunt secundum nos cogimur in his quae supra nos dicere,

sicut de Deo dicimus somnum et iram et negligentiam, manus et pedes, et similia.

 

2. Quoniam igitur est quidem Deus sine principio, sine fines,

aeternus et sempiternus, increatus, immutabilis, inalterabilis,

verus, simplex,

incompositus, incorporeus, invisibilis, inpalpabilis, incircumscriptibilis, infinitus, incomprehensibilis, incognoscibilis,

bonus, iustus,

omnipotens, omnium creaturarum conditor, omnitenens, omnicernens, omnium provisor,

potestativus, iudex,

et cognoscimus et confitemur ;

et quoniam unus est Deus, scilicet una substantia,

et quoniam in tribus hypostasibus et cognoscitur et est : Patre aio et Filio et Sancto Spiritu ;

et quoniam Pater et Filius et Spiritus Sanctus secundum omnia unum sunt,

praeter ingenerationem et generationem et processionem ;

et quoniam unigenitus Filius et Verbum Dei et Deus, per viscera misericordiae suae propter nostram salutem,

beneplacito Patris et cooperatione Sancti Spiritus sine semine conceptus,

incorrupte ex sancta Dei genitrice et semper virgine Maria genitus est per Spiritum Sanctum,

et homo perfectus ex ipsa factus est ;

et quoniam ipse Deus perfectus est simul et homo perfectus,

ex duabus naturis, deitate et humanitate, et in duabus naturis intellectualibus, voluntariis, operativis et arbitrio liberis,

et simpliciter dicendum perfecte se habentibus secundum unicuique decentem terminum et rationem, deitati et humanitati inquio,

- uni vero compositae hypostasi ;

et quoniam esurivit et sitivit et laboravit et crucifixus est, et mortis et sepulchri experientiam suscepit,

et resurrexit tertia die, et ad caelos rediit, unde ad nos devenit et deveniet rursus postea.

Et divina Scriptura testis est, et omnis sanctorum coetus.

 

3. Quid autem est Dei substantia,

vel qualiter est in omnibus,

qualiter Deus ex Deo genitus est vel procedit,

vel qualiter seipsum exinanivit unigenitus Filius et Deus homo factus est ex virginalibus sanguinibus,

alio praeter naturam ordine plasmatus, vel qualiter siccis pedibus super aquas ambulavit, et ignoramus et dicere non possumus.

Non possibile igitur est quid praeter ea,

quae divine a divinis eloquiis Veteris et Novi Testamenti enarrata sunt et manifestata,

dicere de Deo vel universaliter intelligere.

 

 

CAPITULUM 3

DEMONSTRATIO QUONIAM EST DEUS

 

  1. Quoniam igitur est quidem Deus hiis quidem qui divinas Scripturas suscipiunt, Vetus et Novum aio Testamentum, non venit in dubium ; neque pluribus Graecorum. Sicut enim diximus, cognitio existendi Deum naturaliter nobis inserta est. Quia vero in tantum praevaluit perniciosi malitia hominum naturae, ut quosdam in irrationabilissimum et omnium malorum pessimum perditionis deduceret baratrum, ut dicant non esse Deum, - quorum insipientiam ostendens sacrorum enuntiator ait David : Dixit insipiens in corde suo : non est Deus, - igitur Domini quidem discipuli et apostoli, Sancto illuminati Spiritu et eius virtute et gratia divina signa operantes, miraculorum sagena ad lumen divinae cognitionis de profundo ignorantiae eos piscantes reduxerunt. Similiter et horum gratiae et dignitatis successores, et pastores et doctores, illuminativam Spiritus gratiam suscipientes, et miraculorum virtute et sermonis gratia, obtenebratos illuminarunt et seductos converterunt. Nos autem, qui neque miraculorum neque doctrinae suscepimus charisma, - indignos enim nosmetipsos voluptatum passionibus fecimus, - age pauca eorum quae tradita sunt nobis a prophetis gratiae de hoc disputemus, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum invocantes.
  2. Omnia quae sunt, aut creabilia sunt, aut increabilia. Si igitur creabilia quidem sunt, omnino sunt et vertibilia. Quorum enim esse a versione incepit, haec versioni subicientur, vel corrapta, vel secundum electionem alterata. Si vero sunt increabilia, consequenter et invertibilia omnino. Quorum enim esse contrarium est, et qualiter existendi ratio contraria est, scilicet proprietates. Quis igitur non concedit omnia entia quaecumque sunt sub nostro sensu, quinimmo et angelos, verti et alterari et multiformiter moveri ? Intellectualia igitur, angelos inquio quidem et animas et daemones, secundum electionem, et eam quae in bono est profectionem et eam quae ex bono est abscessionem intensam et remissam ; reliqua vero secundum generationem et corruptionem, et augmentationem et diminutionem, et eam quae est secundum qualitatem transmutationem et localem motum, vertibilia igitur vere, omnino et creabilia. Creabilia vero entia omnino ab aliquo condita sunt. Oportet autem conditorem increabilem esse. Si enim et ipse creatus est, omnino ab aliquo creatus est, quousque deveniamus ad aliquid increabile. Increabile igitur existens conditor, omnino et invertibilis est. Hoc autem quid utique aliud erit quam Deus ?
  3. Sed et ipsa creationis permanentia, et conservatio et gubernatio, docet nos quoniam est Deus, qui hanc universitatem consistere facit et continet et conservat, et semper ei providet. Qualiter enim utique contrarie naturae, ignis dico et aquae, aeris et terrae, in unius mundi consummationem ad invicem convenissent et indissolubiles permansissent, nisi aliqua omnipotens virtus ea convenisset et semper indissolubilia conservaret ?
  4. Quid est quod statuit caelestia et terrestria, et quaecumque per aerem, et quaecumque secundum aquam, magis autem ea quae ante haec, caelum et terram et aerem, et naturam ignis et aquae ? quis haec miscuit et dispertivit ? quid est quod haec movet et agit inquiescibili et sine prohibitione motu ? Nonne artifex horum et qui rationem imposuit omnibus, secundum quam haec machina fertur et deducitur ? Quis autem artifex horum ? Nonne qui fecit haec et ad esse deduxit ? Non enim casui dabimus talem virtutem. Sit enim generari casus : cuius ordinare erit ? Et hoc, si videtur, demus : cuius erit servare et custodire secundum eas, quibus primum substituta sunt, rationes ? alterius scilicet, et non casus. Hoc autem quid aliud est nisi Deus ?

