PROLOGUS — Antonius Castellus
Antonius Castellus - PROLOGUS
BREVIS EXPOSITIO AD QUATUOR
PETRI LOMBARDI
PARISIENSIS EPISCOPI,
ET SENTENTIARUM MAGISTRI LIBROS
PROLOGI SENTENTIARUM LIBRI SYNOPSIS
Iucundum sacris, docilem, attentumque Magister discipulum, lector, limine rite sacit.
Sic incipit : Cupientes aliquid de penuria, etc.
Sic terminat : Praemisimus.
- In Magistri Sententiarum expositionem, primam ducunt a prima huius libri distinctione fere cuncti auctores lineam, parum, aut nihil super Prologi explanatione immorantes. Causam huius rei rimari, ad nostrum commodum non refert, cum in his non raro voluntas pro ratione habeatur. Nos tamen in hoc opere praesertim consulimus tempori, et loco ; ideoque in legentium gratiam, succinctam Prologi decrevimus explicationem adhibere, nullam consulto super ipsius litteram modo excitando quaestionem.
- In tres praecipuas partes (Sapientissimi Lectores) praesens dissecatur prooemium.
In quarum prima Magister reddit studentem benevolum.
In secunda vero eum docilem refert.
In tertia tandem ipsum attentum erigit.
- Pro primae ergo partis litterae textus ostensione, haec statuitur conclusio : Huius Sententiarum libri studens profecto benevolus efficitur, eo quod Magister ad illius compilationem magis a causis attrahentibus, quam retrahentibus agitetur. Cuius perspicua veritas etiamsi in littera satis appareat, tamen sub forma, ac methodo argumentaria eam sic breviter suadere tentamus.
- Quilibet bonus discipulus tantum benevolentiae alicuius doctrinae studio impendere, tenetur, quantum Magister suus exoptat benevole attrahere ; alioquin foret in amicos male gratus, ac perinde non bonus discipulus, sed Magister ita benevolum, officiosumque sese exhibet ad huius libri doctrinae traditionem, quod causas retrahentes eliminans, ut doctrinam traderet, hunc librum compilavit : ergo per hoc quod causis retrahentibus causas attrahentes Magister in huius voluminis editione praetulit, quemlibet eius studiosum per suam benevolentiam benevolum ad eius stadium erigit.
- Maior praedicti discursus liquet. Minorem autem in ipsa littera statuit Magister, dum sic affatur : Cupientes aliquid de penuria, ac tenuitate scientiae, et ingenii in gazophylacium Domini (id est, in Sacrae Scripturae doctrinam mittere) in quo omnes Sancti Patres sua opera locarunt, revera me attrahit desiderium proficiendi : Ast defectus scientiae, et solertiae me retrahit, sive sublimitas materiae huius operis, et magnitudo laboris me cohibet : ergo ita benevolum, officiosumque se iactat Magister in elucubrationem voluminis, quod posthabitis causis retrahentibus, ut communi usurae doctrinam traderet, hunc librum concinnavit.
- Idipsum per oppositum demonstrat, dum ilicet causam in contrarium moventem, et attrahentem subiungit, quippe confidentiam divini auxilii, et praemium a Christo Domino promissum ; sed praefatas causas, Magistri animum a compilatione huius operis retrahentes, penitus debellat amor intensus, quo Magister in Ecclesiam flagrat, quoque succensus hoc opus immortalitate dignissimum aggreditur : ergo.
- Unde mentem suam penes tria principaliter versari, ait, nempe, circa fidei defensionem, catholicae veritatis ostensionem, etc. Sacramentorum manifestationem ; sed hoc est, plus a causis attrahentibus, quam retrahentibus Magistri animum in compilatione huius voluminis agitari : ergo Sententiarum libri studens profecto benevolus constituitur, eo quod Magister in illius elucubrationem magis a causis attrahentibus, quam retrahentibus agitetur. Et haec de prima parte litterae textus sufficiant.
- Pro plena secundae partis textus explanatione, haec alia proponitur thesis : Auditor istius libri redditur docilis per assignationem quatuor causarum. Quae quidem conclusio hunc in modum probatur : tanto cuiuslibet scientiae, aut doctrinae auditor redditur magis docilis, quanto ipsa scientia habuerit causas, finalem, scilicet, fructuosiorem, efficientem ineffabiliorem, materialem certiorem, et formalem aptiorem ; sed huius libri scientia, aut doctrina comprehendit causam finalem fructuosissimam, efficientem ineffabilissimam, materialem certissimam, et formalem aptissimam : ergo causarum huius scientiae, aut doctrinae assignatio uberrimam praestat docibilitatem praesentis libri auditoribus.
