QUAESTIONES PROŒMII — PROLOGUS — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - PROLOGUS

QUAESTIONES PROŒMII

QUAESTIONES PROŒMII

 

Ad intelligentiam eorum quae primo tacta sunt,

quatuor possunt quaeri iuxta quatuor praedicta.

Primo, quae sit huius libri materia vel subiectum.

 

 

QUAESTIO I

 

Quae sit materia quodve subiectum huius libri vel theologiae.

 

Et quod Deus sit subiectum,

videtur.

 

  1. Illud enim subiectum est in scientia,

de quo et de cuius proprietatibus est scientia tota ;

sed de Deo et eius operibus, utpote creatione et reparatione, est totus iste liber :

ergo etc.

 

2. Item,

videtur quod subiectum istius libri sint res et signa.

Illud enim est subiectum in scientia,

secundum cuius divisionem dividitur illa scientia,

quia scientiae secantur in res,

hoc est, dividuntur secundum divisionem subiectorum ;

sed hoc est res et signum,

sicut manifestum est :

ergo etc.

 

3. Item,

videtur quod credibile sit subiectum huius libri.

Illud enim est subiectum in libro,

circa quod versatur auctoris intentio et tractatus ;

sed credibile est huiusmodi.

Unde Magister dicit in Prologo,

quod propositum suum est

fidem nostram clypeis Davidicae turris munire,

hoc est, ad probandum fidem rationes adducere,

non, inquam, fidem-habitum sed creditum :

ergo etc.

 

Sed contra

 

  1. Subiectum in scientia debet complecti omne quod determinatur in illa ;

sed in hoc libro non tantum determinatur de Deo,

sed etiam de creaturis :

ergo Deus non est subiectum totius istius libri generaliter,

sed solum primi libri.

 

2. Item,

aliter ostenditur illud idem sic.

Licet tres causae coincidant in unam,

tamen materia non coincidit simul cum fine ;

quia materia dicit quid incompletum,

finis autem dicit totius operis complementum ;

sed Deus est finis totius istius operis,

quia finis totius theologiae :

ergo non est subiectum vel materia.

 

3. Item,

quod res et signa non sint subiectum, videtur.

Omnis enim scientia est de rebus vel de signis :

ergo si res et signa sunt subiectum huius libri,

liber iste est generalis ad omnes.

Quodsi specialis scientia et doctrina traditur in hoc libro,

patet quod res et signa non debent assignari in eo pro subiecto.

 

4. Item,

constat quod alia est scientia de rebus et alia de signis,

ut patet :

differt enim sermocinalis scientia a naturali ;

ergo scientia tradita in hoc libro

aut non est unius generis,

aut non est simul de rebus et de signis ;

sed est unius generis :

ergo etc.

 

5. Item,

quod credibile non sit subiectum, videtur,

quia scientia et virtus sunt diversi habitus :

ergo habent diversa obiecta ;

ergo cum credibile, in quantum huiusmodi, sit obiectum virtutis,

non erit obiectum scientiae in quantum huiusmodi :

ergo etc.

 

6. Item,

sicut consideratio huius libri versatur circa fidem,

ita etiam circa spem et caritatem :

ergo si sperandum vel diligendum sive diligibile non est subiectum huius libri,

pari ratione nec credibile est subiectum in eo.

 

Respondeo

 

Dicendum quod subiectum in aliqua scientia vel doctrina tripliciter potest accipi.

Uno modo dicitur subiectum in scientia,

ad quod omnia reducuntur sicut ad principium radicale.

Alio modo,

ad quod omnia reducuntur sicut ad totum integrale.

Tertio modo,

ad quod omnia reducuntur sicut ad totum universale.

 

Exemplum huius manifeste patet in grammatica.

Nam subiectum primo modo,

ad quod omnia reducuntur sicut ad principium elementare vel radicale,

est littera, quam ideo vocat Priscianus elementum,

quia est minimum,

in quo stat resolutio grammatici.

 

Subiectum,

ad quod omnia reducuntur sicut ad totum integrale,

est oratio congrua et perfecta.

 

Subiectum vero,

ad quod omnia reducuntur sicut ad totum universale,

est vox litterata,

articulata ordinabilis ad significandum aliquid in se vel in alio.

 

Per hunc modum est distinguere in quadrivialibus.

Nam subiectum in geometria,

ad quod omnia resolvuntur ut ad principium,

est punctus.

Subiectum,

ad quod omnia reducuntur ut ad totum integrum,

est corpus, quod continet in se omne genus dimensionis.

Subiectum,

ad quod omnia reducuntur ut ad totum universale,

est quantitas continua, immobilis.