 

 

CAPITULUM 4

DE EO QUID EST DEUS, QUONIAM INCOMPREHENSIBILIS

 

  1. Quoniam igitur est quidem Deus manifestum est. Quid vero est secundum substantiam et naturam, incomprehensibile est hoc omnino et ignotum. Quoniam enim incorporeum quidem est manifestum est. Qualiter enim corpus est quod infinitum et indeterminatum, et informabile et inpalpabile, et invisibile et simplex et incompositum ? Qualiter enim venerabile est, si circumscriptibile et passibile ? Et qualiter est impassibile, quod ex elementis est compositum, et in ipsa rursus resolvitur ? Compositio enim principium est pugnae, pugna distantiae, distantia vero solutionis ; solutio vero aliena est a Deo omnino.
  2. Qualiter autem et componetur, cum per omnia incedat et impleat omnia Deus, sicut ait Scriptura : Nonne caelum et terram ego impleo, dicit Dominus ? Impossibile enim est corpus per corporea incedere, quin incidat et incidatur, et plicetur et reobvietur, sicut quaecumque humidorum miscentur et confunduntur.
  3. Si vero et quidam aiunt immateriale corpus, ut id quod apud Graecorum sapientes quintum dicitur corpus, - quod est impossibile, - immobile erit omnino sicut caelum. Hoc enim quintum corpus aiunt. Quis igitur est qui hoc movet ? Omne enim quod movetur, ab alio movetur. Et illud quis ? Et hoc in infinitum, donec deveniamus in aliquod immobile. Quod enim primum movet, immobile est, quod est Deus. Qualiter autem non in loco est circumscriptibile quod movetur ? Solus igitur Deus est immobilis, per immobilitatem suam omnia movens. Incorporeum igitur esse Deum opinandum.
  4. Sed non hoc substantiae eius est demonstrativum, sicut neque ingenerabile et sine principio esse, et inalterabile et incorruptibile, et quaecumque de Deo vel circa Deum esse dicuntur. Haec enim non quid est significant, sed quid non est. Oportet autem eum, qui vult alicuius substantiam dicere, quid est enunciare, non quid non est. Verumtamen in Deo quid est dicere impossibilile est secundum substantiam ; familiarius autem est magis ex omnium ablatione facere rationem. Nihil enim eorum quae sunt est ; non ut non ens, sed ut super omnia ens et super ipsum esse ens. Si enim eorum quae sunt, cognitiones sunt, quod super cognitionem est omnino et super substantiam erit ; et e converso, quod super substantiam, et super cognitionem erit.
  5. Infinitus igitur est Deus et incomprehensibilis, et hoc solum eius est comprehensibile : infinitas et incomprehensibilitas. Quaecumque autem dicimus in Deo affirmative, non naturam, sed ea quae sunt circa naturam ostendunt. Etsi enim bonum, etsi iustum, etsi sapiens, etsi quodcumque dixeris, non naturam dicis Dei, sed ea quae sunt circa naturam. Sunt autem et quaedam affirmative de Deo dicta, virtutem superabundativae negationis habentia, puta tenebras dicentes in Deo, non tenebras intelligimus, sed quoniam non est lux, sed super lucem ; et lux, quoniam non tenebrae est.

 

 

CAPITULUM 5

DEMONSTRATIO QUONIAM UNUS EST DEUS, ET NON MULTI

 

  1. Quoniam igitur est quidem Deus sufficienter demonstratum est, et quoniam incomprehensibilis eius substantia. Quoniam vero s unus est Deus et non multi, hiis quidem qui divinae credunt Scripturae non dubium est. Ait enim Dominus in legislationis principium : Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Egypti. Non erunt tibi dii alii praeter me. Et rursus : Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est. Et per Isaiam prophetam : Ego enim, ait, Deus primus et ego post haec, et praeter me non est Deus ; ante me non genitus est alius Deus, et post me non erit, et praeter me non est. Sed et Dominus in sacris evangeliis ita ait ad Patrem : Haec est vita aeterna, ut cognoscant te qui solus verus es Deus. Hiis autem qui divina Scriptura non persuadentur sic disputabimus.
  2. Deus perfectus est et indeficiens, et secundum bonitatem et secundum sapientiam et secundum virtutem, sine principio, infinitus, aeternus, incircumscriptibilis, et simpliciter dicendum per omnia perfectus. Si igitur multos diceremus deos, necesse est differentiam in multis considerari. Si enim nulla differentia est in eis, unus magis est et non multi. Si vero differentia est in eis, ubi est perfectio ? Sive enim secundum bonitatem, sive secundum virtutem, sive secundum sapientiam, sive secundum tempus, sive secundum locum deficiet a perfectione, nequaquam erit Deus. Si vero per omnia identitas, unum magis ostendit et non multos.
  3. Quomodo autem et multis existentibus incircumscriptibile servabitur ? Ubicumque enim fuerit unus, nequaquam ibi erit alter.
  4. Qualiter autem et a multis gubernabitur mundus, et non dissolvetur et corrumpetur, pugna in gubernantibus considerata ? Differentia enim contrarietatem inducit. Si autem dixerit quis quoniam unusquisque partis principatur, quid est quod ordinat et permanentiam eius facit ? Illud enim utique erit magis Deus. Unus igitur est Deus, perfectus, incircumscriptibilis, totius factor et ordinator, contentor et gubernator, et superperfectus et praeperfectus.
  5. Adhaec vero et naturalis est necessitas unitatem esse dualitatis principium.

 

 

 

CAPITULUM 6

DE LOGO (ID EST VERBO) DEI

 

Hic igitur unus et solus Deus non inverbalis (id est sine Verbo) est. Verbum autem habens, non anhypostatum (id est non subsistens) habet, non incipiens esse neque quiescens. Non enim fuit unquam quando fuit Deus inverbalis (id est sine Verbo). Semper enim habet sui ipsius Verbum ex se ipso genitum, non secundum nostrum verbum anhypostatum (id est non subsistens) et in aerem effusum, sed enhypostatum (id est subsistens), vivum, perfectum ; non extra eum excedens, sed in ipso semper ens. Ubi enim esset, si extra ipsum fieret ? Quia enim nostra natura temporanea est et facile dissolubilis, propterea et verbum nostrum est anhypostatum (id est non subsistens). Deus autem semper ens, et perfectus ens, perfectum et enhypostatum (id est subsistens) habet suum Verbum, et semper ens et vivens, et omnia habens quaecumque genitor habet. Sicut enim nostrum verbum de intellectu procedens, neque per omnia idem est cum intellectu, neque omnifariam aliud, nam ex intellectu quidem ens, aliud est praeter ipsum, ipsum autem intellectum in apertum ducens, non adhuc omnifariam aliud est praeter intellectum, sed secundum naturam unum ens aliud est subiecto ; ita et Dei Verbum in eo quidem quod subsistit secundum seipsum, separatur ab eo a quo existentiam habet. In eo vero quod eadem ostendit in se ipso quae circa Deum inspiciuntur, idem est secundum naturam cum illo. Sicut enim quod in omnibus perfectum in Patre consideratur, ita et in eo quod ex eo genitum est Verbum considerabitur.