- Maior ita ex se constat, ut nulla indigeat probatione. Minor in Magistri littera continetur sub illa expressa verborum serie : Horum igitur Deo odibilem, etc.
Ponit enim primo Magister duplicem causam finalem, nempe, destructionem erroris, et manifestationem veritatis.
Secundo, totidem efficientem causam assignat, videlicet, principalem ut Deum, et instrumentalem ut seipsum.
Tertio, materialem causam, quippe, exempla, et auctoritates Sanctorum Patrum adducit.
- Quarto demum formalem causam expendit, scilicet, structuram, et formam tractatus, quae in Librorum, titulorum, distinctionum, aliorumque huiusmodi divisionem, aut distributionem duntaxat innititur : ergo scientia, sive doctrina praefati Sententiarum libri quatuor causarum genera exambit, nempe, materialem, formalem, efficientem, et finalem ; ac per consequens ipsius doctrinae auditor magis docilis redditur. Et haec de secunda parte sufficiant.
- Pro tertiae autem, et ultimae partis clara ostensione, hoc praefigitur assertum : per expressionem utilitatis scientia, ac doctrina huius libri eius discipulus attentus efficitur. Cuius probatio sic perficitur : quanto maioris utilitatis existit doctrina alicuius libri penes illius auditores, eosdem magis attentos constituit ; sed huius libri doctrina summopere utilis in ipsius auditores experitur : ergo per huius modi utilitatem suos auditores reddit attentos.
- Maior propositio est manifesta. Minor claret in littera, in qua Magister affirmat, studium assiduum in huius operis elaboratione non superfluum, sed neccessarium fore, eo quod illa, quae alibi sparsim, ac diffuse dicuntur, in ipso breviter pertractentur : ita quod non sit opus librorum numerositatem percurrere, cum ea, quae utilitati studentium, et catholicae veritatis ostensioni, necnon iudicio Patrum, et Doctorum inserviunt, in hoc volumine, quasi sine cura, ac exiguo labore, inveniantur : ergo scientia, sive doctrina in Sententiariis comprehensa, non leve lucrum, imo maximum emolumentum lectoribus ingerit. Et haec de tertia parte, totoque prooemio dicta sufficiant.
- Si autem avidus discendi quaeras primo : quare hic liber specioso Sententiarum nomine obsignetur ? Respondetur facillime ; quia sententias antiquorum Patrum, et Doctorum de catholicis veritatibus hinc inde collectas summatim comprehendit.
- Secundo, si inquiras, quot distinctiones primus, secundus, tertius, et quartus Sententiarum libri recenseant, quidque in ipsis deprehendatur ?
Respondetur ad primam quaesiti partem, quod Primus Sententiarum liber octo supra quadraginta distinctiones refert.
Secundus, quadraginta quatuor enumerat.
Tertius, quadraginta ambit.
Quartus demum quinquaginta continet.
- Secundae vero interrogationis parti sic responsa reddimus, nempe, quod
Primus liber a distinctione prima ad trigesimam quartam inclusive, de arcano Trinitatis mysterio, eisque ad illud pertinentibus disserit.
A distinctione trigesima quinta usque ad nonam, de scientia Dei pertractat.
A quadragesima distinctione in primam usque, de praedestinatione, providentia, et reprobatione disputat.
A quadragesima secunda ad quartam, de omnipotentia agit.
Tandem a quadragesima quinta ad octavam, de voluntate divina disceptat.
- Liber secundus Sententiarum quadraginta quatuor Distinctiones comprehendens, hunc in modum illas distribuit.
A prima ad undecimam inclusive, de rerum creatione in communi, et angelorum conditione, sorte, et casu disputat.
A duodecima in quintam decimam distinctionem, de opere sex dierum agit.
A decima sexta ad vigesimam usque, de primi hominis creatione determinat.
- A vigesima prima ad tertiam, de Diabolo hominem tentante, disserit.
A vigesima quarta ad nonam, de gratia auxiliante, operante, liberoque arbitrio pertractat.
A trigesima ad tertiam usque, de peccato originali loquitur.
A trigesima demum quarta in quadragesimam quartam, de peccatis, actibusque humanis multa congerit.
- Liber tertius Sententiarum suas quadraginta distinctiones hoc lepide ordine aptat.
A prima ad duodecimam inclusive, de Incarnationis mysterio, sive natura a Verbo divino assumpta, fuse, ac diserte exagitat.
A tertia decima in quindecim usque, de perfectionibus Christi Domini, defectibusque hominis, quos in natura humana assumpsit, disserit.