 

Per hunc modum et in hoc libro est assignare subiectum secundum triplicem differentiam.

Nam subiectum, ad quod omnia reducuntur ut ad principium,

est ipse Deus.

 

Subiectum quoque, ad quod omnia reducuntur,

quae determinantur in hoc libro ut ad totum integrum,

est Christus,

prout comprehendit naturam divinam et humanam sive creatum et increatum,

de quibus sunt duo primi libri ;

et caput et membra, de quibus sunt duo sequentes.

Et accipio large totum integrum,

quod multa complectitur non solum per compositionem, sed per unionem et per ordinem.

 

Subiectum quoque, ad quod omnia reducuntur sicut ad totum universale,

possumus nominare per circumlocutionem sive sub disiunctione ;

et sic est res vel signum ;

et vocatur hic signum Sacramemtum.

Possumus et unico vocabulo nominare ;

et sic est credibile,

prout tamen credibile transit in rationem intelligibilis,

et hoc per additionem rationis ;

et hoc modo, proprie loquendo, est subiectum in hoc libro.

 

Concedendae ergo sunt rationes probantes et Deum esse subiectum et res et signa et credibile,

diversimode, sicut dictum est.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Quod ergo obicitur in contrarium,

quod non tantum de Deo agitur in hoc libro,

dicendum quod,

quamvis non agatur de Deo quantum ad substantiam tantum,

agitur tamen de Deo quantum ad substantiam,

vel quantum ad opera eius ;

et ideo non est subiectum ut totum,

sed ut principium.

 

2. Quod obicitur,

quod materia non coincidit in unum cum fine,

dicendum quod materia tripliciter dicitur :

scilicet materia ex qua, materia in qua et materia circa quam ;

et haec ultima materia magis dicitur obiectum quam materia.

Quando ergo dicitur,

quod materia non coincidit cum fine,

verum est de materia ex qua,

quae proprie est materia,

sed non de materia circa quam,

quae proprie est obiectum ;

nam idem potest esse obiectum habitus et finis ;

et tali modo accipitur materia in scientia pro obiecto virtutis cognoscentis.

 

3-4. Quod obicitur de rebus et signis,

quod sunt subiecta omnium scientiarum,

dicendum quod res et signum possunt accipi in sua generalitate ;

et sic non pertinent ad scientiam specialem nec ad librum nec ad eamdem scientiam.

Possunt iterum accipi

secundum quod induunt rationem credibilis,

et sic,

quemadmodum una est virtus et unus est habitus de omnibus credibilibus,

sive sint res sive sint signa, ut fides,

sic una est scientia specialis de omnibus,

in quantum induunt hanc rationem,

sive sint res sive signa.

Aliter potest dici,

quod dupliciter est loqui de rebus et signis,

aut absolute,

aut in relatione ad fruitionem sive ad illud, quo fruendum est.

Primo quidem modo spectant ad speciales scientias et diversas ;

secundo modo ad unam scientiam sive doctrinam.

Unde quemadmodum de omnibus entibus,

in quantum reducuntur ad unum primum ens, est una scientia et unus liber,

sic de omnibus rebus et signis,

in quantum reducuntur ad unum, quod est alpha et omega, est una scientia.

 

5-6. Quod obicitur,

quod credibile est obiectum virtutis etc.,

dicendum quod

alio modo est credibile obiectum virtutis,

alio modo scientiae.

Credibile enim,

secundum quod habet in se rationem primae veritatis,

cui fides assentit propter se et super omnia,

pertinet ad habitum fidei ;

secundum quod super rationem veritatis addit rationem auctoritatis,

pertinet ad doctrinam sacrae Scripturae,

de qua dicit Augustinus super Genesim ad litteram,

quod

maior est eius auctoritas quam humani ingenii perspicacitas ;

sed secundum quod supra rationem veritatis et auctoritatis addit rationem probabilitatis,

pertinet ad considerationem praesentis libri, in quo ponuntur rationes probantes fidem nostram.

 

Et sic patet,

quomodo differenter est fides de credibili, et libri de canone sacrae Scripturae, et praesens scriptura.

Et ideo non valet illa obiectio,

quoniam iste liber non est sic ad defensionem spei et caritatis, sicut fidei ;

et ideo non est simile.

 

 

QUAESTIO II

 

Quae causa formalis quive modus procedendi sit in his libris Sententiarum.

 

Secundo quaeritur de causa formali sive modo agendi.

Et dictum est, quod est perscrutatorius et inquisitivus secretorum.

 

Sed contra

  1. Isaiae 40, 23 :
    Deus dat secretorum scrutatores quasi non sint.

 

2. Item,

Proverbiorum 25, 27 :

Perscrutator maiestatis opprimetur a gloria.