 

 

CAPITULUM 7

DE SPIRITU SANCTO

 

  1. Oportet autem Verbum et Spiritum habere. Etenim et nostrum verbum non expers est spiritu. Sed in nobis quidem spiritus alienus est a nostra substantia. Aeris enim est attractio et allatio intus attracti et effusi ad corporis consistentiam ; qui in tempore pronunciationis vox verbi fit, verbi virtutem in seipsa manifestans. In divina vero natura simplici et incomposita, esse quidem Spiritum Dei pie confitendum est, propterea quia non est Dei Verbum deficientius nostro verbo. Non est autem pium alienum quid, exterius superingrediens Deo, Spiritum estimare, sicut et in nobis compositus ; sed, sicut Dei Verbum audientes, non anhypostatum (id est non subsistens) neque ex disciplina adveniens, neque per vocem prolatum, neque in aerem effusum et solutum estimamus, sed substantialiter subsistens et electivum et operativum et omnipotens ; ita et Spiritum Dei edocti, sequentem cum Verbo et manifestantem eius operationem non spirationem anhypostatum (id est non subsistentem) intelligimus ; - ita enim utique destruetur ad humilitatem magnitudo divinae naturae, si secundum similitudinem nostri spiritus et is qui in ipso est Spiritus intelligatur ; - sed virtutem substantialem, ipsam in seipsam in propria hypostasi consideratam, ex Patre procedentem, et in Verbo requiescentem et eius existentiae monstrativam ; neque separari a Deo in quo est et a Verbo quo consequitur potentem ; neque ad non existens refusam, sed secundum similitudinem Verbi secundum hypostasim existentem, viventem, electivam, per se mobilem, operativam, semper bonum volentem et ad omnem appositionem, concurrentem habentem cum voluntate virtutem ; neque principium habentem neque finem. Neque enim deficit unquam Patri Verbum, neque Verbo Spiritus.
  2. Ita propter eam quidem quae est secundum naturam unitatem, 808 multiItudinis deorum gentilium destruitur error ; propter Verbi autem susceptionem et Spiritus, Iudaeorum destruitur dogma. Alterutrius vero hereseos permanet utilitas : ex Iudaeorum quidem suspicione, naturae unitas ; ex gentilitate vero, quae secundum hypostases est discretio sola.
  3. Si vero contradixerit Iudaeus ad Verbi susceptionem et Spiritus, a divina Scriptura redarguatur et obstruatur. De Verbo enim inquit David : In aeternum, Domine, Verbum tuum permanet in caelo ; et rursus : Misit Verbum suum et sanavit eos. Verbum autem prolatum non mittitur, neque in aeternum permanet. De Spiritu vero idem David : Emitte Spiritum tuum et creabuntur ; et rursus : Verbo Domini caeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum. Et Iob : Spiritus divinus qui fecit me ; spiratio vero omnipotentis quae continet me. Spiritus autem qui mittitur, et facit et firmat et continet, non canticum est quod solvitur, quemadmodum neque corporale membrum est Dei os : utraque enim Deo convenienter intelligenda sunt.

 

 

CAPITULUM 8

DE SANCTA TRINITATE

 

  1. Credendum est ergo in unum Deum, unum principium, sine principio, increatum, ingenitum, non periclitabilem, immortalem, aeternum, infinitum, incircumscriptum, indeterminatum, infinita potentem, simplicem, incompositum, influxibilem, impassibilem, invertibilem, inalterabilem, invisibilem, fontem bonitatis et iustitiae, lumen intellectuale, inaccessibilem ; virtutem nulli mensurae cognitam, sola vero sua propria voluntate mensuratam : omnia io enim quaecumque vult, potest ; omnium creaturarum visibilium et invisibilium factorem ; omnium contentivam et conservativam, omnium provisivam, omnium dominantem et principantem et regnantem, infinito et immortali regno, nullum contrarium habentem, omnia implentem, a nullo contentam ; ipsam vero magis circumtenentem universa et continentem et praehabentem ; incontaminate universis substantiis eminentem et supra omnia existentem, et omnis substantiae praecipuam ceu supersubstantialem, et supra ea quae sunt existentem, superdivinam, superbonam, superplenam ; omnes principatus et ordines determinantem, et super omnem principatum et ordinem collocatam, super substantiam et et vitam et rationem et intelligentiam ; per se lucem, per se bonitatem, per se vitam, per se substantiam, quasi non ab alio esse habentem aliquo eorum quaecumque sunt ; ipsam autem fontem existentem essentiae hiis quae sunt, hiis quae vivunt vitae, hiis quae rationem participant rationis ; omnibus omnium bonorum causam ; omnia scientem ante generationem eorum ; unam substantiam, unam deitatem, unam virtutem, unam voluntatem, unam operationem, imum principium, unam potestatem, unam dominationem, unum regnum ; in tribus perfectis hypostasibus cognitam et adoratam una adoratione, creditam et cultam ab so omni rationali creatura ; inconfuse unitam et indistanter divisam - quod inopinabile est -, in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, in quae et baptizamur. Ita enim Dominus apostolis baptizare mandavit : Baptizantes eos, inquiens, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
  2. In unum Patrem omnium principium et causam, non ex aliquo genitum ; anetion (id est non causatum) autem et ingenitum solum existentem, omnium quidem factorem ; unius vero solius Patrem natura unigeniti Filii eius, Domini vero et Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, et promanatorem Sancti Spiritus. Et in unum Filium Dei unigenitum, Dominum nostrum Iesum Christum ex Patre genitum ante omnia saecula, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Ante omnia saecula dicentes ostendimus quoniam sine tempore et sine principio eius est generatio. Non enim ex non ente ad esse deductus est Filius Dei, qui est splendor gloriae et character Patris hypostaseos ; et viva sapientia et virtus et Verbum enhypostatum (id est subsistens), et substantialis et perfecta et vivens imago invisibilis Dei ; sed semper fuit cum Patre et in ipso, aeterne et sine principio ex ipso genitus. Non enim fuit unquam Pater quando non fuit Filius, sed simul Pater, simul Filius ex ipso genitus : Pater enim sine Filio nequaquam vocabitur. Si autem esset non habens Filium, non esset Pater ; et si postea habuit Filium, postea factus est Pater, non existens ante hoc Pater ; et ita versus est ex non esse Patrem in fieri Patrem, quod omni blasphemia est difficilius. Impossibile enim est Deum dicere desolatum a naturali germinatione. Germinatio autem est : a seipso, scilicet ex propria substantia, similem secundum naturam generare.
  3. In Filii quidem generatione impium dicere tempus mediare, vel post Patrem Filii existentiam genitam esse. Ex ipsa enim, scilicet Patris natura, dicimus Filii generationem. Et si non ex principio dabimus Filium coexistere Patri ex ipso genitum, versionem Patris hypostaseos inducemus, quoniam non ens Pater qui est Pater, postea factus est Pater. Creatio enim, etsi postea facta est, sed non ex Dei substantia : ex non ente vero ad esse voluntate et virtute eius deducta est, et non tangit versio Dei naturam. Nam generatio quidem est ex substantia generantis : produci quidem generatur secundum substantiam. Creatio vero et factio est exterius, et non ex substantia creantis et facientis fieri quod creatur, et fit dissimile omnino.
  4. Igitur in Deo quidem, qui solus est impassibilis et inalterabilis et invertibilis et semper similiter habens, et generare et creare est impassibile. Natura enim ens impassibilis et influxibilis et simplex et non compositus, non aptus natus est sustinere passionem vel fluxum, neque in generando neque in creando, neque aliqua cooperatione indiget. Sed generatio quidem sine principio est et aeterna, naturae opus existens et ex substantia eius producens, ut versionem qui generat non sustineat, et ut non Deus primus et Deus posterior sit et adiutorem suscipiat. Creatio vero, in Dei voluntate opus existens, non coaeterna est cum Deo, quia non aptum natum est quod ex non ente ad esse deducitur coaeternum esse ei, qui sine principio est et semper est. Sicut igitur non similiter facit homo et Deus, - homo enim nihil quidem ex non ente ad esse deducit, sed quod facit ex praeiacenti materia facit, non volens solum, sed et praeexcogitans et in intellectu reformans quod fiet, deinde et manibus operans et laborem sustinens et fatigationem, multotiens autem et non dirigente et eveniente secundum quod vult, eo quod adinvenerat ; Deus autem, volens solum, ex non ente ad esse produxit universa ; - ita neque similiter generat Deus et homo. Deus enim, sine tempore quidem ens, et sine principio et impassibilis, et influxibilis, et incorporeus, et solus et infinitus, impassibiliter et sine tempore, et sine principio et non fluxibiliter generat, et sine coitu ; et neque principium habet incomprehensibilis eius generatio, neque finem. Et sine principio quidem, propter invertibile ; non fluxibiliter vero, propter impassibile et incorporeum ; sine coitu vero, propter incorpereum rursus, et quia unus solus est Deus, non indigens altero, infinite vero et inquiescibiliter, quia sine principio et sine tempore et sine fine, et quia semper similiter habet : quod enim sine principio, infinitum est ; quod autem gratia infinitum est, non omnino sine principio, ut angeli.
  5. Generat igitur qui semper est, Deus, suum Verbum, perfectum ens, sine principio et sine fine, ut non in tempore generet Deus, qui tempore superiorem et naturam et existentiam habet. Homo autem manifestum est quod contrarie generat, sub generatione existens et corruptione et fluxu et multitudine, et corpus drcumin- dutus, et marem et feminam in naturam habens. Indigens enim est masculus feminae auxilio.