A decima sexta ad vigesimam secundam, de Christi Domini praecepto, et neccssitate moriendi disputat.
A vigesima tertia ad quintam, de fidei virtute pertractat.
- De Spe unam duntaxat distinctionem refert.
A vigesima septima ad trigesimam secundam, de caritate, qua Deus, et proximus diligitur, agit.
A trigesima tertia ad sextam, de virtutibus cardinalibus, donisque Spiritus Sancti quamplura observatione digna expendit. De praeceptis Decalogi, triplici mendacii genere, periurio, ac demum de sexto et septimo secundae tabulae praecepto, legisque evangelicae distantia sedulo discutit, unam pro unoquoque illorum distinctionem accommodando.
Liber Sententiarum Quartus quinquaginta distinctiones continens, sic eas summatim recenset. De Sacramentis in genere, et specie distinctionem geminam. De Baptismo quatuor. De Confirmatione unam. De Eucharistia sex. De Poenitentia novem. De Unctionis extremae Sacramento unam. De Ordine duplicem. De Matrimonio decem et septem. De iudicio, et Resurrectione duas. Demum de receptaculis, statu, conditioneque animarum post mortem sex annumerat distinctiones.
- Tertio, si de auctore huius libri perquiras. Respondetur cum Tritthemio Abbate Spanhelmensi lib. de Scriptor. Ecclesiast. fuisse Petrum Lombardum, Episcopum Parisiensem, virum in divinis Scripturis studiosissimum, et apprime doctum, ingenio subtilem, et clarum eloquio. Nomen suum scribendo cum tanta gloria transmisit ad posteros, ut usque in hodiernum diem eius opusculis theologorum Schola ubique exercitata, singulari veneratione Magistrum eum nominet, et habeat. Scripsit enim sagaci studio ex dictis Sanctorum Patrum commendabile opus, Sententiarum libros quatuor. In Psalterium librum unum. In omnes Epistolas Pauli libros quatuordecim. Alia quoque non pauca composuit, quae ad nostram notitiam non venerunt. Claruit sub Conrado Imperatore Tertio, anno Domini 1140. Hactenus Tritthemius.
- Sed oppones : ille solummodo dicitur auctor libri, qui est doctor, sive illius doctrinae auctor, ut sustinet Divus Augustinus lib. de Mag. cap. 14. Sed solus Christus Dominus est Doctor, et auctor huius libri doctrinae : igitur solus Christus Dominus debet dici huius libri auctor, et non Petrus Lombardus Sententiarum Magister.
- Respondetur cum Seraphico Doctore negando consequentiam, et pro plena argumenti solutione, quatuor ex ipso diversi modi concinnandi volumina recensentur. Primo, dum aliquis alienam scribit materiam, nihil ipsi adiiciendo, aut de novo immutando, ille revera Scriptoris nomen sortitur. Secundo, dum scriba plura operi applicat, quae non de suo, sed alieno thesauro profert, hic sane compilator dicitur.
- Tertio, si simul propria, et aliena scribat ; et tamen non sua, sed aliena tanquam principalia offerat, et commendet, proprie Commentator appellatur. Si demum sua, et aliena scribat, suaque ut principalia exhibeat, utendo alienis ad eorum confirmationem, merito auctor propriissime nuncupatur. Huiusmodi etenim eluxit Sententiarum Magister in huius operis elucubratione, quoniam praeclara ratiocinia sua proponit, et SS. Patrum, Doctorumque Sententiis confirmat, et munit. Unde praefati libri vere auctor appellari debet.
- Quarto, ac ultimo, si de doctrina, opinionibusque Magistri interroges, an cunctae, quae in hoc Primo Sententiarum libro continentur, ab omnibus communiter teneantur ? Respondetur negative passim, cum in quatuor Primi libri articulis non bene audiat, apud theologos, Magistri doctrina.
- Primo, quod caritas, qua diligimus Deum, et proximum, sit Deus, sive Spiritus Sanctus, et non donum aliquod creatum animae inhaerens. Ex dist. I7, cap. 2 : Hoc autem.
- Secundo, quod nomina numeralia dicta, solum de Deo privative dicuntur. Vel haec nomina numeralia, trinus, et Trinitas, non dicunt positionem, sed privationem tantum. Ex dist. 24, cap. Si diligenter.
- Tertio, quod simile, et aequale etiam dicuntur de Deo privative. Ex dist. 31, cap. : Hoc idem.
Quarto, quod Deus semper potest quicquid aliquando potuit, et vult quicquid voluit, et scit quicquid scivit. Ex dist. 44, cap. : Praeterea quaeri solet. Iudicium, et censionem harum propositionum suis in locis donabinus.