 

3. Item,

Ecclesiastici 3, 22 :

Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.

Ergo, si ea quae Magister perscrutatur, sunt secreta, sunt magna, sunt alta et fortia,

male Magister procedit.

 

4. Item,

ratione ostenditur sic :

modus procedendi in parte scientiae debet esse uniformis modo totalis scientiae ;

sed modus procedendi in sacra Scriptura est typicus et per modum narrationis,

non inquisitionis :

cum ergo liber iste pertineat ad sacram Scripturam,

non debet procedere inquirendo.

 

5. Item,

modus agendi debet esse conveniens materiae, de qua est.

Unde in principio veteris Ethicae dicitur :

Sermones inquirendi sunt secundum materiam ;

sed materia huius doctrinae est credibile ;

sed credibile est supra rationem :

ergo modus procedendi per rationes non convenit huic doctrinae.

 

6. Item,

modus agendi debet esse conveniens fini,

ad quem ordinatur scientia ;

sed haec scientia,

ut dicit Magister in littera,

ordinatur

ad fidei promotionem ;

sed rationes fidem non promovent,

sed evacuant.

Unde Gregorius :

Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum :

ergo talis modus contrariatur fini,

ergo non est conveniens.

Unde et Hieronymus :

Tolle, inquit, argumenta, cum de fide agitur.

Piscatoribus creditur, non dialecticis.

Vanus ergo et inutilis videtur hic modus.

 

Sed contra

  1. 1 Petri 3, 15 :
    Parati, omni poscenti reddere rationem de ea quae in vobis est fide et spe.

Cum ergo multi sint, qui fidem nostram impugnant,

non tantum rationem de ea poscunt,

utile et congruum videtur per rationes eam astruere

et modo inquisitivo et ratiocinando procedere :

ergo etc.

 

2. Item,

Richardus de sancto Victore in libro De Trinitate :

Credo sine dubio, ad quorumlibet explanationem, quae necesse est esse, non modo probabilia, sed etiam necessaria argumenta non deesse, licet contingat nostram industriam latere.

Ergo cum fides nostra credat necessaria,

et illa habeant rationes latentes,

et talia indigeant perscrutatione, ut enodentur,

patet quod modus perscrutatorius maxime convenit huic scientiae.

 

3. Item,

non est peioris conditionis veritas fidei nostrae quam aliae veritates ;

sed in aliis veritatibus ita est,

quod omnis,

quae potest per rationem impugnari,

potest et debet per rationem defendi :

ergo pari ratione et veritas fidei nostrae.

 

4. Item,

non est modo fides nostra peioris conditionis quam in principio ;

sed in principio,

quando impugnabatur per falsa miracula magorum,

defendebatur per vera Sanctorum ;

ergo cum modo impugnetur per falsa argumenta haereticorum,

debet defendi per vera argumenta doctorum.

 

Respondeo

 

Dicendum quod modus perscrutatorius convenit huic doctrinae sive libro.

Cum enim finis imponat necessitatem his quae sunt ad finem,

quia,

sicut dicit Philosophus :

Serra est dentata, quia est ad secandum ;

sic iste liber,

quia est ad promotionem fidei,

habet modum inquisitivum.

 

Modus enim ratiocinativus sive inquisitivus valet ad fidei promotionem,

et hoc tripliciter secundum tria genera hominum.

Quidam enim sunt fidei adversarii,

quidam sunt in fide infirmi,

quidam vero perfecti.

 

Modus inquisitivus valet primo ad confundendum adversarios.

Unde Augustinus I De Trinitate :

Adversus garrulos ratiocinatores elatiores quam capaciores

rationibus catholicis et similitudinibus con­gruis ad defensionem et assertionem fidei est utendum.

 

Secundo valet ad fovendum infirmas.

Sicut enim Deus caritatem infirmorum fovet per beneficia temporalia,

sic fidem infirmorum fovet per argumenta probabilia.

Si enim infirmi viderent rationes ad fidei probabilitatem deficere

et ad oppositum abundare,

nullus persisteret.

 

Tertio valet ad delectandum perfectos.

Miro enim modo anima delectatur in intelligendo

quod perfecta fide credit.

Unde Bernardus :

Nihil libentius intelligimus, quam quod iam fide credimus.

 

[Ad obiecta]

 

1-3. Quod ergo obicitur in contrarium,

dicendum quod omnes illae auctoritates intelliguntur de perscrutatione curiosa,

non de perscrutatione studiosa.

Nam ipse Dominus dixit Iudaeis,

Ioannis 5, 39 :

Scrutamini scripturas etc.