Sed propitius sit, qui supra omnes ens, et omnem intelligentiam et comprehensionem excedit.

  1. Docet igitur sancta catholica et apostolica ecclesia, simul Patrem, simul unigenitum eius Filium, ex ipso genitum sine tempore, et influxibiliter et impassibiliter et incomprehensibiliter, ut solus universorum novit Deus. Sicut simul ignis est et simul quod ex eo lumen, et non prius est ignis et postea lumen, sed simul sunt ; et sicut lumen ex igne generatum semper in eo est et nequaquam ab eo separatur ; ita et Filius ex Patre generatur et nequaquam ab eo separatur, sed semper in eo est. Sed lumen quidem, ex igne generatum inseparabiliter et in ipso semper manens, non habet propriam hypostasim (id est subsistentiam) praeter ignem : qualitas enim est naturalis ignis. Filius autem Dei unigenitus, ex Patre genitus inseparabiliter et indistanter, et in ipso manens semper, habet propriam hypostasim praeter eam quae est Patris.
  2. Igitur Verbum quidem et splendor dicitur, quia sine coitu et impassibiliter, et sine tempore et influxibiliter et inseparabiliter genitum est ex Patre ; Filius autem et character paternae hypostaseos, quia perfectus est et enhypostatus (id est substantivus), et per omnia similis Patri est, praeter ingenerationem ; Unigenitus vero, quoniam solus ex solo Patre solitarie genitus est. Neque enim assimilatur alia generatio Filii Dei generationi ; iso neque enim est alius Filius Dei. Etsi enim Spiritus Sanctus ex Patre procedit, sed non generabiliter, sed processibiliter. Alius modus existentiae est hic, incomprehensibilis et ignotus, sicut et Filii generatio. Ideo que omnia quaecumque habet Pater, eius sunt, praeter ingenerationem, quae non significat substantiae differentiam neque dignitatem, sed modum existentiae ; sicut et Adam ingenitus ens, - plasma enim est Dei, - et Seth genitus, - filius enim est Adae, - et Eva ex Adae costa procedens, - non enim genita est ipsa, - non natura differunt ab invicem, - homines enim sunt, - sed existentiae modo.
  3. Oportet scire quod ageniton per unum n scriptum, increatum, scilicet quod non factum, significat ; agenniton per duo n scriptum, ostendet quod non genitum est. Secundum primum igitur significatum quidem differt substantia a substantia : alia est enim substantia increata, scilicet agenitos per unum n, et alia genita, scilicet creata. Secundum vero secundum significatum non differt substantia a substantia : omnis enim speciei animalium prima hypostasis ingenita est, sed non increata. Creata enim quidem sunt a conditore, Verbo eius deducta in generationem ; non tamen genita iso sunt, non praeexistente altero eiusdem speciei, ex quo gignerentur.
  4. Secundum igitur primum significatum, communicant tres sanctae deitatis superdivinae hypostases : consubstantiales enim et increatae existunt ; secundum vero secundum significatum nequaquam : solus enim Pater est ingenitus : non enim ex altera est ei hypostaseos esse, et solus Filius est genitus : ex Patris enim substantia sine principio et sine tempore genitus est ; et solus Spiritus Sanctus processibilis ex substantia Patris, non geInitus, sed procedens ; ita quidem divina docente Scriptura, modo vero generationis et processionis incomprehensibili existente.
  5. Sed et hoc sciendum est quod non ex nobis translatum est ad beatam deitatem paternitatis et filiationis et processionis nomen ; econtrario autem, inde nobis traditum, ut ait divinus Apostolus : Propterea flecto genua mea ad Patrem, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra.
  6. Si vero dicimus Patrem principium esse Filii et maiorem, non priorem eum Filio esse tempore vel natura ostendimus : per ipsum enim saecula fecit ; neque secundum aliud quidem, nisi secundum causam ; hoc est, quoniam Filius ex Patre genitus est, et non Pater ex Filio ; et quoniam Pater causa est Filii naturaliter, sicut non ex lumine ignem aimus provenire, sed lumen magis ex m igne. Cum enim audierimus principium et maiorem Filio Patrem, causam intelligamus. Et sicut non dicimus alterius substantiae esse ignem et alterius lumen, ita non possibile est dicere alterius substantiae Patrem, et Filium alterius, sed unius et eisdem. Et quemadmodum aimus propter lumen id quod ex ipso provenit lucere lumen, et non ponimus organum ministrale esse ignis quod ex ipso est lumen, virtutem vero magis naturalem ; ita dicimus Patrem omnia quaecumque facit per unigenitum Filium suum facere ; non quasi per organum ministeriale, sed per naturalem et iso enhypostatum (id est subsistentem) virtutem. Et sicut dicimus ignem illuminare, et rursus aimus lumen ignis illuminare, ita omnia quaecumque facit Pater, similiter et Filius facit. Sed lumen quidem non propriam hypostasim praeter ignem habet, Filius autem perfecta hypostasis est a patemali inseparabilis hypostasi, ut superius exposuimus. Impossibile enim est inveniri in creatione imaginem intransmutabiliter in seipsa modum sanctae trinitatis ostendentem. Creatum enim et compositum et fluxibile et vertibile et circumscriptibile, et formam habens et corruptibile, qualiter manifeste ostendet omnibus hiis eminentem, supersubstantialem divinam substantiam ? Omnis autem creatio manifestum est quod a pluribus horum continetur, et omnis secundum suam naturam corruptioni subiacet.
  7. Similiter credimus et in unum Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, ex Patre procedentem et in Filio requiescentem, cum Patre et Filio coadoratum et conglorificatum, ut substantialem et coaeternum ; Dei spiritum, rectum et principalem, fontem et vitae et sanctificationis ; Deum cum Patre [et Filio] existentem et nuncupatum ; increatum, plenum, conditorem, omnium contentivum, omnium operativum, omnipotentem, infinite potentem, dominatorem omnis creationis, cuius nil dominatur ; deificantem, non deificatinn ; implentem, non impletinn ; participatum, non participantem ; sanctificantem, non sanctificatum ; paraclytum, ut universorum interpellationes suscipientem ; per omnia similem Patri et Filio ; ex Patre procedentem et per Filium traditum, et susceptum ab omni creatura et per seipsum creantem, et in substantiam deducentem universa, et sanctificantem et continentem ; enhypostatum, in propria hypostasi existentem ; inseparabilem et indiscessibilem a Patre et Filio, omnia habentem quaecumque habet Pater et Filius, praeter ingenerationem et generationem. Nam Pater quidem anetios (id est sine causa) et ingenitus : non enim est ex aliquo, sed ex seipso esse habet, neque quid eorum quaecumque habet ; ipse autem magis est principium et causa essendi, - et qualiter essendi, - naturaliter omnibus. Filius autem ex Patre est genejrabiliter ; Spiritus autem Sanctus et ipse quidem ex Patre est, sed non generabiliter, sed processibiliter. Et quoniam quidem est differentia generationis et processionis didicimus ; quis autem est modus differentiae, nequaquam. Similis autem est et Filii ex Patre generatio et Spiritus Sancti processio.
  8. Omnia igitur quaecumque habet Filius, et Spiritus ex Patre habet, et ipsum esse. Et si non Pater est, neque Filius est neque Spiritus ; et si non Pater habet quid, neque Filius habet neque Spiritus ; et propter Patrem, hoc est propter esse Patrem, Filius est et Spiritus ; et propter Patrem habet Filius, et Spiritus, omnia quaecumque habet, hoc est quia Pater habet ea, praeter ingenerationem et generationem et processionem. In hiis enim solis hypostaticis proprietatibus ab invicem differunt hae sanctae tres hypostases, non substantia, characteristico vero propriae hypostaseos indivisibiliter divisae.
  9. Dicimus autem unumquemque trium perfectam habere hypostasim, ut non ex tribus imperfectis unam compositam naturam perfectam cognoscamus, sed in tribus perfectis hypostasibus unam simplicem substantiam, superperfectam et praeperfectam. Omne enim quod ex imperfectis conficitur, compol situm omnino est. Ex perfectis autem hypostasibus impossibile est compositum genitum esse. Unde neque dicimus speciem ex hypostasibus, sed in hypostasibus ; ex imperfectis autem dicimus ex hiis quae non servant speciem rei, quae ex ipsis perficitur. Lapis enim et lignum et ferrum, singulum quidem secundum seipsum, perfectum est secundum suam propriam naturam ; ad domum autem, quae ex ipsis conficitur, imperfectum unumquodque eorum consistit : neque enim est singulum eorum secundum seipsum domus.
  10. Perfectas igitur has hypostases aimus, ut non compositionem in divina intelligamus natura. Compositio enim principium est distantiae. Et rursus, in se invicem has tres hypostases dicimus, ut non multitudinem et plebem deorum inducamus ; per tres quidem hypostases incompositum et inconfusum ; per consubstantiale vero et in se invicem esse has hypostases, et identitatis voluntatis et operationis et virtutis et potestatis et motus, ut ita dicam, indivisibile et esse unum Deum cognoscimus. Unus enim vere Deus est : Deus et Verbum et Spiritus eius.
  11. Oportet autem scire quod aliud est re considerari, et aliud ratione et cogitatione. Igitur, in omnibus creaturis hypostaseon quidem divisio re consideratur. Re enim Petrus a Paulo separatus consideratur. Communitas autem et copulatio ratione et cogitatione consideratur. Intelligimus enim intellectu, quoniam Petrus et Paulus eiusdem sunt naturae et communem unam habent naturam. Unusquisque enim eorum animal est rationale mortale, et unusquisque caro est animata anima rationali et intellectuali. Haec igitur communis natura ratione est considerabitis. Neque enim hae hypostases in se invicem sunt. Seorsum autem unaquaeque et secundum partem, scilicet secundum seipsam separata est, plurima separantia eam ab altera habens. Etenim et loco distant, et tempore differunt, et mente dividuntur et virtute et forma, scilicet figura, et habitu et complexione et dignitate et adinventionibus, et omnibus characteristicis proprietatibus ; plus autem omnibus, eo quod non in invicem, sed separatim sunt. Unde et duo et tres homines dicuntur, et multi.
  12. Hoc autem et in omni est videre creatura. In sancta vero et supersubstantiali et incomprehensibili et super omnia trinitate e converso est. Illic enim commune quidem et unum re consideratur et propter coaeternum et idem (id est identitatem) substantiae et operationis et voluntatis et mentis conspirationem, et propter potestatis et virtutis et bonitatis identitatem ; - non dixi similitudinem, sed identitatem ; -et propter unum insultum motus. Una enim substantia, una bonitas, una virtus, una voluntas, una operatio, una potestas ; una et eadem, non tres similes ad invicem, sed unus et idem motus trium hypostaseon. Unumquodque enim eorum habet se ad alterum non minus quam ad seipsum ; hoc est, quoniam secundum omnia unum sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, praeter ingenerationem et generationem et processionem : cogitatione vero est quod divisum. Unum enim Deum cognoscimus : in solis vero proprietatibus et paternitatis et filiationis et processionis, et secundum causam et causabile, et perfectitudine hypostaseos, scilicet secundum existentiae modum, differentiam intelligimus. Neque enim localem distantiam, ut in nobis, postsumus in incircumscriptibili dicere deitate : in invicem enim hae hypostases sunt ; non ut confundantur, sed ut habeantur, secundum Domini sermonem : Ego in Patre et Pater in me est dicentis. Neque voluntatis differentiam vel mentis vel operationis vel virtutis vel alicuius alterius, quae realem et per totum in nobis generant divisionem. Ideo neque tres deos dicimus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum autem magis Deum sanctam trinitatem, in unam causam Filio et Spiritu relatis, non compositis neque congregatis, secundum Sabellii syneresin. Uniuntur enim, ut diximus, non ut confundantur, sed ut habeantur in invicem, et eam quae in invicem circumincessionem habeant, sine omni congregatione et commassatione ; neque extra se stantibus vel secundum substantiam incisis, secundum Arii divisionem. Impartibilis enim in divisis, si oportet succincte dicere, est deitas et velut in solis tribus habitis invicem et indistantibus existentibus, una luminis concretio et copulatio. Igitur cum quidem ad deitatem respexerimus, et primam causam et monarchiam, et unum et idem deitatis ut ita dicam motionem et voluntatem, et substantiae et virtutis et operationis et dominationis identitatem, unum nobis est quod imaginamur. Cum autem ad ea in quibus est deitas, vel quod demum certius dicendum : quae sunt deitas ; et quae ex prima causa, sine tempore inde entia, et cum eadem glorificatione et sine distantia, hoc est ad tres hypostases, tria sunt quae adorantur. Unus igitur Pater qui Pater et sine principio, hoc est sine causa : non enim est ex aliquo. Unus Filius qui Filius et non sine principio, hoc est non sine causa : ex Patre enim est. Si vero ex tempore principium sumas, et sine principio : factor enim est temporum, non sub tempore. Unus Spiritus Sanctus qui Spiritus ; procedente quidem ex Patre, non filialiter autem, sed processibiliter. Neque Patre recedente ab ingeneratione propterea quia genuit, neque Filio a generatione quoniam ex ingenito ; qualiter enim ? neque Spiritu vel in Patrem transcendente, vel in Filium, quoniam processit vel quoniam est Deus. Proprietas enim est immobilis ; vel qualiter utique proprietas maneret, mota vel transcendens ? Si enim Filius est qui Pater, non Pater est proprie. Unus enim est proprie Pater. Et si Pater est qui Filius, non proprie est Filius. Unus enim proprie est Filius, et unus Spiritus Sanctus.
  13. Oportet scire quoniam Patrem non dicimus ex aliquo : dicimus autem eum Filii Patrem. Filium autem non dicimus anetium (id est sine causa) esse, neque Patrem : dicimus autem eum et ex Patre, et Filium Patris. Spiritum autem Sanctum et ex Patre dicimus, et Spiritum Patris nominamus. Ex Filio vero Spiritum non dicimus : Spiritum vero Filii nominalmus : Si quis enim Spiritum Christi non habet, ait divinus Apostolus ; et per Filium manifestatum et traditum esse nobis confitemur. Insufflavit enim et dixit discipulis suis : Accipite Spiritum Sanctum. Sicut ex sole quidem et radius et splendor : ipse enim est fons radii et splendoris ; per radium vero splendor nobis traditur, et ipse est qui illuminat nos, et participatur a nobis. Filium autem neque Spiritus dicimus, neque utique ex Spiritu.