 

4. Quod obicitur,

quod iste modus non competit sacrae Scripturae,

dicendum ad hoc,

quod liber iste ad sacram Scripturam reducitur per modum cuiusdam subalternationis,

non partis principalis ;

similiter et libri doctorum, qui sunt ad fidei defensionem.

Quod patet sic :

quia non quaelibet determinatio trahens in partem facit subalternationem scientiae,

sed determinatio quodam modo distrahens.

Nam scientia de linea recta non dicitur subalternari geometriae,

sed scientia de linea visuali,

quoniam haec determinatio quodam modo trahit ad alia principia.

Quoniam igitur sacra Scriptura est de credibili ut credibili,

hic est de credibili ut facto intelligibili,

et haec determinatio distrahit

- nam quod credimus debemus auctoritati, et quod intelligimus, rationi -

hinc est,

quod sicut alius modus certitudinis est in scientia superiori et inferiori,

ita alius modus certitudinis est in sacra Scriptura

et alius in hoc libro,

et ideo alius modus procedendi.

Et sicut scientia subalternata,

ubi deficit,

redit ad certitudinem scientiae subalternantis,

quae maior est ;

sic etiam,

cum Magistro deficit certitudo rationis,

recurrit ad auctoritatis certitudinem sacrae Scripturae,

quae excedit omnem certitudinem rationis.

 

5. Quod tu obicis,

quod debet convenire materiae,

dicendum quod convenit.

Et quod obicitur, quod credibile est supra rationem,

verum est, supra rationem quantum ad scientiam acquisitam,

sed non supra rationem elevatam per fidem et per donum scientiae et intellectus.

Fides enim elevat ad assentiendum ;

scientia et intellectus elevant ad ea quae credita sunt intelligendum.

 

6. Quod obicitur,

quod non convenit fini, quia evacuat meritum,

dicendum quod,

quando assentitur propter se rationi,

tunc aufertur locus fidei,

quia in anima hominis dominatur violentia rationis.

Sed quando fides non assentit propter rationem,

sed propter amorem eius cui assentit,

desiderat habere rationes :

tunc non evacuat ratio humana meritum,

sed auget solatium.

 

Et primo modo intelligit Hieronymus,

quod non sunt inducenda argumenta dialectica,

quibus homo principaliter innitatur,

quia innitendum est auctoritati principalius quam rationi.

 

 

QUAESTIO III

 

Utrum hic liber sive theologia sit contemplationis gratia, an ut boni fiamus,

sive utrum sit scientia speculativa, an practica.

 

Tertio quaeritur de causa finali.

Et cum dictum sit,

quod liber iste est ad revelandum abscondita,

quaeritur, utrum opus hoc sit contemplationis gratia, vel ut boni fiamus.

 

Et quod sit, ut boni fiamus,

videtur sic.

 

  1. Omnis doctrina,

quae est de his, sine quorum cognitione non contingit recte vivere,

est ut boni fiamus ;

sed iste liber est ad cognitionem verae fidei,

sine qua

impossibile est placere Deo

nec recte vivere,

ut dicitur ad Hebraeos 11, 6 :

ergo iste liber est ut boni fiamus.

 

2. Item,

omnis doctrina,

quae convenit cum virtute in obiecto,

est ut boni fiamus ;

haec per se manifesta est ;

sed haec doctrina convenit cum fide in obiecto,

quia est de credibili,

de quo etiam est fides sive in quo :

ergo etc.

 

3. Item,

doctrina particularis convenit cum totali in fine ;

sed finis totalis Scripturae sacrae non est tantum ut fiamus boni,

sed etiam ut fiamus beati ;

et beatitudo est optimum :

ergo finis istius scientiae est ut boni fiamus.

 

Contra

  1. Magister dicit in littera,

quod finis sive intentio sua est

theologicarum inquisitionum abdita pandere ;

sed hoc pertinet ad eum, cuius finis est speculatio :

ergo etc.

 

2. Item,

scientia,

quae est ut boni fiamus,

pertinet ad mores ;

sed cum theologia sit de fide et moribus,

liber autem iste de his quae spectant ad fidem,

non de his quae spectant ad mores :

ergo opus hoc non est ut boni fiamus.

 

3. Item,

omnis scientia,

quae est ut boni fiamus,

est practica ;

sed omnis talis est de his quae sunt ab opere nostro ;

sed haec non est de his quae sunt ab opere nostro,

sed a Deo :

ergo est contemplationis gratia,

non ut boni fiamus.

 

Respondeo

 

Ad intelligentiam praedictorum notandum est,

quod perfectibile a scientia est intellectus noster.

Hunc autem contingit considerare tripliciter,

scilicet in se,

vel prout extenditur ad affectum,

vel prout extenditur ad opus.