 

 

CAPITULUM 9

DE HIIS QUAE IN DEO DICUNTUR

 

  1. Deus simplex est et incompositus. Quod autem ex multis et differentibus connectitur, compositum est. Si igitur increabile et sine principio et sine tempore, et incorporeum et immortale et aeternum et bonum et conditorem, et alia talia, substantiales differentias dixerimus in Deo, ex tot connexum non simplex erit, sed compositum ; quod ultimae impietatis est. Oportet igitur singulum eorum, quae in Deo dicuntur, non quid secundum substantiam est significare estimare, sed quid non est ostendere, aut habitudinem quandam ad aliquid eorum a quibus distinguitur, aut aliquid eorum quae sequuntur naturam aut operationem.
  2. Igitur videtur quidem omnibus principalius eorum quae in Deo dicuntur nominibus esse « qui est », quemadmodum ipse oraculo loquens Moysi in monte, ait : Dic filiis Israel : Qui est misit me. Totum enim in seipso comprehendens habet esse, velut quoddam pelagus substantiae infinitum et indeterminatum”. Sicut autem sanctus Dionysius ait : « bonus ». Non enim est in Deo dicere primum esse, et ita bonum.
  3. Secundum vero nomen : theos (id est Deus), quod dicitur ab eo quod est thein (id est currere), et fovere universa ; vel ab ethin, id est ardere : Deum enim ignis consumens omnem malitiam est ; vel a theaste (id est considerare) universa : nulla enim eum latent, immo omnium est considerator. Consideravit enim omnia ante generationem eorum, intemporanee (id est sine tempore) excogitans, et singulum secundum suam voluntativam intemporaneam (id est sine tempore) cogitationem, quae est praedeterminatio et imago et exemplum, in praedeterminato tempore fit.
  4. Igitur primum quidem ipsius esse demonstrativum est et numquid est ; secundum vero operationis. Incorruptibile vero et sine principio, et ingenitum, id est increatum, et incorporeum et sine tempore et invisibile, et quaecumque talia, quid non est significant ; hoc est, quoniam non incepit esse, neque corrumpitur neque creatus est, neque est corpus neque videtur. Bonum autem et iustum et sanctum, et quaecumque talia, sequuntur naturam ; non ipsam vero substantiam ostendunt. Hoc autem : Dominus et rex, et quaecumque talia, habitudinem ad ea a quibus distinguuntur ostendunt. Eorum enim qui dominationi subiciuntur dicitur Dominus ; et eorum qui reguntur rex, et eorum qui conduntur conditor, et eorum qui pascuntur pastor.

 

 

CAPITULUM 10

DE DIVINA UNIONE ET DISTINCTIONE

 

  1. Igitur omnia quidem haec communiter in omni deitate sunt suscipienda, et eodem modo et simpliciter et impartibiliter et unice ; discrete vero Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et sine causa et cum causa ; et ingenitum et genitum et piocessibile, quae non substantiae sunt significativa, sed eius quae ad invicem est habitudinis et existentiae modi.
  2. Haec igitur scientes et ex hiis ad divinam substantiam manuducti, non ipsam substantiam comprehendimus, sed ea quae circa substantiam ; sicut neque, si cognoverimus quoniam anima incorporea est et non quantitativa et informabilis, iam et substantiam eius comprehendimus ; neque corporis, si cognoverimus quoniam album vel nigrum est, sed ea quae sunt circa substantiam. Verus autem sermo docet simplicem esse Deum, et unam simplicem habere operationem, bonam, omnibus omnia operantem, secundum solis radium, qui omnia fovet et in unoquoque secundum naturalem aptitudinem et susceptivam virtutem operatur, ab eo qui condidit, Deo, talem suscipiens operationem.
  3. Distinguuntur autem et quaecumque divinae et misericordis Dei Verbi incarnationis. In hiis enim neque Pater neque Spiritus secundum ullam rationem communicarunt, nisi secundum acceptationem et secundum ineffabilem miraculorum operationem, quam et secundum nos homo Deus Verbum factus operatus est, ut inalterabilis Deus et Dei Filius.

 

 

CAPITULUM 11

DE HIIS QUAE CORPORALITER IN DEO DICUNTUR

 

Quia vero plura in Deo corporaliter in divina Scriptura symbolice dicta inveniuntur, scire oportet, ut homines existentes nos et grossam hanc carnem indutos, divinas et excelsas et non materiales deitatis operationes intelligere et dicere impossibile est, nisi imaginibus et formis et notis, quae sunt secundum nos, usi fuerimus. Quaecumque igitur de Deo corporaliter dicuntur, symbolice sunt dicta. Habent autem quaedam excelsiorem intelligentiam : simplex enim Deus et non figurabilis. Oculos igitur Dei et palpebras et visum quidem universorum considerativam eius virtutem, et quod nil eius cognitionem lateat, intelligimus, ex eo quod apud nos per hunc sensum perfectior et cognitio et certitudo innascitur. Aures autem et auditum propitiationem eius et nostrae susceptivum deprecationis. Etenim nos, hiis qui deprecationes faciunt, per is hunc sensum mites fimus, familiarius eis aures inclinantes. Os autem et loquelam demonstrationem voluntatis eius, quia apud nos per os et loquelam significantur hae, quae in corde sunt cogitationes. Cibum vero et potum, nostrum ad eius voluntatem concursum. Etenim, nos per gustavivum sensum naturae replemus necessarium appetitum. Odoratum vero, acceptionem eius quae ad ipsum nostrae intelligentiae et benevolentiae, quia apud nos per hunc sensum boni odoris acceptio innascitur. Faciem autem, eam quae per opera eius demonstrationem et manifestationem, quia nostra manifestatio per faciem fit. Manus autem perfectionem operationis eius. Etenim et nos utilia et maxime pretiosiora per proprias dirigimus manus. Dexteram autem, id quod in prosperis eius auxilium, quia et nos magis in potioribus et pretiosioribus, et plurima indigentibus virtute, dextera utimur. Palpationem vero, certiorem eius et valde subtilium et occultorum dignoscionem et et exquisitionem, quia apud nos non possunt hii qui palpantur in seipsis quid occultare. Pedes autem et incessum, auxilium indigentium vel inimicorum ultionem, vel alium quemdam actum, et agressum et praesentiam, ex eo quod apud nos per pedum usum accessus perficitur. Iuramentum autem, intransmutabilitatem consilii eius, ex eo quod apud nos per iuramentum hae quae ad invicem sunt certificantur conventiones. Iram autem et furorem, eam quae ad malitiam inimicitiam et aversionem. Etenim, nos contraria mentis nostrae odio habentes, irascimur et avertimur. Oblivionem autem et somnum et dormitationem, dilationem eius quae ad inimicos ultionis, et consueti ad familiares auxilii retardationem. Et simpliciter dicendum, omnia quae corporaliter dicuntur in Deo, occultam habent quandam intelligentiam, ex hiis quae sunt secundum nos ad ea quae sunt super nos edocentem, nisi quid de corporali Dei Verbi adventu dicendum est. Ipse enim universum hominem propter nostram salutem suscepit : animam intellectualem et corpus, et humanae naturae proprietates, et naturales et non- detractibiles passiones.

 

 

CAPITULUM 12

DE EISDEM ADHUC

 

Haec igitur ex sacris quidem edocti sumus eloquiis, ut divinus dixit Dionysius Areopagita quoniam Deus omnium est causa et principium : eorum quae sunt, substantia ; viventium vita ; eorum quae rationabiliter sunt, ratio ; eorum quae intellectualiter sunt, intellectus ; et excidentium quidem ab eo revocatio et resurrexio ; corrumpentium vero quod secundum naturam, revocatio et reformatio ; eorum quae movetur secundum quemdam exsecrabilem salum, firmamentum sacrum ; et stantium munimen, io et eorum qui ad ipsum reducuntur, via et reordinativa manuductio. Adiciam autem quoniam et eorum qui ab ipso facti sunt, est Pater. Principalius enim Deus noster est Pater, qui ex non entibus ad esse deduxit, quam qui genuerunt qui ex ipso et esse et generare susceperunt ; eorum quidem qui sequuntur, et ab ipso pascuntur pastor, illuminatorum splendor, perfectorum perfectio, deificatorum deificatio, distantium pax, simplicium simplicitas et unitorum unio ; principii universi supersubstantiale et superprincipale principium ; et occulti, scilicet suae cognitionis secundum quod fas est et possibile unicuique, bona traditio.

 

 

CAPITULUM 13

DE LOCO DEI ET QUONIAM SOLUS DEUS EST INCIRCUMSCRIPTIBILIS

 