Extenditur autem intellectus per modum dictantis et regulantis.

 

Secundum hunc triplicem statum, quia errare potest,

habet triplicem habitum directivum.

Nam si consideremus intellectum in se,

sic est proprie speculativus et perficitur ab habitu,

qui est contemplationis gratia,

qui dicitur scientia speculativa.

Si autem consideremus ipsum ut natum extendi ad opus,

sic perficitur ab habitu,

qui est ut boni fiamus ;

et hic est scientia practica sive moralis.

Si autem medio modo consideretur ut natus extendi ad affectum,

sic perficitur ab habitu medio inter pure speculativum et practicum,

qui complectitur utrumque ;

et hic habitus dicitur sapientia,

quae simul dicit cognitionem et affectum :

Sapientia enim doctrinae est secundum nomen eius, Ecclesiastici 6, 23.

Unde hic est contemplationis gratia, et ut boni fiamus,

principaliter tamen ut boni fiamus.

Talis est cognitio tradita in hoc libro.

Nam cognitio haec iuvat fidem,

et fides sic est in intellectu,

ut, quantum est de sui ratione,

nata sit movere affectum.

Et hoc patet.

Nam haec cognitio :

quod Christus pro nobis mortuus est, et consimiles,

nisi sit homo peccator et durus,

movet ad amorem ;

non sic ista :

quod

diameter est asymeter costae.

Concedendum ergo,

quod est ut boni fiamus.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Quod obicitur,

quod est ad pandendum abscondita,

dicendum quod ibi non est status,

quia illa revelatio ordinat ad affectum.

 

2-3. Quod obicitur,

quod non est de moribus nec de his quae sunt ab opere nostro,

iam patet responsio ad illud,

quia ipse loquitur de illa quae proprie est, ut boni fiamus, ut de practica.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quae sit causa efficiens sive auctor huius Libri.

 

Postremo ad maiorem evidentiam potest quaeri de causa efficiente.

Et dicitur fuisse Magister Petrus Lombardus, Parisiensis Episcopus.

 

Sed quod non debeat dici auctor huius libri,

videtur.

 

  1. Ille solus dicendus est auctor libri,

qui est doctor sive auctor doctrina.

Sed, sicut dicit Augustinus in libro De magistro :

Solus Christus est doctor :

ergo solus debet dici huius libri auctor.

 

2. Item,

sicut dicit Philosophus in Ethica veteri :

Non quicumque facit grammaticalia vel musicalia, debet dici grammaticus vel musicus, utpote si faciat casu ;

vel fortuna, vel alio supponente sive dicente ;

sed Magister hoc opus composuit ex aliena doctrina,

sicut ipse dicit in littera ;

quod

in hoc opere maiorum exempla doctrinamque reperies ;

ergo non debet dici auctor.

Si tu dicis,

quod non tantum hic est doctrina Sanctorum,

sed etiam sua, ratione cuius debet dici auctor ;

contra :

A maiori et digniori debet fieri denominatio ;

sed Magister dicit,

quod

paulisper vox sua insonuit, et tunc a paternis limitibus non discessit :

ergo non deberet iste liber dici esse Magistri.

 

Contra

 

  1. Constat quod Deus hoc opus non scripsit digito suo,

ergo habuit alium, creatum auctorem ;

sed non est dare alium nisi Magistrum.

 

2. Item,

si auctoritas Magistri in hac causa recipitur,

ipse dicit in littera :

In multo labore et sudore hoc volumen, Deo praestante, compegimus :

ergo videtur,

quod ipse fuit auctor praesentis libri.

 

Respondeo

 

Ad intelligentiam dictorum notandum,

quod quadruplex est modus faciendi librum.

Aliquis enim scribit aliena, nihil addendo vel mutando ;

et iste mere dicitur scriptor.

Aliquis scribit aliena, addenda, sed non de suo :

et iste compilator dicitur.

Aliquis scribit et aliena et sua, sed aliena tamquam principalia, et sua tamquam annexa ad evidentiam ;

et iste dicitur commentator, non auctor.

Aliquis scribit et sua et aliena, sed sua tamquam principalia, aliena tamquam annexa ad confirmationem ;

et talis debet dici auctor.

Talis fuit Magister,

qui sententias suas ponit et Patrum sententiis confirmat.

Unde vere debet dici auctor huius libri.

 

[Ad obiecta] :

  1. Quod ergo obicitur,

quod solus Christus est doctor et auctor,

dicendum quod sicut dicit

Augustinus in libro De doctrina christiana,

docere est dupliciter,

sicut dicitur dupliciter aliquis facere videre.