  1. Locus est corporalis, finis eius quod continet, scilicet id quod continet quod continetur ; ut puta, aer continet, corpus autem continetur. Non universus autem continens aer locus est eius quod continetur corporis, sed finis eius qui continet aeris, tangens id quod continetur corpus. Omnino autem quodcumque est quod continet non est in eo quod continetur.
  2. Est autem et intelligibilis locus, ubi intelligitur, et est intelligibilis et incorporea natura : ubi nimirum est, et operatur ; et non corporaliter continetur, sed intelligibiliter. Non enim habet figuram, ut corporaliter comprehendatur. Igitur Deus quidem immaterialis existens et incircumscriptibilis, in loco non est. Ipse enim sui ipsius locus est, omnia implens et super universa existens et ipse continens omnia. Dicitur autem in loco esse, et dicitur locus Dei, ubi manifesta operatio eius fit. Nam ipse quidem per omnia immiscibiliter pertrausit et omnibus tradit suam operationem, secundum uniuscuiusque aptitudinem et susceptivam virtutem. Dico utique et naturalem et electivam puritatem. Puriora vero immaterialia sunt materialibus, et virtuosa malitiae coniungatis. Dicitur igitur Dei locus, qui plus participat operatione et gratia eius. Propterea caelum eius thronus est. In ipso enim sunt, qui faciunt voluntatem eius angeli et qui semper glorificant Deum : hoc enim est ei requies. Et terra scabellum est pedum eius. In ipsa enim per carnem cum hominibus conversatus est. Pes autem Dei sancta eius caro diversis in locis nominata est. Dicitur et ecclesia locus Dei : hunc enim in glorificationem eius velut quoddam templum determinavimus, in quo et eas quae ad eum sunt intercessiones so facimus. Similiter et loci, in quibus manifesta nobis est eius operatio, sive per carnem, sive sine corpore facta est, loci Dei dicuntur.
  3. Sciendum autem quoniam Deus impartibilis est, totus totaliter ubique ens et non pars in parte corporaliter divisus, sed totus in omnibus et totus super omne.
  4. De loco angeli. - Angelus autem corporaliter quidem in loco non continetur, ut typum accipiat et formetur. Verumtamen dicitur esse in loco, quia adest intelligibiliter et operatur secundum suam naturam ; et non est alibi, sed illic intelligibiliter circumscribitur ubi et operatur. Non enim potest secundum idem in diversis locis operari. Solius enim Dei est ubique secundum idem operari. Nam angelus quidem velocitate naturae et quia parate, scilicet cito, pertransit, operatur in diversis locis ; Deus autem, ubique ens et super omnia, ubique et secundum idem differenter operatur una et simplici operatione.
  5. De Anima. - Anima vero colligata est corpori tota toti, et non pars parti ; et non continetur ab ipso, sed continet ipsum, sicut ignis ferrum ; et in ipso existens, proprias operationes operatur.
  6. Circumscriptibile quidem est quod loco vel tempore vel comprehensione comprehenditur ; incircumscriptibile vero quod nullo horum continetur. Igitur incircumscriptibilis quidem solus est Deus, sine principio et sine fine ens, et omnia continens et nulla comprehensione contentus. Solus enim est incomprehensibilis et interminabilis, a nullo cognitus, ipse vero solus sui ipsius est contemplator. Angelus autem et tempore circumscribitur, incepit enim esse ; et loco, etsi intelligibiliter, ut praediximus, et comprehensione. Etenim ad invicem naturam sciunt qualiter, et a creatore determinantur finaliter ; corpore autem et principio et fine et loco corporali et comprehensione.
  7. Invertibilis omnino Deus et inalterabilis : omnia enim quae non sunt in nobis praescientia praedeterminavit, unumquodque eo secundum proprium et decentem locum et tempus. Secundum hoc : Pater nullum iudicat ; iudicium autem omne dedit Filio. Manifestum enim est quoniam iudicabit Pater, et Filius ut Deus, et Spiritus Sanctus ; ipse autem Filius ut homo corporaliter deses cendet et sedebit in throno gloriae. Corporis enim circumscriptibilis est, et descensio et sedile ; et iudicabit omnem orbem terrarum in iustitia.
  8. Omnia distant a Deo, non loco, sed natura. In nobis scientia vel sapientia et consilium ut habitus accidit et secedit, non tamen in Deo : in ipso enim nihil fit et recedit : inalterabilis enim est et invertibilis, et non oportet accidens in eo dicere. Bonum Deus concurrens habet sublstantiae ; non loco, sed natura. Qui concupiscit semper Deum, hic videt eum : in omnibus enim est Deus ab ente enim dependent entia, et non est esse quid, nisi in ente esse habeat, quoniam in omnibus quidem concretus est Deus ut continens naturam ; sanctae vero eius cami Deus Verbum secundum hypostasim unitus est, et commixtus inconfuse ad id quod est nostrum.
  9. Nullus videt Patrem, nisi Filius et Spiritus.
  10. Voluntas et sapientia et virtus Filius est Patris. Non oportet dicere in Deo qualitatem, ut non compositum eum dicamus ex substantia et qualitate.
  11. Filius ex Patre est et omnia quaecumque habet ex ipso habet ; ideo, non potest facere a se ipso quicquam. Neque enim habet propriam operationem praeter Patrem.
  12. Quoniam natura invisibilis ens Deus, visibilis operationibus fit, ex mundi constitutione et gubernatione, cognitus.
  13. Imago Patris est Filius, et Filii Spiritus ; per quem Christus inhabitans hominem, dat ei quod secundum imaginem.
  14. Deus est Spiritus Sanctus, medius ingeniti et geniti, et per Filium Patri copulatus. Spiritus Dei dicitur, Spiritus Christi, intellectus Christi, Spiritus Domini, ipse Dominus ; Spiritus adoptionis, veritatis, libertatis, sapientiae. Etenim, factivus est horum universorum, omnia substantia implens, omnia continens ; impletivus mundi secundum substantiam, non portabilis mundo secundum virtutem.
  15. Deus est aeterna substantia et impermutabilis, conditiva eorum quae sunt, pia conscientia adoranda.
  16. Deus et Pater, qui est semper, ingenitus, ut non ex aliquo genitus ; generans autem Filium coaeternum. Deus et Filius est, qui semper cum Patre est, sine tempore et aeterne et non fluxibiliter, et impassibiliter et indistanter ex ipso genitus. Deus Spiritus Sanctus est, virtus sanctificativa, enhypostatos (id est in hypostasi existens), ex Patre indistanter procedens et in Filio requiescens, consubstantialis Patri et Filio.
  17. Verbum est quod substantialiter cum Patre semper coexistit. Verbum rursus est et naturalis intellectus motus, secundum quem movetur et intelligit et cogitat, velut lux eius ens et splendor. Verbum rursus est quod non verbo profertur, sed in corde enunciatur. Et rursus Verbum est angelus intelligentiae. Igitur Deus quidem Verbum et substantialis est, et enhypostatos (id est in hypostasi ens). Reliqua vero tria verba virtutes sunt animae, non in propria hypostasi considerata ; quorum quidem primum intellectus naturale est genimen, ex ipso semper naturaliter irrigatum ; secundum vero dicitur quod in corde est dispositum ; tertium vero us est quod profertur.
  18. Spiritus intelligitur multipliciter : Spiritus Sanctus ; dicuntur autem et virtutes Spiritus Sancti spiritus ; spiritus est et angelus bonus, spiritus est et daemon ; spiritus est et anima ; est autem quando et intellectus spiritus dicitur ; spiritus est et ventus, spiritus est et aer.

 

 

CAPITULUM 14

PROPRIETATES DIVINAE NATURAE

(SCILICET SANCTAE TRINITATIS)

 

  1. Increabile, sine principio, immortale, incircumscriptibile et infinitum et aeternum ; immateriale, bonum, conditivum, iustum, illuminativum, invertibile, impassibile, incomprehensibile, non captibile, indeterminatum, incorporeum, invisibile, non intelligibile, non indigens, per se dominans et per se potestativum et omnium dominati vum, et omnium contentivum et vitae dativum, et omnipotens et infinita potens, et sanctificativum et distributivum, et possidere et continere omnia et omnibus providere : omnia haec et similia, natura habet ; non aliunde suscipiens, sed ipsa tribuens omnia bona propriis creaturis, secundum uniuscuiusque susceptivam virtutem.
  2. Quae in invicem hypostaseon permanentia, et firmitas : indistabiles enim hae et inseparabiles ab invicem sunt, non confusibilem habentes eam quae in invicem est circuitionem ; non ut commisceantur et confundantur, sed ut habeantur ab invicem : Filius enim in Patre est et Spiritu, et Spiritus in Patre et Filio, et Pater in Filio et Spiritu, nulla facta commixtione vel commassatione vel confusione. Secundum unitatem et identitatem motus : unus enim insultus et unus motus harum trium hypostaseon, quod in creaturarum natura considerari impossibile est.
  3. Et quoniam divina luculentia et operatio, una existens et simplex et impartibilis, et optime in partibilibus variata, et omnibus ea quae propriae naturae constituunt distribuens, manet simplex, multiplicata quidem in partibilibus impartibiliter, et partibilia ad suam simplicitatem coniungens et convertens. Omnia enim eam desiderant et in ipsa habent existentiam. Et ipsa omnibus esse secundum quod habent naturae tradit ; et ipsa est eorum quaeso sunt esse, et eorum quae vivunt vita, et eorum quae rationabiliter sunt ratio, et eorum quae intellectualiter sunt intelligentia, ipsa super intellectum existens et super rationem et super vitam et super substantiam.
  4. Amplius autem et per omnia pertransire immiscibiliter, per ipsum autem nihil. Amplius autem et simplici cognitione cognoscere omnia, [et omnia] divino et omnium considerativo et immateriali suo oculo, et simpliciter intueri et praesentia et praeterita et futura ante generationem eorum, et sine peccato esse et dimittere peccata et salvare. Et quoniam omnia quidem quaecumque vult potest, non quaecumque autem potest vult : potest autem perdere mundum, non vult autem.

     

     

 

Section 1 sur 1