Aliter enim facit videre qui visum restituit,

aliter, qui visibile digito ostendit ;

et primum facit Deus,

secundum homo.

Similiter

aliter docet qui scientiam, quam habet in anima, verbo vel scripto offert vel ostendit,

aliter, qui habitum scientiae imprimit ;

uterque tamen dicitur doctor et auctor,

sed Deus principalius ;

sic in proposito.

 

2. Quod obicitur,

quod fecit librum, alio supponente,

dicendum quod non ideo dicitur facere aliquis, supponente alio,

quia ab alio didicit

- tunc enim pauci essent doctores vel grammatici -

sed si omnino scientia eius dependet ab alio,

ita quod non habet habitum intra,

sicut illi qui faciunt bonum latinum, quia alii eis dixerunt,

sed ipsi ignorant artem ;

hoc modo non fuit Magister.

Nam a scientia,

quam acquisierat longo tempore vel labore,

hoc opus composuit et per doctrinas Patrum suas sententias confirmavit.

Et quod sunt ibi multa dicta aliorum,

hoc non tollit Magistro auctoritatem,

sed potius eius auctoritatem confirmat et humilitatem commendat.

 

 

COMMENTARIUS IN PROLOGUM MAGISTRI 

 

DIVISIO TEXTUS PRIMAE PARTIS PROLOGI

 

Totali libro praemittit Magister prologum,

in quo tangit causas suscepti operis.

Dividitur autem in duas partes.

 

In prima parte ponit rationes,

quae moverunt ipsum ad aggrediendum praesens negotium sive opus.

 

In secunda rationes,

quae debent movere discipulos ad benigne audiendum,

ibi circa finem :

In quo maiorum etc.,

ubi incipit alloqui auditores.

 

Prima pars dividitur iterum in duas,

quia duplex ratio potest movere aliquem ad opus faciendum,

scilicet amor boni et odium mali.

Primo ergo ponit rationes sumtas ex parte amoris boni,

scilicet catholicae veritatis.

Secundo ex parte odii mali,

scilicet haereticae pravitatis,

ibi :

Quamvis non ambigamus etc.

 

Prima pars habet quatuor particulas.

In prima tangit causam excitantem ;

et haec est desiderium mercedis et spes auxilii sub exempla viduae et parabola Samaritani.

In secunda ponit causam retrahentem,

quae duplex est,

scilicet laboris immensitas et propria infirmitas,

ibi :

Delectat nos etc.

In tertia ponit causam ipsum propellentem,

et haec est zelus ipsum accendens,

ibi :

Quam vincit zelus etc.

In quarta ponit causam compellentem et praevalentem,

ibi :

Non valentes etc.,

et haec est petitio fratrum studiosorum,

quibus non potest quis iure resistere,

sed quodammodo necessario oportet collum subicere.

 

 

DUBIA CIRCA PRIMAM PARTEM PROLOGI MAGISTRI

 

Dubium I

Sed quaeritur de hoc quod dicit :

Opus agere praesumsimus ;

sed praesumtio est peccatum :

ergo peccavit.

Respondeo

Est praesumtio confidentiae de divine adiutorio,

et praesumtio superbiae, quae est de proprio ingenio.

Prima non est peccatum, sed est virtutis ;

secunda vero est peccatum ;

sed de prima loquitur Magister.

Vel aliter :

Est praesumtio secundum veritatem, et est praesumtio secundum propriam aestimationem.

Prima est reprehensibilis, quia superbiae,

secunda laudabilis, quia humilitatis,

nec est culpabilis in aliquo ;

vir enim humilis in omnibus operibus suis se reputat indignum et quasi praesumtuosum.

 

Dubium II

Item quaeritur de hoc quod dicit :

Prolatis duobus denariis supereroganti ;

quae sit ista supererogatio.

Si tu dicas,

quod sit magistrorum et Sanctorum superadditio ad sacram Scripturam.

 

Contra.

Damascenus :

Quae tradita sunt nobis per Legem et Prophetas veneremur, nihil ultra haec inquirentes.

Item,

Apocalypsis ultimo, 18 :

Si quis apposuerit super haec, apponet ei Dominus plagas.

 

Respondeo

Dicendum quod est additio distrahens, et est additio complens.

Addens primo modo non supererogat,

sed magis diminuit et subvertit ;

et tales sunt haeretici, quibus datur maledictio.

Addens secundo modo supererogat,

quia salvo sensu Scripturae ipsam dilucidat.

 

Per duos igitur denarios duo intelligo Testamenta,

per Samaritanum, Christum,

per semivivum, hominem gratuitis exspoliatum et vulneratum in naturalibus,

per supererogationem intelligo doctorem exponentem.

Vel aliter

dicendum quod est additio, in qua additum est contrarium,

et est in qua additum est consonum.

Prima additio est erroris,

secunda praesumtionis ;

quia praesumtio est dicere in sacra Scriptura aliquid omnino diversum ab his, quae in ea expressa sunt :

tertia fidelis instructionis ;

quia quod implicitum est explicat.

 

Dubium III

Item quaeritur de hoc quod dicit :

Quam vincit zelus domus Dei,

quis sit iste zelus.

Et quare magis hoc zelo accenditur contra animales et carnales quam contra superbos et alios peccatores ?

Et cum zelus sit amor privatus,

non videtur quod deberet zelo accendi.

Praeterea,

cum maius peccatum sit superbia,

videtur quod magis deberet accendi contra superbos.

Respondeo

Ad primum dicendum

quod zelus est amor nolens habere consortium in amato.

Zelus malus vitat omne consortium,

sed zelus bonus vitat tantum malum ;

unde veri zelatores domus Dei non possunt videre in Ecclesia vitia,

quin insurgant contra ipsa.

Unde Ioannis secundo dicit Glossa :

Zelus bonus est, quo animus, abiecto humano timore, accenditur

et eo comeditur, quo quaelibet prava, quae viderit,

corrigere satagit, et si nequiverit, tolerat et gemit.

Ad secundum dicendum,

quod Magister specialiter in Ecclesia zelabat fidem ;

et ideo magis succendebatur contra fidei corruptores.

Dupliciter autem corrumpit quis fidem :

aut motus perversitate voluntatis et affectionis;

et hic dicitur carnalis.

Nam caro dicitur hic carnalis affectio,

secundum illud ad Galatas 5, 18 :

Manifesta sunt opera carnis etc.

 Alio modo corrumpit quis,

motus perversitate iudicii ;

et hic dicitur animalis,

quasi phantasticus, quia phantasiae pervertunt iudicium rationis.

 

Dubium IV

Quas bigas agitat in nobis Christi caritas.

 

Contra

Ecclesiastis 9, 1 :

Nemo scit, utrum odio, an amore dignus sit.

 

Respondeo

Dicendum quod caritas uno modo dicit virtutem gratuitam,

alio modo dicit large amorem multum appretiantem amatum : unde caritas, amor carus.

Primo modo sumta caritate,

verum est quod certitudinaliter nescit aliquis ;

potest tamen aliquo experimento dulcedinis divinae misericordiae hoc conicere probabiliter ;

secundo modo potest scire.

Et si primo modo dicit Magister, non dicit asserendo, sed coniciendo ;

si secundo modo, tunc assertive potest intelligi ;

et sic patet illud.

 

 

DIVISIO TEXTUS SECUNDAE PARTIS PROLOGI

 

Quamvis non ambigamus etc.

Supra posuit Magister rationes moventes ex approbatione boni ;

hic ponit rationes moventes ex odio et detestatione mali ;

et hoc est malum haereticae perversitatis.

 

Habet autem haec pars quatuor particulas.

In prima parte tangit eorum perversitatem,

quae consistit in calumniando bonum et verum ex erroris, caecitate et invidiae pari malignitate.

In secunda tangit huius perversitatis radicem,

quae est suggestio diabolica et propria superbia,

ibi :

Quam Deus huius saeculi.

In tertia tangit huius erroris diffusionem,

quae est per falsam superstitionem et mendacem et contentiosam locutionem,

ibi :

Habent rationem sapientiae in superstitione.

In quarta infert rationem,

quae ipsum movit ad praesentis operis compilationem,

ibi :

Horum igitur Deo odibilem.

Et ratio haec est subversio erroris.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM SECUNDAE PARTIS PROLOGI

 

Dubium V

Quaeritur de hoc quod dicit :

Veritati non intellectae.

Videtur enim,

quod dicat male,

quia veritas est lux intelligibilis,

sicut lux corporalis sensibilis ;

sed oculus habens visum non potest ignorare lucem sensibilem :

ergo pari ratione nec intellectus ignorabit lucem intelligibilem.

Si tu dicas,

quod non est simile ;

quaeritur, quare non est simile,

et quare magis deficit natura intellectui quam sensui ?

 

Respondeo

Dicendum quod simile est,

si quis attendat.

Triplex enim est causa, quare aliquis non videt visibile :

aut enim non videt, quia non vult respicere,

aut si vult, impeditur propter defectum organi,

aut propter absentiam lucis.

Hoc manifestum est.

Similiter in spiritualibus intellectus frequenter aliqua non intelligit, quia non vult considerare ;

aliquando vero non intelligit propter impedimentum ex parte corporis,

ut patet in phreneticis et stultis ;

aliquando propter absentiam lucis.

Licet enim lux increata se non subtrahat quantum ad essentiam vel quantum ad qualemcumque influentiam,

subtraxit tamen se homini, cum peccavit,

quantum ad influentiam perfectam ;

unde dicitur inflixisse ei ignorantiam.

Unde sicut oculus in tenebris errat,

sic hodie miser humanus intellectus.

Cum autem plene restituetur in lucem,

sicut oculus videre poterit omne visibile,

sic intellectus omne intelligibile.

 

Dubium VI

Item quaeritur de hoc quod dicit :

Veritati offendenti.

 

Contra

Omnes homines natura scire desiderant,

sicut etiam esse beati ;

sed beatitudo neminem offendit,

quia omnes eam desiderant :

ergo nec veritas offendit aliquem.

 

Respondeo

Dicendum quod est loqui de veritate

quantum ad primum effectum,

qui est illuminare ;

et quantum ad istum nemo ipsam odit :

omnes enim naturaliter desiderant illuminari.

Est iterum loqui quantum ad effectum consequentem,

qui est arguere ;

et hunc habet in malis.

Manifestando enim mala redarguit mala facientem ;

et inde est, quod mali odiunt veritatem,

quia sicut dicitur Ioannis 3, 20 :

Qui male agit, odit lucem.

 

 

Dubium VII

Qui contentioni studentes contra veritatem sine foedere bellant.

 

Contra

III Esdrae 4, 35-36 :

Magna est veritas et fortior omnibus. Omnis terra veritatem invocat, et omnes tremunt eam.

 

Respondeo

Dicendum quod est loqui de veritate simpliciter ;

vel de veritate in hoc sive in speciali.

Primo modo veritas est inexpugnabilis,

et ideo praevalet ;

et sic intelligitur illud Esdrae.

Est iterum loqui de veritate secundo modo ;

et sic contingit eam per rationes phantasticas obumbrari

et per contentionem impugnari.

Unde Ambrosius super I ad Romanos :

Contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris.

 

Dubium VIII

Ex testimoniis veritatis in aeternum fundatis.

 

Contra

I ad Corinthios 13, 8 :

Scientia destruetur :

 ergo et testimonia.

 

Respondeo

Quod testimonia veritatis sunt in aeternum fundata,

sicut dicitur in Psalmo :

Initio cognovi de testimoniis tuis etc.

 Quod obicitur, quod scientia destruetur ;

dicendum quod verum est quantum ad modum docendi et considerandi,

sed non quantum ad cognitum et rationem cognoscendi,

Psalmus :

In aeternum Domine permanet verbum tuum etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS ULTIMAE PARTIS.

 

In quo maiorum exempla.

Haec est pars ultima,

in qua ponit Magister rationes moventes discipulos ad audiendum.

Et dividitur haec pars in quatuor partes secundum quatuor, quae movent discipulos ad audiendum,

duo quorum sunt ex parte operis, videlicet auctoritas et utilitas ;

duo vero ex parte docentis, scilicet humilitas et facilitas.

 

In primo praeparat docilitatem, scilicet in auctoritate.

In secundo, scilicet in utilitate, suscitat attentionem.

In duobus autem sequentibus, scilicet humilitate et facilitate, captat benevolentiam.

 

In prima igitur parte ostendit, opus suum esse authenticum ;

in secunda compendiosum,

ibi :

Non igitur debet hic labor.

In tertia ostendit,

modum docendi esse humilem,

in hoc quod vult corrigi,

ibi :

In hoc autem tractatu etc.

In quarta ostendit,

esse facilem ad inveniendum et memorandum,

ibi :

Ut autem quod quaeritur facilius occurrat.

 

 

DUBIUM ULTIMAE PARTIS.

 

Dubium IX

Quaeritur de hoc quod dicit :

Liberum correctorem  ;

quid vult dicere per hoc nomen liberum ?

Respondeo

Dicendum quod liber corrector dicitur,

sicut homo liber,

qui

sui tantum causa est

ut dicit Philosophus,

sic corrector liber dicitur qui tantum gratia correctionis,

non invidiae vel subsannationis corrigit.

Hunc desiderat Magister exemplo Augustini II De Trinitate,

ubi dicit :

Magis amabo inspici a rectis, quam timebo morderi a perversis. Gratanter enim suscipit osculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas ; dentem vero caninum vel evitat cautissima humilitas, vel retundit solidissima veritas : magisque optabo a quolibet reprehendi, quam sive ab errante sive ab adulante laudari.                                                              
Section précédente
Section 2 sur 2